Caput 17
Caput 17
Ad quid teneatur idem episcopus quantum ad votum obedientiae erga praelatum suae religionis, aut etiam regulas.
CAPUT XVII. AD QUID TENEATUR IDEM EPISCOPUS QUANTUM AD VOTUM OBEDIENTIAE ERGA PRAELATUM SUAE RELIGIONIS, AUT ETIAM REGULAS.
1. Prima assertio tripartita pro priore parte tituli.— Superest dicendum de obedientia, quae dupliciter a religiosis exercetur. Primo, circa praecepta Praelatorum religionis,quae ab homine, ut sic dicam, imponuntur; secundo, circa observationem regulae religiosae, et observantiarum, quae ratione illius unicuique regulari competunt. Quantum ergo spectat ad priorem partem tituli, dicendum est, quamvis Episcopus regularis substantiale votum obedientiae retineat, nihilominus ratione illius non teneri ad obediendum Praelatis suae religionis, sed soli Pontifici Summo subesse. Prima pars constat ex dictis, quia hoc votum est maxime de substantia religionis; item quia non repugnat statui Episcopali, ut per se constat. Secunda pars declaratur primo, quia votum obedientiae, etiam factum in tali religione, non postulat essentialiter actualem subjectionem ad aliquem Praelatum talis religionis, nam Generalis religionis, etiamsi perpetuus sit, votum obedientiae retinet, et tamen nulli Praelato regulari subest ; item quia Summus Pontifex est summus Praelatus cujuscumque religionis, et substantia voti obedientiae sufficienter salvatur respectu cujuscumque Praelati religionis, cujuscumque gradus vel conditionis sit. Sic ergo sufficienter probatur hoc non repugnare substantia hujus voti; quod autem ex vi dignitatis Episcopalis illa exemptio sequatur, probatur primo ex usu Ecclesiae ; secundo ex dicto c. Staiutun, 18, q. 1, ibi: Monachus, quem canonica electio a jugo regule monasticee professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho Episcopum fucit ; nam hoc maxime de jugo obedientiae ad Praelatos religionis ver. m est, et dicitur esse a regula, quia obedientia esse debet secundum regulam, ut statim amplius exponemus. Tertio, quia haec vota non manent in his quae repugnant statui Episcopi, ut sape dictum est ; repugnat aulem Episcopum, qui suae Ecclesiae curam gerere debet, et omnes actiones suas in illius utilitatem consecrare, subesse obedientise suae religionis. Quae ratio probat optime respectu Episcopi habentis propriam Ecclesiam, et Episcopatum, in quo haec exemptio ex natura rei consequitur, propter incompatibilitatem inter Episcorale munus et obedientiam regularem.
2. Episcopi etiam titulares hac assertione comprehenduntur. — In Ecclesia autem observatur ut religiosus, eo ipso quod consecraiur Episcopus, licet revera non habeat proprium Episcopatum, sit liber ab obedientia omnium Praelatorum suae religionis ; de illis ergo alia est ratio, scilicet, quia non decet dignitatem Episcopalis consecrationis , ut talis persona maneat subdita inferioribus Praelatis regularibus, quo sensu talis exemptio fundanda est in Eeclesiae institutione, quae ex traditione satis nobis constat ; sola enim ratio decentiae congruentiam ostendit, non tamen per se sufficit obligationem promissae obedientiae tollere. Accedit tandem, quod nullus consecratur Episcopus nisi sub titulo alicujus Ecclesiae, ratione enjus habet jus illam regendi, quod per se satis est ut ex vi talis status liberari debeat a privata cbligatione religionis ; nam quod actu non possideat suam Ecclesiam, accidentarium est. Unde ex vi etiam talis consecrationis desinit religiosus esse actuale membrum in sua rcligione, quia per se, et ex vi suaee dignitatis factus est caput alicujus Ecclesiae ; ergo eadem ratione liberatur a jugo obedientiae religionis.
