Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum religiosa vita in solitariam et coenobiticam recte distinguatur, et utra perfectior sit.

CAPUT II UTRUM RELIGIOSA VITA IN SOLITARIAM ET COENOBITICAM RECTE DISTINGUATUR, ET UTRA PERFECTIOR SIT.

1. Supponendum est, sermonem esse de proprio statu religioso ; late enim potest reliciosa vita appellari omnis illa, quae ad divinum cultum instituitur, etiamsi non habeat omnia requisita ad religiosum statum , ut ex superius dictis satis notum est. Videtur autem hoc modo non posse habere locum distinctio proposita, quia repugnat vitam esse vere religiosam, et esse solitariam. Primo, quia vota religiosa esse debent sub speciali obedientia alicujus Praelati; qui autem solitariam vitam agit, nullius obedientiae specialiter subjectus est, ut patet de Joanne Baptista, de Paulo, primo eremita , et similibus; ergo. Secundo, quia vita religiosa debet esse regularis, debet enim statui et firmari per professionem sub aliqua certa regula ; unde et in jure religiosi regulares appellantur, et pro eodem reputantur; sed qui vitam solitariam agit, nullam regulam profitetur, ut per se constat ; ergo. Tertium, quia status religiosus requirit Ecclesiae approbationem et acceptationem ; in vita autem solitaria nihil horum reperitur. In contrarium est, quia antiqui et perfectissimi monachi hanc vitam professi sunt; imo hac ratione, Joannes Baptista eorum princeps et dux in lege gratiae appellari solet; et antc illum, in lege veteri, Elias censetur huic statui principium dedisse ; cujus exemplum etiam Christus dare voluit, quaudo in desertum per quadraginta dies secessit, ut jejunio et contemplationi vacaret. Atque ita est apud Patres vulgaris distinctio monachorum in anachoretas et coenobitas , ut videre licet apud Hieronymum , epist. 22 ad Eustochium , de Custod. vizgin. ; Cassianum, collat. 18, c. 4; Isidorum, lib. 2 de Offic. Eccles., cap. 15, de Monachis, et lib. 7 Etymolog., c. 13, ubi anachoretas et eremitas in duos ordines distinguit; nam eremitas vocat, qui semper a principio solitariam vitam profitentur ; anachorc - tas, qui post acquisitam perfectionem in vita coenobitica , in solitudinem separantur. Sufficiens tamen est bimembris divisio: nam quicumque solitariam vitam agunt, utroque nomine appellari solent, et cum illa duo membra quasi per contradictorias differentias distinguantur , adequatc distinguunt divisum. Solent etiam Patres addere alia membra illi divisioni, ut patet ex proxime citatis , et ex S. Benedicto, in principio sua hegula.. Veerumtamen illa alia membra non pertinent ad veros et religiosos monachos de quibus agimus, sed dantur de quibusdam fietis et rcprobis monachis , qui illis temporibus vigcbant.

2. Tota ergo difticultas hujus divisionis, vt argumenta ostendunt, versatur in altero membro, scilicet, vitae solitariae; nam de vita cocnobitica non est dubium. Dicitur enim coenobitica vita, quae agitur in religiosa congregatione, cujuscumque ordinis illa sit, quae dici etiam potest vita communis et socialis. Sed quia hae voces generaliores sunt, ideo religiosae vitae, quae in conventu fratrum fit, vox illa accommodata est. Quod ergo haec vitae communis ratio accommodatissima sit statui religioso, per se notum est, tum ex usu Ecclesiae, in qua hic modus vitae religiosae praevaluit, ac fere solus conservatur ; ium etiam quia ad omnia vota religioso statui substantialia, et ad praxim omnium consiliorum et virtutum est valde opportuna, ut statim magis patebit. Unde de hac interpretatur Augustinus illud Psalmi 132: Quamn bonum et quam jucundum halitare fratres in unwm ; quia in hujusmodi religiosis coenobiis ita sunt multi, ut tamen sit cor unum et anima una, cujus initium, et quasi exemplar ait fuisse in ceenaculo, ubi post Ghristi Domini ascensionem erant Apostoli cum fidelibus congregati in unum, orationibus instantes, et expectantes Spiritus Sancti adventum. Et ideo iu hos etiam coenobitas interpretatur, optimc convenire monachi nomen, quia, licet ab unitate sumptum sit ( utonos enim est unus, unde monachus, quasi unus ct solitarius dictus est), tamen etiam coenobitae monachi recte dicuntur : Nan qui sic vivunt in wnwn (ait Augustinus), ut unum hominem faciant, ut sit illis verum, sicut scriptum cst, cor uwm et anima una, nulta corpora, sed eunun cor, et una anima, recte dicilur monos, id est, unus solus. Igitur modis omnibus, et res , et vox religiosi status in hujusmodi congregationes, earumque religiosos convenit; de alio ergo membro videndum superest.

