Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An religiosus legitime transiens ad aliam religionem possit transferre secum aliquod peculium.

CAPUT XIII. AN RELIGIOSUS LEGITIME TRANSIENS AD ALIAM RELIGIONEM POSSIT TRANSFERRE SECUM ALIQUOD PECULIUM.

1. Quaestio de transeunte indebite , negative resolvenda est. — Superest explicandum quid reiigiosum transeuntem consequatur; vel potius quid transeat cum ipso, vel quid amittat transeundo, quod per tria sequentia capita expediemus. Et primo, ac praecipue dubitari solet , an possit secum deferre morpilia, seu peculium aliquod quod prius habebat de licentia Praelati, vel aliquam partem ejus, vel saltcm ea bona quae ad monasterium attulit. Procedit autem dubium, quando transitus legitimc factus est, id est, ex debita facultate, vel justa dispensatione ; nam alias transitus est nullus, et ideo si seipsum transferre non valet, multo minus bona sua secum deferre poterit. Unde, licet postea contingat religiosum, sic male translatum, manere in alio monasterio, permittente priori religione, et obtenta dispensatione, nihilominus non tcnebitur prior religio aliquid de bonis, quae occasione talis personae habuit, reddere secundo monasterio , quia ipsa invita translatus est, ct altera religio voluntarie illum suscepit, cum suo onere, et sine talibus bonis; ergo, licet postea prior rcligio consentiat in transitu, intelligitur id facere sine suo praejudicio, et consentiendo receptioni solius personae prout jam facta fucrat, quod ex dicendis a fortiori constabit.

2. Imo et de trauseunte etiam legitime. — Ratio. — Addo igitur , etiamsi transitus sit validus et legitimus , non posse religiosum secum deferre aliquid ex bonis, quae in priori religione quovis titulo comparaverat, vel donatione, vel industria, vel alio simili modo. Ita docet Navar., Comment. 4, de Regular., num. 241, vers. Undecimo, et cons. 55, de Regular., ubi rcfert Abbatem, Cardinalem , et alios. Ratio ejus est, quam modo attigimus, quia beneficium per legem concessum intelligitur sine praejudicio tertii; ergo cum jus concedit transitum personae, intelligi debet sine praejudicio prioris religionis , quoad caetera omnia. Haec vero ratio supponit aliam tundamentalem, scilicet , quod religiosus nilil sibi acquirit, sed religioni, vel monasterio; ergo, licet postea discedat, non potest privare monasterium dominio talium rerum sua auctoritate , neque aliud monasterium potest illa accipere invito domino ; utrumque enim contra justitiam est. Necesse est ergo ut vel prius monasterium velit illa donare, quod non praesumitur regulariter, nisi suum consensum satis exprimat, vel Superior, dispensando in transitu, in hoc etiam dispenset, quod etiam non praesumitur , nisi id deciaret, propter rationem a Navarro inductam.

3. Dicta ratio calet pro quovis trausitu.— Atque hic discursus ostendit, hanc regulam indistinete procedere in quacumque mutaüionc religiosa. sive sit ad monasterium arctius, sive ad alia, et sive sit ad petitionem ejius per modum dispensationis, sive ex alia causa necessaria, vel per modum coactionis propter culpas, vel etiam propter utilitatem et exonerationem ipsius monasterii cum consensu religiosi, et dispensatione seu privilegio Superioris. In omnibus enim his casibus, si transitus absolute concedatur sine appo- sita conditione, quasi per modum mutui contractus, de aliquibus bonis secum deferendis, nulla prorsus transferie potest; ratio est, quia dominium acquisitum monasterio in talia bona fuit omnino absolutum, et iudependens a futura conditione vel mutatione personae; ita ut, licet in professione includatur conditio, ut persona possit trausire ad meliorcm frugem, non tamen ila extenditur ad bona, quae religiosus acquirit post prolessionem in tali religionc.

