Caput 16
Caput 16
Ad quid teneatur religiosus episcopus factus, quantum ad votum castitatis et paupertatis.
CAPUT XXVI. AD QUID TENEATUR RELIGIOSUS EPISCOPUS FACTUS, QUANTUM AD VOTUM CASTITATIS ET PAUPERTATIS.
1. Assumi ad Episcopatum convenienter potest religiosus. — Non inquiro an hic transi- tus licitus sit, quia id certum et indubitatum est. Cum enim status Episcoporum perfectior sit quam status religiosorum, sine dubio licitum est ab hoc ad illum ascendere, dummodo debitus modus servetur. Est autem debitus modus, quod et rite electus sit seu provisus, et quod de licentia sui Praelati, et non alias, Episcopatum acceptet , juxta juris dispositionem, in c. Si religiosus, et in c. Quorumdam, de Electione, in 6, quam supra, tom. praeced. explicando materiam voti religiosae obedientiae, declaravimus, et in tract. 10 aliquid addemus; si ergo in reliquis debitus modus servetur, nihil est in persona religiosa , ex vi status, cur non possit ad Episcopatum assumi. Quia nec jure aliquo positivo id prohibetur, nec ex natura rcei sequitur prohibitio aut impedimentum ex vi professionis religiosa ; quin potius cum status religionis sit via ad perfectionem, et status Episcopalis sit quasi terminus, seu existentia in statu perfectionis, videtur, quantum est ex hoc capite, valde proportionatus ascensus a religione ad Episcopatum.
2. An ei liceat id appetere. — Au vero lhceat religioso desiderare vel procurare hunc ascensum ad Episcopatum, dicemus alibi in 6 tom. tcrtiae partis, si Deus dederit; interim videri possunt quos late refert Henriquez, lib. 10, c. 32, n. 3, in Commen. ; Salmeron, et expositores in illud 1 Tim. 3, qui Episcopatum desiderat , eic. Nam illa quaestio non est propria de religiosis , ut existimo ; nec enim placet quod quidam dicunt , habere hoc desiderium specialem maltiam in persona religiosa, propter stabilitatem, quam in suo statu habere debet, quod insinuat S. Bonaventura in expositione regulae, c. 2, post medium, tractans specialiter de suis religiosis. Sed ascensus ad Episcopatum non est contra stabilitatem religionis , tum quia ille status secundum se perfectior est; tum etiam quia Episcopatus non destruit statum religiosum, ut statim dicemus. Nec S. Bonaventura ex illo capite damnat hoc desiderium, sed quatenus ex ambitione, et ex affectu fugiendi religiosam humilitatem et austeritatem oritur, quomodo ctiam in non religioso erit Gamnabile, si ex illis vel similibus motivis oriatur. Ex objecto igitur et per sc non habet illud desiderium majorem malitiam in rcligioso quam in caeteris ; quamvis fortasse intra latitudinem perfectionis, majori quadam obligatione teneatur religiosus cavere hoc desiderium, quam saecularis. An vero liceat etiam voto se obligare ad non acceptandum Episcopatum, dicemus infra , tractando de Societate, in lib. 6, cap. 7 et 8.
3. Arguitur religiosum factum Episcepum non manere religiosum. — Difhicultas ergo est, an reliciosus factus Episcopus desinat esse religiosus ; quod si non desinit, quas religiosi obligationes , et quomodo implere teneatur. Videtur enim non manere religiosus, quia non potest esse religiosus, nisi alicujus religionis ; sed ille nullius religionis religiosus manet ; ergo religiosus non est. Probatur minor, quia si alicujus esset, maxime illius cujus antea erat ; sed non illius; ergo nullius. Probatur minor. Primo, quia omnino disjungitur a tali religione, ita ut non maneat membrum ejus , nec teneatur legibus ejus, nec comprehendatur ( ut sic dicam ) appellatione ejus; item non tenetur obedire Praelatis ejus; item si aliquid acquirit, jam non illi acquirit ; ergo non habet moralem unionem cum illa : ergo, etc.
4. Prima assertio generalis. — Nihilomnus certum est religiosum , cum fit Episcopus, non amittere substantialem statum religiosi. Ita docet D. Thomas 2. 2, quaest. 185, art. 8, et est communis omnium sententia, quos statim referemus, et sumitur ex glossa in c. 3, 16, quaest. 1, et in c. unico, 18, quaest. 1. Citat D. Thom. decretum Innocentii TI, in Epistola 2. c. 10, quod refertur 16, quaestione prima, c. 3, de Monachis, qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint , non debere eos a priore proposito deviare. Nam sub clericatus ordine Episcopatum etiam comprehendi, et D. Thomas ibi supponit, et omnes pro comperto habent, et ex ratione, quae in ipsa Epistola subjungitur, optime colligitur, scilicet, Quia sicut in monasterio fuit, el quod diu servavit, id in ineliori gradu positus amittere non debet. Et hue ctiam tendit ratio D. Thomae, quia status religiosus comparatur ad Episcopatum , sicut dispositio ad perfectionem , vel sicut discipiina ad magisterium. Dispositio autem non tollitur adveniente perfectione, quoad id in quo illi non repugnat, sed potius congruit, imo simul manet, et magis confirmatur; ergo nec status religiosus tollitur adveniente Episcopatu. Probatur consequentia , quia religiosus status, quoad substantiam suam, non rcpugnat cum statu Episcopali. Et quia in hoc ultimo consistit tota vis hujus rationis, et intelligentia assertionis, ac sequentium capitum rcsohtio, ideo sigillatim discurrendo per tria vota religionis, et consequenter per alia onera cis annexa, videndum est quae possint manere, et maneant simul cum statu Episcopali, quae vero repugnent vel tollantur.
5. Castitatis votum magis qualificatum fit in Episcopo regulari. — Et quidem circa votum castitatis immovari non est necesse, nam constat esse conjunctum cum statu Episcopali, etiam per se spectato, et separato a reculari, quod votum idem est, et camdem inducit obligationem, et idem impedimentum ad matrimonium contrahendum. Quin potius in regulari sacerdote erat jam illud votum duplici titulo; per consecrationem ergo Episcopalem non aufertur, sed magis quodammodo consecratur. Unde fit ut ejus obligatio aliquantulum augeatur ; gravius enim peccabit religiosus jam factus Episcopus violando castitatem, quam simplex religiosus, imo et quam sacerdos et religiosus , propter majorem consecrationem et obligationem. Quanquam hoc argumentum non videatur tam grave, ut sit circumstantia necessaria in contessione explicanda, nisi adjunctum fuerit scandalum , vel alia specialis circumstantia, quia illa sola nec speciem maltiae addit, nec judicium confesscris graviter immutat, ut disp. 22, de Poenit., sect. 4, num. 1, diximus.
