Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An religiones militares, quae nunc sunt de facto, comprehendantur proprie sub genere status religiosi.

CAPUT IV. AN RELIGIONES MILITARES, QUAE NUNC SUNT DE FACTO, COMPREHENDANTUR PROPRIE SUB GENERE STATUS RELIGIOSI.

1. Superest dicendum de altera quaestione, quae difficilior est, an religiones militares, prout nunc sunt in Ecclesia, quoad milites, sint verae religiones simpliciter et absolute. Dico autem quoad ilites, quia, quoad clerieos vel monachos cum quibus habent supradictam in proximo cap., n. 11, unionem, non est dubium quin illi veri religiosi sint ; veram enim professionem faciunt, et se Deo dedicant immutabiliter, et tria vota substantialia plene observant ex vi suae professionis. Difficultas ergo est de militibus, et constitui maxime solet in hoc, quod illi non emittunt votum castitatis simpliciter, sed conjugalis tantum; haec autem castitas non videtur suflficiens ad constituendum statum simpliciter religiosum ; ergo. Probatur minor, primo, quia de ratione status religiosi est votum castitatis, adeo ut hoc non possit Summus Pontifex immutare, ut dicitur in c. Cum ad monasterium, de Statu monachorum ; sed illud non est votum castitatis simpliciter, sed tantum secundum quid ; ergo non potest constituere statum religiosum simpliciter, sed tantum secundum quid. Secundo, quia status religiosus postulat professionem observandi consilia, praesertim castitatis ; illud autem votum non est de consilio castitatis servando, sed solum de servanda ea castitate, quae ex natura rei est necessaria, et in praecepto; ergo non satis est ad statum religiosum constituendum, quia modus ille sezvandi eamdem castitatem, alias necessariam, majori obligatione, non promovet homines ad opera consilii et perfectionis facienda, sed solum ad servanda strictius praecepta, vel ad summum ad majorem perfectionem ejusdem operis praecepti, quod satis non est ad opus perfectionis. Tertio, si attente consideretur ratio ob quam est necessaria observatio continentiae ad perfectionem, plane constabit castitatem conjugalem ad hunc finem satis non esse. Quia quod maxime impedit profectum perfectionis, est ipse usus matrimonii, cum omnibus oneribus, et p quas secum affert. Unde Paulus, 1 Cor. 1, quando consilium casütatis dat, praecipue consulit abstinere a mauimorio, et virginitatem servare; et rationem subdit dicens: Volo autem vos sine sollicitu- dine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est que Dominà sunt, quomodo placeat Deo ; qui autem cu uaore est, sollicitus est que sunt mundi, quomodo placeat uvori et divisus est; et infra: Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueos vobis injiciam, sed ad id quod honestuin est. et quod facultatem prebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Sentit ergo matrimonium, et usum ejus, hoc impedimentum afferre, et non solam illicitam venerem, sed eiiam conjugii honestatem dividere cor, et afferre curas et sollicitudines quae perfectionem impediant ; ergo ad statum perfectionis simpliciter non potest sola castitas conjugalis sufficere. Unde Basilius, regula 5, ex fusius disputatis, locum hunc tractans, ait Paulum occupationes, quae ex matrimonio nascuntur, cum his quae propter Deum sumuntur, opposuisse, perinde quasi haec cwmn illis pee non possint.

2. Quarto accedunt similes rationes ex akis duobus votis desumptae ; nam talis paupertas ab his militibus vovetur, ut non liberet eos a sollicitudinibus hujus seculi, nec reprimat affectum conquirendi divitias ; imo, quod pejus est, ad hoc talem paupertatem vovere videntur, ut ditiores fiant ; denique, cum parentes filiorum sint, illis thesaurizare debent ; quomodo ergo perfectam et religiosam pauperta tem profiteri possunt ? De obedientia formari argumentum posset simile, quia qui obligatus est uxori, et curae filiorum ac familiae, non potest perfectam obedientiam profiteri ; tamen, quidquid sit de usu, quoad hanc partem, non est difficile rationem religiosi status salvare, si caetera non desint. »

