Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

An cum religioso transeunte transeant etiam immobilia, vel pretiosa mobilia quae forte ratione illius pertinebant ad friorem religionem.

CAPUT XIV. AN CUM RELIGIOSO TRANSEUNTE TRANSEANT ETIAM IMMOBILIA, VEL PRETIOSA MOBILIA QUAE FORTE RATIONE ILLIUS PERTINEBANT AD FRIOREM RELIGIONEM.

1. Superest vero dicendum de bonis praesertim immobilibus, vel mobilibus pretiosis, quae in propria specie extant, vel quibus monasterium ditius factum est, sub quibus maxime pecuniae comprehenduntur; de his ergo omnibus, quae secum attulit religiosus, quando primam religionem ingressus cst, non immerito dubitatur an possit illa secum deferre, cum ad aliam transit, etiam reluctante Praelato; nam in his videtur esse dissimilis ratio, quia, licet per professionem transeant in dominium religionis, tamen ibi intervenit pactum, quod habet implieitam conditionem, donandi, scilicet, illa monasterio, pro tempore quo personam ipsam secum habuerit, nam illa bona comitantur personam, cujus haec videtur esse justa et rationabilis intentio.

2. Circa hoc aliqui jurisperiti, ut videri potest in Decio, in Seit Generali, C. de Saerosanct. Eccles., num. ^4, et Anchar. cons. 69, num. 8, distinguunt de illo, qui ante legitimam aetatem professus est, vel debito tempore ; et de priori aiunt, bona, quae attulit, transire cum illo ad alium monasterium; de posteriori autem negant. Sed distinctio non est necessaria; quia si professio ita est facta ante legitimam aetatem, ut fuerit invalida, et nunquam fuit ratificata, clarum est personam illam, quocumque transcat, posse deferre secum sua bona, neque oportebat specialiter loqui de defectu aetatis, sed generaliter de quocumquc aunullante professionem. Ratio enim generalis est, scilicet, quia semper retinuit dominium illorum, nam votum paupertatis validum nunquam fecit; ergo neque a se borna sua abdicavit ; item seipsum non tradidit valide monasterio; ergo nec bona; nam quoad hoc saitem, certissimum est illud principium, quod in hoc ne eotio bona sequuntur personam, quod est commune Bartoli et Doctorum in Authent. Si que nuler, et Auihent. Ingressi, et Authent. Generali, de Sacrosanctis Ecclesiis, quia saltem hoc necessarium est in principio traditionis. De hoc ergo casu nulla est quaestio, saltem justa antiquum jus ; nam ex quo- dam jure novo Concilii Tridentini potest habere aliquam difficultatem, quam in capite sequenti attingam. Si autem professio, invalide facta ante aetatem, postea valide ratificata est, sive espresse, sive tacite, parum refert quod professio nulla antecesserit. Itaque generaliter loquimur de quocumque religioso vere professo, et de transitu etiam valido ac legitimo, ut in cap. pueceds n. 4. etiam monui.

3. Alii ergo censent hujusmodi bona transire cum religioso etiam quoad dominium et proprietatem, pro qua citantur Calderinus, cons. 29, de Regular., colum. 2; Socinus senior, lib. 4 Consil., cons. 99, num. 14 et sequent. Et Menochius, lib. 2 de Arbitrarus, cap. 436, num. 11, qui fundantur in ratione dubitandi proposita. Et potest confirmari ex cap. Quod a te, de Clericis conjugatis, ubi dc clericis apostatantibus a suis Ordinibus dictur: Sane Ecclesiis quibus intibulati fuerunt si de possessionibus, aut aliis bonis, aligua contulisse noscuntur, cum ab carumdem Eccesiarum ministerio fuerint et beneficio seguestrati, ad ipsos debent recta via sine contradictione remitti; ergo a fortiori in praesenti casu debent transire, cum ipsa persona, bona quae monasterio donaverat.

4. Alii distingucndum putant, si religiosus transit cum legitima licentia, vel sine illa; item de bonis quoad proprietatem vel quoad usumfructum ; nam in priori casu, quando transitus illicite fit, negant posse ullo modo secum deferre bona; quando autem justc fit, aflirmant posse et debere, saltem quoad usumfructum, ne fiat difficilior hujusmodi transitus ad perfectiorem religionem; nam si cogatur relinquere talia bona in monasterio, non erit ita liber et expeditus, ut transirc possit ad perfectiorem statum, quod esset impedimentum ponere ascensui ad perfectiorem statum, quod esset inconveniens.

