Caput 1
Caput 1
Utrum potuerit vel debuerit esse in ecclesia religionum varietas.
1. Impugnatio haereticorum pro parte negativa. — Imgpugnatio altera ab incommodis. — Haeretici, qui summo odio hunc statum prosequuntur, multitudinem ac varietatem religionum maxime damnant, ac perinde putant esse dicere, hos religiosos esse sancti Dominici, illos sancti Francisci, ac dicere: Ego sum Puuli, ego autem Apollo, quod reprehendit Paulus, 1 Corint. 1 et 3; quia hoc est schismata et divisiones in Ecclesiam introducere, unde videntur contendere, salva unitate fidei et charitatis, non posse hanc multiplicationem admitti. Nam, sicut fides et charitas una est, et ideo esse potest una religio Christiana, ita etiam perfectio charitatis una est; ergo non possunt in ordine ad illam religionem multiplicari , maxime quia nos docemus viam consiliorum esse viam ad hanc perfectionem, et consilia eadem sunt respectu omnium ; ergo et religio debet esse eadem. Tan- dem concluditur, saltem non expedire hanc varietatem propter divisionem et incommoda quae ex ea nascuntur. Quod videtur experimento posse comprobari ; nam occasione hujus diversitatis multae contentiones inter varias religiones ortae sunt, dum aliae alias praecedere contendunt, vel honorc et ioco, vel fama, et existimatione apud homines, vel litteris, et aliis hujusmodi bonis. Ex quo etiam fit ut seepe proximorum fructus propter religioscrum contentionem inter se impediantur ; quae omnia cessarent, si omnes idem corpus religionis conficerent. His accedit Divi Basilii auctoritas; ille enim similem fere quaestionem pertractat in Regulis fus. disp., quaest. 35, ubi quaerit an expediat in eodem pago plures esse religiosorum conventus; responcet non expedire, tum quia difficile est unum invenire condignum Praelatum, nedum plures; tum quia inter eos qui sunt ejusdem artis, facile oriuntur contentiones et aemulationes, quod ( inquit) idem fere in hac vita solet accidere: Initio enim contentiones a rebus honestis auspicantes, cum inter se certatim ali alios studeant superare , dum progressus ajores faciunt, postremo in simultates contentiosas delabuntur. Loquitur autem Dasilius de monasteriis ejusdem rationis et religionis; multo autem gravius sequuntur illa incommoda in diversitate religionum. Accedit tandem quod, si semel haec varietas admittatur, in infinitum crescere et multiplicari potest, ut etiam experientia nos docet, quia homines semper amant nova, et inventiones proprias; at haec nimia multitudo non potest non parere confusionem, ut dicitur in c. ult., de Regular., et cap. unic., eodem tit., in 6; ergo, etc.
2. Puncta tria tractanda proponuntur. — Nihilominus veritas catholiea est, varietatem religionum, ad decorem et utilitatem Ecclesiae majusque Dei obsequium pertinere. Hoc veri- tas de fide certa est, al quam confirmandam sufficiunt nobis Sanctorum exempla, qui varias religiones instituerunt, et communis Ecclesiae consensus, Pontificumque auctoritas, quae illas approbarunt, et optima verba Gregorii NHT, in quadam Constitutione Ascendente Domino, in Societatis confirmationem, ubi sic inquit: Cum divina providentia, pro temporum necessitate, varia et salutaria odimum instituta in Feclesia sua producerit , novisque in ea subinde uascentibus morbis nova vemedia, novisque emergentibus hostium impugnationibus, nova regularium ordimum aucilia excitarit, et cuique illorum, juvta cujuslibet peculiaris gratie vocationem, peculiares quasdam notas, peculiaria insignia, et opportuna ad [inem, quem intendunt, edia suggesserit, etc. Constat ergo varietatem religionum divina providentia introductam esse, esseque Veclesiae opportunam et auxiliarem. Ut autem hane veritatem magis explicemus et confirmemus, tria puncta declaranda sunt : primum, qualis distinctio et varietas inter religiones intelligi possit; secundum, quae sit sufliciens ratio ejus; tertium, si qua incommoda ex illa nasci possint , quomodo caveantur; per quod allatis in num. 1 impugnationihus satisflet.