3. Propter has et similes difficultates, nonnulli moderni auctores docuerunt, hos militares ordines, prout jam institutt sunt, et usu servantur, non continere verum religiosum statum quoad milites, sed tantum secundum quid. Primus hujus assertionis auctor videtur fuisse Soto, lib. 7 de Justitia, articnlo 3, et in 4, d. 27, quaestione prima, articulo quarto, ubi vehementius invehitur in mores et vitam horum equitum, quam fortasse par esset. Ejus tamen opinionem secutus est Sarmiento, in suo Defensorio, initio, et p. 1, monit. 6, etl. de hedit. Ecclesiae, p. 4, c. 1, qui etiam addidit, hos milites non esse personas Ecclesiasticas, neque gaudere privilegio canonis vel fori ; et monit. 16, negat hos emittere ;vota substantialia religionis. Idem tenuit postea Azevedo, libro 5 Novae recopil., lib. 3, tit. 5, lib. 14, numero tertio; Ludovieus Lopez, in Instruct. cons.,2 p., c. 48, et nonnulli alii, qui in suum favorem afferunt D. Thom. 2. 2, quaest. 185, art. 4, ad 3, ubi sic ait: Zlli modi vivendi, in quibus homines matrimonio utuntur, non sunt, simpliciter et absolute loquendo, religiones, sed secundum quid, in quantum scilicet in aliquo participant quedam, que ad statum religionis pertinent. Imo significat ulterius Soto, milites hos, cum quibus dispensatum est ut possint uxores ducere, non solum post hanc dispensationem, verum etiam ante illam, quando inhabiles erant ad matrimomium, non fuisse vere religiosos; arguens enim, quia si ante hoc privilegium matrimonium contrahere tentarent, nihil facerent, quod non aliunde emanare videtur, nisi a ratione religionis, respondet non inde provenire, quo sit vera religio, sed ex Pontificis statuto. Unde etiam concludit, non solum modo, verum etiam antea, per professionem hujus militiae non dissolvi matrimonium praecedens ratum, et non consummatum ; quod etiam de militibus S. Joannis affirmat, in 4, ubi supra. Quamvis fateatur, quod certum est, eos nunc esse inhabiles ad matrimonium, sentiens etiam illos non esse inhabiles ex vi voti, seu veritatis religionis, sed ex statuto Papae; et ideo subjungit ibidem, posse Pontificem cum cum his dispensare, ut ducant uxores, salva eorum religione, licet non esset (inquit) ita honestum et condecens; quae omnia fere sequitur Sarmienio, supra.

4. In quo non loquitur Sotus consequenter; nam in priori loco, lib. 7 de Institut., concedit hos milites Sancti Joannis esse proprie religiosos, quia pro suo instituto (ait) concentum habent, et obedientiee specimen, neque matrianonium contrahunt. At in altero loco, 4, ait non contrahere matrimonium solum ex staiuto Papae, non ex proprietate religionis; et in aliis religiosis militibus censet id non fuisse antea sufficiens, ut essent veri rcligiosi, cum tamen in reliquis pares essent; nam etiam habent obedientiae specimen, et antea majus habebant ; ex sua etiam institutione conventum habent , quamvis hoc ad veritatem religiosi status necessarium non sit. Aliam ctiam repugnantiam in dictis ejus invenio; nam aperte sentit, haec vota omnium horum militum, etiam S. Joannis, per se esse simplicia, et solum habere vel habuisse ilium effectum inhabilitandi ad matrimonium ex statuto Pontificis, sicut votum ordinis sacri ; aliis vero locis, ipse contendit ad veritatem religionis necessarium esse votum natura esse sua solemne, id est, vi sua, absque constitutione Ecclesise, impediens ac dirimens matrimonium ; quomodo ergo cum his stat, ut milites Sancti Joannis sint veri religiosi ? Denique, in eo etiam non sibi constat, quod ait, non esse ita honestum, et condecens, cum his, sicut cum aliis militibus, dispensare, ut matrimonium possint contrahere ; nam si votum eorum est ejusdem rationis, et in aliis fuit decens et expediens, ut in lib. de Justitia ipse docet, cur non erit in his? tam enim est observatu difficilis castitas ab his, sicut ab aliis, et in eisdem periculis versantur, et eodem modo laute vivunt. Est ergo de omnibus eadem ratio, si Papa velit sua potestate uti ; de facto vero fortasse non est inventa tapta necessitas in militibus Sancti Joannis, et praesertim quia impensius suae professioni et militiae vacant, et majorem quamdam rationem ordinis et obedientiae retinent.

