Caput 15
Caput 15
An cum religioso translato transferantur etiam praerogativae quibus in priori religione fruebatur
CAPUT XV. AN CUM RELIGIOSO TRANSLATO TRANSFERANTUR ETIAM PRAEROGATIVAE QUIBUS IN PRIORI RELIGIONE FRUEBATUR?
1. Prima regula circa praerogativas religionis a qua fit transitus. — De prarogativa antiquitatis, et eam consequentibus. — De proogativa Prelature. — Per prarogativas hoc loco intelligimus quamcumque facultatem activam, ut cligendi, ferendi suffragium, etc., vel capacitatem passivam, ut eligatur, verbi gratia, ad tale officium, ministerium, vel beneficium ; itemjus sedendi in tali loco, et similia ; item immunitates vel exempiiones a tali onere, vel labore, etc. Circa quod advertendum est, sermonem esse posse, vel de his omnibus, quatenus fundantur in professione facta in religione a qua fit transitus, et in ejus regula, vcl quatenus fundari possunt in professione et regula alterius religionis. Nam, quatenus ex natura rei consequuntur quamcumque personam in relhgioso statu existentem, nisi ab extrinseco illis privetur, constat transitum nihil obesse talibus praerogativis. Duas ergo generales regulas constituo. Prima est: omnis prarogativa praecise fundatain professione primae religionis, et in regula ejus, non transit cum persona, sed amittitur transitu consummato ; exempla sunt, primum de antiquitate religionis, nam illa fundatur in professione facta in tali religione, et ideo quamdiu in illa permanetur, computatur per se loquendo a die quo ibi professio facta est. Talis autem professio non valet pro alia religione, quia per illam non est effectus membrum ejus, nec obligatus obedientiae ejus. Hac enim ratione, qui transfertur, et aliam religionem per annum probare, et in ea professionem emittere debet, ut recte Navarrus, consi. 60 et 67, de Regular., in 2 impressione. Hinc ergo fit, ut translatus amittat antiquitatem quam habebat in monasterio priori, et consequenter fit, ut amittat locum, et quodcumque privilegium sibi debitum ratione antiquitatis. Fit etiam ut translatus ad monasterium alterius ordinis, non sit capax Praelationis in illo ordine, nisi in eo professionem emittat, quia capacitas ad Praelationem alieujus ordinis, secundum ordinarium jus, fundatur in professione facta in eodem ordine, ut in superioribus late traciatum est, et habetur etiam ex Tridentino, sess. 15, cap. 21, de Regular., et sess. 14, cap. 10, de Reformat. Unde etiam si quis ad hunc finem ex uno ad alium ordinem transferatur, ut ibi Praelationem exerceat, non debet sine speciali dispensatione ad Praelationem admitti, nisi prius ibi professionem emittat. Unde cum professio perpetua sit, quamvis ille postea Praelationem dimittat, vel quacumque de causa illa privetur, in eodem ordine ad quem fuit translatus manere debet, ut recte dixit Navarrus, cons. 61, de Regular., et sequitur Emmanuel Rod., tom. 3, quaest. 52, art. 16, ubi fusius hoc disputat; sed mihi videtur res extra omnem controversiam.