3. Hinc vero facile concluditur ultima pars assertionis, in qua primo probanda est pars negativa, scilicet, quod hujusmodi Episcopus alteri quam Romano Pontifici, ex vi bujus voti, non subsit. Contingere enim potest ut hu- jusmodi Episcopus subordinationem aliquam habeat, saltem in aliquibus rebus ad Archiepiscopum, vel ad Patriarcham, aut Primatem; nulli autem eorum subesse porest eo quod regularis est, seu ratione voti obedientiae. Ratio est, quia ipse non promisit obedientiam nisi Praelatis suae religionis, inter quos non computantur ullo modo Archiepiscopus, vel alii Superiores extra Summum Plontificem; ergo ex vi illius voti non obligatur obedire illis, etiam in his quae ipsi possunt praecipere per ecclesiasticam jurisdictionem, sed obligabitur tantum ratione illius, co modo quo alii Episcopi saeculares obligantur. Item hac ratione non tenetur Episcopus regularis obedire ex voto Concilio Provinciali praecipienti, sicut nec servare alia jura, vel leges ecclesiasticas, quia hoc specialiter non promisit, licet aliunde ratione officii, vel aliis titulis ea servare teneatur.
4. Hinc ergo recte concluditur teneri ex speciali vinculo religionis obedire Summo Pontifici, tum a sufficienti partium enumeratione; tum etiam quia Pontifex est vere Praelatus religionis, et semper manet illi Superior, et obedientia ad illum non repugnat, imo maxime congruit cum statu Episcopali. Adverti autem potest quod, sicut votum obedientiae religiosse non est illimitatum, sed secundum regulam, ita Episcopus regularis non tenetur ex vi sui voti obedire in omnibus Summo Pontifici, sed in his tantum quaee directe, vel indirecte ad suam regulam pertinent ; quia votum obedientiae mutatum non est in se, sed tantum usus ejus, quoad respectum ad hunc vel illum Praelatum. Fieri tamen potest ut, supposito statu Episcopali, aliquid indirecte pertineat ad observantiam regulae in tali persona, quod in aliis non pertinet, sicut intra camdem religionem in eo, qui habet munus Praelati Procuratoris, vel aliud simile, aliquid pertinere potest ad observantiam regulae, quod in aliis non habentibus tale munus non pertinet. Et hac ratione existimo, quidquid in tali persona potest esse moraliter necessarium, sujposito tali statu, vel ad spiritualem animaee salutem, vel ad perfectionem secundum regulam, esse materiam hujus obligationis, si ex vi illius voti praecipiatur, quia indirecte eta reductive sub illo continetur.
5. Dubium, an titularis teneatun bodian tiee voto respectu Ordinarii ubi commoratur. — Oceurrit vero hoc loco circa exclusivam positam, incidens dubium de Episcopo titulari , et regulari, qui intra dicecesim alterius Epis- copi habitat, cujus jurisdictioni ordinariae videtur subjectus, an teneatur ex vi voti obedientiae eidem obedire, nam videtur tunc perinde se habere ac religiosus a sua religione separatus omnino, quoad habitationem et subjectionem, de quo diximus supra, cap. 6, manere subjectum obedientiae Episcopi. Dicendum vero est, etiam hunc Episcopum regularem soli Pontifici debere obedientiam religiosam. Et imprimissi talis Episcopus antea erat professus in religione exempta, evidens est non mancere subjectum Episcopo loci, quia ante consecrationem erat exemptus ab ejus obedientia, et per consecrationem neque exemptionem amisit, nec denuo factus est illi subjectus. Quin potius, licet ponamus antea non fuisse de religione exempia, ex vi consecrationis eximeretur a jugo Episcopi, sub ea ratione, qua Praelatus est talis religionis, cui ex voto alii regulares fortasse obedire tenentur. Nam, sicut quilibet religiosus exemptus per Episcopatum eximitur ab obedientia omnium Praelatorum religionis praeter Pontificem, ita etiam non exemptus, quia eadem est uitriusque ratio; ergo, licet Episcopus loci sit unus ex Praeatis talis religionis, ab illius etiam obedientia eximitur. Quin potius existimo hujusmodi Episcopos titulares jure ordinario esse immediate subjectos Summo Pontifici quoad ecclesiasticam jurisdictionem, de qua re alibi dicendum est. Hinc etiam obiter intelligitur eui acquirat regularis Episcopus titularis, quia non habet Ecclesiam cui acquirat, et certum est non acquirere religioni aqua separatus est. Dicendum est enim per se, et ex vi juris, acquirere illi Ecclesiae cujus titulum habet ; quia vero non possunt illi cum effectu applicari talia bona, in pia opera dispensanda sunt, quae dispensatio ipsi Episcopo est commissa, dependenter autem a Summo Pontifice, modo explieato in superiori puncto.