3. Vita solitaria late et presse dicitur.— Vita eremitica late, est verus status religiosus.— Sermones ad Fratres i, eremo, nwn sint Augustini.— Vita eremitica presse, qua.—Est crgo ulterius advertendum, generaliter dici posse solitariam vitam, omnem illam quae communis non est, neque in societate multorum idem genus vitae profitentium, sive agatur in solitudine ab omni commercio hominum separata, qua: proprie dicitur vita eremitica; sive agatur in pagis, villis, et civitatibus, in propriis tamen ae privatis domibus; licet enim haec non possit dici vita solitaria, quantum ad conversationem et convictum cum aliis hominibus, potest tamen dici solitaria, si alioqui rcligiosa sit, quoad societatem et unitatem in codem genere vitae. Fuit autem uterque modus vivendi cultus in Ecclesia ab his hominibus. qui viam consiliorum et perfectionis amplexi sunt. Nam de vita eremitica extant clarissima antiquitatis exempla. Tamen, ne sit ambiguitas in nomine , oportet advertere, interdum dici eremitas, eos, qui in coenobiis desunt, quando talia monasteria solum in deserlis locis ac eremis construebant, et ex sua viveudi ratione talem separationem a populis hominum postulabant. Hoc modo fuerunt eremitae religiosi S. Basilii, ut ex eo accipi potest in regul. 6, ex fus. disputat.; in hac etiam amplitudine videtur mihi de solitaria vita loqui Hierony mus, cum illam mire laudat in epistola prima ad Heliodorum. Augustini monachi eremitae dicuntur , ad quos sunt sermones ejus ad Fratres in eremo, de quorum auclore licet aliqui recentiores dubitaverint, tamen plerique doctiores, eos Augustinianos vere esse recognoscunt. ei ita invcuiuntur passim citati a gravibus auctoribus, praesertim a Nicolao V, in tractatu de laudibus Augustini, et a S. Antonio de Paulo, Vincentio Feirr., ci Bernard. Senen., saepe in suis concionibus; ct Concilium Aquisgran. citat sermones de communi vita clericorum , qui ejusdem ordinis et rationis esse censentur. Et fortasse non pauci inter illos inserti erunt, qui non sint Augustini, de quo iterum libro sequenti, capite octavo, numero octavo; tamen quod aliquos inscripserit eo titulo, verisimillimum est ob tantam antiquitatem. Sic etiam Carthusiani ercmitae appellari solent, et in sua professionc promittunt conversionem et emenaationem morum in illa eremo; constat autem illorum vitam coenobiticam esse, licet multum participet de vita solitaria. Alio vero modo dicuntur cremitae, qui vitam solitariam profitentur extra omnem hominum congregationem , ct conversationem , qualem egit saepius Elias in monte Carmelo, et Joannes Baptista in deserto, et Paulus, primus eremita, ut in Kalendario Romano appellatur.