6. Secunda assertio quadrimembris. — Secundo dicendum est, paupertatis votum non repugnare cum statu Episcopali, et ideo manere in religioso facto Episcopo, quantum ad vinculum, et substantialem effectum ejus , licet in usu paupertatis major licentia Episcopo religioso detur. Prima pars per se est evidens, quia divitiae, praesertim quoad earum dominium et proprietatem, non sunt per se necessariae ad Episcopale ministerium ; ergo nec votum paupertatis repugnat tali statui. Antecedens patet, quia, licet habere usum et dispensationem talium bonorum, moraliter necessarium sit m eo statu, non tamen habere proprietatem seu dominium; paupertati autem non repugnat usus, nisi sit rei tanquam propriae. Unde multi putant Episcopum etiam saecularem non habere dominium reddituum sui Episcopatus, et nihilominus habere administrationem sufficientem ad essentiam et finem illius status. Paupertas ergo, quamvis non sit necessaria ad statum Episcopalem , nec per se cum illo conjuncta, ut probat D. Thomas, dicta q. 185, art. 6, et alibi dicendum est latius, non tamen repugnat illi statui, sed potius esse potest decor et ornamentum ejus, quale fuit in Apostolis, qui Episcopi fuerunt, simulque paupertatis votum habuerunt, ut supra ostensum est. Imo non solum regularis Episcopus, sed etiam saecularis, qui ante Episcopatum non haberet paupertatis votum, posset illud simplex emittere; quamvis enim non possit sine dispensatione renunciare Episcopatum ut religiosus fiat, potest tamen in suo statu manens paupertatem vovere, quia hoc nulli juri repugnat, et est major perfectio.
7. Altera vero pars, quae ex hac priori infertur, probatur ex illo principio, quod status religiosus manet simul cum Episcopal, in omnibus quae cum illo non repugnant, vel ex natura rei, vel ex canonico jure ; neutro autem modo Episcopatui repugnat promissa paupertas. Unde ratio a priori est, quia religiosus quando promittit paupertatem, in perpetuum, seu pro toto tempore vitae suae illam promittit ; ergo illud vinculum semper manet, quia nihil est a quo expellatur. Dices, religiosum non vovere simpliciter paupertatem, sed in tali statu; ergo non aliter promittit perpetuitatem paupertatis, nisi quatenus promittit perpetuitatem talis status; sed status ille non est perpetuus simpliciter, sed sub conditione, nisi iu meliorem mutetur, ut de facto mutatur per ascensum ad Episcopatum; ergo tunc cessat obligatio prioris voti paupertatis, quae non obligabat nisi in tali statu, et quasi sub hac conditione, quamdiu in hoc statu fuerit. Confirmatur ac declaratur, quia non omnes religiosi eamdem vovent paupertatem, sed unusquisque secundum talem regulam; ergo signum est solum vovere paupertatem pro eo statu in quo unusquisque subjectus est regulae, qui est status religiosi non Episcopi.
8. Respondeo, votum solemne paupertatis, de quo agimus, absolute et simpliciter perpetuum esse ; nam haec est intentio institutoris religionis, et Ecclesiae approbantis illam, et consequenter ipsorum voventium, qui ita promittunt sicut institutio religiosa postulat. Imo, ex vi talis voti obligatur religiosus non accipere statum repugnantem religiosae paupertati, et quia status Episcopalis illi non repugnat, ideo, neque acceptare illum est contra obligationem paupertatis, neque ctiam ipse status excludit talem obligationem. Cum vero dicitur, quod prior status non durat, equivocum est ; nam si per statum intelligatur actualis vivendi modus in tali communitate, sub tali obedientia, etc., sic verum est relinqui illum statum per ascensum ad Episcopatum. In hoc autem sensu falsum est dicere, paupertatem non esse promissam nisi pro illo genere status quamdiu duraverit, quia illaa sunt quaedam conditiones accidentales status religiosi, a quibus substantia ejus non pendet, et ideo talis conditio, nec ponitur, nec subintelligitur in substantiali voto religionis. Si autem nomine status religiosi intelligatur pactum illud cum Deo initum in professione religiosa, seu dispositio vel praparatio ex obligatione manans in persona sic Deo consecrata, tunc verum est votum paupertatis tamdiu durare, quamdiu durat hic status ; imo potius verum est ipsum votum formaliter concurrere ad constituendum hunc statum. Sic autem falsum est hunc statum amitti per ascensum ad Episcopatum ; sed potius dicendus est perfici.
9. Unde ad confirmationem respondetur primo, Episcopum regularem non omnino esse extra regulam , ut paulo post dicemus; et ideo licet votum paupertatis fuerit secundum regulam, posse obligare in statu Episcopali. Deinde dicitur (quod notandum est) quamvis promittatur paupertas secundum reeulam , postea non obligare praecipue ex reeula, sed ex voto. Nam regula solum se habuit ut conditio vel mensura pra-finiens certos terminos in materia talis voti; promissio autem fit de materia ipsa sic definita ac declarata. Ouamvis ergo daremus Episcopum jam non obligari regula, nihilominus obligari potest voto paupertatis facto secundum regulam, quia ibi regula non concurrit imponendo obligationem, sed designando materiam voti. Ex quo infero (quod etiam attente considerandum est) votum paupertatis in statu Episcopali plus vel alio modo obligare unum Episcopum regularem, quam alium, juxía diversitatem regulae, secundum quam pauperlatem professus cst, ut, verbi gratia , religiosus S. Francisci, si fiat Episcopus, obligabitur fortasse ad strictiorem observantiam paupertatis quam alii; et professus Societatis, factus Episcepus, retinere poterit aliquas speciales obligationes paupertatis, quas infra, tract. 10, lib. 6, videbimus. Verum est tamen hujusmod! circumstantias , vel speciales obligationes paupertatis includere conditionem non habendi, vel non faciendi hoc aut illud , nisi ex legitima facultate, et ex hac parte posse cessare in Episcopo, quia ipso jure censetur habere talem facultatem. Sed hoc ipsum non habet locum uisi quatenus ad decentiam, vel convenientem modum talis status necessarium est, et ideo intra illam latitudinem adhuc habet locum ut unusquisque regularis Episcopus servet paupertatem juxta modum suae religioni accommodatum ; ut, verbi gratia, si ponamus in religione Minorum esse materiam voti vilibus indui vestibus, licet hoc non debeat ita servari ab Episcopo. sicut a puro religioso , poterit nihilominus ad id servandum cum proportione ad suum statum obligari. Similiter in Societate, si est materia voti non accipere stipendium pro ministerio spirituali, non poterit religiosus Societatis factus Episcopus obligari , ut non alatur de reditibus sui Episcopatus : cur autem non poterit obligari, ut alia stipendia pro muneribus seu ministeriis spiritualibus non accipiat ? 