6. Secunda assertio praesentis cagatis. — Probatur tamen primo quoad immunitatem a constitutionibus. — Probatur secundo quoad immunitatem a regula. — Confirmatur. — Ad secundam partem tituli dicendum est, Episcopum regularem per se et directe non teneri ad observationem regula, vel constitutionum religionis, nisi quoad ea, quae sunt materia alieujus voti, vel quae per aliquam ecclesiasticam legem scripta sunt. Contrarium hujus as- sertionis sentiunt multi Summistae, ut Angelus, verb. Monachus, n. 7; Armil. n. 8; Tabiena, 55; Sylvester, Ieeligio, 6, q.10, et Religio, 1,q. 11,quidicunt teneri ad observandas eas observantias regulae, quae non impediunt Episcopale munus; cui sententiae multum certe favet D. Thomas, d. art. 8. Sed asscrtio posita communior est, ut statim referemus, et sine illa limitatione habetur in dicto c. Statutum, in illis verbis : Quem canonica electio a jugo vegule monasticre professionis absolvit ; ubi Glossa id advertit. Ratione declaratur, distinguendo omnes leges religionis in illa duo membra, constitutiones, et regulas, quae supra, lib. 1, c. 1, declarata sunt. Primo ergo quoad constitutiones ratio est clara, quia illae non obligant nisi ut praecepta Praelatorum, vel Capitulorum religionis; sed talis Episcopus non tenetur obedire Praelatis; ergo nec hujusmodi legibus ; par enim est ratio praecepti scripti, seu iegis permanentis, et praecepti ab homine impositi, si ex aequali jurisdictione procedunt ; imo praecepta ab homine rigorosius obligare solent, quia, ut luristae dicunt, mitius agitur cum lege quam cum homine. De regula vero potest esse nonnullum majus dubium, quia, sicut esse solet a primis fundatoribus tradita, ita substantialis professio videtur directe respicere observantiam ejus. Nihilominus idem de illa censeo, praecise loquendo, ex vi regulae; ita colligitur ex dicto c. Statuium , 18, q. 1, ibi: Quem canonica electio a jugo regule monastice professionis absolvit, ubi Glossa: Id est, a jejuniis, vigiliis, etc.; idem habet Glossa, in dicto c. 3, 16, quaestione prima, citans cap. secundum ejusdem quaestionis, ubi Gregorius ait : JVemo poLest et ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monarchica regula ordinate persistere, ut ipse monasterii districtionem teneat, qui quotidie ii, ministerio ecclesiastico cogitur permanere. Ex quibus verbis congruentia hujus exemptionis colligitur. Idem sentit Glossa in c. Carn£m , de Consecrat., d. 5. Et idem plane tenent Sot. et Cajetanus infra citandi. Ratio autem est, quia illa regula solum obligat tanquam quaedam lex huic communitati imposita ; ergo solum obligat personas hujus communitatis, quamdiu sunt membra illius, quia omnis lex pro communitate per se primo fertur, et ita ad eos tantum loquitur, qui sunt partes illius ccmmunitatis ; sed religiosus, eo ipso quod fit Episcopus, desinit esse membrum talis communitatis, quia nec est subditus, nec Praelatus ejus; ergo non obligatur legibus ejus; ergo nec regula ejus. Confirmatur, nam ob hane causam non tenetur hujusmodi Episcopus servare consuetudines proprias suae religionis; nam consuetudo est quaedam lex non scripta, quae servanda est, quamdiu vivitur inter eos qui talem consuetudinem servant, ut Augustinus dixit ; ergo eadem est ratio de omnibus aliis legibus positivis propriis talis communitatis, inter quas regula connumeratur.