J. Haec varietas aut ea fine peculiari, aut ex mediis petenda. — Circa primum statuendum imprimis est, omnes religiones necessario convenire in substantiali ritu status religiosi, qui consistit in duobus, scilicet, in intendenda pertectione charitatis erga Deum, et consequenter etiam circa proximum, et in renunciatione seculi per tria vota substantialia, et traditionem illam talibus votis firmatam, per quam homo se totum consecrat divino obsequio. Haec duo satis constant ex omnibus hactenus dictis de statu religionis ; cum haec enim sint substantialia illi statui, non possunt non convenire omni verae religioni, sive illa sit substantia generica, sive specifica, de quo statim. Hinc D. Thomas 2. 2, quaest. 188, articulo 1, concludit duobus tantum modis posse distinctionem inter religiones inveniri, scilicet, vel in fine proprio, vel in exercitiis et mediis quibus ad eumdem finem tendit. Cum enim religio sit status tendens in finem perfectionis, necesse est ut per certa ac determinata media tendat: ergo non potest alia distinctio inter religiones cogitari, nisi ex fine proprio, vel mediis.
4. Objectio contra varietatem ea fine.—Quid quando ducee religiones habent eumdem finem promimun. — Dices: imo non videntur religiones distingui in finibus, sed solum in mediis ; omnia enim, quae intendunt vel operantur, sunt media in finem charitatis perfectae ; ergo solum possunt distingui in mediis quibus utuntur ad hunc finem charitatis perfectae. Respondeo, verum quidem esse, omnes fines particulares religionum singularum esse media, si cum generali perfectione charitatis comparentur ; sunt tamen nihilominus fines proprii, quia sunt bona per se honesta, quae propter se proxime expetuntur, et propter ipsa reliqua omnia exercitia talium religionum instituta sunt, vel assumuntur. Dici etiam possunt illi fines, quia sunt quasi formales quaedam actiones ipsius charitatis, quae, ut in se tales sunt, intenduntur ut fines; ut vero per eas comparatur perfectio charitatis absolute et secundum se spectatae, media dici possunt. Itaque si charitas secundum se consideretur, plura habet oflicia, in quibus exercetur, et eisdem proxime augetur ; sunt autem illa adeo diversa, ut non possint omnia et singula per se primo ab omni religione intendi, quia quaedam in contemplatione Dei, aliae in operatione circa proximum versantur, et inter actiones erga proximum magna est varietas, quae non potest sub eodem vitae instituto principaliter intendi, ut relemptio captivorum, infirmorum curatio, etc. Hinc ergo factum est, nt quaedam religio dicatur instituta ad hunc finem proprium, id est, ad hoc officium charitatis, alia ad alium, et hac ratione distinguuntur aliquae religiones es finibus, ut relisio contemplativa ab activa, et sic de aliis. Ad hunc autem finem proprium consequendum, et religiose exercendum, utitur unaquaque religio propriis modis et observantiis, ut orationibus, jejuniis, operibus manuum. et similibus, et haee vocantur propria media, quia immediate referuntur ad illum proprium finem, etillo mediante ad generalem finem perfectionis charitatis. Contingit autem aliquando duas religiones ad eumdem prosimum sceopum esse institutas, ut ad militiam, verbi gratia, uti tamen diversis observantiis, ad illum finem religiose exercendum, et tunc dicuntur religiones distingui in mediis, et non in fine; sicut motus interdum distinguuntur, quia ad diversos terminos tendunt, aliquando vero quia ad eumdem tendunt diversa figura. vel per diversa spatia ; quae posterior distinctio solet a Philosophis revocari ad distinctionem terminorum formalium, cum prior distinctio sit per terminos reales et formales ; sicque in proprio dici possunt religiones omnes distingui ex fine, quia, licet aliquae in proximo linerealiter convenire videantur, tamen, quatenus illum intendunt per diversa media, et exercitia, etiam in ipso formaliter distingui videntur, quia sub alia ratione, aut modo, aut perfectione illum intendunt. Modus autem loquendi D. Thomae sicut magis realis est, ita etiam est magis perspicuus et clarus.