10. Ex his etiam constat tertia pars de effectu hujus voti in persona Episcopi regularis; nam imprimis habet in illo naturalem ( ut sic dicam) effectum voti, qui est obligare ad non habendum proprium , vel non utendum aliqua re, ut propria ; habet etiam effectum quasi legalem , qui in voto solemni est reddere personam inhabilem perpetuo ad dominium et proprietatem temporalium bonorum , ut supra explicatum est. Uterque ergo etectus manet in Episcopo; nam prior est inseparabilis a voto manente ipso, quia est quasi effectus formalis ejus; votum autem manet, ut ostendimus; ergo. Posterior autem essct quidem separabilis per Ecclesiam, manente etiam substantia ipsius voti, quia illc effectus magis est a lege quam ab ipso; non tamen legimus banc separationem esse factam respectu Episcoporum, seu talem dispensationem ei concessam; neque id posset quispiam nisi temere affirmare; ergo etiam hunc effectum habet in illo paupertatis votum, et bac ratione dixit D. Thomas , ibi ad 3, Episcopum regularem nullo modo posse habere proprium, et quaestione 88, art. undecimo, ad 4, addidit : Nilil debet habere tanguam proprium, sed sicut dispensator communium Lonorum Zeclesie. Immeritoque Sot., lib. 10 de Justitia, quaestione quinta, art. 7, ab hac recedit sententia, propter frivolam rationem, scilicet, quia ceodem modo adjudicatur sua portio Episcopo regulari ac saeculari; ergo aeque acquirit dominium. Negatur enim consequentia, quia non est aeque capax, sed habet impedimentum irritans. Ex parte ergo dantium applicatur eodem modo, ex parte vero recipientis non eodem modo accipitur. Potest autem uterque ex his effectibus con- siderari, vel in actu primo tantum, ut sic dicam, et sic sunt faciles, quia unus impedit acquisitionem dominii cum effectu, alius consistit in obligatione servandi illud genus paupertatis, et quidquid ad illam consequitur. Unde ulterius considerari possunt in ordine ad actum secundum, qui est non usus dominii, vel usus paupertatis, et quoad hoc est diflicultas, quomodo paupertas in Episcopo servari possit quantum ad usum.
11. Propter hoc posita est ultima pars assertionis, Episcopo regulari ampliorem usum temporalium bonorum licitum esse, quam antea fuisset. Quam partem probat optime ratio superius facta, et cum proportione applicata, quia religiosus status non manet cum Episcopali. quantum ad ea quae Episcopatui repugnant; sed in his cedit illi tanquam meliori. hepugnat autem statui Episcopah habere usum paupertatis tam restrictum et limitatum, sicut habet purus religiosus; ergo votum paupertatis non ita obligat Episcopum, quin liceat ill amplior usus, vel alterius raticnis, quam antea liceret. Ut autem hoc explicemus, et simul declaremus obligationem omnem, quae in hujusmodi Episcopo manet ex vi talis voti, advertendum est in tribus posse hanc majorem facultatem Episcopi spectari, primo in quantitate bonorum; secundo, in vario usu illorum: tertio, in modo utendi illis independenter ab alterius voluntate.
12. Resolutio quoad priorem partem tituli.— Limitatio de aliis redd:tibus ecclesiasticis. — Quoad primum clara est differentia talis Episcopi a simplici religioso; quia licitum est Episcopo habere usum omnium bonorum ad suum Episcopatum pertineutium; potest etiam habcre usum et possidere suo modo bona saecularia, quocumque legitimo titulo ad eum perveuiant, sive per donationem, sive per emptionem, sive etiam per haereditariam successionem, ut mox videbimus a n. 13. Posset vero hic quaeri, an sit etiam capax aliorum bonorum, seu reddituum ecclesiasticorum, praeter suum Episcopatum. Sed quia hoc alterius considerationis est, dico breviter ex dispensatione Pontificis posse, ut per se constat ; sine dispensatione autem Pontificis non posse. Nec solum necessaria illi est communis dispensatio ad obtinenda plura beneficia, sed etiam specialis, ex eo quod rcligiosus est, quia in persona religiosi, quodlibet beneficium est incompatibile cum alio; adeo ut si utrumque velit retincre, ab utroque penitus repelli debeat, et eo ipso fiat ineligibilis, ut dicitur in c. Cum singula, de Praebend., in 6. Unde recte infert Rebuffus, consil. 14, q. 2, religiosum Episcopum obtinentem a Papa secundum beneficium, ut illud simul cum Episcopatu habeat, nulla facta narratione status religiosi, sed tantum quod sit Episcopus, non essc tutum in conscientia, quia gratia et narratio subreptitia est; oporteret enim narrare illam circumstantiam, quae speciali indigebat dispensatione, et multum reddebat negotium difficile. Nec enim satis est dicere, Pontificem jam scivisse illam personam esse religiosam, quia non oportet eum recordari omnium quae fecit, neque id in jure prasumitur, c. Ez parte, 1, de Offic. deleg., cum similibus.
13. De acquisitione.— Haec acquisitio quoad damninium cedit Ecclesie.—Quoad secundum, de usu multiplici distinguenda sunt illa tria, quae supra tractando de paupertate distinximns, scilicet, acquirere, retinere et expendere. Quantum ad acquirendum, hoc necessario manet in Episcopo regulari, ut nihil possit tanquam verus dominus et proprietarius acquirere; hoc autem secluso, quantum ad actualem receptionem et tentionem, potest acquirere omnibus modis, quibus potest secularis Episcopus, per donationem, per licitum et honestum contractum, et per testamentum; imo etiam per necessariam et legitimam successionem, ut notavit D. Thomas, dicto art. 8, ad 3, ex c. Statutum, 18, q. 1, ubi ex Concilio apud Altheum (quod non extat) dicitur: Monachus, factus Episcopus, celut legitimus lueres paternam sibi leereditatem postea jure vendicandi potestatem habeat, de quo textu plura statim. Quod si inquiratur cui acquirat hujusmodi Episcopus quoad dominium et proprietatem , cum sibi non acquirat, dicendum est non acquirere monasterio, in quo differt a puro religioso, sed acquirere suae Ecclesiae; quod etiam docet D. Thomas supra, et sumitur ex eodem c. Statutum, ubi dicitur: Postquam Episcopus ordinatur ad altare, ed quod sanctificatur et Hitulatur secundum sacros canones, quidquid acquirere poterit, restituat. Idem colligitur ex cap. Cum olim, 2, de Privilegiis, ubi id Glossa notat, et alii Doctores. Ratio autem est, quia religiosus factus Episcopus desinit esse membrum sui monasterii, et incipit esse sponsus sua Ecciesiae, et ideo jam non acquirit monasterio, sed Ecclesiae (quando vero eam non habet ut titularis, c. s eq.,n. 5, intelligetur). Deinde sicut ab Ecclesia alitur, ita omnem suam operam, et industriam suae Ecclesiae debet, et ideo merito statutum est ut illa lueretur quidquid ad ipsum quacumquc via pervenerit.
