Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Utrum religiosus professus possit ad beneficium, vel dignitatem inferiorem episcopali transire, et quo jure tunc obligetur ?

CAPUT XIX. UTRUM RELIGIOSUS PROFESSUS POSSIT AD BENEFICIUM, VEL DIGNITATEM INFERIOREM EPISCOPALI TRANSIRE, ET QUO JURE TUNC OBLIGETUR ?

i. Prima suppositio, professiona religiosee ex se non repugnare beneficium ecclesiasticum. — Id probatur quantum ad jus spiritualium inisteriorum. — Item quond commoda fruciuum temporalium.—Suppono imprimis religiosum, ex vi professionis suae, non esse incapacem ecclesiastici beneficii, ctiam curam animarum annexam habentis. Sunt quidem multa antiqua decreta prohibentia ne monachi clericorum officia populis celeprare aut ministrare prasumant, quae congerit Gratianus, 16, q. 1; verumtamen illa decreta loquuntur primo secundum antiquam consuetudinem monachorum qui laici erant, et ex vi suae professionis clerici non erant, neque ad hunc finem instituebantur. Deinde non omnino excludunt monachos ab hoc ministerio, tanquam inhabiles, vel ad ordines, vel ad beneficia, aut ministeria ecclesiastica, sed prohibentur ne suo arbitrio et usurpato jure his ministeriis se ingerant, nec sine debita superiorum facultate ad iila assumantur. Nunc autem solum asserimus professionem religiosam per se et vi sua non reddere personam incapacem ecclesiastici beneficii, quod declaratur in hune modum; nam duo sunt in beneficio ecclesiastico distinguenda : prinum est spirituale jus ad tale ministerium. quod jus interdum etiam includit jurisdictionem ecclesiasticam, vel in administratione verbi Dei, et Sacramentorum, vel etiam fori contentiosi. Secundum est temporale commodum, quod ratione officii habet beneficium. Quantum ad primum, constat religiosum non esse incapacem illius juris, quia non repugnat cum aliquo voto substantiali religionis. De castitate constat ; de paupertate probatur ex dictis supra de materia illius voti, quia per illud non excluduntur nisi jura et bona temporalia quoad proprietatem et proprietarium usum; ministeria autem, et officia, praesertim spiritualia, non excluduntur per illud votum, etiam quoad proprietatem et possessionem eorum, ut ibi declaravimus; hujusmodi autem sunt beneficia ecclesiastica quoad hanc partem. Quoad alteram vero de temporalibus bonis, non est de ratione beneficii ut eorum proprietas acquiratur habenti beneficium, sed satis est quod ad illum pertineat administratio, usus ct dispensatio talium bonorum ; imo multi existimant beneficiarios saeculares non plus habere ; ergo ex vi paupertatis religiosus non est incapax beneficii. Neque etiam ex vi voti obedientiae . quia in obtinendo beneficio servari potest obedientia, ut statim declarabimus. Denique quoad hoc eadem fere est ratio de Episcopali beneficio, et de quacumque Superiori dignitate.

9. Secunda suppositio, uec juri canonico id repugnare. — Beneficiorum genera varia. — Quae beneficia regularia huc non spectent.— Secundo supponendum est, etiam ex jure canonico non esse religiosum incapacem ecclesiastici beneficii inferioris Episcopatu, etiam habentis annexam animarum curam ; ut hoc ostendamus supponenda est vulgaris distinctio beneficii : quoddam est saeculare, aliud regulare, quae sumitur ex cap. Cum singula, et cap. Cum de beneficio, de Praebend., in 6, et ex Doctoribus communiter, eisdem locis. Saeculare dicitur, quod clericis saecularibus dari solet, ex debito, seu institutione, aut legitima consuetudine. Regulare autem vocatur, quod alicui religioni vel monasterio addictum est, vel ex institutione, vel ex praescripta consuetudine quadraginta annorum, juxta citata jura. Et utrumque beneficium multiplex est, ut videre licet in Rebuffo, in Practica, p. 1,a principio, et de saecularibus beneficiis, Deo dante, alibi dicturi sumus; hic enim necessaria non est distinctio, quia generatim de omnibus agimus. Circa regularia autem beneficia advertendum est, sub illis interdum numerari praelationes ipsiusmet religionis, ut Abbatia conventualis, vel Prioratus, et in universum omnia muuera eorum regularium, qui aliis religiosis praeficiuntur. Imo, ipsemet monachatus, vel simples munus Canonici regularis, solet interdum beneficium simplex appellari, ut videre licet in Rebuflo, supra. Quidquid vero sit de hoc modo loquendi, hic non agimus de beneficiis in hoc sensu, quia manifestum est in hoc sensu omnes veros religiosos habere jus ex se perpetuum, ut a sua religione alantur, cui ipsi etiam inservire et obedire tenentur; certum est etiam religiosum ex vi suae professionis esse capacem praelationis praefeeturae, vel administrationis ejusdem religionis. seu personarum et bonorum ejus, quod satis constat ex dictis supra, lib. 2, a cap. 7, de Praelatis et eorum electionibus. Loquimur ergo de beneficiis regularibus in alio sensu, videlicet, de his quae sunt propria beneficia ejusdem rationis quoad substantiam cum saecularibus; solumque dicuntur regularia, quia pleno jure ad monachos seu regulares pertinent, et per eos administrantur. |

3. Ostenditur jam praedicta secunda suppositio. —Ex his ergo constat, religiosum non esse incapacem beneficii, etiam secundum jus canonicum, quia quantum ad beneficia regularia ipsum jus illa permittit vel concedit ; ergo supponit per regulares administrari posse et debere, nam commune axioma juris est, beneficia regularia regularibus conferenda esse, saecularia vero saecularibus. De saeculari autem beneficio probatur, quia, licet jura prohibeant monachum non assumi ad tale beneficium sine debita facultate et legitimo titulo, seu provisione illius qui potestatem habeat, non tamen absolute prohibent, nec reddunt regulares personasjinhabiles ad talia beneficia. Primo ergo videndum est de beneficiis regularibus, et de omnibus quac ad illa pertinent, et deinde de saecularibus.

