Caput 18
Caput 18
An episcopus regularis gaudeat grattis suae religionis, et quae obligationes maneant in religioso facto cardinali.
CAPUT XVIII. AN EPISCOPUS REGULARIS GAUDEAT GRATTIS SUAE RELIGIONIS, ET QUAE OBLIGATIONES MANEANT IN RELIGIOSO FACTO CARDINALI.
1. Pro priore parte tituli arguitur negative. — Arguitur affirmative. — Duo in titulo posita supersunt breviter inquirenda circa hanc materiam. Primum est, an religiosus factus Episcopus gaudeat privilegiis et indulgentis concessis suae religioni. Ex dictis enim videtur sequi pars negativa, quia Episcopus jam non tenetur oneribus religionis ; ergo nec privilegiis et commodis gaudere debet; item hac privilegia conceduntur intuitu religionis ; sed Episcopus jam non est membrum illius religionis; ergo nec communicat cum ipsa in privilegiis et gratiis. Propter haec quidam absolute et sine ulla limitatione excludunt Episecpum regularem a participatione omnium gratiarum suae religionis ; nam cessante causa fundamentali privilegii , cessat privilegium, nt in materia de legibus tractavimus, et notat glossa, in cap. 7ta nos, 25, q. 2, verbo Cessaverint ; Decius, in cap. Cum accessisseut, de Constitutionibus, n. 19. Sed ex codem funda- mento potest contrarium suaderi, quia privilegia conceduntur in favorem status religiosi, qui non tantum est in toto corpore mystico religionis, sed ctiam in singulis personis ejus; sed hic status vere manet in Episcopo, non solum in genere, sed etiam in tali specie, ut ostensum est capite praecedenti ; ergo in illo non cessavit causa et fundamentum privilegii aut indulgentiae ; ergo nec gratia ipsa cessavit , quia non est specialiter revocata, ut supponimus, nec sublatum est fundamentum ut por se ipsa cesset.
2. Decisio per distinctionem. — epsagter disiinctione mihi utendum videtur, nam aut gratiae et privilegia concernunt corpus religionis ; ut sic, et favorem ejus, quoad jurisdictionem , administrationem temporalium bonorum , et alia hujusmodi , aut respiciunt singulas personas. De prioribus, non videtur dubium quin Episcopus illis gaudere non possit, ut convincit prior ratio facta; talia enim privilegia non fundantur in toto statu religioso personali, sed in vinculo et conjunctione ad hoc corpus, cui per se primo conceduntur, ct ad illius usum et commodum ordinantur. De posterioribus autem iterum distinguendum est, quia vel usus talium gratiarum aut privilegiorum, ab Episcopo usurpatus, esset onerosus ipsi religioni, vel non. Quando privilegium concedit gratiam, qua persona religiosa gaudere potest in commodum suae animae, vel corporis, sine onere vel gravamine suae religionis, profecto non cessat propter statum Episcopalem. Sicut enim diximus obligationes et vincula substantialia religionis, quae non repugr.ant muneri Episcopali, in ipso, seu cum ipso durare, ita etiam ratio postulat ut gratiae et indulgentiae status religiosi, quibus potest Episcopus frui siue incommodo suee religionis, in ipso etiam perseverent , et ita omnes rationes pro utraque parte propositae hanc assertionem persuadent , quia verisimile est solum religiosum statum quoad substantiam ejus esse sufficiens fundamentum et causam talium gratiarum, et quoad eas retorquetur optime illa ratio, quod qui retinet religionis onus, debet etiam retinere favores ejus.
3. At vero, si usus talium gratiarum redundet in onus religionis aut monasterii , admittendus non est, quia semper censetur hujusmodi favor principaliter concessus in favorem religionis. Et quoad hoc procedit quaedam declaratio Sixti IV, quae refertur in monumentis Minorum, fol. apud me 149, concess. 365, quee sic habet : Ne eg habilitationibus ad benefcia, cium facultate, quod etiam post illa obtenta , in domibus dicti ordinis residere, cameras habere in illis, et in generalibus capitulis fratrum corumdem Pradicatorum et Minorum ordinum cocem activam et passivam habere , ac privilegiis, favoribus , gratiis, et Indultis concessis ipscrum ordinum professoribus gaudere possint, prefatis ordinibus , et illorum professoribus gravamen inferatur : eisdem Motu et auctoritate decernivius, hujusmodi habilitationis litteras intelligi, et interpretari debere, ut fratres ipsi quibus concessee sunt, vel concedentur in posterum per Sedem Apostolicam, postquamn aliquod beneficium adepti fuerint pacifice, aut pro Capellanis in aliquibus Ecclesiis caperint deservire, concessionibus praedictis, prout vocem activam et passivam, residentiam in domibus dictorum ordinum , ac vetentionem dictarum domorun , camerarum , et alia quae ordinum pra fatorum sunt concernentia, de eorum. ordinum Praelatorum consensu, duntaxat gaudere possiut, et non alias, neque alio modo. Idem staiuentes de promotis ad cathedrales, etiasn titulares appellatas Ecclesias , et alias dignitates ecclesiasticas. In quo Indulto expendo Pontificem non absolute excludere hos Episcopos a participatione gratiarum, sed cum duplici limitatione: una est, si illa sit cum onere religionis, quae significatur in illis verbis, prout cocem activam, etc., usque ad illa, gueg ordinwn Prefatorum sunt concernentia. Alia est, ut illa non sit sine consensu Praelatorum; unde colligitur, de consensu Praelatorum etiam posse frui his gratiis concernentibus aliquo modo religionem ipsam, et consequenter ad fruendum aiiis gratiis, quae corpori religionis nihil obstant, Praelatorum consensum necessarium non esse.
4. Resolvitur secunda pars tituli quond paugertatem. — Quoad obedientiam. — Quoad alias obsercantias regulae. — Quoad habitum. — Ezcipitur assunptus ad Papatum. — Aliud dubium est, an omnia, quae diximus de Episcopis, eodem modo locum habeant in Cardinalibus religiosis, etiamsi Episcopi non sint. Ad quod breviter dicitur, eodem modo omnia accom modanda esse, quia religiosus Cardinalis vere religiosus manet; eadcm enim est de illo ratio, vel certe major, quia ex vi illius dignitatis pon ita constituitur in statu perfectionis, sicut Episcopus. Quare vinculum paupertatis retinet, ei incapax est proprii dominii, et ideo sine dispensatione tcestari non potest, ut recte dixit Baldus, in Authentica Licentiam, de Episcopis et Clezicis. Vide Martinum Laudensem, in tract. de Cardinalibus, q. 58 et 59, et Andream Barbatiam, de Praestantia Cardinalium, 1 p. q. 35; et Hieronymum Manfredum, de Cardinalibus, q. 133. Unde quidquid acquirit post talem dignitatem, Ecclesiae suae videtur acquirere ; semper enim habet alicujus particularis Eeclesiae titulum, et regimen; alias acquiret Ecclesiae Romanae, seu Apostolicae Sedi. Quod vero ad obedientiam attinet, clarum est soli Pontifici immediate subesse, retinet iamen idem obedientiae vinculum. De obligatione vero ad alias observantias regulae eadem ratio exemptionis est, quia, juxta institutionem Ecclesiae, per illam dignitatem aeque separatur quis a corpore religionis atque Episcopus. Habitum tamen deferre debet, ita enim observat Ecclesiae usus, et favent jura supra citata. Solus religiosus factus Summus Pontifex hac obligatione liberatur, quamvis substantiam status religiosi non amittat, ut in superioribus, tractando de obedientiae voto, tactum est.
On this page