14. Videntur tamen excipienda boua haereditaria. — Solum poterat hic superesse difticultas circa successionem necessariam, ut in haereditate paterna et alia simili in qua religiosus ab intestato succederet, quomodo possit haec transire ad Ecclesiam; et ratio dubii est, quia jus succedendi in talibus bonis translatum est in monasterium ex vi professionis; ergo non potest postea monasterium jure acquisitc privari, propter translationem personae ad Episcopatum. Hanc difficultatem tangit Glossa in dicto c. Statutum, et in summa respondit, per solam professionem ante mortem religiosi non acquiri monasterio jus succedendi, sed solam spem, quaee evanescit per transitum religiosi ad Episcopatum. Sed objici potest, quia jus succedendi non manet in persona ipsius religiosi, quia est incapas, ratione voti paupertatis; ergo transit in monasterium; nam in aliquo esse necesse est. Et ita sentit Innocentius, in c. In presentia, de Probat., n. 4, ex c. Si qua nulier, 19, q. 3. Dicendum ergo est, illud jus translatum quidem esse in monasterium, eo lantum modo quo jura canonica disponunt, et non firmius; nam hic effectus mere legalis est, et ideo non excedit juris dispositionem. Dispositio autem juris est, ut hoc jus, licet sit in monasterio, pendeat a persona religiosi quantum ad hoc, ut si talis persona translata fuerit ad Ecclesiam cathedralem, ad illam transeat jus succedendi. Secus autem est si ante transitum ad Episcopatum mortuus esset pater, et hareditas jam esset translata ad monasterium, quia tunc jam haberet jus acquisitum in re absolutum et independens a personali statu talis religiosi, juxta dicta in simili, et in c. 14, n. 8. Quod ampliandum est, ut procedat, etiam si casu aliquo haereditas jaceret, nec monasterium illam adiisset, juxta dicenda in puncto sequenti.
15. Tertia exceptio affertur. —Et pro ea arguitur.—Confirmatur.—Sed quid, si talis relisiosus professus fuerat in aliqua ex religionibus quae non succedunt loco religiosorum, ut in religione Minorum, vel Societatis; videtur enim tunc succedendi jus non transire ad Ecclesiam ; quia ipsa religio nullum jus acquisivit, neque etiam in persona religiosi mansit; ergo omnino amissum fuit, transivitque ad alios fratres vel cognatos, ac si talis persona fuisset mortua; ergo nullum est jus quod postea in Ecclesiam transferri possit. Confirmatur, quia haec translatio solum fit virtute juris; sed nullum est decretum quod in eo casu disponat hoc jus transire ad Ecclesiam ; ergo. Probatur minor, quia in dicto c. Statutum, sermo est de monachis S. Benedicti, ut ex fine ejusdem textus constat, in qua religione monasterium jus habet succedendi; praeter illum autem textum, nullus est unde hoc colligi possit. Nihilominus contraria sententia communis est, quam tenet Bartolus in tractatu Minoritarum, in finc lib. 4, quem sequitur Rebuffus, consil. 14, q. 1, et id manifeste supponunt Fredericus de Senis, consil. 26; et Romanus, cons. 296, quos refert et sequitur Tiraquellus, de Utroque retractu, tract. 1, S 1, glossa 9, n. 105. Aiunt enim, si pater vel testator moriatur, priusquam talis religiosus transeat ad statum Episcopatus, vel alium in quo sit habilis, tunc haereditatem non pertinere ad Ecclcesiam, sed ad alium haeredem, qui succedat in gradu, etiam si contingat haereditatem aliquo tempore jacere, et interim religiosum ilum ad Episcopatum transire, quia jus et ordo succedendi attenditur juxta capacitatem et statum personarum, tempore quo decedit pater seu testator. Supponunt ergo, quod si translatio fuisset facta ante mortem patris, succederet religiosus vel Ecclesia, juxta exicentiam status quem tunc habebat. Fundamentum autem est idem, scilicet, quia jus succedendi spectandum est secundum statum quem quis habet, eo tempore quo pater decedit, et non secundum eum quem tempore praecedente habuit. Unde ait Bartolus, per illam translationem seu beneficium talem personam restitui in integrum, et ita recuperare jus succedendi juxta legem 2, Cod. de Sententiam passis, quae certa parum probat; nam potius in ea dicitur, per remissionem unius poenae non restitui bona vel jus ad illa, nisi speciale beneftcium super hoc fuerit unpetratum, et fere similia verba habentur in leg. 1, vers. Filio qui mortis, tf. ad Tertullianum, quam etiam adducii. Oportet ergo in praesenti ostendere speciale beneficium principis de tali restitutione.
16. Quomodo fundanda sit dicia communis sententia.—CQuare difliculter potest haec sententia efficaciter probari; tamen, quia pietati favet, cujus favor ampliandus est, et quia communiter recipitur a jurisperitis, quorum judicium in hujusmodi causis proprium est, sustinenda est et approbanda. Potest autem in hunc modum exponi: nam quamdiu talis religiosus est in religione incapaci haereditatis, ideo non succedit religio, quia ipsa cedit juri suo, non quia, quantum est ex parte talis personae, non posset habere jus succedendi, et ideo statim ac illa persona unitur alteri Ecclesiae, quae est capax successionis, et non cedit juri suo, transfert in illam jus succedendi. Unde intelligitur per professionem in tali religione non fuisse extinctum omnino jus succedendi, neque absolute fuisse translatum ad ahos fratres, vel possibiles haeredes, sed vel mansisse quasi suspensum; ut secundum praesentem statum in nullo actu sit tale jus, sed sit quasi spectans rerum eventum ; vel certe, si ad alios fuit translatum, fuerit etiam non absolute, sed dependenter a futuro eventu; vel denique dici potest, hoc jus radicaliter semper manere in persona religiosi, neque hoc repugnare paupertati, quia non est ut ipse succedat, vel sibi acquirat, sed ut loco et nomine ejus Christus (ut sic dicam), vel aliquis pius locus succedat. Unde etiam considero, per professionem acquiri Christo vel Ecclesiae jus succedendi in bonis in quibus religiosus succedere deberet ; hoc tamen jus applicari illi religioni vel monasterio, cujus filius vel membrum est talis reiigiosus, et ideo quamdiu ipsa religio renuntiat, seu non vult tale jus, amittitur haereditas, si eo tempore succedat, et ita transit jus succedendi ad fratres, etc. Si autem ante tempus successionis, id est, ante mortem parentis, translatio fiat ad Episcopatum, applicatur jus illud tali Ecclesiae, quia illa applicatio est quasi deambulatoria, quamdiu vivit ille cui succedendum est ; neque intelligitur Christus aut Ecclesia aliter eam fecisse, aut omnino renuntiasse ex vi primae professionis. Haec autem omnia non aliter probantur, nisi quia sine dubio potuit Ecclesia hoc modo disponere circa successionem religiosi, estque talis modus valde consentaneus pietati et rationi, et nihil repugnat tali statui religioso ; nam illi satisfit per hoc, quod ejus communitas non succedat, neque etiam religiosus ipse (eo modo quo posset) quamdiu est membrum ejus. Neque etiam hic modus est injuriosus aliis, qui cupiunt esse haeredes, quia non debetur illis jus succedendi, cui religiosus voluntarie renuntiat, et ideo potest renuntiare sub quacumque conditione, vel modo ab Ecclesia instituto. Denique jus dicti cap. Statutum non fundatur in hoc, quod prius monasterium fuerat ordinis S. Benedicti, et capax haereditatis, sed in hoc solum, quod consecratio Episcopalis absolvit monachum a priori lege, et facit capacem paternae haereditatis;; ergo non est a nobis restringendum, sed extendendum.