2. Secunda regula bipartita de prerogativis religionis ad quam transitur. — Secunda regula est: postquam translatus ad alium ordinem ibi professus est, consequenter habet quamcumque praerogativam, facultatem , aut capacitatem quam alii religiosi ejusdem ordinis habent ex vi suae professionis et regulae, nisi specialiter in aliquo prohibeatur per jus. Probatur prior pars , quia ille translatus post professionem est verus religiosus talis ordinis ; nam professio, ibi facta, vera professio est, ejusdem speciei, ut sic dicam, cum professionibus aliorum ibi solum profitentium; et ratione prioris professionis , non est talis persona incapax, nec per se demeretur omnia privilegia et commoda talis religionis. Prior enim professio optima fuit, unde habuisse illam non nocet; in praesenti autem jam non existit, neque obligat , quatenus repugnare poterat posteriori , quia quoad hoc per illam irritata est. Mutatio autem ab una in alam, vel fuit consilii, ut si translatio fuit in religionem perfectiorem. Si autem fuit ad laxiorem, supponitur autem facta ex legitima dispensatione, et consequenter honeste; ergo translatio ex nullo capite impedit quominus translatus fruatur omnibus effectibus et commodis professionis illius rcligionis ad quam translatus est, et quam denuo est professus. Confirmatur primo, nam per professionem posterioris religionis amittit omnia jura specialia prioris professionis, argumento capituli S quis jam translatus, 21, quaest. 2, et c. Ne pro, 16, quaest. 1; ergo debet gaudere omnibus juribus secundae professionis. Confirmatur secundo , nam ille per secundam professionem tenetur sustinere onera omnia talis religionis , quia eodem voto obedientiae et paupertatis astringitur, ad quod faciunt quae tractat Navar., Comment. 4. de Regular., num. 26 et 27; ergo debet etiam gaudere omnibus commodis talis professionis, nam qui sentit onus, debet etiam et commodum sentirc. Atque hinc fit, ut hujusmodi translatus jam professus habere debeat locum et suffragium juxta morem et regulam talis religionis; sequitur etiam posse eligi in Praelatum ejusdem religionis, quantum est ex hoc capite, et similiter posse habere benelticia regularia talis religionis, et sic de aliis privilegiis, etc., de quibus multa apud Navarrum , in dicto Comment. 4, et in citatis consiliis de Regularibus.
3. Dicta Clementina ad omnes Moendicantes extendiur. — Exceptio autem, seu posterior pars regula, addita est primo propter Clementinam primam de Regularibus, in qua statuitur ut mendicantes omnes, qui ad religiones non mendicantes transicrint , vocem aut locum in Capitulo habere non possint, eliamsi ab aliis concedatur, et ut assumi non possint ad Prioratus, administrationes, officia, curam animarum, vel regimen, vel etiam ad haec loco aliorum exercenda. Et ita fiunt ad haec omnia incapaces, ut quidquid in contrarium factum fuerit, sit irritum et inane. Quae constitutio suam vim retinet, et omnino servanda esi ; ratioque illius fuisse videtur, ut religiosi mendicantes in sua paupertatis professione stabilius et quietius perseverent. Gaudent autem illo privilegio, non tantum quatuor antiquiores ordines mendicantes, sed etiam recentiores, ut religio Minimorum , et religio Societatis, ut supra cap. 12, num. 38, in simili dictum est, quia tam verae mendicaxtes sunt hae posteriores, sicut et priores, ut per Pontifices declaratum est, et infra, tractatu 9, ostendemus, et ita comprehenduntur sublege universali, quae, disponens in ea specie, comprehendit etiam futuras religicnes mendicantes, sicut decreta, quae gencraliter disponunt de regularibus, comprehendunt quamcumque religionem de novo approbatam.
4. Huic extensioni obstave videtur Nacerrits. — Potest autem conira hoc citari Navarrus, cons. 57, de Regularibus, iu prima impressione, et 66, in secunda, ubi ait religiosum Sanctae Mariae de Mercede, translatum ad ordinem non mendicantem, non incurrere dietas inhabilitates, quia religio Mercedis non est ex quatuor mendicantibus de quibus Clemnentina loquitur; sentit ergo solum dictos quatuor ordines comprehendi in illa Clemenina ; idem etiam suadet cjus ratio, quia illa dispositio est peenalis, et ideo non debet ex- tendi. Sine dubio tamen non fuit haec men? Navarri, sed ratio ejus in illa responsione fuit, quia dicta religio Sanctae Maris omnino non est ex mendicantibus, ut ipse sentit in cons. 63 ejusdem impressionis, vel 65 alterius. Ubi etiam addit, quod si illa religio ex primaeva institutione, vei ex npova reformatione a Papa confirmata, profiteretur paupertatem in communi, in ea haberet locum dispositio dictae Clementinae; ergo sentit non limitari ad quatuor ordines praedictos, et ita confirmat declarationem datam.