5. Mihi placet sententia Navarri absolute negantis talia bona transire cum persona, quam etiam tenet Covar., referens mulios in cap. 4, de Testumentis, num. 90 ei 91 Juxta quam sententiam dicendum est, nec transeuntem posse tuta conscientia per vim vel fraudem illa secum deferre sine copsensu monasterii, nec monastcrium tcneri de justitia ea donare, quoad proprietatem, usumfructum aut usum ; quod intelligo per se,; et seclusa exceptione, qua propter accidentales circumstantias feri potest. Quia vero hoc non est aeque certum in omnibus bonis, neque in omni transitu, ideo oportet haec distinguere, et sigillatim probare. Duobus ergo modis potest religiosus conferre monasterio quae prius habebat, vel jus ad illa quae habere poterat, primo uecessaria consecutione, et ex vi juris communis, eo ipso quod vult ihi relicionem profiteri. Secundo, liberali voluntate, et donatione distincta a traditione suae personae, quia nimirum poterat ante professionem illa bona aliis donare, et voluit potius dare monasterio, quod maxime procedit, quando non solum ex negatione donationis, vel legati, aut testamenti facti in favorem alterius, sequitur necessaria successio monasterii facta professione (hunc enim casum in priori modo includimus), sed, quia necessaria est positiva actio donandi, et hanc etiam voluntarie habuit.

Ostenditur data resolutio, quando bona obveniunt priori religioni ex vi professionis in ea facta.

6. Quando ergo bona transierunt in mopasterium priori modo, in nullo casu potest illis privari, saltem quoad proprietatem, propter transitum personae, quia jure quasi haereditario acquisivit absolutum dominium eorum, sine dependentia ab actuali existentia, seu perseverantia talis personae in tali relicione, vel monasterio. Quis enim talem dependentiam, vel conditionem apposuit; an religiosus ipse? at ille non potuit, quia, licet voluntas ejus fuerit necessaria ad profitendum, tamen, supposita voluntate hac, jam non ex ipsius arbitrio, sed ex necessitate juris trauseunt illa bona in monasterium. At jus illam conpditionem non ponit, sed absolute vult bona illa transire in monasterium , quia supponit personam illam quasi mortuam, et statum illum perpetuum, et proper accidenlales et raros casus non adhibuit dependentiam, vel conditionem, quae possit magis obesse, quam prodesse stabilitati illius status.

7. Dices: ille poterat testari, vel illa bona aliis donare; ergo etiam potuit hanc conditionem vel hoc onus monasterio ponere. Respondeo primo, probabile essc illam conditionem esse repugnantem professioni, de quo statim dicam. Deinde, quando nullum condit testamentum, sed permittit religionem quasi ab intestato succedere, licet voluntarie et liberaliter hoc faciat, tamen per hoc nullam apponit conditionem, sed relinquit ut religio succedat juxta dispositionem jurium, sicut qui non instituit haeredem, solum hac intenlione, ut nepos ab intestato succedat, gratiam quidem illi facit, non tamen propter hoc aliquam illi conditionem apponit; si autem religiosus condat testamentum, et monasterium instituat haredem, et dictam conditionemn expressam non apponat, absoluta est eiiam successio, quia illa conditio, nec ex natura rei subintelligitur, nec praesumi debet, praesertim praesumptione juris, cum illa reputetur mors quaedam civilis; qui autem ante mortem naturalem instituit haeredem, non habet subintellectam hanc conditionem, ut si contingat ad vitam redire, ci etiam restituantur bona. Si autem fingatur casus, in quo illa conditio in testamento expresse ponatur, primum non existimo esse moralem, quia illa conditio indicat animum non satis constantem et firmum iu statu quem assumit, et ideo nemo illam adhibebit , nec religio deberet illam vel personam acceptare ; an vero in rigore addi possit, statim dicam a numero decimo sesto.