4. Prima assertio, posse regulares habere beneficium regulare sui ordinis. — Heec beneftcia conferuntur solum a Preelatis regularibus. — Primo ergo dicendum est, regularem posse habere beneficium regulare sui ordinis, vel monasterii, non vero alterius, nisi ex speciali dispensatione. Utraque pars est certa et communis, ut videre licet in Rebuffo, in Practica, p. 1. tit. ultimo, qui est de translatione monachorum, et p. 2, titulo de Dispensatione cumn regularibus facta; et ex Navar., Comment. 4, de Regularibus, num. 22; Sylvest., verb. Religio, 6; et Panormitan. , in cap. Deus qui, de Vita et honestate cleric., et cap. Quod Dei timorem, de Statu monachorum, et sumitur ex eap. Cum singula, S Prohibemus, de Praebend., in 6, in quo prior pars supponitur potius quam asseratur; nam oflicia et beneficia, consueta administrari per monachos alicujus monasterii, illis non solum possunt, sed etiam dobent conferri. Unde si talia bencficia pleno jure sint tali monastcrio subjecta, per solam voluntatem Praelati regularis, potest religiosus ad tale beneficium transferri, ut Panormitanus et Sylvester notant. et colligi potest ex cap. Doctos, et cap. Si monachus, cum sequentibus, 16, quaest. 1. Et ratio est, quia tunc provisio beneficii omnino pertinet ad Praellatum monasterii; hac enim ratione dicitur pleno jure ad monasterium pertinere ; sub Praelato autem Capitulum monasterii comprehendimus, si juxta monasterii statutum, vel consuetudinem ad illud pertineat provisio. Persona etiam est plene subjecta Praelato monasterii ; ergo non ab Episcopo, sed ab illius voluntate pendet, quoad provisionem, seu receptionem talis beneficii.

5. Subditi tenentur illa acceptare. — Quid si non sufficerel ad alendwmn religiosum. — Unde addit Navarrus supra, non solum posse, sed etiam teneri ad acceptandum tale beneficium, si Pralatus praecipiat, quia illud praeceptum justum est, et non excedit latitudinem obedientiae religiosae, quia gubernatio beneficiorum monasterii valde pertinet ad utilitatem et regimen ejusdem monasterii , argumento cap. Quorumdam , de Electione, in 6, ibi : Extra administrationes proprii ordinis solium pralatura conscendere moliuntur ; ergo comprehenditur illa administratio, vel susceptio beneficii sub materia obedientiae illius monasterii. Quapropter merito etiam hoc extendit Navarrus ad beneficium ienue, et paucos redditus habens, quia obedientia religiosa non fundatur in propria auctoritate, aut commodo temporali , sed in obsequio religionis. Ait tamen Navarrus, si beneficium sit tam tenue, ut religiosus non possit ex illo sustentari, non posse obligari ad relinquendum monasterium, ut in tali beneficio resideat, non obstante Clementina I, S Ceterum, de Electione, quia nemo potest cogi ministrare sine sufficientibus saltem alimentis; debet ergo tunc monasterium alere religiosum in alia Ecclesia residentem, ut ad hoc possit eum obligare. Quod videtur etiam intelligendum nisi religiosus mendicitatem professus sit, et juxta suum institutum ad mendicandum posset obligari.

6. Ad quas observantias teneatur. —UDec hujusmodi autem religioso in tali beneticio proviso, dubitari potest an teneatur ad omnem observantiam regularem. Nam, quod vere maneat religiosus, et teneatur substantialia vincula religionis servare, et habitum deferrc, non est dubium; et a fortiori patet ex dictis cap. 17, de Episcopo regulari. Hic vero addendum est, hunc religiosum manere obnoxium regulae, quantum extra monasterium et in privata domo servari potest, ut a fortiori patet ex dictis supra, cap. 7, de religioso vivente extra claustrum, cum licentia vel dispensatione legitima. Ratio vero est, quia talis religiosus vere manet sub obedientia sui Praelati, et adhuc est membrum suse religionis; ergo obligatur regula religionis eodem modo quo antea, solumque excusabitur ab his observantiis, quae vel in tali habitatione , a communitate separata, impleri non possunt, vel talc munus impediunt.

Cuinam acquirat beneficiarius vegularis habeus beneficium suae religioni pleno jure subjectum.

7. Arguitur beneficiarum regularem acquivere fructus ipsi Ecclesie. — Arguitur acquivere potius monasterio. — Confirmatur. — Duie vero supersunt diffcultates: una est circa paupertatem , cui scilicet acquirat talis religiosus, an, scilicet , religioni vel suae Ecclesiae; nam cum aliis nulla potest fieri rationabilis comparatio, nec cum ipsomet religioso; nam certum est sibi non acquirere quoad proprietatem. Ratio ergo dubii est, quia in aliis beneficiis religiosus acquirit Ecclesise suae, ut statim dicemus; ergo etiam in his quae subsunt suae religioni seu monasterio. Probatur consequentia , quia jura generaliter loquuntur , et quia ratio est eadem, quia omnis beneficiarius efficitur sponsus Ecclcesiae suae; illi ergo acquirit. In contrarium vero est, quia talis religiosus manet sub obedientia sui Praelati, et eodem modo totus est monasterii sicut antea erat; ergo et acquirit monasterio sicut antea; et in usu paupertatis omnino subordinatur voluntati Praelati, et conseqnenter illi acquirit cui ipse vult; ergo acquirit monasterio. Quae ratio maxime procedit quando beneficium pleno jure subjectum est monasterio, et praesertim si sit ad nutum auferibile. Et confirmari potest, quia quando Ecclesia et beneficium sunt ita subjecta pleno jure monasterio, ut beneficium sit auferibile ad nutum Praelati, tota utilitas totusve usus- fructus beneficii directe pertinet ad bona monasterii ; ergo beneficiarius solum potest sibi retinere, quae vel sibi consignata fuerint, vel ad Ecclesiae obsequium debitum necessaria fuerint ; ergo quidquid ultra hoc acquirit religiosus ex beneficio, ad monasterium pertinet. Quod si aliunde quam ex beneficio acquirat, manet in eo integra ratio acquirendi monasterio, neque sub ea ratione spectatur tanquam minister seu sponsus talis Ecclesiae; unde si paupertatis votum non haberet , clarum est non acquirere talia bona Ecclesiae, sed sibi. Votum autem paupertatis non confert jus aliquod propriae Ecclesiae, quamdiu integra manet unio in propria religione, et subordinatio ad obedientiam ejus.