4. Hec vita laudabilis est.—Fwit etium status religiosus quando a canobio ad illam transitus erat. — Hanc ergo vitam eremiticam in hoc rigore sumptam, sanctam, et Deo gratam esse ostendit late Bellarminus, contra hujus temporis haereticos, lib. 2 de Monachis, cap. 39, ubi plurima et optima congerit Patrum testimonia, quae ibi videri possunt; nam res satis clara est, tam ex se, quam ex usu, et approbatione totius Ecclesiae, propter quod iu Concilio Chalcedonensi, cap. 4, dictum est: Qui vere pureque solitarium chgunt vitam, digni sunt comveniceti honore; habetur 16, quaest. 1, cap. Qui vere. Supposita vero illius vitae sanctitate, ostendere oportet fuisse verc statum religiosum. Circa quod sciendum est, vitam illam solitariam dupliciter assumi posse : primo, statim a principio conversionis ab ilia inchoando ; secundo, ad illam a coenobitica vita transeundo. Hoc posteriori modo consulunt Patres vitam illam esse assumendam, postquam, scilieet, aliquis in coenobio per mu!- tos annos se exercuerit, et magnos progressus in perfectione fecerit, ut monet Hieronymus, in epist. 22, de Custod. virgin., ad Eustochium, in fin., et epist. 4 ad husticum: De udo mouasterioruum hujuscemodi volumus regredi milites, quos cremi dura rudimenta non terrcant. Idem sensit Augustinus, lib. 1 de Morib. kEccles., cap. 3; Cassian., collat. 10, cap. 3; Dcnedicius , cap. 1 suae regule ; Bernardus , scrm. 3 de Circumcis. ; et Iidor., lib. 2 de Offic., cap. 15, sub titulo De tertio genere monachorum, vefert norem antiquum fuisse, ut per viginii annos, alias triginta, prius probarentur in caenobiis, et postea non nisi per electionem obedientiae, ad solitariam vitam transirent; in canone autem 4 Trullano, saltem quatuor anni requiruntur, et Episcopi approbatio. Hanc ergo vitam solitariam manifestum est, et supponere et includere religiosum statum, quia ex illo, quem in monasterio quispiam professus est, ad eremum transit ; per hunc autem transitum non aufertur religiosus status, qui in tali persona supponitur, cum talis status immutabilis ex se sit, sed usus ejus accidentaliter mutatur. Unde, quod spectat ad castitatem et paupertatem, manifestum est in illa solitaria vita perfectissime posse servari, et eamdem obligationem manere; quoad obedientiam vero existimo, hujusmodi transitum semper debuisse fieri servata obedientiae lege, et obligatione ; imo etiam in ipso eremo semper conservari debuisse subordinationem aliquam ad Praelatum. secundum aliquam regulam: quia obedientiae votum in se manebat ctiam integrum, et ideo aliquem usum ejus luisse necesse est, juxta regulam tamen et consuetudinem voventium. Et eadem ratione, illa separatio a coenobio non repugnat traditioni quam de se fecerat quispiam monasterio per professionem suam, quia illa traditio etiam intelligitur juxta mensuram regulae et obedientiae, et tota ordinatur ad majus bonum et perfectionem profitentis, quae omnia in illo transitu servabantur.

5. Quando vero immediate a seculo ad iilam transitus erat, non videri statum vreligiosum. — Quando vero status ille eremiticus immediate inchoabatur, sine ullo transitu per coenobium, nec per professionem in illo factam, ui fuit in S. Paulo per totam vitam, et Antonio multis annis, et plerisque aliis, difficile est definire an et quo modo in eis fuerit vera professio religiosi status. Quia licet, quoad observantiam, summam paupertatem et perfectissimam castitatem coluerint, non constat nobis an talia vota emitterent. Deinde, licet demus ea emisisse, ex illo affectu, quem habebant se totos consecrandi cultui divino et perfectioni quarenda, et quo vitam illam assumebant firmo proposito in illa perpeiuo manendi, et ideo credibile sit perpetuam illam perseverantam Deo promisisse, maxime quia non ignorabant hoc esse melius et gratius Deo, hoc tamen totum ad verum religiosum statum non sufficit. Et, quod caput est, illi nullam obe- dientiam alicui homini profitebantur, nec secundum certam regulam, vel voluntatem alienam vivere statuebant aut promittebant; quomodo ergo poterat in eis esse status religiosus perfectus ? De hac vero difficultate inferius dicam in numero duodecimo.

6. Modus quidam vatee solitarie memoratur, el rejicitur. — Venio ad alium modum vitae religiosae privatum quidem, non tamen omnino solitarium. Ubi primum rejiciendus est quidam monachorum gradus, cujus meniionem fecit Hierony mus, in epist. 22, de Custod. vivgin., in fin., eosque Remoboth appellat, quod nomen AEgyptium est, qui non omnino soli, sed bini, vel terni habitabant, suo tamen arbitratu, et sine obedientia vivebant; et, lieet aliqua opera paupertatis, et poenitentiee facerent, perfectionem tamen vitae non profitebantur. Eorumdem videtur facere sermonem Benedictus in sua Regula, cap. 1, ubi duo genera horum hominum distinguit. Sed eos missos faciamus, nihil enim ad praesentem causam pertinent, non enim erant veri religiosi, sed ficti, et perditi homines, et ut tales, dicti Patres eos reprehendunt.