8. Atque hinc infero idem judicium esse de quibuscumque bonis, quae post professionem talis religiosi adveniunt monasterio per necessariam successionem, quatenus induit seu repraesentat personam ejus. Probatur, quia illorum omnium dominium absolute acquirit non ex nova voluntate religiosi, sed ex vi ac necessitate juris communis, supposita solum priori voluntaria professione. Nec potest religiosus jam professus illam conditionem, vcl onus aliquod super talia bona religioni apponere, quia jam mortuus est, neque ullum jus habet circa talia bona. Neque ctiam es vi prioris pacti, vel professionis intelligitur talis conditio magis apposita pro bonis adventitiis in futurum, quam pro illis quae statim cum ipsa persona proveniunt. Imo, licet aliqua bona postea adveniant religioni, jus ad illa vel ad successioncm illorum, translatum fuit in religionem in puncto professionis, quod jus inter bona incorporalia statim acquisita religioni computari potest; ergo, sicut alia bona tunc absolute acquiruntur, et sinc ulla conditione, ita et jus illud; ergo eodem modo acquiruntur postea religioni omuia bona, in quae necessario succedit propter illud jus.

9. Sequitur etiam resolutionem positam procedere de transitu talium bonorum, pon solum quoad proprietatem, sed etiam quoad usumfructum vel usum. Probatur, quia imprimis nullum est jus positivum, quod in praesenti materia aliud disponat de usufructu, quam de proprietate ; secluso autem jure po- sitivo, ususfructus ex natura rei est domini cujus est proprietas, nisi etiam es aliquo pacto humano haec separentur, quod hic etiam nullum est ; ergo sicut prior religio juste retinet proprietatem talium bonorum, ita etiam professionem tam civilem, quam naturalem , et usumfructum eorum. Solum superest declaranda ultima particula antecedentis ; nam caetera omnia et illatio per se nota videntur; probatur autem ex dictis, nam, praeter protessionem, nullum pactum intervenit super talia bona inter religiosum et religionem, ratione cujus pacti ususfructus talium bonorum reservetur religioni posteriori, si ad illam transire contingat ; ostendimus enim religionem succedere non ex speciali voluntate religiosi, sed ex vi juris communis ; cum ergo jus commune illam reservationem non faciat, nec reiigiosus potest sua voluntate illam superaddere. Deinde, esto posset, de facto nihil tale declarat, nullam enim omnino conditionem adhibet, nec etiam est cur ex natura rei subessc intelligatur, ut explicuimus, et magis ex dicendis constabit.

Ostenditur deinde eadem resolutio quando bona obveniunt ex mera liberalitate religiosi.

10. Probatio, quando liberalis donatio facta est absque ulla conditione. — Superest ut dicamus de aliis bonis, quae religiosus suo mero arbitrio extra legis dispositionem religioni donat in ipsa professione, vel ante ipsam; nam post ipsam non habet locum hic modus donationis, cum religiosus, neque aliquid sibiretinere possit, ut de illo postea, cum voluerit, donationem faciat, nec potest aliquid de novo acquirere, quod non ipso facto statim in religionem transeat. De hujusmodi ergo bonis idem imprimis dicendum est, quando donatio in principio simpliciter facta est, nulla in ea adjecta conditione vel limitatione; quia etiam tunc monasterium obtinet absolutum dominium talium bonorum ; ergo quidquid postea eveniat, non posset juste sine suo consensu ils privari ; patet consequentia , quia hic etiam nullum est jus naturale, vel positivum, quod illam obligationem imponat, nec etiam est ulla ratio subintelligendi hanc tacitam conditionem in illa donatione ; nam, licet fiat occasione professionis, non tamen fit sub conditione aliqua pendente in futurum ; imo ipsa professio est actus ita legitimus, et intrinsece perpetuus, ut non pendeat in futurum, et ideo ad summum potest intelligi illa donatio dependenter a professione, ut de praesenti fit, ita ut, si contingeret professionem esse nullam, donatio etiam nulla redderetur; tamen facta professione valida, nulla conditio de futuro intelligitur nisi exprimatur.