8. Approbatur prior pars dubii quoad fructus acquisitos intuitu Ecclesiee. — Hae rationes videntur aliquam probabilitatem efficere, et fortasse propter eas, quando auctores dicunt monachum, translatum ad aliam Ecclesiam, non acquirere monasterio, sed Ecclesiae, loqui solent cum hac limitatione : Si Ecclesia non sit pleno jure monasterio subjecta, ut infra videbimus. Nihilominus distinguendum videtur de bonis acquisitis a tali religioso intuitu ipsius Ecclesiae, vel aliunde. De prioribus dicendum est acquirere Ecclesiae, et non monasterio. Ita sentit Bartolus, in leg. S servus conmunis , 31, ff. de Stipulatione servorum, num. 6, ubi idem sequitur additio ad illum; idem tenet Navarr., comment. 2, de hegularibus, num. 6, vers. Octavco, et probatur ratione priori loco facta, et quia eadem est proportio beneficii perpetui respectu totius temporis, et beneficii temporalis respectu temporis pro quo durat ; semper enim beneficium et fructus ejus debent in commodum Ecclesiae redundare. Quod optime confirmat Navar., ex Clement. unica, de Supplenda negligentia Praelatorum, ubi prohibentur Praelati regulares ne hujusmodi beneficia applicent mensis suis, pensionesve novas imponant, aut veteres augeant, et infra declarat hoc habere locum in beneficiis, quae speciales Priores, adninisUratores, seu Bectores consueverunt habere, licet Priores, seu administratores hujusinodi libere possint ad claustrum cum oportuerit revocari. Et infra statuit, ut hujusmodi Praelati bona talium beneficiorum vacantium occupare non possint. In quibus omnibus plane supponit Pontifex quaesita ex fructibus beneficii non pertinere ad monasterium, alias cur non posset Praelatus pensionem imponere, imo et reservare sibi aut suo monasterio omnia quae ipsi beneficiario in suo munere necessaria non essent ? Dicet aliquis, ibi non prohiberi pensionem imponi pro monasteriis, sed pro meusis Praelatorum. Respondetur , pro eodem reputari Praelatum et monasterium, tanquam capnt et corpus; utriusque enim jus unum et indivisum est, ex vi status religiosi, nam Praelatus monasterii non habet veluti proprium jus ad fructus vel reditus monasterii, sed solum ratione communitatis. Unde intelhgitur quod supra, in quadam confirmatione, num. 7, sumebatur, in hujusmodi beneficiis fructus corum directe pertinere ad monasterium, non esse in universum verum.

9. Exceptio aliguorum beneficiorum, de quibus non procedit dicta prior pars dulii. — Dae quibus procedat.—sSatisfit argumento pro posLeriore parte dubii in mwm. 7. — Possunt quidem aliquando beneficia esse sic unita monasteriis ex speciali gratia Pontificum, et tune non habei in eis locum decisio illius Clementinae; nam in ea expresse declaratur illam intelligi de beneficiis quae non sunt de mensa Prelatorum ipsorun. Quod idem est de beneficiis quae non sunt ipsorum monasteriorum. Unde illa nec censentur vacare propter mortem beneficiarii, juxta capitul. unicum, vers. Quvidam ctiam, de Excessibus Praelat., in 6; semper enim monasterium vivit, cujus sunt tales fructus. Et ideo mirum non est, quod beneficiarius tunc acquirat monasterio; non enim ipse proprie acquirit, sed dat monasterio quod suum est, ex speciali unione, vel applicatione alias ei facta. Possunt autem esse alia beneficia etiam manuaiia, seu, quod idem est, ad nutum auferibilia, et pleno jure ad monasterium seu Praelatum ejus pertinentia, quorum reditus non sint applicati monasterio, nec mensae Abbatiali, ut manifeste supponitur in dicta Clementina, et de his tractatur praesens quaestio, an ratione personae religiosae, et subditae tali monasterio, acquiratur aliquid eidem monasterio, de fructibus seu bonis quae intuitu beneficii et talis Ecclesiae acquirit beneficiarius. In his ergo beneficiis non procedit dicta ratio, et ideo dicimus non acquirere monasterio, sed Ecclesie. Neque quoad hoc obstat quod talis persona subsit obedientiae monastcrii, quia haec obedientia debetur secundum regulam, et secundum jura monasterii ; ditare autem monasterium ex bonis Ecclesioe, non pertinct ad obedientiam, secundum regulam, neque ad jus monasterii, et ideo non sequitur ex dicta subjectione. Unde, sicut religiosus, pro tempore quo residet in tali Eeclesia, tenetur ei inservire, nec potest obligari ad aliquid incompossibile illi ministerio, nisi a beneficio revocetur, ita pro eodem tempore non potest obligari, ut ex bonis vel fructibus Eeclesiae acquirat monasterio.

10. An possit dictus beneficiarius dare aliquid monasterio suo.—An testari.—Sed quaeres an saltem possit licite ipse beneficiarius de fructibus sui beneficii partem aliquam voluntarie monasterio tribuere. hespondetur, ipsum non esse dominum sed dispensatorem, haberc tamen liberam administrationem illorum bonorum, id est, independentem a voluntate sui Praelati regularis, quia quoad hanc partem non est illi subjectus, ut declaratum est. Nihilominus tamen ex natura rei, et ex vi sui muneris, tenetur debitum ordinem servare in dispensandis bonis suo usui non necessariis, nam providere imprimis debet Ecclesioe suae, deinde pauperibus sibi subjectis, seu ejusdem Ecclesiae. Si quid vero postea superfuerit, juste et religiose potest, dum vivit, suo monasterio ea donare , quia est opus religionis et misericordiae, nulloque jure invenitur prohibitum. Testari autem in morte religioso non permittitur, ut supra dictum est, nisi ex speciali privilegio. Unde, si talis religiosus peculium habeat ex hujusmodi bonis usque ad mortem (pront habere potest, nisi speciali regula prohibeatur), in eis succedet Ecclesia, et non monasterium.

11. Quid fiet de peculio, si vivens revocetur ad monasterium .— Sed quid si talis religiosus revocetur ad monasterium et amoveatur a beneficio? poteritne secum deferre suum peculium, et omnia bona mobilia et se moventia, quae in illo habebat ? Respondeo, posse quidem illa, si velit, Ecclesiae relinquere, vel successori, vel in pauperes distribuere, quia, donec recedat, liberam administrationem illorum habet. Ob eamdem vero rationem censeoc ctiam posse illa secum deferre, tum quia administratio secundum se ad hoc extenditur ; tum ctiam quia talia bona jam erant ejus usibus applicata. Existimo tamen, eo ipso quod persona iterum redit ad monasterium cum talibus bonis, incorporari bona illa bonis monasterii, quia imprimis, talis religiosus jam non potest habere liberam administrationem talium bonorum, quia hoc repugnat religiosae vitae, cum jam illa persona sit omnino actu subjecta Praelato religionis ; ad illum ergo jam spectat talium bonorum administratio. Unde, eo ipso quod religiosus secum defert talia bona, ad monasterium, quantum est ex se, illa applicat, et Praelatus illa permittendo conscquenter acceptat, et ideo ex tunc incipit dominium talium bonorum esse apud monastcrium.

