Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum religio recte dividi possit in militarem et non militarem.

CAPUT III UTRUM RELIGIO RECTE DIVIDI POSSIT IN MILITAREM ET NON MILITAREM.

Omisso statu religionis solitario, quia vel in usu jam non est, vel, si aliquo modo est, pars est ceenobitici, et de illo jam satis diximus , agendum sequitur de varietate quadam adhuc generica ordinum religiosorum, nempe militarium. Nam militares ordines multum ab aliis differre videntur, et in coniroversia est, an sint religiones simpliciter, vel secundum quid ; ideo hoc imprimis discutiendum est. De aliis enim non militaribus liquet, et dari in Ecclesia , et in ea esse non solum statum religiosum simpliciter, sed etiam maxime perfectum , et pro nunc satis distingui a militaribus per negationem finis illarum, quia, videlicet, ad corporalem militiam ordinatus non est.

1. Militia potest opus esse honestum. — De militaribus ergo ordinibus duplex quaestio tractari potest. Una est de possibili, an possit religio militaris institui, id est, per se primo ad militandum , quam praesenti capite expediemus. Alia de facto, an ordines militares, qui nunc sunt instituti , sint vere , proprie, ac simpliciter religiones, quam in caput sequens reservamus. Praesentem ergo quaestionem tractat D. Thomas 2. 2, q. 88, art. 3, et respondet affirmando ; et rationem reddit , quia militare debito modo potest esse opus insignis charitatis et religionis ; religiones autem activae ad hujusmodi actus instituuntur. Ut autem certa ab incertis discernamus, supponendum est, actum militapdi, debitis circumstantiis factum , esse opus bonum et justum, quod latius ostenditur in materia de Bello, 2. 2. q. 40, contra aliquos haereticos, qui dixerunt bellum esse intrinsece malum, vel saltem lege Evangelica prohibitum , quod est evidentet falsum, ut positive eonstat ex tota Scriptura veteri ; ex nova autem, saltem negative, quia nulla talis prohibitio in ea continetur, nec ex traditione babetur, sed potius oppositum constat ex consuetudine Ecclesiae ; nam christianissimi prineipes saepe bella gesserunt justissima propter Eeclesiae defensionem, approbantibus, imo excitantibus Summis Pontificibus, imo et Deo ipso miraculose ea contirmante. Denique ratio est evidens, quia ad pacem et defensionem Ecclesiae id saeepe necessarium est, et in principibus supremis est jus et potestas ad tuendam, imo et ad vindicandam suam Rempublicam.

2. Militia honesta uno modo. — Altero mod3. — Est autem ulterius considerandum, duplex posse esse bellum justum : unum , quod ad temporalem finem tantum proxime ordiiatur, ut sunt, verbi gratia, bella, quae ordinarie geruntur inter principes christianos; nam. licet ex altera saltem parte sint justa, non tamen per ea intendunt, nisi aliquod iemporale dominium , quo privati sunt, aut justam vindictam alicujus publiee injuriase, vel aliquid simile. Aliud vero est bellum non solum justum, sed etiam pium ac religiosum, quia proxime a militantibus ordinatur ad defendendam religionem, fidem, vel Dei populum ab injuriis infidelium , paganorum, vel hsereticorum. Tale fuit bellum Machabaeorum . quorum exemplo D. Thomas maxime ntitur; et in Ecclesia tale habitum semper fuit bellum contra Turcas, pro defensione vel restauratione terrae sanctae. Et ideo antiquis- simum fuit voto se Deo consecrare ad hujusmodi bellum, vel ad praestandum favorem velauxilium in eo militantibus, et insigne crucis assumere in signum talis voti et obligationis, ut colligitur ex c. Ex multa, et c. Postulastis , cum multis aliis de voto, et ex supra dictis de votis simplicibus reservatis, inter quae tale votum computatur. Hujusmodi etiam fuit bellum Caroli V imperatoris, contra haereticos Lutheranos, et similia.