5. Ad locum citatum in num. praeced. — iu priori ergo consilio, iila dictio quatuor c casu addita videtur ; et ita in fine ejusdem consilii melius dixit Clementinam loqui de mendicante transeunte, et ideo non extendi ad non mendicantem, et hoc ad summum concludit congruentia. Quamvis autem lex illa, licet respectu translati videatur poenalis, vel potius odiosa, simpliciter est favorabihs et privilegiativa, quia respectu totius religionis, ujus bonum majus est, continet privilegium et favorem. Hinc vero non sequitur, etiam ad non mendicantes extendendam esse, quia etiam privilegia maxime debent propuis terminis contineri. Sicut e converso, quamvis lex illa esset poenahs, extenderetur ad omnes vere mendicantes, etiam denuo approbatos, quia lex etiam poenalis non est ita limitanda, quin proprietas terminorum servetur.
6. Ectenditur deinde ad omnes mon mendicantes, praeter Carthusianos. — Sicut autem ex parte mendicantium universalis est constitutio, ita etiam ex parte religionum ad quas fit iransitus, est prorsus universalis, et comprehendit omnes non mendicantes, etiamsi Apostolica auctoritate ad eas transitus fiat, ut in testu expresse dicitur. Invenio autem quamdam limitationem adhibitam a Congrecatione Cardinalium, circa Concilium Tridentinum, sess. 14, cap. 11, his verbis: Omnes cujuscumque religionis legitime translati ad Carthusianos possunt in eadem Carthusieusi veligione ie claustro Priores, et extra claustrum Procuratores esse. Quae exceptio firmat regulam in contrarium quoad omnes alias religiones, et ipsa videtur tundata in principio juris, sub generali regula non includi casum specialem rationem habentem, qualis in prasenti est Ordo Carthusiensium, juxta frequentem juris consuetudinem.
7. Extenditur denique ad omnem administrationem. — Non tamen recte eatenditur ad officium predicandi et docendi. — Quaeri au- tem ulterius potest, quid comprehendatur sub officiis et muneribus quae his religiosis translatis prohibentur. Sed de hoc videri potest glossa ibi, et Panormitanus, qui sentiunt sine distinctione omnia officia illis interdici, non solum qua jurisdictionem habent, de quibus est res indubitata, sed etiam quae solam habent administrationem, ut oflficium Okconomi, Syndici, et Castaldi, ut loquitur illa Glossa, quam vocem alia Glossa, in S Paena, Institut. de Injuriis, significare dicit actorem servum. Quae ampliatio ex verbis textus satis colligitur; nam prohibet assumi ad omnes administrationes et oflicia, non soIum tanquam principales ministros, sed etiam ut tenentes locum aliorum. Quod vero Glossa et Panormitanus habet de ministerio praedicandi, nimium mihi videtur, tum quia in verbis textus in rigore non comprehenditur, nam in prioribus verbis, Ad prioratus quoque, administrationes, etc., sermo tantum est de muneribus pertinentibus ad administrationem rerum temporalium; postea vero de spiritualibus solum dicitur : Quodgue animarum curam et regimen , nec pro sc possint, nec pro aliis exercere ; praedicare autem non est exercere curam aut regimen animarum ; neque obstat quod praedicare sit officium curae; non est enim officium, prout dicit potestatem, sed prout dicit actum : ibi autem non prohibetur his translatis omnis actus curandi, sed ipsa cura et regimen. Nam etiam ministrare sacramentum Confessionis seu Eucharistiae, est oficium cura, et tamen dicendum non est hos esse factos inhabiles ad haec sacramenta ministranda. Tum etiam quia, in hac actione, non est eadem ratio qua in aliis ministeriis, quia non est verisimile aliquem transire a mendicantibus ad non mendicantes, ex nimio aftectu concionandi, nam ad hoc munus ex se aptiores sunt mendicantes ordines, quod secus est de ministeriis temporalibus, vel de aliquo beneficio, etc. Pontifex autem voluit hujusmodi occasionem praecidere. Et ideo non credo prohibuisse hoc munus praedicandi, praecipue cum ad commune bonum spirituale ordinetur, sicut nec prohibuit munus legendi, seu docendi, qua oneris esse, et non honoris exposuit Sixtus V, in declaratione sui Motus proprii de legitimis, quae hanc etiam interpretatione m confirmat.