12. Quid sentiat Bartolus circa eammdem priorem partem dubii, quoad fructus aliunde quam ev Ecclesia quasitos. — De bonis vero aliundc acquisitis a tali beneficiario, quocumque modo, est major ditlicultas, quia Bartolus supra dicit, quoad talia bona non aequirere Ecclesiae suae, sed monasterio, cujus opinionem videntur multum suadere rationes prius factae in num. 7 et in num. 8, praesertim cum nullum sit jus quod talia bona applicet monasterio. Nam capitul. Statutum, 18, quaest. 1, et loquitur dé Episcopo, et licet extendatur ad inferiora beneficia, merito requiri potest ut cum Episcopatu conveniant in perpetuitate, et consequenter in vi eximendi religiosum a jugo regulae, quia alias non est similitudo rationis; et ideo neque extensio locum habet. Declaratur assumpium, nam, quando religiosus liberatur a jugo regulae, totaliter (ut sic dicam) disjungitur a corpore suae religionis, et unitur suae Ecclesiae, et ideo merito illi tantum acquirit. Quando autem non liberatur a jugo obedientiae et regulae, adhuc manet conjunctus suae religioni, et actu subjectus illi, in omnibus quae non repugnant ministerio Eeclesiae; ergo etiam in his bonis, quae non comparat intuitu Ecclesiae, sed aliunde, non acquirit Ecclesiae, sed monasterio cujus est membrum. Est enim illa persona quasi divisa; nam partim est monasterii, partim Ecclesia, ita tamen ut quoad omnia quae per se non pertinent ad jus Ecclesiae, sit monasierii ; quoad acquisitionem autem talium bonorum per se non pertinet ad Ecclesiam, cujus signum optimum est supra tactum, cap. 16, num. 25; quia si illa persona esset sui juris, nullo modo talia bona pertinerent ad Eeclesiam ; ergo cum sit juris monasterii, ut sic dicam, illi potius acquirit talia bona, quam Ecclesiae. Unde contirmatur tandem, quia antea monasterium habebat hoc jus ratione talis personae, et non amisit illud propter tale beneficium, quia per illud non fuit persona translata simpliciter, sed tantum secundum quid, ut declaratum est. Neque etiam potest aliud colligi ex dicta Clementina, quidquid Navarrus dicat, quia illa solum disponit de beneficio, et de immunitatc ejus (ut ita dicam), non vero de persona, nec de omnibus bonis quae quacumque via possunt ad illam pervenire.

13. Nihilominus Navarrus supra, dicto Com- ment. 2, de Regularibus, num. 6, tenet hujusmodi religiosum beneficiarium acquirere suae Ecclesiae, quocumque titulo vel ratione aliquid acquirat, qui videtur maxime fundari in dicta Clementina ; nam ad Bartolum postea respondet, vel non vidisse illam Clementinam, vel non satis eam ponderasse. Sed, ut dixi, nulIum argumentum efficax ab illa sumi potest : quae enim consecutio est a fructibus beneficii, ad bona quae, vel jure haereditario, vel libera donatione, aut alio simili modo acquiruntur? Citat deinde Panormitanum, in cap. Monachi, de Statu regular., et in cap. ultimo, de Capellis monachorum ; sed in neutro loco aliquid dicit ad hanc quaestionem pertinens ; sed polius ait religiosum, promotum ad beneficium perpetuum, non habere amplius communionem cum primo monasterio; eum vero, qui tantum habet beneficium naturale, non esse separatum a monasterio, neque extra obedienliam Praelati; de acquisitione vero bonorum nihil dicit. Deinde argumentatur Navarrus ex quadam doctrina Frederici Senens., cons. 35, num. 74, dicentis, occiso beneficiario manuali, ponam homicidae applicandam esse Ecclesiae, ct non priori monasterio, quia pro tunc est verus beneticiarius talis Ecclesiae, et secundum illum statum judicandus est, ut ibi latius prosequitur, adductis variis conjecturis, ex quibus fit quidem probabile illud assumptum, non tamen certum, nec sufficiens ad confirmandam rem multo magis dubiam. Praeserum quia est longe diversa ratio : illa enim poena applicatur ratione injuriae et nocumenti; in eo autem casu proxime et principaliter nocumentum et injuria fit Ecclesiae, quae, ut sic dicam, actu possidet talem personam, et ideo ad illam maxime pertinet jus acquirendi illam poenam, quamvis fortasse prudenti arbitriojudicis etiam esset pars aliqua monasterio applicanda. At vero quando acquisitio non fit ratione injuriae, neque titulo ipsius Ecclesiae, nullum apparet fundamentum sufliciens, ob quod Ecclesia habeat jus ad bona talis personae aliunde acquisita.

14. Addit tamen Navarrus rationem aliam, quam censet efficacem, quia bona acquisita ex fructibus beneficii manualis, et ex opera ipsius monachi, non debentur monasterio; ergo nec bona aliunde acquisita ; probat consequentiam, nam si religiosus acquireret monasterio, multo magis acquireret ex re ipsius monasterii quam ex re aliena ; sed fructus et opera monachi sunt quodammodo ipsius monasterii cujus est monachus ; ergo, si per illa non acquirit monasterio, multo minus aliunde. Verumtamen neque haec ratio videtur eflicax. In antecedente autem duo involvuntur: unum est de fructibus, et quoad illam partem admittitur facile, et negatur consequentia ; nam quoad eam partem falsum est quod in probatione ejus sumitur, scilicet, monachum, acquirendo ex illis fructibus, acquirere ex re monasterii ; nam illi fructus nullo modo sunt monasterii, neque immediate, ut per se constat, nec mediate, ratione personae, quia ostensum est eum non acquirere monasterio talia bona, sed Ecclesiae. Unde tales fructus non possunt dici bona monachi, sed Ecclesiae, quamvis administratio et usus illorum commiissa sint beneficiario monacho.