4. Ratio autem hujus est, primo, quia status religiosus non postulat, nec per se requirit hujusmodi bona, sed potius abnegationem corum, et ideo, licet quoad personam includatur conditio melioris frugis, non oportcet ut illam comitentur bona. In quo est magna differentia inter vinculum matrimonii rati, quando dissolvitur per professionem ; tunc enim unicuique parti reddenda sunt hona quae ad illam pertinent, quia et illorum habebat dominium, et quodammodo per se sunt necessaria in tali statu, quod secus est, ut dixi, in statu religioso. Secundo, quia, quamvis in professione includatur dicta conditio, quamdiu illa non impletur, religiosus est sub absoluto dominio religionis, quia dum conditio non impletur, status est absolutus ; omnes ergo actiones ejus, et quidquid ex cis resultat, transeunt in absolutum dominium religionis. Ut si Petrus sit servus Pauli pro certo tempore, vel non, ut talis conditio impleatur, quidquid eo tempore servus acquirit, fit domini, ita ut licet postea impleatur tempus vel condilio, et persona scrvi fiat libera, boua prius acquisita maneant apud dominum; imo nulla est servitus tam perpetua, quae non includat saltem hanc conditionem, Nisi dominus voluntarie manumittat ; nemo autem dixerit servum manumissum secum posse deferre bona in servitute acquisita; ita ergo de religioso censendum est, qui in his maxime rcbus, qua ad dominium bonorum spectant, fere aequiparatur servo, ut in superioribus dictum est.

5. Dices: esto haec vera sint de his bonis quoad dominium eorum, non vero quoad usum. Nam hic usus debebatur tali religioso, ct hoc jus non amisit propter transitum ad aliam religionem; ergo potest ea bona defcrre, non ut dominus illorum, sed tantum ad utendum illis, atque adeo sub hac conditione, ut si post mortem ejus duraverint, ad prius monasterium redeant. Et confirmatur primo, quia qui sentit onus, debet et sentire com- modum ; sed monasterium secundum recipit onus sustentandi et alendi talem persoram; ergo debet etiam bona recipere, saltem, ut ipsa cis utatur. Confirmatur secundo, quia alias neque vestimenta propria, quibus induitur, nec instrumenta artis, si aliquam fortasse exercet, nec propria scripta ctiam proprio ingenio et manu elaborata, nec etiam libros, ubi in particulare peculium conceduntur, poterit talis religiosus secum ferre, quod videtur durissimum. Probatur autem sequela, quia iu his omnibus procedit ratio fucta, nam omnium illorum dominium religioni fuit acquisitum, et apud eam semper reientum.

6. Respondetur ad rationem, regulam positam tam de usu, quam de dominio esse intelligendam, quia, sicut religiosus non habet dominium, ita nec jus utendi, sed tantum usum facti, et ideo in ipsa persona ex se nihil transit, vel potius nihil in ipsa est, ratione cujus possit secum deferre hujusmodi bona ad usum eorum, nec prior religio tenebatur.in rigore concedere illi usum talium bonorum in particulari, sed tantum absolute ad alendum illum; hoc autem debitum extipctum fuit per translationem; sicut in excmplo de servo, eliam dominus tenetur illum alere, quamdiu servus est; si autem illum manumittat, cessat obligatio, nec potest secum deferre bona quibus utitur. Sic ergo religio non tenetur dare religioso obligationc justitie, nisi quamdiu religiosus ejus est, nam haec obhgatio nascitur vel ex naturali debito, quo totum obligatur alere partem, vel ex mutua aequaiitate, et justo contractu inter religionem et religiosum; sicut enim religiosus non tenetur servire religioni, nisi quamdiu religiosus ejus est, ita nec religio obligatur ad illum alendum, nisi pro codem tempore, vel sub eadem conditione. Ex quo a fortiori constat, si bona acquisita religioni industria religiosi sint immobilia, non transire cum religioso, etiam quoad usumfructum quamdiu ille vivit, quia etiam dominium talium bonorum fuit absolutum, nec religiosus acquisivit jus fruendi, nec fingi potest alus titulus, nisi forte sustentationis; ad hanc autem non tenetur prior religio, ut declaratum est.