5. Distinctio religionum eam finibus majoribus. — Ex quo recte idem infert, magis distingui religiones, quae ex fine, quam quae ex solis mediis, sive exercitiis in ordine ad eumdem finem distinguuntur. Quod est per se satis clarum ; tum quia distinctio in rebus moralibus maxime est ex finibus ; religio autem moralis res est ; tum etiam quia religiones, quie in finibus distinguuntur , regulariter ctiam in mediis et exercitiis diversitatem habent, quia ad fines diversos regulariter media diversa requiruntur, etiamsi in aliquibus eorum possit esse convenientia ; tum denique quia, quo major est convenientia inter aliqua duo, co illa minus distinguuntur; religiones autem, quae in fine conveniunt, magnam inter se habent conveniecntiam, quam aliae non habent ; ergo. Quapropter adeo verum hoc est, ut religiones, quae in fine distingurntur, possiut quodammodo dici specie diversae, aliae vero tantum accidentaliter. Patet proportiouali ratione, nam finis est, qui in moralibus dat speciem ; ergo religiones, quae distinguuntur in fine, dici possunt specie diversae. Item artes, quae tendunt ad diversos fines, specie distinguuntur; sed religiones sunt veluti quaecam spirituales disciplinae seu artes; ergo. Haec autem distinctio in finibus tanto erit major, quanto inter ipsos fines secundum se spectatos major fuerit. Aliquando enim fines ipsi erunt quasi substantialiter diversi, ut hospitalitas, et praedicatio verbi Dei; aliquando vero solum sccundum magis et minus, ut contemplatio perpetua, seu diuturna, vel solum definitis horis; item praedicatio Evangelii inter fideles, velin universo orbe et inter infideles, et sic de aliis. Clarum est ergo majorem esse diversitatem religionum, quando fines sunt substantialiter diversi, tuncque magis dici posse religiones ipsas substantia diversas ; quamvis in hoc oportet magnam vim in verbis constituere, quia hic revera nonu potest cssc diversitas in substantia physica, ut sic dicam, quia traditio et tria substantialia vota, quae in omnibus religionibus fiunt, ejusdem speciei et cssentiae sunt; igitur religionum diversitas non potest esse in substantia status. Moraliter autem dici possunt quodammodo substantialiter differre, quae in primario fine differunt, comparatione earum, quae in ordine ad eumdem finem solum in mediis seu exercitiis distinguuntur.
6. Ex mediis quoque ad tales fiues varii gradus distinctionis inveniuntur.— Rursusque inter has tanto erit major diversitas, quanto media et exercitia fuerint magis diversa ; aliquando enim tam parva est differentia, ut solum in habitu, et insigniis, et paucis caercmoniis distinguantur, ut religio S. Benedicti, et S. Bernardi inter monachales; et inter militares, Alcantarae, aut Calatravae, et similes, quae videntur solum numero distingui, quamvis in ea latitudine magis distinguantur quam duo monasteria ejusdem habitus, sicut in naturalibus homo albus et niger solum numero differunt, quamvis magis in ea latitudinc quam duo homines albi distingui videantur. At vero mendicantes religiones, ut Minorum et Praedicatorum, non videntur distingui in fine, sed in modo et mediis, et est differentia longe major, ita ut a4 specificam differentiam magis accedere videatur.