17. Quin potius relati auctores non solum de translatione ad Episcopatum hanc legem intelligunt, sed etiam illam ampliant ad omnem legitimam translationem ad alium statum. Ita ut si monachus S. Francisci vivente suo patre transeat ad alium ordinem capacem haereditatis, et ibi secundo profiteatur, postea, mortuo patre, secundum monasterium succedit in haereditate paterna, quia cum persona transfertur hoc jus, et secundum monasterium illi non cedit, neque illi praejudicat quod prius monasterium illud non acceperit, quia non fuit propterea omnino extinctum, neque absolute translatum ad alios saeculares, ut explicummus. Et eadem ratione hoc ampliant, etiamsi primum monasterium fuerit capax haereditatis, quia si de facto non successit, eo quod pater semper vixit, et eo vivenite filius transfertur ad aliud monasterium capax etiam haereditatis, et ibi legitime profitetur , postea moriente patre non prinus, sed posterius monasterium succedit propter eamdem rationem, quia prius monasterium nunquam habuit jus firmum, vel certe tantum habuit spem, et utriusque fundamentum per transitum sublatum est, et in aliud monasterium translatum. Unde consequenter etiam dicendum est, si secundum monasterium sit incapax haeereditatis, nihilominus prius amittere jus vel spem succedendi, licet posterius illam non acquirat. Nam amissio per sefit ex vi translationis et ablationis fundamenti ; quod autem altera religio nolit tale jus succedendi, accidentarium est ; unde in eo casu transibit haereditas ad alios legitimos haeredes. Quae omnia minus mihi certa sunt, quia non sunt in aliquo expresso jure fundata ; tamen, quia probabiles rationes sunt deductae ex supradicto jure, et quia communiter doctores cum Bartolo ita sentiunt, probanda sunt, nisi alicujus regni expressum jus obstiterit, ut Rebuffus, dict. cons. 14, significavit, UH ES
18. Cui acquirat professus vediens legitime ad secundum. — Unum autem inconveniens ex dictis scqui videtur, scilicet, si hujusmodi religiosus vivente patre ad seeculum redeat, tunc eiiem monasterium privari successione, si contingat, eo tempore quo religiosus a tali religione absolutus in saeculo manet, testatorem, vel parentem mori ; quod videtur contra superius dicta, et contra rationem, quia per solemne voitum paupertatis acquisitum fuit Christo aut Ecclesiae speciale jus ad illam haereditatem, et ideo licet ab una religione possit transferri in aliam, vel in aliquam Ecclesiam, ad quam legitime transfertur persona, tamen semper respectu Dei conservatur illud jus tanquam sacrum quid, solumque in applicatione ad locum sacrum fit mutatio. In mutatione vero ad saculum si religio amittat successionem, jus illud (ut sic dicam) omnino amittitur Christo, et quod sacrum eflectum fuerat, iterum profanum eflicitur, quod videtur inconveniens. Circa hoc Bartolus, dicto lib. 4 Minoritarum, c. 3, generaliter attirmat , quoties religiosus absolvitur ab ordine suo sine translatione ad aliquam Ecclesiam seu dignitatem, non recuperare jus succedendi, etiamsi absolutio licito modo fiat.
19. Verumtamen hanc doctrinam intellicendam censeo, quando absolutio solum est ab actuali obedientia, vel clausura religionis, et non ab ipsomet vinculo professionis ; ita enim intelligendum est exemplum Bartoli ibidem; aut certe nec verum est, nec consequenter positum. Ait enim religiosum propter sua merita ejectum a religione, et translatum ad aliam de licentia Prioris, non transferre in aliam jus succedendi, quia illa absolutio magis est ad poenam, quam ad praemium. Hoc autem erit verum, si translatio ad aliud monasterium, solum sit quasi per coactionem et detrusionem in illud in poeuam; nam tunc quoad proprietatem semper illa bona perü- nent ad prius monasterium, quamvis secundum possit eis frui, quamdiu talis religiosus in eo vixerit. Si autem sit vera translatio per novam professionem in altera religione , plane transfertur in illam jus succedendi, juxta superius dicta. Neque enim obstat quod abjectio fuerit poena, quia illa non potest impedire jus alterius religionis, quod necessario consequitur ex professione et admissione talis personae, et prior religio, eo ipso quod permisit talem personam aliam profiteri, permisit etiam amittere spem, quam de illius successione habere poterat. Sic ergo dicendum censeo de transitu ad saeculum; nam si solum fiat quoad separationem a consortio religionis, manente vinculo, tunc certum est religiosum nunquam recuperare jus succederdi iu propria persona, quia semper est incapax; unde si sit frater Minorita, nullo modo succedere potest; si autem sit alterius religionis capacis haereditatis, semper illi acquiret succedendo, nisi ita sit omnino separatus, ut alteri Ecclesiae vel Episcopatui addictus sit, sive intercesserit ejectio, juxta superius dicta de illa, sive fuerit pura et legitima translatio; tunc enim succedet acquirendo Ecclesiae vel Episcopatui, ut dictum est.
20. At vero, si transitus ad saeculum fiat per ablationem vinculi professionis, media legitima dispensatione (supponimus enim interdum esse possibilem), tunc recuperabit illa persona jus succedendi et acquirendi sibi, quia facta est capax ante mortem parentis, et quia prior religio amittendo personam amisit spem ad successionem ejus, ut constat ex praecedentibus punctis. Unde qui legitime dispensavit cum persona sacra, ut desineret esse sacra, consequenter dispensavit ne jus illud, vel spes, quae videbatur aliquo modo consecrata Deo, amplius permaneret. Neque hoc repugnat dictis in c. 14, nam ibi locuti sumus de bonis non tantum in spe, sed inre ipsa acquisitis monasterio, de quibus longe alia ratio est. Et in hanc sententiam inclinat Gregorius Lopez, in glossa 1, ad legem 22, tit. 3, partit. 6, et videri etiam potest noster Molina, tomo 1 de Justitia, disp. 140.