7. Alier modus a feminis praesertum usitatus , et statum religionis includens. — WMhlius ergo status ac modi vivendi vestigia praecipue in feminis et sacris virginibus inveniuntur; quamvis enim olim etiam in monasteriis vivere solerent, ut ex Ambrosio, ad Virginem lapsam, cap. 7, Hieronymo, epist. 8, ad Demetriad., et 48 ad Sabinian., et aliis constat, sepe etiam in propriis domibus vivebant , postquam coram Episcopo virginitatem professee fuerant, et ab eo velum acceperant. Unde Augustinus, serm. 1 de Commun. vit. cleric.: Virgo (ait) etsi nunquam fuerit in monasterio, si virgo sacrata est, ili nubere non licet, quampnvis esse in monasterio non compellatur. Hinc Concilium Toletanum IV, cap. S, et est apud Burch., lib. 8 Decret., cap. 48, et Gratian., 27, q. 1, cap. 7: De viduis (ait) et pucilis, que habilum veligionis in domibus progrüs, tum a parentibus quam per se mutaverunt, si posten contra instituta Pairum, cel ecepta canonum conjugia putaverint copulanda , tamdiu a communione habeantur suspense , quamdiu quod illicite perpetrarunt emendaverint. Quibus verbis significatur illas fuisse veras religiosas, et incapaces matrimonii, quamvis in domibus propriis professae fuissent; imo significatur professionem tacitam per solam gestationem habitus fuisse suflicientem. Idem sumi potest ex Concilio Carthagi- nensi IV, c. 54, et ex aliis, qu« referuntur a Gratian., 27, q. 1. Clarius ex Concilio Carthaginensi Ill, c, 33, colligimus virgines sacras, quae parentes habebant, sub eorum custodia in propriis domibus vivere potuisse; ac mortuis parentibus, dicitur ibi, in monasteriis sub providentia Episcopi esse custodiendas. Quod etiam ex Concilio Afric., c. 11, refert Durch., libro 7, capite septuagesimo quinto, qui etiam , cap. 54, refert decretum Eugenii Papae. dicentis : Mulieres sub obtentu religionis velate, aut in monasterio regulariter vicant, aut domibus suis susceptum habitum caste observent. Hinc etiam in Concilio Eliber., cap. vigesimo septimo, permittitur Episcopo ct presbytero apud se habere filiam virginem Deo dicatam. Denique in c. Ea parte, 2, de Conver. conjug., clare supponitur, in propria domo posse religiosam professionem fieri, et idem clarius habetur in c. Z7nsinuante, Qui cler. vel vovent.

8. Juxta hunc modum satis verificatur divisio in titulo posita. — Constat igitur etiam hoc modo recte distingui posse statum religiosum in caenobiticum, seu regu!arem, et solitarium, seu vitae privatee, quia in hoc etiam interveniunt omnia, quae sunt de essentia talis status ; non enim est de essentia ejus quod fiat sub ccrta regula, ut supra ostensum est; potestque habere Ecclesiae approbationem sufficientem , si talis professio, cum vera traditione et votis substantialibus religionis, auctoritate Ecclesia recipiatur et approbetur. Quamvis autem hoc ita sit, et olim fuerit in usu, nunc jam non est in Ecclesia talis consuetudo , quia nulla professio ab Ecclesia recipitur quae non fiat: secundum aliquem regulam ab eadem Ecclesia approbatam , juxta c. ulr. , de Religios. domib., et c. unic., eod. titul., in 6; ergo qui nunquam religiosi fuerunt, nec sub obedientia alicujus Praelati et approbatae regula vivunt , sine dubio non sunt veri religiosi, etiamsi forte castitatem voveant.

9. Hodie dicta divisio simpliciter locum non habet. — Quapropter distinctio haec jam non habet fere locum in Ecclesia ; nam, licet sint aliqui. qui solitariam vitam agunt, et eremitae dicuntur , illi aut professi sunt sub obedientia alicujus regulae approbatae, sub qua etiam vivunt, licet a consortio communis congregationis separati; aut tales professionem nunquam emiserunt. Priores, ut bene notavit Sylvester, verb. Eremita, non sunt pracise eremitee, sed sunt religiosi ducentes vitam eremiticam, qui in praeparatione animi etiam ducunt vitam coenobiticam, si ad illam per obedientiam revocentur. Cujus vita antiqua vestigia et exempla in Hispania conservant Patres S. Benedicti , in celeberrimo et religiosissimo conventu S. Mariae de Monte Serrato. Quocirca, licet in his distingui possit vita solitaria a coenobitica , quantum ad actualem vivendi modum , ut sic dicam, non tamen quantum ad statum religiosum, quia est unus et idem, varias actiones sub eadem regula et obedientia exercens.