5. Prima assertio pro militibus. — De militibus ergo Sancti Joannis pro constanti supponimus, esse veros religiosos ex vi institutionis suae. Ita sentiunt omnes Doctores citandi, et Soto non negat. Et probatur, quia poss bilis est religio vera et militaris, ut supra ostensum est; sed in hoc instituto invenitur quidquid ad veritatem talis religionis desiderari potest ; ergo. Patet minor, quia imprimis habent integrum votum castitatis, ut supponitur; vota autem paupertatis et obedientiae non habent certam mensuram necessariam ad veritatem status religiosi, sed satis est quod sint secundum aliquam regulam approbatam, qualis est ista religio. Praesertim, quia quoad paupertatem revera sunt incapaces dominii, et omnis usus seu dispositionis ejus, sine superiorum facultate ; quod autem in hac majorem aliquam latitudinem habeant, spectare potest ad minorem rigorem, non ad tollendam substantiam religionis. Eademque ratio est de obedientia, praesertim cum ex vi instituti teneantur ad obediendum in re satis ardua et difficili, qualis est aggredi quaecumque pericula belli propter fidei defensionem.

6. Quod autem Soto ait, impedimentum contrahendi matrimonium in his religiosis esse tantum ex statuto Ecclesiae, et non ex vi religionis, primum nihil obstat veritati status religiosi ; nam hoc commune est omnibus religiosis professis , ut ex sententia Bonifacii et Gregorii Pontificum, et ratione tomo praecedenti ostendi. Deinde, voluntarie videtur hoc dictum, in hoc genere professionis, seu religionis, magis quam in aliis; nec ab ipso Soto differentia haec aliqua ratieone probatur ant declaratur. Cur enim in aliis religionibus inhabilitas haec intrinsece oritur ex natura talis professionis, et in hac, non nisi ex statuto Ecclesiae? Aut enim es sola ratione generali, quia militaris religio est, vcl ex aliqua speciali : primum diei non potest, alias nulla militaris religio posset esse vera religio, quia ipse Soto putat, illam solam esse veram religionem, quae vi sua hanc afiert inhabilitatem ; consequens autem falsum esse ostensum est capite praecedenti. Secundum etiam excogitari non potest ; quae enim specialis ratio fingi potest necessaria ad hunc effectum , quae in religione militari inveniri possit, et in hac non inveniatur? Denique, ipse ait hunc effectum sequi ex traditione , per quam efticitur religiosus, quasi servus religionis; sed haec traditio invenitur in his religiosis, alioqui religiosi non sunt, quod ipse Soto alibi dicere non audet. Igitur si in aliis religionibus illa inhabilitas sequitur ex natura votorum, et professionis , etiam in hac; vel, quod verius est, sient in aliis, ita etiam in hac solemnitas illa est ex constitutione Ecclesiae, quod ad veritatem et proprietatem religionis nihil refert. Quare falsum est etiam, quod Soto ait, per professionem in hac religione non dirimi matrimonium ratum, non consummatun, oppositum enim in citato tomo ostendimus. Denique non video, qua consequentia aut ratione Soto admittat Pontiticem posse in hae professione dispensare, cum de caeteris religionibus non militaribus id neget. de quo etiam infra dicendum est. Quae fere omnia attingit et confirmat Navarrus, consii. 2, de Conversione conjugat., quod incipit Quidam nobilis.