11. Hac probatio non solum valet quando religio vult vetinere religiosum , sed etiam quando empellit. — Et haec ratio maxime urect, quando non stat per religionem quominus religiosum semper retineat, quia, quantum est ex se, parata est ad illum alendum, et ad implendam conditionem, etiamsi fingamus fuisse in donatione inclusam ; ergo injustum esset illam cogere ad bona alteri tradenda. [Imo idem certum existimo, etiamsi ex justa causa religiosum emittat ; quia donatio monasterio facta, neque ipsi religioso debet dare licentiam ad liberius peccandum, nec religioni debet adimere libertatem ad expellendum illum, si suis peccatis id mereatur ; utrumque autem sequeretur , si cogeretur religio bona reddere quando illum expellit. In hoc autem casu si religiosus sic puuitus transferatur in aliud monasterium, ut ibi in poenam detrudatur, alendus quidem erit sumptibus monasterii quod illum ejecit. Id tamen non est propter bona qua in monasterium contulit ; eodem enim onere tenebitur monasterium, etiamsi nulla temporalia bona ab illo habuisset ; sed ratio est, quia non debet gravari aliud monasterium , nisi omnino sponte velit ipsum sine alimmentis recipere, de qua re in simili materia optime loquitur Gregorius, lib. 1, epist. 42, ubilatius tractat non solum de monachis, sed etiam de clericis soecularibus habentibus propria bona, qui propter lapsus detruduntur in monasteriis. Si autem contingeret injuste expelli, etiam tunc non debet pati religio grave nocumentum propter unius Praelati injustitiam, vel imprudentiam, sed cogendus est Praelatus, vel illum iterum fdmittere, vel alere, aut alio modo injuriae factae satisfacere. Et quando justum esset monasterium privare bonis propter tale delictum, id non esset ex intrinseca obligatione orta ex priori donatione, quod nunc agimus, sed esset quaedam poena per Superiorem mponenda.

12. Valet etiam de usufructu, sicut de proprietate. — Atque hic discursus non minus probat de usufructu bonorum quam de proprietate, quia hic etiam habet locum ratio supra facta in num. 9, cum monasterium sit verus dominus, esse etiam usufructuarium, quia nullum est jus vel pactum humanum, ratione cujus impediator verus dominus frui et uti re sua. Neque etiam talis obligatio provenit ex alia obligatione, quam habebat haec religio ad alendam talem personam, tum quia hine ad summum sequeretur obligatio ad tribuendum ei sufficientia alimenta in alio monasterio, non vero ad dandum totum usumfructum, aut totum dominium utile, si fortasse pluris aestimatur. Tum etiam quia nec alimenta tenetur dare, quia parata est ad alendum illum in suo gremio permanentem, et ad hoc solum a principio se obligavit.

13. Objicitur saltem non videri valere nisi quando transitur ad religionem laaiorem vel cqualem.— Dices, hoc ad summum procedere, quando religiosus transit ad laxiorem vel aequalem sine culpa religionis, et solum permittente, vel dispensante ad illius postulationem, ex opinione probabili cap. 11, a num. 16, tractata; tunc enim nisi in ipsa permissione, seu licentia, ipsamet religio se voluntarie obliget ad aliqua alimenta praestanda, profecto non potest ex conscientia vel justitia obligari, etiamsi in praestando suo consensu hanc conditionem seu libertatem a tali obligatione non expresserit ; quod fortasse esset consultoris, non tamen necessarium, quia per se nullus est in re ipsa titulus talis obligationis, sed alia religio, qua illum recipit, sibi consulat et videat quale onus assumat. At vero quando transit ad perfectiorem religionem, utitur religiosus jure suo; ergo non debet privari actione quam habet ad usumfructum talium bonorum, vel saltem ad alimenta. Et hic etiam habet locum congruentia alterius opinionis, scilicet, ne difficilior fiat transitus ad meliorem frugem; unde sicutin ipsa professione includitur condiiio, nisi velit transire ad altiorem religionem, in donatione bonorum intelligi potest inclusa proportionata conditio. Quae ratio si quid probat, in omnibus bonis, etiam per necessariam successionem comparatis, locum habet, etlicet in usufructu vel alimentis majorem quamdam speciem congruitatis habere videatur, tamen in rigore etiam procedit de proprietate, quia si semel aedmittatur illa conditio subintellecta, etiam in ipsa donatione proprietatis dicetur includi.