10. Eremitae qui non profitentur regulam aliquam non sunt religiosi. — Posteriores autem non sunt veri religiosi, ut communiter auctores sentiunt , adeo ut multi negent eos caudere privilegio clericali. Nam primo illi non vovent , nec se tradunt in manibus alicujus , nec profitentur secundum aliquam regulam approbatam. Secundo, vel castitatem non vovent, vel, si vovent, id est mere privatim et simpliciter, unde nec inhabiles fiunt ad matrimonium ; nec publice, et coram Eeclesia vovent per se loquendo. Tertio, non obligantur ad paupertatem, ut ait Glossa, in c. Qui vere, 16, q. 1, quam omnes Doctores sequuntur. Unde etiam possunt condere testamentum, ut supponit Gratian, 19, q. 3, S F contra, ubi etiam ait Paulum, primum eremitam, testamentum condidisse; sed in facto deceptus est, ut constat ex Hieronymo, in Vita Pauli, quidquid sit de jure an illud condere potuerit. Quarto, nec obedientiam vovent, ut ait S. Thornas , in 4, d. 27, in expositione litterae, ad finem, circa illa verba : Eremi solitudinem elegit. Sed solum tenentur obedire Episcopo sicnt alii fideles, ut idem ait, 2. 2, q. 186, art. 5, ad 3.

11. An saltem gaudeant privilegio clericali. — Hinc a multis Doctoribus hi eremitae non reputantur personae ecclesiasticae, nec gauderc privilegio clericali. Quod sensit Joannes de Lignano, in Clement. Per litteras, de Fraebend.; Abb., inc. Nullus, de Foro compet. ; Angel., verb. Eremita , n. 3, qui tamen inconstanter ait hunc eremitam esse personam ecclesiasticam, et de foro ecclesiastico, per c. Nulla raLionc, d. 93, et c. Si autem, 11, q. 3, qui textus nihil omnino de hac re loquuntur, nec ad illam faciunt, et hoc repugnat cum eo, quod proxime dixerat hic auctor, hos eremitas css laicos, et manere sub jurisdictione imperatoris, quia nihil habent quod illos eximat. Item sine causa negaretur eis privilegium clericale, si personae essent ecclesiasticae ; unde Glossa, in d. c. Qui vere, dicit, eos gaudere privilegio clericali , quia ibi iu textu dicitur , qui cere pureque solitarium eliqunt vitam, dignos esse compeltenti honore. Sed hoc longe diversum cst, nimisque generale. Unde Archid. , quem sequitur Sylvester, ait gaudere, si subsint religioni, vel personae religiosae gaudenti illo privilegio. Sed licet hoc demus, id non erit, quia sunt religiosi, sed quia tunc sunt veluti conversi, aut obligati religioni ; de qua re dixi plura in t. 5, in 3 part., disp. 22, sect. 1, n. 1, exponendo canonem 5Si quis suadente, ubi partem negativam secutus sum.