8. Secundum fundamentum ejusdem posterioris partis sumitur ex Tridentini decreto. — Prima prohibitio hujus decreti, et ne fiat transtus nisi ad mauendum in claustro. — Secun- do posita est ilia exceptio propter quoddam decretum Concilii Tridentini, sess. 14, c. 11, de Reformatione, quod sic habet : Quia regalaves de uno ad alium ordincm translati, facile a suis Superioribus licentiam standi extra qonasterium obtinere solent , ey quo vaganai , et apostiatandi occasio tribuitur , nemo cujuscuinque ordinis Pralatus, cel Superior, vigore cujuscis fucultatis aliquem ad habitum, et professionem admittere possit, nisi, ut in ordine ipso ad quem transfertur , sub sui Superioris obedientia in claustro perpetuo maneat; ac taliter translatus, etiamsi Canonicorum regularium fuerit, ad beneficia secularia, etiam curata omuino incapaa egistat. Iu quo decreto duae prohibitiones continentur : una pertinet ad observantiam clausura in hujusmodi transiatis, et directe ibi solum praecipitur ne hujusmodi recipi possint, nisi ut, in ordine ad quem transferuntur, in claustro sub Praelati obedientia perpetuo maneant. Ponderanda est enim illa particula vf, per quam significatur mentem Concilii fuisse prohibere, ne translatio vel receptio translati fiat ad hunc finem, ut ea occasione translatus maneat extra claustrum de licentia Praelati illius ordinis ad quem fit translatio. Unde, si expresse vel tacite eo fine translatio fiat, sine dubio graviter peccabit et transiens et recipiens illum.
9. Transitus absque ilio fine manuendi in claustro, licet illicitus, non est irritus.— Nisi dispensatio ad transitum sit surreptitia aliunde. — Quaeri autem potest an receptio in eo casu sit irrita ; nam Concilium solum dicit: Admiitere non gossit nisi, etc. Tamen quia non addit verba irritantia, non videtur ex vi illius prohibitionis receptio , vel professio irrita ; quando enim Concihlum hoc intendit, id exprimit, et verbum no possit solam prohibitionem significare frequenter solet. Ex alio tamen capite posset illa translatio esse irrita, si quis, procurans transitum revera illa intentione, dispensalionem peteret sub alio titulo vel colore, tacita illa circumstantia; talem enim dispensationem subreptitiam judico, utpote obtentam ex falsa vel diminuta narratione contra Pontificis mentem, quae, sine dubio, in hac parte Concilio conformis est. Hac ergo ratione, omnia subsecuta in vi talis dispensationis erunt irrita, sicut essent si absque ulla dispensatione fierent. Et praeterea etiam post factam hujusmodi translationem praedicta intentione, non potest Praelatus dare licentiam sic translato ad manendum extra claustrum juxta expressam vel tacitam conventionem praecedentem, quia hoc manifeste est contra intentionem Concilii. Unde nihil aliud est quam consummare delictum contra prohibitionem Concilii. Propter hujusmodi autem delictum nulla poena imponitur a Concilio; non tamen propterea causa gravis non est, nam materia est gravissima, et verba Concilii satis etiam rigorosa sunt.
10. Addit vero Navarrus, Comment. 4, de Regular., n. 12, Concilium in hac parte non videri novum jus inducere, sed antiquum declarare; antiquum autem vocare videtur ipsum jus naturale et divinum, quod hujusmodi transitum ea intentione factum videtur reprobare, quia nullum jus scriptum invenitur prius circa hunc casum conditum. Unde, quia ille modus transeundi non est per se ita intrinsece malus, quin possit ex aliqua magna necessitate honestari, concludit Navarrus, si nunc occurrat casus in quo ex natura rei licite posset fieri talis receptio propter illum finem, etiam nunc posse fieri, non obstante Concilio, quia non est verisimile, voluisse Concilium prohibere receptionem alias justam, in eo casu, in quo potest esse ad remcdium alicujus religiosi necessaria.