7. Prima objectio contra hanc assertionem. — Haec objectio concludit de observantiis substantialibus, non de accidentalibus.— Sed contra, quia multa esse possunt in regula quae servari optime possunt in statu Episcopali; ergo ad illa servanda tenebitur talis Episcopus; patet consequentia, quia juxta doctrinam D. Thomae, quam supra etiam secuti sumus, licet observantiae religiosae, quae impediunt Episcopale munus, cessent in eo statu, non tamen illae quae cum illo statu optime conveniunt. Cur enim cessabit prior obligatio, cum nullum ei ponatur impedimentum ? Respondetur, docrinam illam procedere de his observantiis quae sunt de substantia status religiosi, vel directe, aut indirecte, seu implicite sub votum cadunt, et ideo hanc exceptionem primo loco in assertione posuimus. Ratio autem differentiae est, primo, quia status religiosus quoad substantiam est immutabilis, quoad accidentalia vero mutari potest; per transitum autem ad Episcopatum fit in eo maxima mutatio accidentalis. Secundo, quia obligatio voti est personalis, et ideo sequitur personam, quocumque tendat ; obligatio autem legis est communitatis per se primo, et ideo cessat per separationem a communitate.
8. Inter observantias substantiales censentur vota, si que fiunt ultra tria ordiuaria. — Ecemplum de coto Minimorum. — Item de cotis aliis professorum Societatis. — Quid de quarto coto solemni. — Unde fit, exceptionem illam extendendam esse ad vota specialia quae in aliqua religione fiunt, praeter tria substantialia, si talia sint, quae statui Episeopali non repugnent. Ut, verbi gratia, si religiosus ex ordine Minimorum Episcopus fiat, tenebitur ad observantiam non comedendi carnes, quia illa non est tantum ex regula, sed ex proprio et speciali voto; cessabit autem illa obligatio, quando speciali conditione personae illa abstinentia impedimentum fuerit ad Pontificalia munera. Similiter in Societate, si professus fiat Episceopus, tenebitur servare votum speciale quod pro tali statu emittit, de quo nul- lum potest esse dubium, ut infra videbimus, tract. 10, lib. 6, c. 19; et idem censeo de caeteris votis simplicibus, quatenus materia eorum in tali statu occurrere potest, quia omnia illa perpetua sunt, et, supposita occasione seu materia, executio et observatio ejus nihil repugnat cum statu Episcopali. De voto autem solemni obediendi Pontifici circa missiones, potest esse specialis ratio excusationis, quia videtur repugnare cum obligatione inserviendi proprio Episcopatui. Dico tamen obligationem de se manere, quia votum immutabile est. Unde imprimis, si quis esset tantum Episcopus consecratus, et titularis, ex vi illius voti posset obligari ad quamcumque missionem, aeque ac caeteri religiosi. Deinde, licet habeat Episcopatum, potest ex vi iflius voti obligari ad relinquendum illum, ut in Indiam, verbi gratia, mitti possit, vel ad alium Episcopatum illuc transferri. Denique cum impedimentum illud subsit dispositioni ejusdem Pontificis, cui ipsum votum fit, non potest censeri impedimentum ad non obediendum Pontifici, juxta obligationem illius voti praecipienti ; nam ipse poterit impedimentum hujusmodi auferre; solum ergo necessarium est de re tota illum certiorem facere, et postea obedire.