12. Discutitur dubium in nwm.5 proposilum. — An vero idem sentiendum sit de antiquis sanctis eremitis , Paulo. et similibus, quod, scilicet veri religiosi non fuerint , judicium aliis relinquo. Nam D. Thomas, 2.2, q. 186, art. 5, ad 3, videtur eos inter religiosos computare, et ideo conatur declarare quomodo habeant sufficientem obedientiam ad illum statum, quia, scilicet , subsunt Episccpis. Quod quidem esset verum, si constaret eos vovisse specialem obedientiam Episcopis, sed hoc nobis non constat. Idem vero D. Thomas, quaest. 188, art. 8, ad 3, signiticat hos sanctos habuisse obedientiam in praeparatione animi, idque satis illis fuisse , quia actu obedire ( ait ) non est necessarium perfectis. Sed, licet hoc sit verum respectu perfectionis personalis , tamen respectu status necessarium videtur actuale votum obedientiae, in quo illa aptitudinalis obedientia fundetur, et non tantum in generali obligatione praeceptorum ; de hoc autem voto nobis dubium est an illi sancti eremitae, qui solitariam omnino vitam a principio vixerunt, illud emiserint. Et probabilius, ac fere certum videtur, non emisisse illud. nec alia vota in manu alicujus, qui vice Dei ejusque auctoritate illa reciperet et acceptaret, atque adeo nec veram professionem ad statum religiosum necessariam fecisse. In hac ergo re nihil certi habeo quod respondeam, et ideo mallem aliorum judicio hoc relinquere , quam quicquam definire. Aut enim dicendum est, hos sanctos Patres, priusquam in eremum secederent, religiosam professionem in manibus Episcoporum fecisse, quod est divinare, nam in historiis seu vitis eorum hoc non legitur ; aut dicendum est eos non fuisse proprie ac formaliter religiosis quoad statum publicum, et approbatum jure ordinario in Ecclesia, sed fuisse religiosos apud Deum altiori ratione, specialiter approbata peculiari Spiritus Sancti in- stinctu. Quod videtur significassc D. Thomas, q. 188, art. 8, cum ait, in illis sancus viris Spiritum Sanctum sua gratia supplevisse , quod in aliis per exercitationem acquiritur ; unde dicere possumus in eis fuisse statum religiosum quasi emiuenter , per abundantiam gratiae confirmantis illos quasi immobiliter in tali vivendi modo, et supplentis directionem obedientiae, quae in aliis per homines fieri solet, et in illis Sanctis erat perfecta in animi praeparatione respectu Praelatorum Ecclesiae. Quod paulo inferius amplius declarabitur.

13. Neque etiam locum unc hbe divisio quoad religiosum statum in n. 7. — Neque etiam habet locum praedicta distinctio, etiamsi vita solitaria non sumatur in illo rigore, sed ut distinguitur a vita coenobitica, seu in communitate aliqua. Nunc enim jam non possunt fieri vota religionis, nec professio valida in statu omnino privato, sed debent fieri in rcligione approbata per Romanam Sedem, juxta cap. ult., de Religios. dom., et cap. unic., eod. tit., in 6. Talis autem religio non est nisi communitas aliqua sub obedientia alicujus Praelati, et sub aliqua regula vivens; cujus membrum eftici est, eique se tradere, qui secundum illam statum religiosum assumit ac profitetur. Quocirca omnes, sive viri, sive feminae virgines privatam vitam agentes, quantumvis se Deo dedicent, et voveant castitatem, vel etiam paupertatem, et obedientiam, etiam in manibus Episcopi, religiosi non sunt, quia ilia non est vera professio, nec traditio, cum non sit acceptata ab habente potestatem, nec modo ab Ecclesia praescripto, ut satis ex superioribus patet.

Utra sit vita perfectior, cenobiticaue ad solitaria.

14. Resolutio D. Thome solum procedit dc ulragne vita intra ewndem statum. — Uhimo constat ex dictis, quid dicendum sit de eomparatione inter hos duos status, solitarium ct ceenobiticum. Nam D. Thomas, d. q. 188, art. 8, videtur simpliciter solitariam vitam praeferre, quando debito ordine ac modo assumitur : quia comparatur ad aliam, sicut terminus ad viam; terminus autem ex suo genere perfectior est via. Et in praesenti coenobia ad hoc sunt, ut homines tendant ad pertectionem, vita autem solitaria supponit perfectionem acquisitam, unde solum est ad exercen - dam perfectionem. Sed in primis D. Thomas loquitur de vita solitaria, quando ad illam per vitam religiosam in coenobio seu conventu transitur. Quomodo vita haee solitaria jam supponit verum statum religiosum, et ita non praefertur status statui. sed in eodem statu praefertur gradus perfectorum, gradui proficientium. Unde etiam supponitur diligens exerciiatio in vita communi religiosa, ita ut perfectio jam comparata sit, et ad illam exercendam solitudo eligatur, non proprio judicio, sed superioris arbitrio; nam talis solitaria vita non caret obedientiae subordinatione, cum non destruat religiosum statum, sed perficiat.