3. Honestas primi modi non sufficit ad statum religiosum. — Beligio ergo ad militandum non pro quocumque bello justo institui potest, ut bene adnotavit Cajetanus, dicto a. 3, et significavit D. Thomas, cum dixit, militiam religiosam non ordinari ad bonum temporale, seu finem mundanum ; hic enim finis non excludit quin bellum sit justum ; nam, servata eequitate, potest quis velle sua temporalia bona propter temporale commodum, vel propter ipsum principatum terrenum. At vero militia inter hos limites contenta, quantumvis justa, non potest esse finis religiosi status , quia est actio mere terrena et temporalis, non minus quam mercatura , vel alia similis negotiatio. Item, quia status religiosus debet primario respicere cultum Dei, et pietatem ac perfectionem anima ; militia autem illo modo spectata, licet habeat quamdam bonitatem moralem, quatenus justa est, non tamen continet divinum cultum , nec est opus plietatis , nec per se confert ad animi perfectionem ; quin potius ex se multüs est periculis exposita, quae nisi compensentur ex aliquo perfecto fine religionis, et boni communis, non sunt eligibilia ei, qui velit perfectionem consequi.

4. Sufficit tamen honestas secundi modi. — At vero si sumatur militia religiosa (ut sic dicam ), id est, quae pro defensione Christianae religionis, et Ecclesiae , ac innocentum assumitur, sic quidem potest esse finis aptus ut propter illum instituatur religio, et hoc modo dicendum est, possibilem esse religionem militarem, id est, ad religiose militandum, tanquam ad proprium scopum, et finem institutam. Haec est mens D. Thomae supra , cujus sententia sine controversia fere communiter recepta est, et usu Ecclesiae satis confirmata ; nam militares ordines sub nomine et approbatione religionum, jam diu in Ecclesia fnerunt , et initium sumpserunt ab Urbano Il, ante 570 annos, ut ex historiis illorum temporum constat, et attigit Thomas Bosius, tom. 2. de Signis Ecclesiae, lib. 19, c. 1, num. ?2 ubi originem et progressum harum religionum breviter recenset. Probatur autem ratione, quia finis ille optimus est, et valde pertectus, et ad Dei gloriam et cultum multum pertinens ; sed ad illum finem possunt esse optissima media, illa eadem, quae substantialiter constituunt religiosum statum ; ergo si accedat debita potestas, seu auctoritas Summi Pontificis, ut facile potest, nihil deerit ad verum statum religiosum. Consequentia evidens est ex hactenus dictis. Major etiam declarata jam est. Minor cxplicatur et probatur. Nam imprimis votum castitatis aptissimum est ad illum finem, quia obligatio conjugis et onera matrimonii multum impedinnt libertatem necessariam ad militandum, et ad exponendum vitam suam bellorum periculis, nulla habita cura uxoris aut filiorum. Supposito autem coelibatu, consecratio castitatis per votum per se est gratissima Deo, eritque utilis ad obtinendum ab ipso auxilium in eo munere maxime necessarium. Est autem valde utilis ad conservandam animae puritatem , adeo necessariam his, qui vitam suam tot periculis expositam gerunt ; denique ad sanitatem, et robur corporis conservandum , ad illud munus adeo necessarium, plurimum conferre potest. Atque esedem vel similes utilitates in veto paupertatis inveniri possunt, quia, ut aliquis vere et ex corde Dei militiae se consecret, et lucrum temporale in ea non quaerat, nulla potest esse melior dispositio, quam rebus omnibus temporalibus omnino renunciasse, totumque illius affectum deposuisse; alias multum semper esset periculi bellandi potius propter rem familiarem augendam, quam propter Deum, ex qua intentione saepissime oriuntur bella injusta , furta, ac praedationes, et similia. Deinde status militiae requirit animum liberum omnti cura et sollieitudine vel augendi, vel conservandi temporalia bona. Item requirit animum adeo despicientem res hujus mundi, ut etiam vitam suam contemnat, propter divinum obsequium, eamque quotidie periculis exponat, ad quae omnia optima dispositio est abrenunciatio temporalium bonorum.