15. Altera vero pars antecedentis erat de acquisitis per opera monachi, et quoad hoc dubito de veritate illius antecedentis universaliter sumpti; nam, licet illud sit verum dc operibus pertinentibus ad ministerium Ecelesiae aut beneficii, quando ratione illorum aliquid per modum stipendii vel eleemosynae datur; haec enim omnia, lato quodam modo possunt in fructibus beneficii computari; de alus vero operibus mere personalibus, seu temporalibus, qae omnino sunt extra obligationem vel titulum beneficii, non videtur illud antecedens adeo certum, quia monachus non exercet illa opera, ut beneficiarius talis Eeclcsiae, sed ut homo, vel ut monachus ; ergonon est cur per talia opera acquirat Ecclesiae, et non potius monasterio, cum secluso respectu beneficiarii, semper illa persona, et consequenter actiones ejus sint monasterii. Nihilominus Bartolus, in leg. S'ed et si, 30, S Interdum, 1t. de Usufructu, sentit hujusmodi monachum per opera sua acquirere Ecclesiae; nam si emat (inquit rem aliquam, et solvat illam pecunia acquisita de opera sua, res illa Ecclesiae acquiritur ; et rationem reddit, quia illa Ecclesia, cui est praepositus, debet habere usumfruetum personae suae. Verum est illum non loqui in particulari, quando beneficium est manuale; loquitur tamen indifferenter de monacho alicui Ecclesiae deputato. Et ratio, quam reddit, generalis videtur. Unde quoad hanc partem probabile est, quidquid talis monachus acquirit per opera sua, acquirere suae Ecclesiae, quia pro tunc quoad usum seu ministerium deputatus est illi Ecclesiae, et consequenter omnes actiones ejus illi sunt consecratae ; ergo et fructus earum.

16. Sed, licet hoc admittamus, non scquitur idem esse dicendum de quocumque alio modo acquirendi, ratione suae personae, praecise per haereditariam successionem, vel per aliam donationem, ac denique recipiendo potius quam agendo, quia persona illa non est omnino translata, ut sic dicam, in dominium talis Ecclesise, etiam pro illo tempore, sed solum quoad ministerium et quasi usumfructum actionum, non vero quoad reliqua omnia, qua ad talem personam pertinere possunt, cum illa semper maneat actu subjecta et unita menasterio. Neque tunc verum est quod Navarrus supponit, monachum, acquirendo Ecclesiae per sua opera, acquirere illi ex re aliena, sea ex re monasterii ; non enim ita est; nam illa opera jam non sunt monasterii, sed Ecclesiae, quia licet persona quoad proprietatem sit monasterii. quoad possessionem et usum seu usumfructum pro tunc est Ecclesiae. Sic enim si servus alicujus alteri ad usum et servitium tantum pro aliquo tempore donetur, acquiret usuario per operas suas, quia pro illo tempore illae operae non sunt proprietarii domini, sed proximi possessoris. seu usuarii. Et simili modo non censeo verum, monachum illum, acquirendo monasterio per haereditariam successionem, vel similem modum, acquirere ex alieno; nam, licet acquirat id quod erat alienum, non tamen ex alieno, sed ex re maxime propria, qualis est propria persona, vel nativitas aut origo, ratione cujus habet jus succedendi, vel alia personalis conditio, ratione cujus. sine intuitu actionum, vel Ecclesiae, aliquid ei donatur. Unde non recte applicatur illud axioma : Qui potest alteri acquivere em ve aliena , magis posset eure sua. Possumus ergo retorquere rationem Navarri, quia multo major ratio est acquirendi monasterio ea bona, quae praecise intuitu persona acquiruntur, quam alia, quae respiciunt opera, vel fructus Eeclesiae ; nam persona secundum se manet semper sub potestate, et quasi sub dominio monasterii, licet quoad opera sit pro tiunc applicata Ecclesiae.

17. Ex his ergo videtur sententia Bartoli fieri satis probabilis. Et sane cum ex vi professionis et actualis subjectionis ad Praelatum monasterii, per se constet de jure religionis ad bona pertinentia ad religiosum, quamdiu non constet, certa aliqua ratione aut lege, monasterium esse privatum illo jure, seu jus illud translatum esse in Ecclesiam, non est facile proferenda sententia contra monasterium, prassertim cum in dubiis melior sit conditio possidentis. Accedit etiam, quod beneficia mannalia non simpliciter, sed secundum quid be- neficia censentur, quia beneficium debet esse perpetuum, ut notat glossa, in cap. unico, de Capellis monachorum, in 6, verb. Perpetui, ex text. ibi, et ex cap. Praeecepta, d. 55, et in cap. Sanctorn, d. 10; et ideo, licet inter regulares propter eorum peculiarem statum haec manualia beneficia admittantur, non oportet in eis habere locum omnia, quae ex perpetuis beneficiis consequuntur, cum in eis non fiat absoluta et integra personae translatio. Atque ex hac sententia consequenter dicendum videtur, non posse religiosum beneficiarium ad nutum amovibilem retinere haec bona, aliunde quam ex suis operibus vel fructibus acquisita, vel quoad naturalem possessionem, vel quoad usum, usumfructum, vel administrationem, nisi quantum ei fuerit a suo Praelato permissum ; nam illa bona statim acquiruntur monasterio; ergo ratione beneficii non acquirit monachus speciale jus administrandi illa, quia, cum non sint bona suae Ecclesiae, beneficium non confert administrationem illorum; ergo pertinet ad Praelatum monasterii, cui etiam ipse monachus subditus est ; ergo sine licentia illius non potest detinere aut contrectare talia bona. Quod scceus dicendum esset consequenter loquendo juxta opinionem Navarri, ut ex superioribus constat.

An beneficiarius regularis, habens beneficium sue religionis pleno jure subjectum, Prelatis suis obedire teneatur , ut alii simplices religiosi.

18. Religiosus beneficiarius subditur regule in iis quae compatiuntur cum cura beneficii. — Non cero in aliis quae sue cura vepugnant. — Secunda difficultas est circa obedientiam hujus religiosi, an se extendat ad omnia, in quibus alii simplices religiosi obedire tenentur. Sed hoc expeditum fere est ex dictis; cum proportione enim applicanda est regula supra posita in dubio praecedenti de paupertate. Nam in his quae pertinent ad statum religiosum, et ad observationem propria regula , et cum munere, et occupatione beneficii non repugnent, tenetur hic religiosus favere Pradlato suo, quia non est disjunctus omnino a corpore monasterii, ut ostensum est, et ideo manet sub obedientia Praelati ; ergo maxime in his rebus quae non repugnant beneficio, et in illis omnibus, quia non est major ratio de quibusdam, quam de aliis. Specialiter vero circa hoc disponitur in jure , ut talis religiosus habeat secum socium sui ordinis, ut constat ex cap. Monachi, et cap. Quod Dei timorem , de Statu monachorum ; et Clement. 1, S Ad haec, de Statu monach. , quibus in locis Doctores notant, hoc maxime intelligi de monachis beneficiariis, qui ad nutum Praelati moveri possunt, ut notat Joannes Andreas, in glossa Clementinae Ne in agro, S Ad hec, de Statu regularium, verb. Ad claustrum ; et Panormitanus, in d. c. Quod Dei timorem, de quo plura in sequentibus dicemus. In his vero quae fuerint contraria seu repugnantia obligationi beneficii, aut utilitati Ecclesiae suae, non tenebitur talis religiosus parere suo Praelato, quia nemo potest duobus dominis servire, maxime si repugnantia jubeantur ; item quia ille ex justitia tenetur impiere munus suum ; ergo non potest Praelatus contrariam obligationem imponere, esset enim de re iniqua.