21. De quibus acquisitis sit haec vetentio licita.— Hactenus de acquisitione; sequitur dicendum de retentione, seu possessione bonorum acquisitorum, quae secundo loco in numero decimo tertio proponebatur, nam in hoc etiam multum differt inter religiosum factum Episcopum, et alios, quia quidquid acquirit in Episcopatu, sive ex bonis sui Episcopatus, sive quolibet alio iitulo, etiam haereditario, juste et licite possidet, seu tenet apud se. Ita docent omnes, et colligitur ex dicto c. Statutum, in quo imprimis expendo illam particulam, sibi hereditatem vindicandi potestatem Lhabeat ; nam illa particula sibi, demonstrat quoad commoditatem, atque adeo quoad possessionem seu tentionem , sibi acquirere, quanquam CGlossa ibi exponat sibi, id est, Ecclesiae suae, quod ad textum non est necessarium; nam infra satis explicat quomodo acquirat sibi. Si autem admittatur expositio, inteliizendum est quoad proprictatcm, quod in textu significatur, cum infra dicitur: Ad altare restiluat, intelligitumgque postquam de- cesserit , vel Episcopatum dereliquerit, juxta a dicenda.
29. De quibus non liceat. — Loquimur autem de acquisitis in Episcopatu; nam quae prius in religione seu monasterio acquisierat, vel peculium quod de licentia Praelati habebat, amplius retinere non potest; ita euim habetur in eodem c. Statutum , cujus verba sunt : Sed quidquid acquisierat, vel habere visus fuerat, monasterio relinguat, et Abbatis arbitrio. Quae verba nonnulli limitant ad bona acquisita per industriam religiosi ; nam patrimonialia transferri putant, quod tenuit Panormitanus, cum Cardinal, in c. Quod ad te, de Clericis conjugatis, n. 8, ubi additio ejus idem sequitur, et alia refert. Sed oppositum censeo verius, quod tenuit Petrus de Perusio ibi, et Anton. de Butrio, consil. 76, et satis probant verba illius textus : Quidquid acquisierat vel habere visus fuerat, quae disjunctio excludit omnem aliam distinctionem, et praeterea id satis confirmant supradicta circa translatos de una religione ad aliam. Constat ulterius ex illis verbis, statim esse talia bona relinquenda; nec posse retineri, etiam quoad usum vel usumfructum, ut postea restituantur monasterio tempore mortis; nam textus manifeste in hoc etiam distinguit inter bona prius et posterius acquisita. Quod similiter confirmant supradicta de religioso transeunte ab una religione ad aliam. Unde D. Anton., in tractatu de Suspensione, c. 4, num. 20, refert privilegium concessum, a Clemente IV, ordini Praedicatorum, ut qui assumitur ad Episcopatum , priusquam consecretur, resignet ordini libros et alia quae habebat, et alioqui sit ab executione Pontificalis ministerii suspensus ; idemque praecepit Minoribus Alexander IV, ut refert in libro Monwnenta Ainorwn, tract. 1, non longe a principio.
23. An translatus ad alterum Episcopatum possit retinere acquisita in priore. — Quaeri avtem hic potest, an idem judicium cum proportione sit de bonis acquisitis in Episcopatu; nimirum, si talis Episcopus regularis ab uno Episcopatu ad alium transferatur, an possit secum deferre bona in illo acquisita, ut eis ntatur et fruatur quamdiu vixerit, quamvis postea tempore mortis restituenda sint priori Ecclesiae ; an vero teneatur statim illa relinquere. In dicto enim c. Statutum, solum dicitur esse restituenda Ecclesiae vel Episcopatui bona in illo acquisita, non tamen declaratur quando sunt restituenda : videtur autem proportio servanda inter hunc transitum ab uno Episcopatu ad alium, et priorem a religione ad Episcopatum ; nam, sicut Episcopus adquirit suae Ecclesiae, ita religiosus suo monasterio; sed propter hujusmodi acquisitionem tenetur religiosus, cum fit Episcopus, statim relinquere omnia bona monasterio ; ergo eadem ratione transiens ad alium Bpiscopatum tenetur statim relinquere priori Ecclesiae quidquid in illa acquisierat. Confirmatur primo , quia proprietas illorum bonorum est apud talem Ecclesiam; ergo, eo ipso quod dissolvitur spirituale matrimonium inter Episcopum et suam Ecclesiam, nascitur obligatio relinquendi illi bona sua, quia nullum justum titulum habet ad retinendum illa bona, et usum vel usumfructum eorum invito domino. Et confirmatur secundo, quia quoad utilitatem et servitium suae Ecclesia, perinde est mutare Episcopatum ac mori; ergo perinde tenetur in utroque casu relinguere hujusmodi bona tali Ecclesiae. In contrarium autem est, quia in dicto cap. Statutuwn, dicitur monachum, factum Episcopum, vendicare sibi haereditatem paternam; ergo simpliciter sibi comparat talium bonorum commoditatem ; illam ergo retinere potest quamdiu vivit, satisfacietque ultimae parti illius canonis, si ea restituat monasterio tempore mortis; et confirmatur, quia cum in jure non sit major obligatio expresse imposita Episcopo, non est cur nos illam augeamus.
24. Responsio quoad acquisita ex fructibus prioris Eyiscoputus. — In hac re ego non invenio expressam juris decisionem, imo nec in auctoribus adhuc reperi hanc dubitationem expresse tractatam. Videtur autem probabiliter posse distingui inter bona acquisita ex reditibus Fpiscopitus , vel aliunde comparatis, sive fuerint jure haereditario obtenta, sive quocumque alio saeculari titulo. De prioribus enim probabilius videtur debere statim relinqui ilh Ecclesiae, in qua acquisita fuere , quia omnino sunt ejus. quasi ex intrinseco titulo, eorumque usus et administratio solum concedebatur huic personae ratione Episcopatus talis Ecclesiae ; ergo. quocumque ratione dimittat Episcopatum, non potest amplius illa bona apud se retinere, neque eis frui; item quia alias etiamsi esset magna quantitas pecuniae, vel aliarum rerum quae usu consumuntur, posset omnia secum deferre, et illa in sua vita consumere, quod esset in magnum praejudicium taiis Ecclesiae, idque sine sutficienti titulo et ratione, cum ille jam tali Ecclesiae non inserviat, et aliam habeat unde sustentari possit.