5. At vero obedientia, etiam seclusa religione, per sese maxime necessaria est in bello, quia sine illa nec debitus ordo, nec executio opportuna occurrentium actionum, et mediorum, nec debita sollicitudo, ac provida rerum omnium distributio, servari potest, cum tamen ex his circumstantiis felix helli successus maxime pendeat. Erzo si militia sit religiosa, et solum propter Deum, ad perfectionem ejus maxime pertinebit, ut illa obedientia voto sit consecrata Deo; sic enim et superiores majori cum potestate et fiducia praecipient, et inferiores majori cum reverentia et promptitudine obedient. Accedit, quod in negotio iam arduo nihil potest esse felicins quam divino nutu, per Vicarium, cui Dei nomine se tradidit, gubernari; sic enim et ipsa opera erunt majoris merii, et majori ratione poterit in eis divinum auxilium sperari. Tandem, qui hoc Dei bellum militat, debet esse expositus, ut huc vel illuc, ubi fuerit necessarium, vel ad aetionem communi bono magis opportunam, mittatur; hanc antem animi praeparationem confert obedientia ; est ergo hoc votum tali statui maxime accommodatum.

6. Unde etiam concluditur, traditionem lam, quae in professione religiosa fit, huic staiui maxime congruere, quia illa nihil aliud esse videtur quam praeparatio quaedam ad perfectam obedientiam, et simul ad paupertatem, et rerum omnium nudationem. Nam, qui se tradit, se abnegat, et se quodammodo derelinquit ; ideoque optime dispositus est ad obediendum, etc. Quin potius qui militiam profitetur , non solum actionem, sed etiam animam et vitam ponit in manibus Praelati ; perfecte ergo se tradit ; nihi igitur in tali vivendi modo ad verum statum religionis deerit, si ita institutus sit.

7. Contra hanc veritatem visus est tenere Sarmiento, in suo Defens., prima parte, nam monit. 257, ita objicit : officium, quod tendit ad irregularitatem, opponitur religioni; sed officium militandi tendit ad irregularitatem homicidii, ut per se patet; ergo non est vera religio, quae ad hunc finem instituitur. Quo argumento, ipse quidem solum intendit probare, religiones miltares, quae nunc sunt, non esse veras relgiones; tamen, si ratio est alicujus momenti, etiam probat non esse possibilem talem religionem veram; an vero ipse hoc senserit, vel calore disputationis excesserit, et consecutionem non viderit, haud satis scio. Respondeo tamen iacile, distinguendo majorem : cofficium tendens ad irregularitatem opponitur religioni clericorum, transeat ; religioni iaicorum, nego assumptum. Quia cum talisstatus non ordinetur ad sacerdotium, nihil ei offivit irregularitas, cum illa nec peccatum sit, nec ex peccato trahatur, nec sit per se intenta, sed per accidens consequatur. Illa ergo consecnutio irregulari- tatis valde accidentaria est ad statum perfeclionis.

8. Gravius objici potest, quia status religionis debet esse schola perfectionis acquirendae:at vero status militiae non potest esse status perfectionis acquirenda; ergo. Probatur minor, tum quia perfectio duo requirit, et carentiam vel diminutionem culparum, quoad fieri possit; et profectum in omnibus virtutibus, praesertim in charitate, et cognitione Dei. Ad utrumque autem est ille status valde improportionatus. De primo patet, quia munus illud est infinitis periculis peccandi expositum, tum propter nimiam exteriorem communicationem cum aliis hominibus, qui nec religionem profitentur, nec ordinarie honeste vivunt; quae conversatio et familiaritas vix potest moraliter excusari. tum propter ordinarium otium quod in hoc vitae genere esse solet, quamdiu actuale bellum non agitur ; tum propter alias innumeras occasiones, quarum effectus satis ipsa experientia ostendit. De secundo patet, tum quia ob easdem occasiones et causas non potest esse in his hominibus frequens virtutis exercitium; tum etiam quia nulla vel parva est, aut moraliter esse potest in tali statu institutio spiritualium magistrorum, minorque vigilantia et enstodia Praelatorum; quomodo ergo potest esse talis status, status perfectionis?