7. Neque obstat prima confirmatio ; haberet enim locum principium quod assumit, si prior religio alteri invitae imponeret onus alendi suum religiosum; non tamen ita est, quia posterior religio voluntarie recipit talem personam, et ideo si non possit sustinere illud onus sine tali subsidio, oportet ut in ipsa receptione conditionem illam explicet, et quod prior religio consentiat, vel quod aliquis Praelatus utrique superior rem componat; alioquin sibi imputet, quod onus susceperit sine illo commodo. Et deinde jam non alt religiosum alienum, sed suum; ideoque non deest sufficiens aequalitas, cum actiones etiam et futurae utilitates talis personae illius jam sint. Eo vel maxime quod hic modus recipiendi onus sustentandi religiosum sine speciali subsidio temporali, per se est conveniens tali statui, ut in superioribus declaratum

8. De vestibus. —Ad aliam confirmationem respondetur, ex vi justitiae concedendam esse sequelam, ut probat ratio; tamen ex praesumpta voluntate rationabili, et ex recepta consuetudine aliquam posse admitti exceptionem. Quod vero spectat ad vestes, si tantum sit sermo de his quae ad actualem usum, ut sic dicam, et decentem exitum e monasterio nccessariae sunt, clarum est posse illas secum deferre, tum quia nec debet nudus incedere, nec mutare habitum suae religionis, donec alterius induat ; tum etiam quia cum ille sit adhuc religiosus talis religionis, licite potest habere usum pro tunc necessarium, saltem rerum quibus tegatur. Quae ratio probat etiam tunc posse ali de bonis religionis, nec compellendus est mendicare, nisi religio ipsa hoc profiteatur. Si autem de duplicatis vestibus aut aliis ornamentis sit sermo, sine dubio nihil horum potest secum deferre, nisi ex consensu Praelati quem relinquit ; nam de illis omnibus procedit optime discursus factus, quia illarum rerum usus est pro alio tempore futuro, non pro praesenti ; quidquid enim pro eo tempore necessarium est, non duplicatum, sed simplex vestimentum appellamus, etiam si ex variis partibus constet. Quin potius de hoe simplici vestimento dubitari potest, an teneatur secunda religio illud priori restituere, postquam religiosus professus est; videtur enim in rigore teneri, non minus quam si ibi esset naturaliter mortuus; vel sicut, si vestem d aliquam mutuo acceptam a tertia persona tulisset, teneretur religio illam restituere vero domino; sic enim quilibet religiosus etiam proprium vestimentum non habet nisi quasi mutuatum a sua religione. Esto tamen hoc ita sit, quoad hanc partem censemus tempcerare rigorem hunc ex quadam urbanitate, ct interpretativo consensu omnium religionum; quem satis declarat consuetudo; neque enim decebat iu re tam minima, vel amaritudinem animi erga transeuntem, vel nimiam affectionem ad temporalia bona ostendere. Unde etiam consuetudo haec in diversis religionibus, pro majori vel minori paupertate earum, habet majorem etiam vel minorem amplitudinem, quae sine scrupulo servari poterit.