7. Distinctio eu finium simul ac mediorum diversitate , mauima. — Distinctio em diversis Prelatis.—Maxime vero distinguentur religiones, si in utroque, finc sceilicet et exercitiis, distinctionem habeant. Et praesertim si in votis ipsis et in observantiis eorum diversitatem habuerint, quia cum in votis consistat substantia religionis, diversitas in illis maxime ad substantiales accedit. Sicut dicimus, Deatos distingui in essentiali beatitudine, quia in re illa, in qua est substantia beatitudinis, habent aliquam varietatem, licet in rigore diversitas illa specifica aut essentialis non sit. Tandem aliquando intra eamdem religioncum videtur esse tanta varietas, ut plures religiones esse apparcant, ut inter Minores, quod maxime verum est quando sub diversis Praelatis generalibus versantur, quia tunc sunt vcluti diversi exercitus, habentes diversos duces, et insignia distincta, et interdum etiam arma divoersa, quamvis in fine et aliis multum conveniant. His ergo modis potest distinctio et varietas in religionibus reperiri.
8. Unitas religionis e comrario ab uuitatc fiuis pelanda. — Ex quibus intelligerc licet, ad unitatem religionis requiri convenientiam in fine et in mediis, quae, quanto major fuerit, lanto erit major unitas ; nam bonum, ut aiunt, ex integra causa; unitas autem habet rationem boni, pluralitas vero, qua talis, a perfecLione declinat; nam, ut dixit Augustinus, serm. 27, de Verbis Domini, preponitur aun naltis, non enim a multis unum, sed multa ab uno. Item res morales maxime recipiunt unitatem vel distinctionem ex fine ; unitas autem religionis, ut num. 5 dicebam, moralis est; maxime ergo requirit unitatem et convenientiam in fine proprio, qui est veluti scopus religionis.
9. Item ab unitate modorum. — Deinde nccessaria est etiam convenientia in mediis, tum quia, ut n. 4 attigi, nunquam finis est omnino et formaliter idem, si per diversa media et vias omnino distinctas quaeritur; ium etiam quia religio est quasi via quaedam et tendentia in finem; via autem, ut sit eadem, non satis cst quod ad eumdem terminum tendat, sed per eadem media; tum denique quia, si media sunt diversa, mores etiam et vitae consuetudinem diversa esse oportet, cum qua diversitate non stat vera unitas moralis. Hoc autem intelligendum est de praccipuis et substantialibus mediis, quia nonnulla diversitas in rebus minutioribus et accidentalibus non obstat. Intelligendum etiam est de mediis non subordinatis aut connexis inter se, siquidem intra eamdem religionem possunt esse plura media , et consequenter plures gradus personarum, qua ad diversa munera destinentur; quae varietas non impedit unitatem, quia sunt velut membra eterogenea ejusdem corporis.
10. Unitas capitis conducit, scd non veguivritur. — Praeter illa autem duo, finis scilicet ac mediorum convenientiam, requiri potest ad unitatem, convenientia in uno capite, vel supremo Praelato proprio cjusdem religionis; sed, si considerentur ea, quae tractatu praecedente, lib. 2, cap. 2, de Praelatis religionum diximus, haec cenditio non videtur ita necessaria, si alias sit convenientia in regula, et origine religionis; maxime secundum modum loquendi, non solum vulgi, sed etiam juris; sic enim moniales omnes regulam sancte Clarae, verbi gratia, profitentes, ejusdem religionis esse perhibentur, quamvis aliqua earum monasteria Episcopo subdantur, aliqua vero Praelato regulari, qui inter se minime subordinantur; et eadem Praelatorum diversitas in aliis, tam feminarum, quam virorum conventibus facile deprehendi potest, quanquam ne- gari non debet majorem fuisse fuiuram unitatem, si non solum regulam, sed etiam Praelatum eumdem haberent, quia politicum corpus, qualis est religio, ex unitate capitis recipit etiam unitatem, sive id caput una sit persona, sive aggregatum ex pluribus.