19. Subditur quoque Prelato in his que preeceperit ad bouum beneficii evempti. — Non tamen si beneficium sit subjectum Ordinario. — Dubitari autem posset an habeat Praelatus jus praecipiendi in his quae spectant ad administrationem beneficii, et non sunt contra utilitatem vel finem ejus, sed potius illi consentanea, arbitrio Praelati. Respondeo, si talis Ecclesia sit exempta omnino a jurisdictione Episcopi, et subjecta Praelato regulari , ea raiione tenebitur beneficiarius monachus illi parere, sicut teneretur parere Episcopo, si ordinario jure illi esset Ecclesia subjecta, ut per se manifestum est. Si autem Eeclesia sit subjecta Episcopo, non tenetur monachus parere Praelato, in his rebus quae pertinent ad regimen vel administrationem Eeclesiae, cujus est beneficiarius. Probatur primo , quia in his rebus tenetur parere Episcopo; ergo non proprio Praelato regulari, quia in eadem materia non potest habere duos superiores inter se non subordinatos. Secundo , quia illa non est materia obedientiae, quia non pertinet ad regulam , neque ad observantiam religiosam, et ob hanc posteriorem rationem, etiamsi Praelatus religionis simul sit quasi Episcopus illius Ecclesiae, non tenebitur monachus beneficiarius illi parere in tali materia, ex vi voti obedientiae, sed solum ratione jurisdictionis, sicut teneretur obedire Episcopo.

20. Dubium bimembre de subjectione quoad vevocationem vreligiosi a beneficio. — Tandem dubitari potest an hic monachus teneatur semper obedire Praelato revocanti eum ad monasterium , in quo duo possunt inquiri: unum est, an beneficium regulare ex genere suo, et quasi ordinario jure tale sit, ut ad arbitrium Praelati auferri possit. Aliud est, sup- posito beneficio quod constat esse ad nutum auferibile , quod manuale dicitur, an possit auferri sine ulla causa, solum ad voluntatem Praelati, ita ut subditus teneatur statim parere. De utroque dubio possunt videri Joannes Andreas, in cap. Cum singula, de Praebend., in 6; Panormitanus aliique Doctores, in c. Monachi , et in cap. Quod Dei, de Statu monachorum. Ex quibus breviter dicendum est ad priorem partem , quando Ecclesia est pleno jure subjecta monasterio, regulariter loquendo, beneficium regulare illius esse manuale: ita sumitur ex Panormitano, dicto cap. Monachi, in fine, et ex Rebuff. , tractat. de Pacificis possess., num. 279, ubi refert alios. Et probatur, quia monachus per tale beneficium non eximitur ab obedientia sui Abbatis; ergo tenetur illi parere; nam cum non habeat velle nec nolle, non potest revocationi ejus resistere; ergo tale beneficium manuale est. Dices, in hac ratione peti principium, quia hoc est quod inquirimus , an tale beneficium sit manuale. Respondetur non peti, sed ex ipsa conditione status religiosi ostendi, quando Ecclesia est pleno jure subjecta monasterio, etiam monachum beneficiarium ejus debere esse plene subjectum Praelato monasterii. Et confirmatur, quia beneficia regularia ex suo genere, et ratione talis status, non sunt ita firma et perpetua, sicut beneficia saecularia, argumento cap. Per tuas, in fine, de Simonia ; ergo si alioquin accedat subjectio Ecclesiae pleno jure, merito censetur tale beneficium esse manuale. Intelligendum autem hoc est, nisi contrarium aliunde constet, vel ex institutione beneficii, vel ex recepta consuetudine, vel ex privilegio concesso ipsi Ecclesiae, vel beneficio; nam si sit tantum concessum persona, non mutat naturam beneficii, sed impedit effectum in tali persona, ut statim explicabimus. In illis autem casibus beneficium ipsum erit perpetuum, ut notavit Navarr., Comment. 2, de Regular., numer. 6, quia non repugnat habere hanc conditionem, etiamsi regulare sit, et in Ecclesia pleno jure subjecta ; ergo potest illa conditio vel consuetudine acquiri, vela principio poni, vel a Pontifice concedi; neque enim illa conditio iniqua est ; oportet tamen ut de aliquo ex praedictis titulis sufficienter constet. Ouod ergo dicimus, solum est, quamdiu oppositum non constat, seu sufficienter probatur, tale beneficium prasumi manuale. Quid autem dicendum sit quando Ecclesia non est pleno jure subjecta paulo post videbimus.

21. Hinc ad alteram partem respondetur facile, teneri monachum obedire Pralato rcvocanti illum, quia Praelatus utitur jure suo, et alter est illi subjectus. Et quidem si Praelatus id faciat ex causa, non solum valide, sed etiam licite id facit, ex omnium sententia, quia tunc rationabiliter utitur sua potestate. Causam autem rationabilem esse intelligo, non tantum culpam aliquam beneficiarii, sed quamcumque utilitatem vel commoditatem sufficientem religionis aut Ecclesise, quia haec mutatio seu revocatio non est poena, neque actus justitiae vindicativae, sed prudentis gubernationis et jurisdictionis, quam Praelatus habet in subditum. Si autem Praelatus revocet hujusmodi subditum sine causa, quidam dicunt illicite agere, et posse subditum coram majore Superiore conqueri. Ita significat Innocentius, in cap. 7nsinuantes, Qui clerici vel voventes, num. 2: Si Superior (inquit) cellet ex mnalitia removere illum a loco, posset supplicare Superiorem, et S'uperior eum audive deberet ad similitudinem servi. Expressius Rebuftus, referens alios, tractatu de Pacificis possess., numer. 275 , ubi plura de his beneficiis tradit. Ex eisdem tamen auctoribus colligitur, non posse hujusmodi rehgiosum sua auctoritate resistere Superiori revocanti illum: neque ex solo defectu causae posse veluti ex justitia postulare coram superiore Pralato ut non revocetur, sed solum proponere, aut supplicare, ut ait Innocentius. Praeterea existimo majorem Praelatum non teneri, etiam ex prudenti regimine, revocationem impedire, nisi ei constiterit ex malitia fieri, quia, seclusa extrinseca deformitate, revocatio religiosi ad claustrum est valde utilis, et vicissitudo illa est moraliter necessaria ad bonum religionis, ne per longam cunsuetudinem existendi extra claustrum amittat religiosus consuetudinem etiam obediendi, et alios religiosos moeres; quapropter, nisi aliunde constet malitiam intervenire, vel scandalum generari, aut infamiam, revocatio illa potius sustinenda est a superiori Praelato, quam cassanda. Denique consulendam etiam in hoc censeo consuetudinem, nam si usu receptum sit, ut revocatio saltem infra aliquod tempus non fiat sine causa, et aliter facta cedat in infamiam religiosi, tunc inique ageret Superior, revocando subditum cum ejus infamia, nec superior Pralatus id permittere debet. Vide Navarrum , Comment. 2, de Regularibus, num. 65, versicul. Ad octavum.