7. Consectarium ea assertione. — Hinc conciuditur, omnes religiones militares , quae a prima sua institutione cum integro voto castitatis ac reliquis institutae fuerunt, quamdiu in illo statu et integritate permanserunt, veras ac proprias religiones fuisse ; nam rationes factae de religione Sancti Joannis, prout nunc est, idem de caeteris probant, quoad illum staium, et tempus pro quo duravit.

An etiam ordines militares, qui castitatem tantum conjugalem vocent , sint proprie veigiones.

8. Non videri veros religiosos. — Difficultas vero superest de his, quae vel a principio solum castitatem conjugalem pro militibus professae sunt, prout de militibus Sancti Jacobi refertur : vel per relaxationem a Pontifice concessam ad eum statum defecerunt ; nam jam perinde se habent , ac si a principio ita essent institutae ; quia jam revera nihil atnplius vovent aut profitentur, et ita remissio illa non est tantum in usu, sed in ipso statu, et ideo videtur transiisse a statu religioso ad non religiosum, seu solum secundum quid religiosum.

9. Opinio Navarri affirmantis eos esse vere religiosos. — Nihilominus communis opinio est, hos milites etiam nunc esse veros religiosos, simpliciter et absolute; ita tenct Navar., cons. 11, de Hegul., quod incipit Qauidam eruditissimus , ubi ad hoc confirmandum affert communem sententiam , asserentem contra D. Thomam, Pontificem posse dispensare cum religioso ut uxorem ducat : sed illa sententia, ut ego opinor, nihil ad rem praesentem facit, nam illa non asserit posse fieri per dispensationem, ut religiosus manens religiosus ducat uxorem, licite et valide , sed ut desinat esse religiosus, et iia possit id facere. Nec recie diei mihi videtur, statum hunc esse religiosum, cum perpetua (ut sic dicam) dispensaüone , sed cum tali institutione, quae jam non requirat dispensationem, et ideo dixi, numero praecedenti , perinde esse hanc rem considerandam , ac si a principio religio ita esset instituta. Affert etiam ibi Navarrus ad hoc declarandum , solemnitatem voti jure Ecclesiae, ct non divino, esse adjunctam professioni religiosae. Sed hoc etiam non existimo ad rem facere; nam, licet inhabilitas ad matrimonium sit ab Ecclesia addita, tamen votum integrum castitatis, et obligatio ad non nubendum a Christo tradita sunt, et sub consilio posita cum statu religioso; punctum ergo difficultatis est, an tale votum, integre saltem obligans, sit de essentia status religiosi absolute dicti. Nam quod Navarrus ibidem subjungit, sicut solemnitas voti fuit ex institutione Ecclesie , ita etiam ex ejusdem voluntate et institutione pendere , quod ad religiosum statum requiratur votum integrum castitatis, vel partiale sufficiat, non est aeque certum , ncce ejusdem rationis. Nam solemnitas ilia, quae consistit in nhabilitate ad matrimonium, intrinsece non est necessaria ad perfectionem, licet deserviat ad occasiones tentationem magis toliendas; et non est res consistens in voluntate hominis, sed in exitrinseca lege; at quod votum castitatis sit integrum , vel conjugale tantum, multum videtur ad perfectionem periinere intrinsece et natura sua; et ideo non videtur simle. quod possit Eeclesia statum perfectio- nis approbare sine solemnitate voti, vel eliam sine integritaie.