14. Dico ergo, quantacumque bona religiosus donaverit monasterio, non habere post professionem majorem actionem ad usumfructum eorum, quam si nihil contulisset, vel quam habeat quilibet alius religiosus professus ejusdem monasterii. Item e converso, religionem ipsam non teneri majori obligatio- ne justitiae ad alendum talem religiosum quam alios, qui nihil contulerunt. Quae doctrina invenitur passim in Sanctis Patribus, Basilio, Augustino, Benedicto, et aliis, qui de monasticis institutis scribunt. Et est evidens, tum quia aeque pauper dicitur, qui dives erat, ac qui nihil habebat ; tum etiam quia religio non obligatur ad alendum religiosum, proprie et per se, propter temporalia bona quae ab illo habuit, sed propter professionem religiosam ; illa autem bona censentur per modum eleemosynae liberaliter donatae, perinde ac si inter alios pauperes fuissent distributa. Hinc ergo ad illam diflicultatem respondeo, etiam si quis ad altiorem religionem transeat, non posse deferre secum talia bona, vel usumfructum eorum, quia nullum jus ad illa habet, ut probatum est, atque ita nulla actione privatur, quia religio non tenetur illum alere, nisi in eadem perinanentem, nec etiam tenetur parare illi viam, ut sic dicam, pertemporalia commoda, ut se relinquat et ad aliam perfectiorem etiam transeat ; satis enim est quod non resistat neque impediat. Nec dici potest impedire, eo quod bona non restituat, quia carentia temporalium bonorum per se non impedit, imo est optima dispositio ad ingressum religionis, praesertim arctioris, quae in hoc debet majorem puritatem obscrvare, sine temporaii subsidio, vel spe religiosos, admittendo ; quod si contingat, aut nolle, aut non posse , accidentarium est obstaculum, quod alia religio non tenetur tollere, sua bona erogando.

15. Optimum exemplum est in monialibus, quae non recipiuntur ordinarie sine dotibus, et tamen cum de licentia Sedis Apostolicae de uno ad alium monasterium transferuntur, earum dotes monasteriis, quae relinquunt, remanent, ut constat ex usu, et habetur in quadam declaratione Cardinalium ad Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 5, de Regularibus, qui absolute loquuntur de transitu, sive sit ad arctiorem, sive non, et sive sit cjusdem, sive alterius religionis. In monialibus autem maxime potest impediri hic transitus ob dotem non restitutam, quia in alio nulia recipitur regulariter sine dote, et aliam quaerere non est facile; sed hoc impedimentum non imputatur huic monasterio, quia non tenetur dotare monacham suam, ut in alio recipiatur. Est etiam optimum argumentum a simili : si religiosus tempore suae professionis copiosam donationem suorum bonorum fecisset hospitali. et postea velit transire ad arctiorem re- ligionem, numquid teneretur hospitale reddere bona, vel usumfructum eorum, ne transitus fiat difticilior ? Cur ergo obligabitur religio, cui non minus absoluta donatio facta est, et cujus bona non minus, imo magis ecclesiastica sunt, et ob eam causam difficilius etiam alienari possunt; unde ad hoc confirmandum, non parum juvant, qua de non alienandis ecclesiasticis bonis sacri canones staluunt.

16. Discutitur resolutio de liberali donationc, an possit fieri sub conditione. — Superest ut explicemus quid dicendum sit, si a principio in ipsamet donatione expresse addita fuerit haec conditio, ut quacumque rationc contingat religicsum mutare suum statum, religio teneatur vel bona reddere, vel saltem dotem competentem pro alio monasterio, vel saltem alimenta, aut quid simile. In quo imprimis dubitari potest, an talis conditio sit iniqua et invalida: videtur enim non esse, quia nulli est injuriosa, suppono enim donationem esse liberalem, de bonis, scilicet, quae posset novitius aut novitia non donare monasterio; potest ergo ea donare prout voluerit; ergo et sub illa conditione. In contrarium autem est, quia illa conditio videtur esse contra votum paupertatis, ac proinde contra substantiam professionis. Probatur assumptum, quia per illam conditionem retinet illa persona jus aliquod ad illa bona; habere autem tale jus, repugnat voto paupertatis, nam est retinere aliquod genus dominii, quia jus illud aestimabile pretio est. et est quoddam bonum temporale, quamvis incorporeum.