9. De peculio librorum. — De libris autem, sicut non est eadem ratio, ita non est etiam cadem consuetudo ; nam libri ex suo genere computantur inter mobilia pretiosa, vel saltem multa aestimationis, et alioquin non habent usum simpliciter necessarium, sed voluntarium, et praeterea potest per alios similes in futurum supplere, et idco nulla ratio postulat, quod prior religio cogatur librorum peculium concedere, etiam quoad usum, pro futuro tempore, seu pro vita talis personae in alia religione. Neque etiam est ulla ratio ad prasumendum talem consensum, ubi non fucrit salis expressus, vel ubi non fuerit materia tam parva, ut quasi pro nihilo reputetur. Nec refert quod, juxta morem religionis, libri quasi in peculium stabile, vel ad vitam concedautur, quia nunquam potest ista concessio ita Seri, quin semper pendeat ex voluntate Praelati, qui ad nutum potest illanm licentiam revocare, et libros ad usum aliorum religiosorum applicare, ut supra ostensum est; eo autem ipso qpod subditus mutat religionem, nec Praelatus persistit in priori voluntate, neque ipse potest ejus facultate uti. Imo, licet talis concessio fiat ex vi regulae, semper habet conditionem adjunctam perseverantiae in tali statu; nam omnis lex ad eos tantum, qui sub ea sunt, loquitur.

10. De munuscriptis ad proprium usum. — De scriptis autem est mihi nonnüllum dubium, licet nonnulli absolute idem de ilis affirment, quia illa etiam sunt bona quadam temporalia, et interdum non parvo pretio estimabilia, quorum dominium etiam acquiritur monasterio; ergo procedit in eis ratio facta. Neque est ibi ratic praesumendi tacitum consensum, quando occulte, et inscio Superiore scripta deferuntur. Haec ergo sententia sine dubio tutior est. Nihilominus dico esse dubiam, quia scripta videntur esse quasi pars scientiae et doctrinaee, quam aliquis in religione comparavit ; sunt enim in adminiculum memoriae, a qua masime scientia pencet. Potest autem religiosus suam scientiam ct doctrinam secum deferre; ergo et talia sceripta, quibus, ut vidctur, injuste privare- tur, quia non esset sine magno scientiae et doctrinae suae nocumento, et dominium religionis non videtur esse adeo absolutum, ut possit cum tanta jactura talis personae illa retinerc. Et declarari potest, quia accessorium sequitur principale ; scripta autem sunt veluti quid accessorium respectu scientiae; crgo possunt et debent comitari personam, ad cujus propriam scientiam pertinent. Nihilominus Navarrus, dicto consilio, num. 10, cadem certitudine, qua de aliis bonis, affirmat religiosum translatum solum posse dcferre scripta quae inutilia essent suae religioni priori, et quae probabiliter crederet Praelatum donaturum ; addere vero possumus, vel quae juxta morem religionis Praelatus non potest juste negare, vel auferre, nisi in poenam alicujus gravis culpae. Addo etiam ob rationem factam, si quis deferat scripta sibi unica, et singularia, quorum copiam invenire non poterit, majorem aliquam excusationem habere, ita ut non audeam illum condemnare, praecipue si solum ad propriam utilitatem illa deferat, animo restituendi iilla cum primum, vel transumptum eorum habere potuerit, vel saltem in fine vitae, si prius absque magno incommodo non potuerit.

11. De insirumentis artis, quam forte novit translatus. — Tandem a fortiori constat, instrumenta artis multo magis comprehendi sub bonis quae deferri non possunt, quia et sunt estimabilia pretio, et facile etiam possunt pretio comparari, et ab eis non pendet ars ipsa, sed tantum usus ejus. Unde cum talis usus in utilitatem alterius religionis transferatur, ad illam spectabit instrumenta artis praebere. Solent autem esse etiam inter religiosos aliqui insignes artifices, habentes exquisita aliqua instrumenta, quibus similia, vel non invenient, vel non sine magno labore et difficultate, et in his posset habere alquam vim rla ratio, quod privari tali instrumento esset magnum incommodum ; quae rauo suadet quidem debere Praelatum tunc se facilem exhibere, saltem ad mutuandum simile instrumentum, ad usum ejus, vel pro toto tempore vitae, vel donec aliud simile habeat, vel certe ad vendendum illud, si alius posset illud pretio redimere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13