15. Solitaria cita ex canobitica ut sit perfectior , supponit licentiam Pralati. — Quapropter in viro jam religioso solitaria vita aliter assumpta, non solum perfecta non esset, verum nec laudabilis, quia obedientiae et oblieationi prioris professionis repugnaret. Neque quoad hoc credendum esset cuicumque spiritui moventi ad vitam solitariam, contra superioris voluntatem assumendam; nam qua a Deo sunt, ordinata sunt. Ubi applicari possunt verba Innocentii HI, in cap. Nisi cum pridem, de Electione, ubi ad quemdam Ebpiscopum, qui cedere Episcopatu: volebat sine alia legitima causa vel auctoritate , solum ut contemplationi vacaret, sic inquit: Sed dices: Spivitus ubi vult spirat, et nescis uude veniat, aut quo cadat ; et ideo non est qui possit vias illius Spiritus perscrutari, qui vero S piritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quia ubi Spiritus Dei, ibi libertas; quare si cedendi (quod nos in praesen diccre possumus, si recedendi) potestas data ab homine ncn fuerit, nihilominus tamen cedes (seu recedes) a Deo certe (respondit Pontifex ) desipis, si sic sapis, uam quoinodo Spiritu Dei agilur, qui coutra Spiritum Dei agit? si enim vera sunt quae gramisimus (scilicet, de obligatione Episcopi, et idem est in praesenti de obligatione professionis) (imo quia idubitanter sunt vera) procul dubio contra Sgiritun Dei agit, qui aliquid conira vcritaldem alttentot, quoniam ipse est Spiritus verilatis. Dices : nonne licet religioso ad arctiorem religionem transire sine obtenta licentia sui Praelaii ? Respondeo primo, illum transitum esse ab Ecclesia illo modo approbatum. Deinde, ibi mutatur status in perfectiorem, quae exceptio fuit in priori professione virtute inclusa, et ita non agitur contra illam; hic vero non mutatur status, sed in eodem assumitur certus vitae modus, quem non licet propria voluntate assumere, quia, licet ille modus vitae videatur secundum se perfectior, tamen ei, qui in tali statu existit, melius est obedire, et contra obedientiam nullus vivendi modus potest esse in tali statu perfectior.

16. At vero, quando hic status vitae solitariae non supponit statum religiosum, licet possit fortasse dici modus vivendi perfectior quoad actionem, vel quoad usum, non potest dici status perfectior, quia status non est; et ex ea parte imperfectus modus vitae est, quia potest propria voluntate mutari. Quomodo dixit Glossa, in dict. c. Qui cere, eremitam, transeundo ad monachum, transire ad vitam arctiorem, quia jam non potest habere proprium ; adde, et quia jam est sub obedientia, quod est omnium optimum, quantum ad statum spectat. Quin potius, licet supponatur religiosus status, si non supponitur exercitatio religiosa in congregatione fratrum, et magna virtus ac perfectio acquisita, illud vitae genus, regulariter loquendo, cligibile non est, quia non est via secura ad perfectionem, sed periculis plena, nisi divina gratia (ait D. Thomas) suppleat quod in aliis per ezercitationem acquiritur, ut in S. Benedicto, el aliis. Quamobrem, absolute ac humano modo loquendo, ille vivendi modus omnino solitarius, illo modo assumptus , non cadit sul humanum consilium, nec potest dici simpliciter melior, sed solum cum hoc addito, Nisi specialis Spiritus Saneti instinctus interveniat, ita ut homo interius ab Spiritu Sancto certitudinem accipiat, quod sub protectione et directione sua illum suscipiat. Quin etiam addo, regulariter item loquendo, etiam religiosis viris, et in vitae sanctitate exercitatis, salubrius esse in fratrum congregatione quam in solitudine versari, ut docuit Basilius, serm. 1 de Institutis monachorum, ubi ad minimum in conventu denarium numerum requirit ex professo vero id disputat regula 7, ex fusioribus, comparatione facta inter vitam solitariam et coenobiticam, et hanc multis rationibus praefert.