Quid dicendum de beneficiariis regularibus habentibus beneficia regularia, non tamen sua religioni pleno jure subjecta.

22. Ad collationem horum beneficiorum, duovn voluntas concurrit. — Ex his facile intelligitur quid dicendum sit de beneficiis regularibus, quae non subsunt pleno jure potestati Praelati vel monasterii ; nam, quatenus haec beneficia regularia sunt, possunt conferri religioso sine dispensatione speciali, quia jam sunt ex propria conditione pro religiosis deputata, ut dixi. Quatenus vero talia beneficia non subsunt pleno jure religioni, dari non possunt religiosis per solam voluntatem Praelari regularis, quia si voluntas ejus sufficeret, haberet plenum jus in collatione talis beneficii; si ergo jus plenum non habet, ideo est quia pendet ab Episcopo, vel alio simili Praelato quoad institutionem, ut notavit Navarrus. Duplex ergo voluntas ibi concurrere debet, scilicet Praelati regularis, sine cujus consensu nullus religiosus potest ad aliquod beneficium transire, ut est frequens in jure, 16, q. 1, et 18, q. 2, et tomo praecedenti, tractando de obedientia, late dictum est; et praeterea voluntas Episcopi , cui talis Ecclesia subjecta est. In quo etiam observandum est, religiosum tantum posse transire ad beneficium regulare sui ordinis, juxta cap. Cum singula, de Praebend., in 6, quia neque proprius Praelatus potest dare subdito licentiam transeundi ad beneficium alterius ordinis, cum non possit monachus locum habere in diversis monasteriis, nec etiam Episcopus potest beneficia pro tali ordine seu monasterio deputata aliis tradere. Denique, licet monachus possit ad hujusmodi beneficium transire, specialiter tamen et maxime illi prohibetur ne plura possit habere, ut in dicto cap. Cun singula.

23. Sola voluntate Praelati non potest religiosus aunoveri a, tali beneficio. — Igitur de monacho sic translato longe aliter judicandum est, quam de habente beneficium tantum manuale, quia quando Ecclesia non est pleno jure subjecta religioni, beneficium ejus, licet regulare sit, non est manuale, sed perpetuum, quia religiosus in illo semel constitutus non potest ad nutum sui Praelati amoveri; sicut enim non potuit per solam voluntatem Praelati provideri, ut dictum est, ita nec privari potest. Dices : semper religiosus pendet a voluntate Praelati ; unde potest argumentum retorqueri. quia in principio solus dissensus Praelati impediret receptionem beneficii ; ergo etiam postea suflieit ad impediendam retentionem ; nam, licet plures causae simul requiraniur ad aliquem effectum, cujuscumque tamen defectus sufficit ad illius destructionem. Respondetur, consensum Praelati postulari in principio ad receptioncm talis beneficii, non ut causam per se illius, sed ut conditionem necessariam, et iceo non immutare naturam talis beneficii, sed potius illi accommodari. Est autem natura beneficii ut sit perpetuum, quae conditio ex speciali ratione mutatur, seu deficit in beneficiis regularibus pleno jure subjectis religioni, quia illa per se debent iantum ex voluntate Praelati regularis, et aliunde obedientia religiosa postulat illum modum subordinationis. Quando ergo beneficium non ita pendet a Praelato regulari, ex se perpeIunm manet, et Praelatus ipse, quando praebet consensum, ut suus subditus de illo provideatur, consequenter consentit ut perpetuo tali Ecclesiae adscribatur, quia concessio rei facta censetur justa illius qualitatem, ut notatur in Clement. unica, de Supplenda negligenfia Praelatorum, cum Glossa ibi, verbo Monasteriorum. Cedit ergo Praelatus tunc juri suo, et ideo non potest postea sua voluntate revocare rcligiosum, neque ille tenebitur parere, donec juridice beneficio privetur ex legitima causa ab habente potestatem.

94. Nec subditur obedientiee aut regulee monasterii. — Atque hinc infertur cum Navarro, dicto Comment. 2, de Regular., numer. 6, religiosum, translatum ad tale beneficium, durante eo statu manere liberum ab obedientia Praelati, et consequenter etiam a jugo regulae, argumento cap. unici, 18, q. 2, et omnium, quae supra dicta sunt de regulari translato ad Episcopatum, et quae statim dicemus de translato ad beneficium [seculare; nam quoad hoc sequiparantur, quia in hoc conveniunt, quod omnino separant religiosum a corpore religionis, et perpetuo illum dedicant et uniunt Ecclesiae cujus est beneficium. Praeterea, ille incipit esse subjectus Episcopo seu Ordinario talis Ecclesiae, et debet perpetuo sustinere onera talis Ecclesiae, et illi inservire, et ideo merito manet exemptus ab actuali subJjectione suae religionis, et consequenter etiam ab accidentalibus observantiis ejus.