10. Opinionem Nacarri alii amplectuntur. — Eamdem nihilominus sententiam docuit idem Navarrus statim, consil. 12, et latius in tit. de Reditibus Eecles., q. 1, monit. 55 et 26. et q. 3, monito 27 et sequentibus, quibus locis late contra Sarmiento rem hanc disputat. Eamdem sententiam comprobat Martinus Avala, in Compendio et declaratione ordinis sancti Jacobi, cap. 1et 2. Brevius eam attigit Covarr., in Epit., 4, p.2, c. , S1, n. IS;ubi allegat Fortunium Garciam in quodam consilio pro ordine Sancti Jacobi; late Michael Medmna, lib. 4 de Sacr. hominum continent., controver. 7, cap. 39. Pro eadem sententia refert alios, et praesertim varios Doctores Hispaniae, qui ei subscripserunt, Didacus Motta, in speciali opere de hac re, l. 2, c. 1 et2.

11. Primum fundumentum eorum ex Dullis Poatificum.—kundamentum hujus sententiae partim auctoritate nititur, partim ratione. Primo ergo ad hoc afferuntur Bullae Pontificiae, a quibus hae militiae approbatae sunt, ut ordines regulares ac religiones; et ita in eis seepissime nominantur. Has late et erudite adducit Didacus Motta, in primo libro illius operis ; et in libro 2, earum verba docte expendit. et ideo pauca hic attingam. Solum adverto in eis nunquam expresse, directe, et quasi ex instituto tractari, an talis sit vera religio, necne ; sed solum sub nomine religionis sapius significari, et de illa tanquam de ecclesiastico quodam gradu tractari, ac denique eisdem formulis loquendi, religiosam professionem , habitum, fraternitatem, obedientiam , et caetera similia, huic statui ac aliis religionibus aitribui. Sic Alexander IlI, in principio suae Bulkle : 7n Feclesiasticis gradibus (ait) generaLiones justorun per tempora sibi succedunt, judicans statum illum ad gradus ecclesiasticos pertinere ; et infra: 7n habitu et couversatione religionis , sub unius magistri statuerunt obedientia cominorari ; et infra: A Sede AposLolica reguisistis, ut vos tanquam peculiares ftlios in defensionem vestram, et locum, in quo caput ordinis fuctum fuerit, in jus, et proprielaten saucie Romane Eeclesie suscipere deberemus ; et infra : Ordiuem cestrum auctoritate A postolica coufirinantes, etc. ; et infra: Inter ea, qua in pro[essionis vestrae ordine statutum est obsereari, primus est, ut sub unius magistri obedieulia , in commun lumnilitate absque discordia, sine proprio vivere debeatis. Et statim adducit exemplum primitivae Ecclesiae, quo, ut Sancti docent, omnes religiones imitatoe sunt , et statim adjungit votum continentiae conjugalis. Et infra prohibet, post factam professionem redire ad seculum, vel ad alium ordinem transire sine magistri licentia ; et infra declarat, has personas frui privilegio canonis. Similia verba reperiuntur multa in aliis bullis, quarum fragmenta praedictus auctor refert, quae omitto, quia ejusdem rationis sunt.

12. Item ex regula ipsa. — Ex fragmento autem regula haec adnotanda censui. Primum, refertur ibid., n. 17 et 18, longam disceptationem Archiepiscoporum et Episcoporum circa illum ordinem factam fuisse, qui (dicitur ibi) cuze magno gaudio et celebritate ordinem sanctum, et confivmatione dignum acceptarunt, atque ita Summum Pontificem illum confirmasse. Numero autem 21 ponuntur tria vota, quae ab his militibus emittuntur, et subditur statim, n. 22: Predicta aaLtem tria, ut vera, et perfeciae charitatis complementum sunt instituta. Quibus verbis aperte significatur, hunc esse statum perfectionis; ne autem quis dicat sermonem esse de substantiali tantum perfectione charitatis, subditur statim : Cum enm perfecta charitas foras onnene abjiciat tanorem, et praedicti fratres, pro exaltatione Christiane fidei, et fratrum defensione personas, et ves unwersas diversis periculis, et mavtyrus indifferenter emponant, Deuwm tota mente, et totis viribus, et promimum sicut se ipsos diligere comprobantur. Constat enim hanc charitatis perfectionem, quae foras mnittit timorem, et quae ita omnia contemnit propter Deum, non esse communem, sed excellentem ac religiosam. Denique in discursu illius regulae multa traduntur, quae, si serventur, magnam quidem perfectionem aflerent, et sine profectu in perfeciione servari non possunt; ergo signum esi professionem illius reculae esse statum perfectionis, quia et modus vivendi stabilis est, et a Pontifice probatur, ac votis firmatur, et ad perfectionem ducit; cum ergo non sit status Episcopalis, erit rcligiosus, quia non est alius status perfectionis.