11. Similiter et uniforinitas omnimoda in habitu.— Quea uniformilas in habitu servanda in Societate. — Addi praeterea potest, requiri ad religionis unitatem convenientiam in exteriori habitu; quia, licet hic non sit de substantia religionis, est tamen signum talis vel talis professionis. Haec etiam conditio non est adeo necessaria, quin intra eamdem religionem nonnulla diversitas in exteriori habitu permittatur, ut sentiunt Glossa et Doctores ex textu in Clement. 1, de Electione, et usu ipso constat. Et ratio est, quia interdum ipsamet regula postulat positive (ut sic dicam) hanc diversitatem, justas ob causas, ut videmus in religiosis laicis et clericis ejusdem religionis. Aliquando vero illam diversitatem permittit, quatenus directe non prohibet, et id quod de habitu statuit, servari potest cum aliqua diversitate in alis conditionibus ; ut si statuat de figura et materia, non vero de colore habitus, tunc, licet aliqua varietas in colore in diversis monasteriis aut provinciis permittatur, non erit contra unitatem religionis. Haec autem varietas in habitu nunquam potest tanta esse, quin aliqua unitas seu convenientia conservetur, quae unitatem talis religionis indicet, ut videre est in religione S. Francisci Observantiae et Conventualium ac Capuccinorum, et in religione SS. Trinitatis , ae multo magis in religione Canonicorum regularium. Omitto Societatem Jesu, quae peculiarem habitum non assumpsit, et ita admittit illam varietatem, quam habitus clericorum in diversis regionibus habuerit ; servaudo tamen illam unitatem , nimirum ut ubique eo habitu honesto et ad statum religiosum decente utatur. In aliis vero religionibus semper servatur ahqua unitas, vel in figura, vel in colore, vel in utroque signo, vel in aliquo alio signo speciali, quod juxta uniuscujusque religionis regulam observandum est, ut unitas religionis quoad habitum retineri censeatur. Et haec de primo puncto.
12. Secundo dicendum est, varietatem religionum non sine magna divinae providenia dispositione, et Spiritus Sancti directione inventam esse, et in Ecclesia introductam, tanquam illi valde utilem. Ratio penetrabilis est, quia status religionum proponitur hominibus lanquam via utilissima ad perfectionem acquirendam; fieri autem non poterat, moraliter loquendo, ut una religio unusque vivendi modus omnibus accommodaretur, propter varias hominum complexiones ac propensiones, ut notavit Gregorius, 6 Moral., c. 26, alias 27: Nonnulli namque hominum (ait) ita otiosce mentis sunt, ut, si cos labor occupationis accipiat, in ipsa operis occupatione succumbant, et nonnulli ita inguieti sunt ut, si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores tumultus tolerant, quanto eis licenLius ad cogitationem vacat. Unde necesse est uz nec quieta mens ad exercitationem se immodcrati operis dilatet , nec inguieta ad studium contemplaetionis angustet. Ob hanc ergo causam ulilissimum fuit quasdam esse religiones ad quieiem et otium contemplationis ordinatas, alias ad actiones, alias ex utroque mixtas, ut omnes haberent unde, quod sibi magis expediret , eligere possent. Et eadem est ratio de aliis differentiis; hi enim his actionibus et exercitiis potius quam aliis delectantur; quidam ad solitariam, alii ad socialem vitam propensi sunt; quidam corporibus fortiores ad labores et rigores corporis sunt apti, alii ad studia, et spiritualia exercitia; sic ergo per varietatem religionum omnibus subventum cst. Alia ratio etiam valde generalis est, quia religiones ex intentione Spiritus Sancti non solum institutae sunt ad bonum eorum qui in eis congregantur, sed etiam ut per eos alii, atque adeo universa Ecclesia juveiur; quia crgo variae sunt actiones et ministeria in quibus possunt religiones Ecclesiae inservire, et non suffticit una pro omnibus actionibus, ideo ex earum varietate consurgit plenitudo ministrorum, qui possint omnibus modis, et in omni actionum genere Ecclesiam juvare. Et hoc est etiam quod Gregorius XIIL, citato loco, dixit : Pro temporum etiam varietate providisse Deum varias religiones, prout occasiones, cel necessitates temporum postulabant. Addit etiam Bernardus, in Apolog. Guillel. Abb., ad pulchritudinem Eecclesiae pertinere hanc varietatem , juxta id Psal. 44 : Astitit regina a deztris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate : Nec mirum (inquit) si in boc exilio, peregrinante Ecclesia, sit hujusmodi pluralis unitas, et una pluralitas , cun in illa quogue gatria, quando ei ipsa regnabit, futura, sit ali- qua dispar aqualitas , cum scriptum sit : In domo patris mei mansiones multee sunt.