9. Objectio contra eamdem assertionem. — Episcopus regularis tenetur ad habitum religionis.— Sed objicitur secundo, nam sequitur non teneri Episcopum regularem ad deferendum hahitum suae religionis ; consequens est falsum ; ergo. Probatur sequela, quia deferre habitum non est materia voti, sed taptum est una ex constitutionibus religionis, nee etiam est canon aliquis ecclesiasticus, qui Episcopum regularem obliget ad habitum suaee religionis deferendum. Circa hoc communis sententia est, teneri hujusmodi Episcopum ad deferendum habitum suse religionis ; ita affirmat D. Thomas, dict. art. 8, quem ibi alii sequuntur ; Sylvester, verb. Aeligio, 1, q. 11; Covar., c. 1, de Testam., n. 18, ubi alios auctores refert. Et colligitur ex c. Clerici, 2, de Vita et honest. cleric., ubi dicitur : Pontifices autem in publico, et in Hoclesia, superindamentis lineis omnes utantur, nisi monach fuerint, quos oportet ferre habitum monachatem. Unde constat hanc obligationem non tantuin ex regula, sed ex jure communi desumptam esse, et ideo addidimus aliam limitationem in conclusione ; nam si de aliqua observantia religiosa per jus canonicum declaratum sit ab Episcopis esse observandam, tunc respectu il- lorum non oritur obligatio immediate ex regula, sed ex tali jure. Imo significat D. Thomas hane obligationem sequi ex substantiali statu religioso ; cum enim dixisset Episcopum manere ad haec substantialia obligatum, subdit: Zt per consequens ad portaudum habitum suce religionis, qui est obligationis signum, indicans professionem tum perpetuo obligare ad signum ejus deferendum, sicut ad prestandum actus ad quos obligat. Unde, licet verbum oportet, positum in dicto c. Clerici, non sit adeo rigorosum, ut gravem obligationem sub mortali soleat significare, tamen juxta subjectam materiam ita interpretandum est et intelligitur ab auctoribus, ut patet ex Panormitano, ibi, n. 6. Et hoc tandem confirmat generalis Ecclesiae consuetudo; nam quod Soto supra dixit, in Italia hoc non servari, quia Itali non dignantur Episcopos in habitu monachali videre, non video quo fundamento dictum sit.
10. Imo putant aliqui teneri sub eacommunicatione. — Imo addit Sylvester supra, hane obligationem tantam esse, ut Episcopus, si habitum sua religionis omittat, incurrat excommunicationem latam in cap. 2, Ne clerici vel inonachi, in 6. Covar. autem de hac excommunicatione dubitat : Ion enim est (inquit) in aliquo canone excommunüicatio indicta monacho, qui praetertu Episcopalis dignitatis non dimisso habitu monachorum assuanit albam illum, vel candidam vestem, que ab Episcopis exterius defertur, tametsi male faciet monachus Episcopus ea uti. Verumtamen Covarrus non contradicit formaliter Sylvestro, sed aiiquid addit, et utrumque indiget consideratione. Duo ergo hic distinguenda sunt, scilicet, dimittere habitum, vel, illo retento, superinduere rochetum. Propter hoc ergo secundum ait Covarrus, non inveniri in jure positam excommunicationem, quod ego verum censeo, quamvis inter Doctores dubium sit an occultare habitum religiosum suffticiat ad excommunicationem dicti capitis secundi incurrendam ; in eo autem casu occultaretur habitus religiosus.
11. Id tamen non est verum, si occultat habitum sub rocheto.—Nihilominus, quidquid sit de alia occultatione, in hoc casu non censeo esse sufficientem causam illius excommunicationis, quia est nimia extensio legis poenalis ultra verborum proprietatem. Eo vel maxime quod, non obstante indumento albo, posset retineri aliquod signum habitus religiosi, sive habitum longiorem deferendo, vel in colore et forma caputii, aut manicarum. Sylvester autem loquitur in priori casu, in quo etiam non videtur res adeo certa, tum quia illud cap. 2 aperte loquitur de religiosis in suo puro statu et clausura manentibus ; quod patet ex principio textus : Ut periculosa religiosis evagandi materia subtrahatur , etc., quae non possunt ad Episcopum accommodari ; tum etiam quia illa non videtur temeraria dimissio habitus , cum sit commutatio in alium habitum proprium Episcopalis status. Sed cum Excclesia non concesserit regularibus Episcopis habitum illum, nec monachalis habitus desertionem, certe non posset illa commutatio a temeritate excusari; aliunde vero, quamvis ratio textus non videatur tam proprie habere locum in Episcopo, verba tamen in rigore illum comprehendunt, et ideo timendam esse censeo talem excommunicationem, praesertim quia monachalis habitus etiam in Episcopo deservire potest ad subtrahendum saltem evagandi nimium excessum.
12. Quando habitus mutatio liceat.—blices: in c. Deus qui, de Vita et honestat. cleric., conceditur religiosis ut possint habitum mutare propter uniformitatem unius conversationis, quando in unpam Ecclesiam conveniunt , quia unusquisque se debet conformare illis, cum quibus vivit, cap. Quisque, dist. 41, cap. In nona, 16, q. 7. Ergo, cum monachus fit Episcopus, permitti deberet monachalem habitum in clericalem mutare, cum inter clericos vivere debeat. Respondetur, id solum permitti, quando ex dispari habitu scandalum generatur ; jam vero nullum generatur scandalum , eo quod monachus Episcopus suum habitum retineat ; quin potius oppositum subditis scandalum inferret.