25. Responsio verisimilis quoad acquisita alio ltitulo. — De aliis autem bonis proprio et peculiari titulo acquisitis, videtur satis verisimile quod transeant cum persona, argumento ex c. Ex transmissa, de Renuntiatione, et c. Quod a te, de Clericis conjugatis, ubi Panormitanus notat bona patrimonialia sequi personam, citans etiam legem primam, ff. de Collegiis illicitis; et ratio differentise esse potest quia bona patrimonialia seu extranea per se non pertinebant ad Ecclesiam, sed solum per accidens, ratione conditionis talis personae. Unde alii Episcopi per se directe illa sibi acquirunt, et possunt de illis testari, etiamsi de bonis intuitu Ecclesiee acquisitis non possint, ut notant Panormitanus et omnes, in c. 1, de Testamentis; ergo verisimile est, translata persona ad alium Episcopatum, transferri cum ea haec bona patrimonialia, seu saecularia.
26. Dices: si illa jura et hic discursus aliquid probaret, etiam suaderet talia bona transire ad secundum Episcopatum quoad dominium et proprietatem , quia dicta cap. Ea trensmissa, et Quod a te, ita loquuntur, et Panormitanus et alii Doctores in eodem sensu aiunt, bona donata Ecclesiae a clerico habente in ea beneficium, translata inde persona, secum deferre bona quae antea erant illius propria. Nihilominus in praesenti non censeo tantam extensionem admittendam ; nam in dicto c. Statutum dicitur illa bona esse restituenda ad altare , ad quod sanctificatur et titulatur ; item quia dominium illorum bonorum semel acquisitum fuit primae Eeclesiae ; ergo non debet illo privari, quamvis privetur persona, tum quia beneficium principis semper intelligitur fieri sine praejudicio tertii; tum etiam quia afflictis non est augenda afllictio; sic ergo Ecclesia orbata suo pastore non est simul bonis ejus privanda. Neque alia jura loquuntur in simili specie, sed de clerico saeculari capace proprii dominii, de quo est longe diversa ratio ; et eodem modo loquuntur eitati auctores , qui variis modis explicant et limitant illam doctrinam, etiam in eo casu; et summa omnium est, in illo reddi bona tali clerico, vel ex benignitate potius quam ex justitia, vei quia in donatione talis conditio inclusa subintelligitur, ex dispositione juris. In praesenti autem casu nullum habemus simile jus, quare illud extendendum non est in Ecclesiae praejudicium.
27. Quin potius, propter has rationes est mihi res valde dubia, an liceat Episcopo in eo casu deferre secum talia bona, etiam quoad usum vel usufructum, nisi in eo casu in quo ipse Episcopus illis indigeret ad suam sustentationem , ut si renunciasset Episcopatui, sine transitu ad alium, vel sine aliqua pensione aut beneficio ecclesiastico ad suam sustentationem sufficientem. Tunc enim ipsa ratio postulat , ut de bonis quae ad ipsum pertinebant, alatur. Extra hos vero casus, non video sufliciens fundamentum ad limitandum dictum jus, etiam quoad possessionem et usumfructum talium bonorum, cum ille non sit dominus eorum, et desinat essc aduinistrator, quia hoc munus solum ratione Praelationis illi conveniebat , ut benc notavit Panormitanus, in cap. 1, de Testament., in fine.
28. Sententia multorum equiparans in hoc usu Eiscopwmn regularem et secularem. — Ultima actio est usus seu dispensatio bonoruni , quae tertio loco, in n. 13, posita est. In qua etiam manifestum est habere Episcopum ampliorem facultatem , quam religiosus status postulet, vel etiam permittat, quia multo plura in statu Episcopali necessaria sunt. Quaeri autem solet an in hoc usu habeat Episcopus regularis tam liberam facultatem sicut saecularis; nam quod illam habeat videtur esse communis sententia, quam tenet Navarrus, q. 1et2, de Reditibus ecclesiasticis ; et Sot., lib. 10 de Justitia, art. ult., idem sentit, tamen ex diversis principiis ; Navarrus enim putat Episcopos etiam saeculares non esse veros dominos, imo nec perfecte usufructuarios redituum ecclesiasticorum, sed tantum administratores, cum plena facultate utendi et disponendi de illis bonis in pios usus. Hanc autem facultatem sine dubio habet aequalem regularis Episcopus , quia non minus fideliter hoc munus praestare potest, quam saecularis, et quia illa facultas convenit ex vi tituli Episcopalis , qui titulus ejusdem rationis est in utroque ; et hanc sententiam tenuit Cardinalis, in Clementina 2, § Sed et talis, de Vita et honestate Clericorum, et videtur favere Concilium Tridentinum, capite 4, De Reformatione, dicens de Episcopis : Omnino vero eis interdicit, ne ex reditibus Ecclesiee consanguineos familiavesve suos augere studeaut , cum et Apostolorum canones prohibeant ne ves ecclesiasticas, quae Dei sunt, consanguineis donent , sed, si pauperes sint , iis ut pauperibus distribuant , etc. ; et infra subdit hoc habere locum non solum in Episcopis, sed etiam in quibuscum- que tam saecularia , quam regularia beneficia obtinentibus; ergo idem etiam sentit Concilium de Episcopo regulari , neque ampliorem facultatem saeculari concedit. At vero Soto longe diverso nititur fundamento ; ipse enim, q. 4 ejusdem libri, ex professo probat Episcopos esse veros dominos suorum redituum , et consequenter, tanquam veros dominos, habere liberam dispensationem, cum onere tamen fideliter implendi onera Episcopalia ; postea vero in alio articulo ultimo facit aequales Episcopos regulares, etiam in ipso dominio, ut supra retulimus ; ex quo manifeste concludit, monachos Episcopos perinde possidere ecclesiastica bona ac reliquos saeculares. Itaque Navarrus, dum saeculares Episcopos re ipsa pauperes facit, asqualitatem inter eos et regulares constituit ; Soto vero, ut eamdem faciat sequalitatem , regulares Ebpiscopos divites facit.