25. Quoad paupertatem convenit cum dictis de Episcopo.—Unde etiam fit, ut in his etiam, quae ad paupertatem pertinent , differat ab habente beneficium manuale, et conveniat potius enm Episcopo. Nam undecumque acqni- rat per successionem haereditariam , vel alio modo, non monasterio , sed Ecclesiae suae acquirit, ideoque administrationem eorum retinet et usum, cum subordinatione tamen ad suum Episcopum, in quo solum differt ab Episcopo regulari. Idemque Navarrus censet de regulari, cui Papa concedit ad vitam suam beneficium regulare, etiamsi illud alias esset ad nutum auferihile, quia, licet per talem concessionem natura beneficii non mutetur, tamen in tali persona accipit perpetuitatem , estque communis sententia Canonistarum , ut intelligi potest ex Felino, in c. 7n nostra, de Rescriptis, in fine; Joanne Andrea , Domini-- co, et aliis, in cap. Cum singula, de Praebendis, in 6; Panormitano, in c. Porrecta, de Confirmatione utili vel inutili, et in c. Nisi essent, de Praebendis , n. 12. Quia per confirmationem Papae censetur religiosus fieri obedientiarius Papae, et beneficium censetur plene illi concedi ; de qua re plura videri possunt in Rebuffo, dicto tractatu de Pacificis possess., n. 279 et sequentibus ; et hactenus de beneficiis regularibus.

Quid denique dicendum de beueficiariis regularibus habentibus beneficia secularia.

26. Regularis absque dispensatione Pape non transfertur ad beneficium seculare. — bDe saecularibus beneficiis brevius potest res expediri, suppositis his quae diximus ; nam imprimis ordinario jure, non potest regularis transire ad beneficium saeculare sine dispensatione Pontificis, etiam de licentia sui Abbatis, quia, juxta generalem regulam juris, beneficia regularia regularibus, saecularia saecularibus danda sunt, argumento cap. Cum singula, et cap. Cum de beneficio , de Praebend., in 6, et cap. Jullus , de Electione, in 6, quibus locis Doctores id notant, et ex natura , seu instituüione talium beneficiorum, est per se manitestum. Sumitur denique ex cap. Monachi, de Statu regularium; nam , licet ibi directe solum prohibeantur monachi, ne singuli per villas vel oppida in Ecclesiis constituantur, tamen consequenter prohibentur habere beneficia saecularia ; quia, si illa habeant, consequenter possunt soli et sine sociis habitare, ut ibi omnes notant, et ideo illam prohibitionem intelliguant de beneficiis manualibus ; unde in regularibus etiam perpetuis constitui possunt sine dispensatione; in saecularibus autem minime , ut ex Cardinali et aliis notat Rebuffus, in Practica, tit. de Dispensatione cum regularibus, n. 5, 6 et 7. Ratio etiam ex parte ipsorum beneficiorum est, quia beneficia illis debent conferri, quibus vel jure vel cousuetudine sunt destinata. Ex parte vero personarum est optima congruentia, quia rcligiosus status per se non ordinatur ad hujusmodi ministeria clericorum saecularium propria, et ideo nisi beneficia speciali ratione ad religionem pertineant, non debent monachi se illis immisceere ; unde in cap. Super eo, de Regul., dicitur : Negue amplius in Foclesiis secularibus debent assumi, ne contra votum quod Domino fecerunt, venire probentur.

27. Multi vero Doctores excipiunt ab hac senerali regula beneficia parochialia, vel quae curam animarum habent annexam, et consequenter regulam solum procedere in beneficiis simplicibus, praebendis , canonicatibus, dignitatibus, etc. Ita sentit Panormitanus, in cap. Quod Dei timorem, de Statu regular., numer. 5 et sequentibus, cum gloss. ibi, et glossa in Clement. 1, de Electione, verbo Seculari ; idem tenet Hostiensis, in dicto cap. Quod Dei timorem , n. S et sequenii, et in Summa, tit. de Statu regular., S Utrum. Fundamentum est, quia religiosus potest sine dispensatione transire ad Episcopatum propter curam animarum. Contrariam vero sententiam tenet Calderin. et multi alii, ut supra refert Panormitanus, quibus non parum favet per argumentum ab speciaii Clement. 1, de Electione, ibi: Per hoc autem, quin religiosus in Episcopum secularis vel cujuslibet regularis Fcclesie licite possit eligi, non intendimus prohibere ; ergo significat superiorem prohibitionem extendi ad omnem Ecclesiam saecularem, sola Episcopali excepta. In quo etiam est specialis ratio, propter perfectionem status Episcopalis ; unde Episcopatus quasi abstrahit a beneficio saeculari, et regulari, ideoque non comprehenditur sub regula data. At beneficium curatum communiter est saeculare, et tale esse praesumitur, nisi oppositum probetur, ideoque generalis regvla in eo servanda est, ut regulari dari non possit sine dispensatione. Quare haec posterior opinio videtur magis usu recepta, ut intelligitur ex Rebuffo su- pra, n. 7, et ex Quintiliano Mandosio, de Signatura gratiae, tit. Dispensatio pro obtinendis beneficiis , et in ea servanda sunt privilegia et leges singularum religionum.

28. Translatus ad tale beneficium equigaratur translato ad Episcopatum quoad paupertatein, obedientiam, etc. — Supposita autem translatione legitima religiosi ad beneficium saeculare, quoad paupertatem, idem judicium de ilio est, quod de translato ad Episcopatum, servata proportione ; nam acquirit suae Ecclesiae, quocumque titulo acquirat ; habet tamen, dum vivit, administrationem talium bonorum. Deinde quoad obedientiam liber est a Praelatis religionis, nec potest ad eam revocari, nec tenetur in suo regimine eis parere, scd Episcopo, nec etiam tenetur habere socium religionis, ut docent glossa, Panormitanus et alii Doctores supra citati, in cap. Monachi, et in cap. Quod Dei timorem, de Statu regular. Denique, in rigore praecepti et legis, non tenetur servare particulares observantias suae religionis, licet ex consilioillas servare debeat, ut significatur in cap. Quod Dei timorem, de Statu monach., juncto cap. Hecolentes, eodem titulo, et quae supra de Episcopo regulari diximus. Nam quoad hoc procedit eadem ratio separationis perpetuae talis personae a corpore religionis, ex qua nascitur exemptio ab actuali obedientia, et legibus ejus. Haec autem, quae diximus, locum habent in propriis beneficiis, nam de pensione longe diversa ratio est, nam ex vi illius, etiamsi per dispensationem À postolicam habeatur, non liberatur quis ab obedientia religionis suae, nisi tantum quoad administrationem talis pensionis; quoad reliqua ergo religiosis obligationibus subjectus manet, et suo monasterio acquirit, ut bene notavit Navar., Comment. 4, de Regular., n. 68 et seq., ubi plures differentias respectu religiosi constituit inter pensionem et beneficium, quas extendit etiam ad pensiones perpetuas, quae praestimonia appellantur, quae in eo videri possunt ; censeo enim principia a nobis posita sufficere, et juxta ea de illis omnibus esse judicandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19