13. Tertia objectio contra emmdem assertione in num. 6. — Tertio objici potest, quia sequitur Episcopum regularem nihil peccarc omittendo jejunia , et similia opera praecepta in sua regula , etiam sub mortali, quamvis possit facile et commode in suo statu illa servare ; consequens est falsum ; ergo. Sequela patet, quia si ille non est subjectus legi, nihil peccat non servando illam. Minor autem probatur ex D. Thoma dicente , posse Episcopum uti dispensatione in hujusmodi observantiis regularibus, quae non repugnant Episcopatui. Qui autem indiget dispeusatione , peccat, si absque illa transgrediatur legem ; imo oportet dispensationem esse rationabilem, et ideo addit D. Thomas: Secundum quod requirit necessitas personme, vel officii, vel conditio homi- nun cum. quibus vivit ; loquitur ergo de propria dispensatione, quae veram obligationem supponit. Copfirmari hoc potest ex cap. 3, 16, q. 1, ubi dicitur : De monachis , qu diu morantes in monasteriis , si postea ed clericatus ordinem pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito discedere, seu deviare ; satis autem discedit a priori proposito, qui regulam non observat, quando in illo statu commode potest.
14. Responsio quorumdam ad haenc objectionem. — Propter haec Cajetanus in Comment. dict. art. 8, et tom. 1 Opusculorum, tractat. 25, q. 2, et Sot., lib. 10 de Justitia, q. 5, art. ult., et alii Thomistae communiter concedunt, teneri hujusmodi Episcopum in conscientia ad servandas regulas vel constitutiones sui ordinis obhgantes ad culpam. Addunt vero non obligari debito legali, sed morali, id est, non ex direcia obligatione talis legis ( verum enim esse putant, quod hactenus diximus, eos non manerc subjectos his legibus), sed ex rectitudine quadam rationis naturalis , quia ex ascensu ad perfectiorem statum non debet religiosus deficere a fructu prioris vitae ; deficeret autem, si ea, quae per se conferunt ad perfectionem, et Episcopale munus non impediunt , desereret. Unde ulterius addunt iidem auctores, hanc obligationem in Episcopo in suo genere non esse mortalem. Itaque, licet lex religionis de jejunio, verbi gratia , obliget religiosos sub mortali, eum, qui factus est Episcopus, non ita obligabit, sed tantum sub veniali. Ratio eorum est, quia illa obligatio in Episcopo non est ex virtute illius legis, sed ex illa morali decentia, qua tenetur non desistere ab operibus perfectionis, qui perfectionis statum conscendit ; haec autem decentia solum levem obligationem inducit. De legibus autem seu constitutionibus religionis, quae tantum poenales sunt, indicant dicti auctores nullo modo obligare Episcopum, cum ad poenas religionis ipse non teneatur.