17. Qua a fortiori probant, statum religiosum in vita communitatis esse longe utiliorem et securiorem, quam in vita privata domestica, et non omnino solitaria, quia in tali modo vivendi et desunt utilitates vitae communis, quales sunt, major et quasi continuus obedientiae influxus, adjutorium aliorum fratrum per exemplum, per correptionem, et per alia charitatis opera, plures item occasiones exercendi omnes virtutes, humilitatis praecipue ac charitatis, major custodia, et vi- gilantia ad proficiendum, et vitandos omnes defectus, atque aliae similes. Deest etiam in illo vivendi modo illa specialis commoditas, vacandi semper Deo, propter quam vita solitaria in veneratione et admiratione habetur. Unde factum est, ut uterque modus vitae religiosae privatae seu solitariae, fere ab usu Ecclesiae sublatus fuerit. Domesticus quidem et urbanus (ut sic dicam), ut parum utilis, et occasionibus expositus; eremiticus vero, et omnino solitarius, ut periculosus, et ordinarie etiam minus utilis, nisi sub actuali obedientia alicujus religionis retineatur.

18. Addo praeterea, etiam illo modo, quo vita eremitica praefertur a D. Thoma coenobiticae, intelligendum id esse praecise stando intra latitudinem vitae contemplativae; ideo enim solitaria vita praefertur, quia ad actualem contemplationem aptior est. Nihilominus tamen si vita illa omnino solitaria et otiosa illo sancto otio, quod diligit charitas veritatis, ut Augustinus ait, si illa (inquam) comparetur cum vita actuosa actione illa, quae ex contemplatione manat, et aliquam conversationem inter homines requirit, perfectior simpliciter est haec vita, quam illa omnino solitaria, ut manifeste probat discursus ejusdem D. Thomae, d. q. 188, art. 6; et ideo in art. 8, ab illa comparatione vitae socialis et solitariae , separat religiones, quae ad actiones aliquo modo ordinantur, de quibus jam dixerat, eas, quae ad docendum et praedicandum ordinantur, ex suo genere praeferre his quae tantum contemplationi vacant, quia altius est perficere quam perfici, et ex abundantia perfectionis provenit, contemplata aliis tradere. Unde Basilius, dict. regula 7, vitam socialem maxime praefert, propter exercitium operum charitatis, inter quae potissima sunt quae proxime ex ipsa contemplatione nascuntur. Hoc etiam videtur confirmari exemplo Joannis Baptistae, qui post vitam solitariam ad praedicandum accessit.Item ad hoc propositum utitur Innocentius IlI, in d. c. Nisi cum pridem, de Renunt., exemplo Jeremiae, dicens ad quemdam Episcopum, qui propter otium contemplationis Episcopi munus recusabat: Scire debes 0. esse te sanctificato in utero sanctiorem, et ideo non oportet te predicationis jam suscepte respuere aninisterium, etc. Et in fine illius capitis, plura dicit in confirmationem hujus sententive, quae inferius cap. 8, cum iterum haec comparatio occurret, afferemus.

19. Utra vita sit antiquior. — Ultimo possunt hi duo status comparari in antiquitate, uter, scilicet, antiquior fuerit. Quidam enim censent eremiticum fuisse antiquiorem , nam auctorem coenobiorum dicunt fuisse Antonium , quem praecessit Paulus , qui eremitarum pater post Christum appellatur, quamvis ante ipsum Christum illius vitae exempla praecesserint in Elia, Eliseo et Joanne Baptista, teste Hieronymo, epist. 22. Sed nihil certum existimo posse in hoc statui ; et si quid affirmandum est, verisimilius videtur coenobia fuisse antiquiora. Nam a tempore Apostolorum et D. Marci inceperunt, sive clericorum, sive monachorum, ut in superioribus tactum est, et infra, tract. 10, lib. 1, etiam dicetur. Et tempore etiam Elisei et Prophetarum fuisse societatem aliquam inter solitariam vitam agentes, ex antiquis auctoribus colligitur. Verisimile autem est nunquam defuisse aliquos, qui desiderio contemplationis majoris solitariam vitam amaverint, ut ait Cassianus, collat. 18, c. 6; et ideo hi duo status quoad hoc dici possunt aequales, quamvis ordine magis congruo coenobiticus debeat praecedere , ut dixi n. 16, licet interdum ex divina inspiratione ordo mutetur, sicut Paulus ad solitudinem statim vocatus est, occasione quidem vitandi persecutionem, ut supra ait Cassianus, et Nicephorus, lib. 8 Histor., c. 39 et 40, ex speciali tamen Dei providentia , ad singulare illius vitae exemplum ; Antonius et Benedictus solitariam vitam prius coluerunt, et postea ad multorum perfectionem coenobiticam instituerunt,

PrevBack to TopNext

On this page