11. Haec interpretatio Navarri pia est ; non possumus tamen adhaerere illi, quia magis pium est praecepta servare, etlex Concilii non est tantum declarativa juris naturalis, sed etiam dispositiva, et constitutiva novi juris, ut constat ex verbo illo possit ; si enim tantum declarare intenderat, diceret nemo posset, etc. Quia vero novam prohibitionem imponit, dicit eemo possit. Cujus etiam signum est, quia si ex natura rei tantum loquamur , saepissime illud fieri posset sine peccato, saltem mortalhi, quando existentia extra claustrum futura esset ad determinatum locum, et opus religioso dignum, et ex parte personae sine morali periculo , etc. Non potest autem dici in omnibus illis casibus nunc etiam hoc licere, non obstante Concilio, quia est contra tenorem verborum ejus, et contra disciplinam religiosam, quam reformare intendit, unde nec Navarrus id admittit, nisi in raro casu. Neque est verum illam legem latam esse ex praesumptione , et ideo non obligare ubi cessat praesumptio. Nam aliud est motivum legis, aliud praesumptio. Concilium autem motum est ad cam legem ferendam, ex eo quod es facilitate dandi licentiam ad permanendum extra claustrum sumi sotet occasio vagandi, ut in principio dicit ; haec autem non est prasumptio, sed certum judicium, ratione cujus fertur generalis et absoluta prohibitio, quae omnes casus, etiam de se non malos, comprehendit, quia indistincte fertur, et haec est vis positivae prohibitionis. Non ergo prohibet omnia, quia praesumat omnia et singula futura fuisse mala, etiamsi non prohiberentur, sed quia illa materia moraliter est nociva et periculosa, id satis est, ut absoluta prohibitio fiat, quia leges morales considerant quod frequentius accidit, ut dicitur in leg. A4, 5 et 6, ff. de Legibus. Quocirca, licet in aliquo casu particulari cesset finis hujus legis, non ideo cessat obligatio ejus, ut constat ex doctrina de legibus, nisi fingatur casus, in quo esset contra charitatem non admittere volentem transferri eo fine et modo. Sed imprimis, licet casus admittatur , solum sequitur per epiikeiam cessare obligationem prohibitionis , non vero illam non esse veram legem de novo aliquid prohibentem. Et deinde casus ille vix potest evenire, et multo minus potest esse tam urgens , quin concedat locum et tempus ad petendam dispensationem.
12. Secunda prohibitio decreti allati mun. 8. — Altera prohibitio illius decreti est, ut religiosus translatus non possit habere saecularia beneficia etiam curata, imo, ut sit incapax illorum, unde fit, etiamsi illi dentur, collatio non teneat. Sed advertendum verba Concilii poni cum illo addito, taliter translatus , etin eis oriri dubium, an referantur ad verba posita in principio capitis, de uno ad alium ordinem translati , an vero ad eos qui translati fuerint, ut extra claustrum maneant. Quod est quaerere an haec sit peena eorum , qui in posterum translati fuerint contra illam dispositionem Concilii , an vero sit conditio apposita pro omnibus translatis ab uno ordine in alium , quantumcumque licite ac recte facta sit translatio, ita ut illa non sit paena, sed quasi irregularitas poenae adjuncta a Concilio, ad praecidendas occasiones translatis manendi extra claustrum. In qua re dubius ego sum, et ob hoc ipsum dubium videbatur prior sensus praeferendus , quia sumus in materia odiosa, quae restringenda est, et quia si Concilium de omnibus translatis loqui voluisset , non dixisset zaliter translatus , sed absolute translatus.
13. Nihilominus juxta sincerum contextum posterior sensus videtur praeferendus; praecipit enim Concilium ut religiosus unius ordinis non admittatur in alio, nisi ut in ordine ipso ad quem transfertur , sub sui Superioris obedientia in claustro perpetuo maneat ; statim vero subdit, ac taliter translatus, etc., ubi manifeste constat, illud taliter, referri ad modum recipiendi et transeundi proxime praescriptum ; loquitur ergo de translato etiam legitimo modo. Nec propterea superflue addita est particula taliter, quia posita est ad augendam et exaggerandam curam , et providentiam quam Concilium adhibuit in hac lege , per quam voluit, ut etiam legitime translati nullo modo possent occasione beneficiorum saecularium extra claustra manere. Et ideo etiam interposuit illam particulam augmentativam, etiamsi Canonicorum regularium fuerit , quia illi maxime videntur capaces horum beneficiorum, ut inde etiam constet nullam in hac prohibitione admittendam esse exceptionem , etiam positam in praecedenti puncto de ordine Carthusiensi, cujus institutum magis abhorret ab hujusmodi curis, et saecularibus beneficiis. Voluit ergo Concilium, in hac parte, non solum auferre translatis intentionem manendi extra clauslra, sed etiam impedire qualemcumque spem, quam concipere possent de hujusmodi liberlate obtinenda, mediis hujusmodi beneficiis, quamvis transitus non esset ad eum finem ordinatus.