17. Deciditur affirmative, tamen ordinarie male sonare talem conditionem.—In quo eventu satis honesta esset. — Quae ratio procedit quidem optime, si conditio in eo sensu apponatur, ut persona retineat jus aliquod ad talia bona; posset tamen in alio sensu poni, in quo non video intrinsecam malitiam, scilicet, ut religio maneat in conscientia obligata ad subveniendum religioso in tali occasione, etiamsi ipse nec jus, nec actionem aliquam contra religionem habeat; haec enim duo et inter se non repugnant, et optime compaliuntur cum integro voto paupertatis, ut supra visum est. Imo addi etiam posset in tali conditione, ut si religiosus transierit ad aliam religionem, eo ipso altera religio acquirat jus ad talia bona, quia hoc etiam nihil derogat paupertati ipsius personae, et aliunde ncc justitiae repugnat, ut ratio supra facta probat; ergo talis conditio sic intellecta non est in- trinsece mala. Non potest tamen negari quin male sonet, quia, ut num. 7, in fine, dicebam, indicat animum non satis constantem in statu quem assumit. In aliquo tamen casu raro possent occurrere circumstantiae, quae conditionem illam postulare etiam secundum prudens consilium videantur, ut si femina, religionis habitum assumens in aliquo monasterio, timeret probabilem necessitatem transcundi postea ad aliud, vel ejusdem ordinis, vel alterius, ex gravi causa, et legitima facultate; si ergo priori monasterio copiosam donationem bonorum faceret, nulla inconstantia neque indicium ejus est sub conditione ponere, ut, occurrente tali casu, vel cogente tali necessitate, teneatur monasterium primum dare secundo competentem dotem, aut usumfructum dotis, vel alimenta, aut aliquid simile; supposito ergo tali casu, seu modo donationis, dicendum planc est teneri monasterium implere conditionem, eo modo quo in contractu posita fuerit, quia est justa, et paupertati non repugmnat, ut declaravimus, et nulla est lex canonica quae resistat; nam illa non esset alienatio bonorum ecclesiasticorum, quia illa bona nunquam fuerunt simpliciter donata tali monasterio, sed sub tali modo, vel usque ad complementum talis conditionis.

18. Ex dictis sequitur, si religiosus, vel religiosa , ex dispensatione Pontificis quantumvis justa, revertatur ad saeculum sine ullo vinculo professionis et votorum , non posse deferre secum bona quae religioni donaverat: absolute , sine consensu religionis, nisi hoc ipsum Pontifex in sua dispensatione specialiter concedat. Probatur, nam idem fundamentum absoluti dominii habet locum in tali casu. Imo in eo magis urget, quia, licet persona Deo consecrata revertatur ad saeculum., non propterea debent bona Deo consecrata profanari, scu alienari, vel, ut ita dicam, ad saeculum redire ; neque in dispensatione personae continetur dispensatio in alienatione bonorum , nisi in specie concedatur; neque etiam causa , quae ad primum sufficiat . erit semper sufficiens ad utrumque ; quin potius, ut dispensatio in persona tolerabilis sit, erit regulariter conveniens ut pro bonis non concedatur, sed quod relinquantur religioni ; videantur quae in simili tractat Rebuffus , in Prooemio ad regias Constitutiones , gloss. 5, n. 23, ubi ex multorum sententia dicit , reliciosum factum saecularem non succedere in haereditate paterna, quod difficilius.

19. Dices: in eo casu tollitur fundamentum talis donationis, vel cujusvis tituli, quo mediante bona illa pervenerunt ad monasterium vel per testamentum, vel per successionem necessariam , etc.; ergo eo ipso redibunt bona ad priorem dominum, quia, ablato fundamento , evertitur quidquid in illo nitebatur. Antecedens patet, quia tota ratio translationis talium bonorum in monasterium est, vel incapacilas persona ad dominium talium bonorum, vel voluntas donandi illa, fundata in tali professione; per illam autem dispensationem et professio tollitur, et persona fit habilis ad dominium tuium bonorum. Confirmatur, quia si Pape dispenset in matrimonio rato, eo ipso revertitur ad sponsum quidquid sponsa donaverat, et e contrario , quia destruitur fundamentum ; ergo similiter in praesenti.