15. Haec sententia mihi non probatur ; seclusa enim obligatione regulae, in vi regulae, ant legis, nullam invenio naturalem rationem, quae safficienter obliget ad eosdem actus regulae sub aliqua culpa. Primo , quia illa ratio Cajetani ad summum probat , debere Episcopum eserceri in actibus perfectionis, et hoc pertinere ad decentiam sui status. Quod autem illi actus iidem futuri sint, qui per regulam suae religionis praescribuntur sub obligatione ad aliquam culpam, non potest inferri ex illo generali principio ; nam existens in statu perfectionis non potest omnes actus perfectionis exercere ; determinatio ergo ad hos vel illos voluntaria est, seclusa lege obligante ; ergo cum Episcopus non teneatur legibus suae religionis, esto debeat ex decentia occupari in operibus perfectionis, nihilominus non obligatur determinate ad praescripta per talem regulam. Secundo, status ipse Episcopalis secum afftert proprios actus perfectionis , quos ex intrinseca obligatione postulat , ut sunt docere et illuminare alios, spiritualiter regere, et omnes eorum miserias, quoad fieri possit , sublevare, ad quos actus alii necessarii sunt, qui consequenter sub eamdem obligationem cadunt, quantum ad alios fuerint necessarii, scilicet, orare, legere, vigilare, etc.; ergo si Episcopus etiam religiosus suo muneri, quoad omnes istos actus, satisfaciat, sufficienter implet illam rationem decentiae exercendi opera perfectionis suo statui consentanea. Ergo si alioqui paupertatem etiam, castitatem et obedientiam perfecte observet, et omnia, quae cum illis connexa sunt, vel ex absoluta necessitate, vel ex decentia, per hoc satisfaciet etiam decentise religiosae, etiamsi alias particulares observantias non observet, quia non pertinet ad decentiam superioris status, ut oneremus illum, et propriis obligationibus, et aliis pertinentibus ad inferiorem statum, non tantum substantialiter, et per se, sed etiam accidentaliter. Et huc tendunt verba supra citata in num. 6, ex c. 2, 96, q. 1. quod est Gregorii, l. 4 Epistolarum , quamvis ipse ibi non tractet de religioso translato ad Ecclesiam saecularem , sed potius de clerico saeculari, qui vult regimen monasterii assumere. Tamen per similitudinem rationis verba illa nostro proposito accommodantur.
16. Ad objectionem in num. 13 vera responsio. — Respondeo ergo ad objectionem , concedendo nron teneri Episcopum in conscientia, etiam sub veniali culpa , per se loquendo, ad observantias suae regulae. Hoc mihi probant sufficienter omnia adducta ; nam canones, et Glossa illorum, ac interpretes, simpliciter absolvunt Episcopum regularem a jugo regulae, et nulla sufficiens ratio naturalis est quae illum obliget , ut declaratum est. Solum ergo ad hoc tenetur, ut juxta integrum statum suum, sceilicet religiosi Episcopi , decenter vivat, et consentanee operetur; quod autem hujusmodi opera sint haec vel illa, nisi lege aliqua ecclesiastica vel divina sint praescripta, vel ex voto vel ex officio sint debita , liberae optioni et determinationi operantis relinqui- tur. Quapropter, si Episcopus Dominicanus sit, non magis tenetur in conscientia ad abstinendum a carnibus, quam Franciscanus, vel, e converso , Franciscanus non magis tenetur ad suas peculiares observantias , quam Dominicanus. Neuter etiam tenetur ad habendum socium sui ordinis, et similia, de quibus etiam Cajetanus et Soto inter se non conveniunt. Et ob eamdem causam nihil quoad hoc distinguendum puto inter opera dissona vel consona statui Episcopali , sed in omnibus censeo prudenti arbitrio relinquendum , an talia opera expediant vel deceant, aut magis conveniant in tali statu, et post tale judicium libera etiam est electio eorum, et non sub obligatione ad aliquam culpam, nisi aliquod indecens opus, vel inutile otium, loco talium operum admittatur. Non nego tamen esse aliquam congruitatem , ut, caeteris paribus, unusquisque potius eligat opera suae religioni et regulae conformia, quam alia, caeteris paribus ; non credo autem illam esse tantam , ut per se inducat obligationem in conscientia, quia nullum est principium ex quo sufficienter colligatur, seclusa directa obligatione ipsarum constitutionum positivarum.
17. Replica diluitur dupliciter. — Dices, teneri saltem ex illo principio, quod turpis est pars qua nuon concordat toti. Respondeo primum etiam ex hoc principio non teneri omnes partes ad servandas omnes leges communitatis, sed unamquamque teneri ad illas quae ad ipsam spectant; unde, si leges aliunde habeant non obligare in conscientia, sed tantum ad poenam, ex illo principio non erit culpa illas non servare ; sic ergo non obligatur Episcopus ad servanda statuta religionis, propter illud principium, quia non cadunt in illum ; neque eorum observantia postulat tantam uniformitatem in membris adeo disparibus, et statuum diversorum. Unde secundo dicitur Episcopum . in rigore, jam non esse membrum illius communitatis, et ideo ex hoc titulo conformitatis cum illa non obligari ad observantias ejus. Nec propterea licet inde colligere, illum non manere religiosum talis religionis in specie potius quam alterius, quia in substantialibus et in habitu semper manet religiosus in tali specie , et quoad vinculum praecipue obedientiae, semper manet ita ligatus habitualiter, ut, si a Pontifice privetur munere et exemptione Episcopali , manebit subjectus suae religioni, et non alteri. Hoc ergo satis est ut statum religiosum ejusdem rationis retineat, quamvis subjectus actu non sit, nec Praelatis, nec legibus talis religionis.