14. Decretum loquitur de transitu ad alium distinctum ordinem. — Attente autem ponderanda sunt illa verba, de uno ad alium ordinem translati. Nam ex eis plane constat, non habere locum in transitu intra eumdem ordincm, etiam si sit mutando filiationem ab uno monnsterio in aliud, vel ab una provincia in aliam, ubi hujusmodi filiationes sunt in usu; quia illa non est translatio ab uno ordine in alium, sed ab uno monasterio ad aliud, vel ab una provincia in aliam, et ideo tunc non est necessaria nova professio, sed quaedam incorporatio; et transitus fit cum tota antiquitate professionis, et cum aliis praerogativis communibus toti religioni. Unde obiter confirmatur quod supra, uumero 11, dixi, legem hanc Concilii non tantum esse declarativam juris naturalis, sed specialem addere prohibitionem ; nam si solam rationem spectemus, tam alienum esta vera religione, mutare monasterium ejusdem ordinis, propter finem obtinendi facilius licentiam vivendi extra claustrum, ac mutare ordinem; et nihilominus Concilium hoc specialiter prohibuit inter diversos ordines, et de eodem nihil locutum est, sed hoc reliquit arbitrio et prudentise Praelatorum ejusdem ordinis; nam interdum fortasse potest hoc expedire religioni, cui necessarium est habere religiosum extra claustrum, et non habet in tali monasterio personam accommodatam; tunc ergo alium transferri ex altero monasterio propter hunc finem, ut maneat extra claustrum, non est malum.
15. An sit distinctus ordo eo ipso quo habet distinclum Generalem. — Solum potest duhitari an habeat locum hoc decretum Concilii in transitu a familia unius ordinis ad aliam familiam ejusdem ordinis, quando sunt ita divisae, ut unum caput, seu Generalem communem non habeant, quales sunt familiae S. Benedicti, aut S. Bernardi in Lusitania, Castella, et Italia, et in Ordine Carmelitarum Mitigati, et Discalceati, et in Ordine S. Francisci, Conventuales, Observantes, et Capucini Hispaniae. In his enim et similibus est specialis ratio dubitandi, quia, licet propter convenientiam in regula et primo fundatore, censeantur una religio, tamen simpliciter videntur distincta,, quia unitas religionis est unitas corporis politici, quae sine uno capite non videtur esse posse. Sed de hac unitate vel distinctione talium religionum dicturi sumus tractatu sequenti; nunc, quod ad praesens attinet, videtur haec unitas sufficiens, ut hic transitus non censeatur esse ab uno ordine in alium. Quod praecipue videtur clarum, quando pluralitas illa familiarum solum est propter diversitatem nationum aut regnorum ; nam haec diversitas valde matcrialis est. cum alioquin in fine, et substantialibus mediis, caeremoniis, rcgula, clausura, et habitu sit conformitas. Convenientia autem in uno capite etiam erat ex vi institutionis inter has familias, et semper remanet aliquod ejus vestigium ; quod autem Summus Pontifex exemptionem majorem aut minorem huic vel illi familiae, et Praelatis provincialibus vel nationalibus earum tribuat, non tollit praedictam unitatem ; imo, licet singulas cum suis Praelatis immediate sibi in omnibus subjiceret, sufficienter in illo unirentur, tanquam in uno supremo FPraelato talis religionis, praesertim in ordine ad transitum de quo agimus, in quo magis consideratur unitas, vel distinctio in modo vivendi, et tendendi ad perfectionem , ex vi talis professionis. Et ideo ubi distinctio harum familiarum est etiam in rigore vita, et observantia regulae, et aliquo modo in habitu, magis dubia est dicta resolutio. Nihilominus tamen etiam pro his religionibus censeo essc retinendam, tum quia sabstantialis convenientia semper manet; tum maxime quia verba legum intelligenda sunt juxta communem usum; communiter autem, quaelibet ex his religionibus una reputatur, ut tota religio S. Francisci numeratur una ex mendicanübus, etalia religio Carmelitarum; et ideo communiter etiam, qui mutatur ab una familia in aliam, non censetur mutare religionem.