13. Ex his ergo constat, quam longe sit haec religionum distinctio ab omni Ecclesiae divisione et schismate; sicut enim in eadem domo diversitas mansionum et cubiculorum non destruit, sed pulcherrime construit unitatem domus, et in republica vel civitate, pluralitas artium et officiorum non est contra unitatem, sed potius est maxime necessaria , ut civitas sit consummata et perfecta , ita in Ecclesia varietas religionum ejus unitatem non dividit , sed illustrat. Neque obstat quod charitatis perfectio una sit, quia viae ad illam possunt esse plures, non quidem quoad substaniiam omnino diversa, sed quoad actionem , vel quoad modum, et ( ut ita dicam) quoad mistionem et participationem actionum. Omnes enim religiones in substantia easdem ferc actiones exercent, tamen quaedam in quibusdam excedunt, aliae in aliis, quaedam hoc modo, aliae alio illas participant, omnes tamen sunt sanctae , et ad supra dictos fines necessariae. Incommoda autem, quae ex hac varietate sequi objiciuntur, minoris momenti sunt, neque cum utilitatibus numeratis possunt comparari. Res enim humana hujusmodi sunt, ut . nunquam cmnibus incommodis careant; et ideo quando haec sequuntur , non ex re ipsa vel actione, sed ex infirmitate, vel malitia hominum, non sunt propter illa omittenda bona majora , sed adhibenda remeda, ne illa mala sequantur ; potissimum autem est charitas. Unde eleganter Bernardus, in dicta Apologia: Requiritur ( inquit) a me, cur, cum omnes ordines laudem, omnes non tenean , laudo enim omnes, et diligo, ubicumque juste et pie vivitur in Hcclesia ; unwm opere teneo, ceteros charitate ; faciel culem charitas ( fidenter loguor) ut ne illorun quidem fructu frauder , qurum institula non sequor.
14. Divus autem Basilius citato loco non loquitur proprie de diversitate religionum, sed de multiplicatione domorum seu monasteriorum ejusdem religionis in eodem oppido, tractatque prudentialem quaestionem, an expediat talia monasteria multiplicari in eodem oppido: et ipse fert probabile judicium , expedire magis ut in uno domicilio, et sub uno Praelato omnes aggregentur. Haec autem quaestio longe diversa est ab ea, quam nunc tractamus, estque in ea satis verisimile Basilii judicium, et fortasse regulariter ita est ; et maxime co tempore, in quo, ut supponere videtur Basilius, religiose domus erant ita distinctae, ut non unirentur sub uno capite, quarum multiplicatio vicina poterat facile discordiam parere, et non erat necessaria, quia regula erat uniformis omnino in modo vivendi separato et remoto ab actionibus externis. Ait etiam Dasilius fuisse tunc penuriam hominum, qui hujusmodi domos regere utiliter possent, quia monachi regulariter sacerdotes non erant, neque docti. Quae rationes hoc tempore cessant, nam in eadem religione sunt variae actiones, vel ad studia, vel ad conciones et alia ministeria ; est etiam unio earum inter se, et sub uno superiori Praelato ; nec desunt homines docti et prudentes, per quos possint gubernari, et ideo etiam hoc modo possunt utiliter seepe monasteria in eadem civitate multiplicari. Quia vero in utraque multiplicatione poterat esse excessus, ideo multiplicatio religionum Summo Peontifici merito reservata est, ut patet ex Concil. Lateranensi, in c. ult., de hReligios. dom., et Concilio Lugdunensi , in c. unic., eod. tit., in 6. In Concilio autem Tridentino, sess. 25, c. 3, de Regul., ad alia incommoda vitanda statuitur, ut sine licentia Episcopi monasteria non erigantur.
On this page