20. Respondetur, nec professionem, nec incapacitatem dominii esse fundamentum, ni sic dicam, a quo pendeat in conservari dominium absolute datum monasterio de talibus bonis, sed solum fuit veluti occasio aut motivum, ut talis donatio monasterio fieret, sicut si donatio illa facta esset pauperibus, vel consanguineis, quia, ut diximus, donatio eque absoluta est. Imo, in praesenti casu multo minus potest pendere a tali conditione, quia religiosum professum per religionem fieri non religiosum rarissimum est, et moraliter non consideratur in tali contractu, seu donatione. Ad simile, quod affertur de matrimonio, respondeo, unum esse casum in quo, via et jure ordinario, potest matrimonium ratum dissolvi, per professionem relicionis, in quo casu jure etiam communi statutum est, quid de bonis invicem donatis ab sponsis faciendum sit, ut in superiori tractatu visum est. Dissolutio autem matrimonii per dispensationem extraordinaria est, et de his quae raro eveniunt ; et ideo pro illo casu nihil jura disposuerunt, et ideo si quae donatio intercessit , tenor illius considerandus est; nam, si donatio fuit omnino absoluta, et non expresse ad supplementum dotis, vel ratione matrimonii sustentandi, certe non revocabitur donatio propter dispensationem illam, maxime si praebendo consensum ad dispensationem, nullam conditionem de donatione revocanda sponsus exigat ; et ita ex hac parte potius confirmatur doctrina data. Si autem fuit conditio posita saltem generalis, ut si matrimonium, quacumque ex causa, non pervenerit ad effectum, donatio rescin- datur, servanda est, quod nihil etiam obstat his qua diximus.

An saltem religiosi Societatis, qui vota tantum simplicia emiserunt, possint deferre secum. bona quae ipsi Societati donarunt, si ab ea dimittuntur.

21. Ultimo occurrit speciale dubium in hoc puncto circa religiosos Societatis, qui professionem non emiserunt, sed per vota simplicia incorporati sunt, et aliquid de bonis suis Societati donarunt, an, si postea emittantur, possint deferre secum talia bona, et consequenter teneatur Societas ea reddere, et donationem rescindere. Est enim hoc proprium Societati, utnon necessario succedat in bonis suorum religiosorumsecundum commune jus, sed ipsi religiosi possunt et debent juxta suas constitutiones de suis bonis disponere, et ita non habent hic locum omnia, quae de priori cenere bonorum diximus. Possunt autem si velint, sicut aliis pauperibus, ita etiam Societati bona sua, vel eorum partem donare, prout in tract. 10, lib. 4, cap. 6, exponetur; ae hac ergo donatione dubium est, an idem sit judicium quod de religiosis professis. Videtur enim hic esse dispar ratio, quia, licet ex parte religiosi oblatio et obligatio sit perpetua, ex parte religionis non fit absoluta obligatio retinendi perpetuo hujusmodi religiosos, sed sub conditione, Nisi ipsi hoc demecruerint, vel alia simili; ergo ratio postulat ut donatio, quae fit religioni, habeat etiam hanc conditionem, Si religiosum non expellat, vcl simiem. In contrariun: autem est, quia forma donationis absolute fit ; ergo etiam confert absolutum et irrevocabile dominium: patet consequentia, tum quia talis persona potest hoc modo donationem facere, et voluntas ejus ex verbis colligenda est ; tum etiam quia, si eodem modo faciat donationem consanguineis vel pauperibus, non rescindetur donatio, etiamsi postea e Socieitate emittatur. Accedit praeterea quod alias sequerentur incommoda supra tacta in aliis religiosis. Primum ac praecipuum est, quod tales religiosi non perfecte renunciarent temporalibus bonis, nam semper haberent spem recuperandi illa, si ad saeculum redirent, quod vel repugnat omnino, vel derogat multum religiosae paupertati. Secundum, quia hinc sequeretur occasio licentiose vivendi, quia vel sperarent non esse dimittendos areligione, ne cogantur etiam bona dimittere,vel certe minus timebunt dimitti, quia jam habent unde vivant. Tertium, ex parte etiam religionis minuetur libertas ad dimittendum religiosum dyscolum, ne cogatur bona illi reddere, quae fortasse sustentando alios jam consumpsit, quod ad commune bonum ejus esset magnum incommodum.