9. Respondeo, statum perfectionis esse omnem illum , in quo, praeter praeceptorum observantiam, conailliorum via custodienda esi ex vi talis vivendi modi, et praesertim ubi servanda sunt tria illa magna consilia , quae ostendimus in tali statu posse reperiri. Certum est autem in illo statu posse servari praecepta, et illa etiam, et ad hunc finem posse provideri sufficientia media. Item status perfectionis est ille , qui destinatur ad aliquid agendum propter Deum , quod perfectionem charitatis et requirit, et ostendit, et affert; tale autem opus est animam suam ponere pro amicis suis, ut Christus dixit, quod plane faciunt, qui huic sacrae militiae se consecrant; ergo talis status ex ratione sua sine dubio perfectionis est.

10. Considerandum autem est, in rebus creatis nullam substantiam esse perfectam, nisi debitis sit accidentibus ornata, et similiter in rebus moralibus, et praesertim in statu vitae, non satis esse quod habeat substantiam (ut sic dicam) talis status, sed necessarium esse nt debitis sit circumstantiis, et particularibus mediis communius, Solum ergo conclu- dit ratio facta, in hujusmodi statu moraliter nccessarium esse ut, priusquam milites actuali militiae committantur, in virtute aliquo tempore instruantur et exerceantur , quod libenter concedimus. Tum quia digne et cum debita intentione religiosa militare, est potius opus perfectionis acquisitae, quam acquirendae; religio autem, licet possit esse ad exercendam perfectionem, per se requirit ut sit schola acquirendae perfectionis , et debitus ordo postulat ut prius quis perfectionem acquirat, quam illam exerceat. Tum etiam quia, nisi hujusmodi milites prius sint in virtute radicati et fundati, non poterunt, moraliter loquendo, effugere pericula peccandi, quae in eo statu occurrunt, ut objectiones factae ostendunt. Ex quo etiam ulterius colligi potest, convenientissimum esse, et moraliter necessarium, ut in talibus ordinibus militaribus sint conventus religiosi, in quibus fratres milites aliquandiu verseniur, et in virtute ac perfectionis via instruantur , priusquam militiae se dedant; ct ad illos aliquoties recurrant tempore pacis, seu quando ab usu militiae commode vacare possunt, ut in virtute instaurentur, et, si pro humana fragilitate lapsi fuerint, vel de virtute aliquid remiserint, reparentur et reficiantur.

11. Denique ex eodem principio colligitur, valde etiam opportunum ac expediens esse, ut hae religiones non sint pure militares, sed conjunctionem aliquam, seu mistionem habeant cum religione spirituali, et societaiem cum religiosis, qui non militiae, sed spiritualibus exercitiis , et cultui divino incumbant , ut, nimirum, possint milites a clericis religiosis in rebus spiritualibus instrui et juvari. Unde in historiis de origine ordinis militaris S. Jacobi rcfertur , apud Didacum de la Mota, lib. 1 de Fundatione illius ordinis, c. 2, S2, et c. 9, cum prius ille ordo in solis militibus per modum cujusdam fraternitatis incepisset, et in vitae honestate, ac virtutis profectu perseverare non potuisset, milites ad se reversos intellexisse, se non posse Domino militare, nec institutum suum secundum debitum finem perficere , sine religiosis sacerdotibus, et spiritualibus, a quibus spiritualia reciperent , ideoque cum religiosis quibusdam canonicis regularibus in unum religionis corpus convenisse. Atque hunc morem alise religiones militares in universum servant, ut constat. Atque ita sufficienter ostensum est, et religionem militarem esse possibilem, et obiter tactum est quomodo debeat exerceri munus illud. ut statui perfectionis accommodetnr.

PrevBack to TopNext

On this page