18. Illatum ec dictis per quod satisfit ad D. Thomam in illo numero 13. — Atque ex his infero, hujusmodi Episcopum non indigere propria dispensatione ad comedendum carnes prohibitas, verbi gratia, per praeceptum regulae ; et idem est de similibus, quia dispensatio solum est ad tollendam obligationem ; ubi ergo non est obligatio, nec dispensatio necessaria est. Cum ergo D. Thomas, numero 13 citatus, ait posse secum dispensare , vel indicat se sequi priorem sententiam, quae probabilis est, licet quam defendimus, in rigore juris, videatur vera ; vel certe in lata quadam significatione illo verbo usus est, ut indicaret melius esse , magisque consulendum cuilibet Episcopo religioso, ut regulam suae religionis quoad hanc partem observet. Et ideo noluit licentiam praebere ad oppositum faciendum nisi per modum dispensationis , quia vir religiosus et perfectus ea, quae meliora , et suo statui convenientiora sunt , etiamsi sub obligationem non cadant, absque justa causa praetermittere non debet, et ideo quando sub hac tantum consideratione sibi indulget , aliquid hujusmodi secum dispensare dicitur. Nec ex cap. De monachis, seu 3, 16, quaest. 5, aliud colligitur, quia in eo non est sermo de Episcopis , nec etiam necesse est textum illum intelligere de monachis translatis ad Ecclesiam saecularem , sed de quocumque monacho clerico ordinato ; olim enim monachi ex vi status non ordinabantur ; quamvis ergo interdum ex indulgentia ordinarentur, non propterea liberabantur a regulari obedientia et observantia. Vel denique, licet extendamus textum illum ad monachum transiatum ad Episcopatum, respondetur cum Glossa ibi, non posse deficere a suo proposito , quoad substantialia sui status ; et quamvis alias regulas non observet, non potest dici proprie deviare a proposito, quia ubi cessat obligatio, non habet locum dcviatio a proposito.
19. Quid de observantia sexte ferie in quam incidit Natalitium Christi. — Responsio Cajetani. — Eam ipse retraciat verius. — Solum superest specialis difficultas, an hoc generale corollarium habeat locum in speciali casu capitis ultimi , de Observatione jejuniorum, de die Nativitatis, quando indicit in sextam feriam, an possit religiosus Episcopus sine dispensatione comedere carnes illa die quando ex regula suae religionis erat prohibitum. Cajetanus enim in hoc puncto contraria docuit, nam in 2. 2, dicto articulo octavo, dicit non posse hoc facere sine peccato mortali, quia non gaudet beneficio, seu indulgentia concessa omnibus fidelibus ; nam in illo capite excluduntur ab illa omnes religiosi quorum instituta obligant ab abstinendum a carnibus, seu ad jejunandum sesta feria, et ideo praeceptum Ecclesiae abstinendi a carnibus sexta feria, rigorose obligat hujusmodi Episcopum. Idem vero Cajetanus in citato opusculo negat illud esse peccatum mortale , et ait Sot. Cajetahum ibi cordatius mutasse sententiam, quod ipsemet Cajetanus significavit in ultimis verbis illius opusculi, dicens: Tu lector memento scripta nostra, de hujus questionis materia in commentarii super 2. 2. ad haec referre subtilius discussa. Haque dicendum est, ubi abstinentia a carnibus, vel jejunium , solum est ex regula, vel praecepto ejus, et non ex speciali voto, Episcopum posse licite eo die carnes comedere, quia jam ipse regulari observantia non est astrictus, et textus solum excipit eos qui aut voto, aut regulari observantia sunt astricti ; unde Carthusianus, si fiat Episcopus, licite poterit carnes comedere eo die ; religiosus autem de ordine Minimorum, etiam factus Episcopus, non poterit, quia specialiori voto obligatur, quod simper durat.
On this page