22. Decisio per triplex pronuntiatum. — In hac re nihil existimo posse ex communi jure definiri, quia pendet ex modo contractus seu donationis, quae est res facti potius quam juri:. Nam, loquendo de possibili, certum est potuisse hujusmodi religiosum absolute talem donationem facere, sine ulla conditione quae in futurum pendeat, quod probat evidenter ratio facta pro parte affirmante, quia voluntarie facit, et est absolutus dominus, et quia ita potest alienare, vel donare aliis ; cur erit in hoc religio pejoris conditionis, aut magis incapax talis donationis ? Secundo, censeo certum, facta in hunc modum donatione, non teneri religionem in rigore justitiae, talia bona reddere tali personae, si eam juste a se dimittat. Probatur primo ex ratione facta ; nam in eam fuit absolute translatum dominium. Item, quia tertia persona, cui faeta esset similis donatio, non teneretur ea restituere in eodem eventu. Dices, non esse eamdem rationem, quia alia persona non est causa talis mutationis in hujusmodi religioso; at religio est causa illius, et constituit illum in novo statu, in quo indiget talibus bonis. Sed hoc parum refert ; nam vel religio injuste hoc facit, vel juste. Si injuste, est contra conditionem positam in pronuntiato, estque ille casus distinctus, in quo merito obligatur, et cogenda est religio, ut reddat bona ei quem injuste dimisit; illa vero obligatio non est ob defectum prioris donationis, sed propter specialem injuriam respectu talis pé rsonae sic donantis. Si vero justa est dimissio, ut in casu supponimus, non debet propterea religio obligari ad relinquenda bona quae juste possidet, cum nec ratione rei acceptae, nec ratione alicujus injuriae teneatur. Neque in eo casu imputari potest religioni infelix eventus talis religiosi, sed ipsi imputandus est ; nam propter hanc etiam causam, nulla facta est in principio injuria tali religioso, obligando illum ad relinquenda bona sua, exponendo se illi periculo; nam imprimis non obligatur unquam relinquere talia bona religioni, sed liber ad hoc relinquitur. Deinde sicut non cogitur talem religionem ingredi, ita nec bona alienare ; si autem voluntarie utrumane facit, nulla ei fit injuria. Denique non potest dici exponi periculo, quantum est ex parte religionis, cum nunquam dimitti possit, si ipse velit vivere juxta regulam status quem assumit, ut latius, tractat. 10, suo loco dicemus. Unde addo tertio, hujusmodi renuntiationem, etiamsi fiat in favorem religionis, fieri in hoc sensu absoluto et immulabili, seu iudependente a mutatione, quae potest accidere circa statum personae. Probatur rationibus factis, qua mihi certe probant alium modum donationis esse valde perniciosum religioni, non tam in temporalibus quam in spiritualibus, et ideo nec acceptat, nec acceptare debet donationem in alio sensu factam, nec permittere ut renuntiatio aliter fieret, in cujuscumque favorem fiat.

23. Moderamen praedictorum pronuntiatorum. —Quamvis autem religio ex justitia non teneatur haec bona reddere in hujusmodi casibus, ex quadam aequitate, et ad tollendam omnem occasionem offensionis, potest licite, vel omnia, vel aliquam eorum partem priori domino reddere, vel pretium eorum, quia haec non censetur alienatio simpliciter bonorum religionis, sed quaedam justa dispensatio, necessaria ad conservandam libertatem, quam talis religio profitetur, ad dimittendas personas quae sibi non congruunt; imo, ex praxi, et consuetudine instituto consentanea, videntur haec bona a principio acceptari a religione, cum hac potestate et libertate dimittendi etiam illa simul cum persona, si fuerit expediens ad finem Societatis, et ad communem adificationem. In hac tamen aequitate facienda, observare etiam necesse est ne nimium gravetur religio, quae per multos annos alit personam, quae postea litteris et aliis donis instructa dimittitur, et nihilominus integra vult recipere bona quae donaverat, quod non potest non esse grave onus religionis. Cavendum etiam est ne facilitas in hac parte generet in subditis certam spem recuperandi bona in simili eventu ; nam posset haec esse occasio licenter vivendi, ut supra dicebamus. Denique praecavendum est etiam ne hoc sit tam frequens, et tali modo fiat, ut inducatur consuetudo obligationem inducens.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14