16. Quid dicendum de asportatione bonorum in hoc transitu. — Est autem advertendum in hoc transitu intra eamdem religionem posse habere locum quae cap. praeced. diximus de bonis temporalibus secum deferendis vel relinquendis; nam, quantum attinet ad religiosum ipsum, idem est fundamentum paupertatis, ut nihil secum deferre possit, nisi quae ad necessarium usum conceduntur. Quod vero spectat ad ipsa monasteria , potest quidem intra eamdem religionem esse major quaedam bonorum communicatio, in qua imprimis servanda est regula ; deinde honesta consuetudo; postea decens ac prudens liberalitas Praelati, quae paupertatis et discretae administrationis limites non excedit. Quando vero tanta est distinctio provinciarum, seu familiarum ejusdem religionis, ut nec convenientiam in uno Generali habeant, nec communes congregationes, seu capitula, tanta solet esse distinctio in temporalibus bonis, quanta inter diversas religiones, et ideo omnia superius dicta in rigore servanda sunt, nisi ubi aliud habuit consuetudo.
17. An jam legitime translatus possit licentiari ad vivendum extra claustrum. — Ultimo dubitari potest. an post translationem factam ab una religione ad aliam, legitime, et juxta intentionem Concilii , possit postea Praelatus eequali libertate, seu facultate, seu ex simili ratione dare licentiam translato ad vivendum extra claustrum, sicut caeteris subditis suis. Ratio dubii est, quia si hoc admittimus, nullius utilitatis est providentia Concilii , quod in legibus interpretandis cavendum est. Antecedens patet, quia Concilium cavere voluit, ne hi translati facile obtineant licentiam manendi extra claustrum ; et ideo prohibet ne ad hoc recipiantur; si autem eadem facilitate possent hanc licentiam obtinere, qua caeteri, non obstante hac prohibitione Concilii, non consequeretur Concilium quod intendit. Respondetur nihilominus posse Praelatum eodem modo mittere, vel licentiam dare his translatis, ac caeteris, solum facta exceptione , ne illa facultas detur titulo beneficii saecularis. Ratio est, quia Concilium hoc non prohibet ; seclusa autem prohibitione , nihil est cur hi sint pejoris conditionis, aut cur religio minorem potestatem in eos habeat, si fortasse illis extra claustrum indigeat. Antecedens patet, quia Concilium nullam de hac re mentionem fecit, sed solum ne transitus seu recessio fieret ad hunc finem manendi extra claustrum. Item, quia postea Concilium addidit specialem prohibitionem, et incapacitatem beneficiorum saecularium ; solum ergo prohibere voluit ne hoc titulo possent extra claustra manere; ergo, quoad reliqua, commune et antiquum jus integrum reliquit.
18. Nec propter hoc fit inutilis prior Concilii prohibitio, quia per illam solum voluit cavere, ne a principio in ipso transitu, fieret quasi implicitum pactum inter religiosum iranseuntem, et religionem ad quam fit transitus, non recipiendi illum ad eum alendum, sed solum quasi ad acquirendum jus in illum, et remittendum seu licentiandum illum, ut extra ciaustrum vivat, et quaerat unde ali possit; nam hinc magna religionum perversio et infamia creari posset. Quae incommoda non sequuntur ex eo, quod religiosus legitime translatus aeque in hoc subsit potestati Praelatorum ac caeteri religiosi. Atque ita sensit etiam Navarrus, dicto Comment. 4, de Regular., n. 21, et 15, ubi alias rationes adducit, quae in co videri possunt. Unum vero addit, quod mihi dubium est, scilicet hunc translatum posse esse vicarium Episcopi, nisi obstet Clementina I, de Regularibus, id est, nisi sit translatus a religione mendicante, ad non mendicantem. Censet itaque quoad hoc Concilium nihil obstare, et in hoc dico esse dubium, ex ea parte qua Concilium prohibet hunc translatum habere beneficia saecularia, etiam curata ; nam, licet vicaria Episcopi, in rigore, beneficium non sit, tamen videtur esse quid majus quam ordinarium beneficium curatum, et ratio, quae Concilium movere potuit, in illa etiam viget. Nihilominus tamen, quia in lege rigorosa proprietati verborum standum est, veram existimo illam Navarri assertionem, de qua plura inferius, in c. 19.
On this page