29. Non equiparari dictos Episcopos verior sententia. — Inter has sententias, Navarri opinio minus improbabilis est; nam fundamentum Soti, quoad hanc partem de dominio regularium Episcoporum, revera est improbabile. Absolute vero etiam opinio Navarri non placet ; probabilius enim censco Ebpiscopos saeculares esse dominos fructuum suorum Episcopatuum , ut plane sentit D. Thomas, dicta quaest. 185, art. 7, ubi prius dicit, Episcopos habere propriorum bonorum dominium; postea vero subdit, eamdem esse rationem de his reditibus ecclesiasticis , qui specialiter sunt Episcopatui deputati, de qua re alibi in opere de Ordine tractari solet. Ex hac ergo inaequalitate, quam regularis et seecularis Episcopus habet in dominio talium bonorum, infero non esse aequales in facultate dispensandi illa. Probatur primo ratione generali, quia major est potestas domini quam dispensatoris, ex genere suo; ergo etiam in praesenti est major, quia nullo jure speciali impeditur illa inaequalitas. Secundo declaratur, nam aliqua dispensatio seu usus talium bonorum esse potest licita Episeopo saeculari, quae non sit regulari; ut, verbi gratia, si ille pauperum necessitatibus, et aliis piis operibus sui Episcopatus sufficienter providit, et adhuc habeat superflua de suis reditibus, nihil profecto peccabit, si aliquid donet ob solam cognationem vel liberalitatem, quidquid Navarrus dicat in citata quaestione prima, monito 40, n. 12, neque id repugnat Concilio Tridentino, quia fieri potest sine dissipatione ecclesiasticorum bonorum, ut alibi dicemus. Episcopo autem regulari hoc non li- cet, nisi cum magna moderatione. Praeterea in mults casibus, licet uterque peccet, abundantius donando quam possit, est iamen diverso modo; nam saecularis non peccabit contra justitiam, sed contra religionem, abutendo bonis aliquo modo sacris; vel contra misericordiam, omittendo pauperes propter consanguineos; vel contra obedientiam canonum ecclesiasticorum, praesertim dicti Concilii Tridentini. Regularis vero, praeter hos modos, peccabit etiam contra justitiam, cum ea donet quorum non est dominus, et ultra facultatem dispensandi quam habet. Dices : cui facit injustitiam? non enim suse religioni, quia illa nullium jus habet ad talia bona; nec suae Ecclesiae , quia illa potius tenetur ex justitia portionem suam dare Episcopo. Respondetur, injustitiam fieri propriae Ecclesiae, in qua manet dominium talium bonorum, propter incapacitatem talis personae; et ideo, licet ex justitia teneatur aiere Episcopum, eique administrationem illorum bonorum committere, nihilominus ipse etiam tenetur ex justitia jus Ecclesiae illaesum servare.
30. Ratio ex multis discriminibus.— Praeter haec, Episcopo saeculari , per se loquendo, licitum est habere aitiorem supellectilem, et ampliorem familiam quam regulari ; nam, licet uterque possit et debeat Episcopalem dignitatem cum omni decentia et honore tractare, tamen saecularis, etiamsi in hoc aliquantulum excedat, vel nihil, vel saltem non graviter peccabit, si aliunde sufficientem pauperum curam habeat ; regularis vero, mea sententia, facile poterit in hoc graviter peccare, quia debet servare paupertatem religiosam, in his quae dignitati Episcopali non repugnant. Et simili modo dicam, facilius posse graviter peccare religiosum Episcopum notabilem pecuniae quantitatem per ludum aut alium modum similem expendendo, quam saecularem, ex eodem fundamento. Denique, quamvis neuter ex his Episcopus possit testari de bonis intuitu Ecclesiae acquisitis , nihi! tamen repugnaret consuetudine alicubi introduci, ut Episcopi testari possint de illis bonis, et nihilominus ex vi talis consuetudinis non posset testari Episcopus regularis propter incapacitatem persona; imo fortasse, quoad hoc nunquam posset consuetudo praevalere, quia voto contraria videtur. Et ob eamdem causam, licet Pontifex possit utrique Episcopo facultatem testandi concedere, longe tamen facilius, et ex leviori causa, Episcopo saeculari quam regulari ; imo facultas data saeculari sine ulla eau- sa valida esset, licet illicite daretur ; data autem regulari videtur invalida ; nam prior est tantum contra jus humanum, posterior vero includit dispensationem in voto, quae sine causa data nulla est. Denique patrimonialia bona potest saecularis Episcopus libere expendere, et de eis testari, quod non potest regularis Episcopus. Ex his ergo, ut existimo, manifeste convincitur, non habere tam amplam facultatem dispensandi, et expendendi bona temporalia religiosum Episcopum quam saecularem, quanquam auctores non tam accurate et in partieulari hane comparationem expenderint. Fortasse tamen Cardinalis et alii, cum hos Episcopos faciunt sequales in libera dispensatione bonorum, non loquuntur de aequalitate in actibus et radice hujus dispensationis, prout a nobis explicata sunt, sed solum in libertate quoad modum dispensandi, ut in proximo sequenti puncto declarabimus.
31. In qua independentia equiparentur Egiscopus vegularis et secularis. — Ultimo enim ex his constat, quod ultimo etiam loco supra, in fine n. 11, proposuimus, quare, scilicet, dicatur religiosus factus Episcopus habere ampliorem usum rerum quoad modum, et quamdam independentiam ab alterius voluntate. Diximus enim, tomo praecedenti, in hoc maxime consistere uti re aliqua, non ut propria, quia solum fit ad arbitrium Praelati, et dependenter a voluntate ejus; religiosus ergo factus Episcopus jam non habet hanc dependentiam, sed ipso jure, ut sic dicam, et ex vi tituli Episcopatus, potest libere dispensare talia bona in omnem usum alias sibi non prohibitum ; in hoc ergo recte aequiparatur Episcopus regularis saeculari, et id solum probant fundamenta Soti, Navarri et aliorum, quia, scilicet, titulus Episcopalis ejusdem rationis est in regulari et in seculari Episcopo. Nihilominus tamen multa sunt prchibita in hoc genere dispensationis Episcopo regulari, qua non prohibentur saeculari. Quod quidem non oportet intelligi de prohibitione speciali juris positivi; sufficit enim naturalis prohibitio, quae sequitur ex vi voti paupertatis, et status religiosi, ut declaratum est.
32. Dices: illam et independentia a facultate alterius, etiam quoad usus licitos, videtur esse contraria voto paupertatis. Respondetur ix primis non esse contrariam, quia est quasi intrinseca tali statui, et ideo Superior qui illum statum concessit, consequenter fecit tacultatem utendi bonis ejus quantum ejus conditio postulat. Unde, licet haec dicatur indepen- dentia a facultate per hominem (ut sic dicam) concedenda, includit nihilominus facultatem Praelati per jus ipsum datam, quod satis est ad substantiam paupertatis. Quod inde maxime declaratur , quia ipsemet Superior, hoc est Summus Pontifex , posset in hoc niodum ponere Episcopo regulari, limitando modum disponendi de hujusmodi bonis, quia est illi specialiter subjectus per obedientiae votum, ut statim videbimus, et votum etiam paupertatis retinet, ut hactenus demonstravimus; de essentia autem voti paupertatis est, ut dispositio talium bonorum ex Superioris arbitrio semper pendeat. Sicut ergo in superioribus diximus, non posse Praelatum religionis ita concedere peculium religioso, et facultatem disponendi de illo, quin semper possit a Praelato revocari, vel determinatus modus praescribi, ita regularis Episcopus non potest in hoc esse omnino independens a Pontifice, sed ejus arbitrio in usu talium bonorum semper debet subesse, et ita satis constat quomodo substantiam paupertatis retineat.
On this page