13. Concluditur ratio fundamentalis ipsius opinionis affirmantis. — Atque hinc tandem manifesta relinquitur fundamentalis ratio pro hac sententia ; nam hic ordo est verus status perfectionis ; ergo est verus status religionis; ergo ejus membra sunt veri religiosi. Prima consequentia probata jam-est, et secunda est per se nota, quia verus status religionis non est nisi in singulis personis. Anteccdens autem probatum est ex verbis regu- lae, et declaratur amplius, quia hic status non est vitae ordinariae et communis observandorum praeceptorum; sed etiam sublevatur ad observanda consilia, non utcumque, sed cum vera traditione totius hominis, totiusque vitae cjus ad obsequium Dei, et in actu satis difficili, qualis est vitam pro defensione honoris ct Ecclesiae ejus tot periculis ac laboribus exponere. Ac denique cum obligatione perpetua ad illa tria magna consilia, paupertatis, castitatis et obedientiae, quatenus ad illum finem accommodata sunt, et sufficiunt ; ergo est status perfectionis.

14. Declaratur haec ratio discurrendo per singula tria vota substantialia. — Quia vero in lus votis, et praesertim castitatis, opposita opinio n. 8 maxime haeret, amplius in hoc puncto explicanda est dicta ratio. Ponderanda ergo sunt illa ultima verba in fine praecedenüs numeri posita: Quatenus ad talem finem accommodata sunt, et sufficiunt. Quia, ut recte Navarrus, Covarr. et alii advertunt, non cst de ratione status religiosi in communi sumpti, ut summam paupertatem vel obedienuam profiteatur, alioqui vix ulla esset vera religio; et saltem hae religiones, de quibus agimus, etiam quoad illam partem, qua ex clericis constant, non essent verae religiones, quod nulius audebit concedere ; sequela autem patet, quia etiam illi non profitentur summam paupertatem vel obedientiam, sed juxta suam regulam. Ergo unaquaeque religio determinat sibi certum modum et mensuram circa materiam horum votorum ; haec autem non potest melius aliunde sumi, quam ex fine religionis; quia omnes res morales ex tine sortiuntur media et speciem, modum et formam; haec autem vota sunt media ad perfectionem ; unde sicut perfectio in tali religione quaeritur determinate in tali actione, quae est scopus proprius illius religionis, ita ciiam vota et eorum materiae dcebent illi accommcdari. Cum ergo hae religiones, etiam quoad milites, haec vota usurpent, cum debita mensura ac modo, respectu sui finis, et finis alias sit sufficiens ad perfectionem, ut in c. 3 probatum est, nihil illis deesse potest ad veritatem religionis.

15. Preedictam rationem non videre concludere quoad votum castitatis. — At enim dicet aliquis rationem hanc optime satisfacere pro voto paupertatis et obedientiae, de quibus profecto nulla potest esse ratio dubitandi, si de iustitutione, non de usu loquamur, ut loquiinur. Pro voto autem castitatis non videri sa- tisfacere ; nam inter hoc votum et reliqua est notanda differentia, quod materia castitatis non videtur recipere moderationem, seu divisionem, nam tota materia ejus, quae est contra matrimonium, non est consilii, scd praecepti ; solum continentia a matrimonio ct usu ejus est in consilio tantum ; et ideo, si quis vovet castitatem, quae est in consilio, necessario vovet totam castitatem, vel saltem tenetur servare tutam castitatem, quia ex tali voto tenetur non consummare matrimonium, ct consequenter vel ex eodem voto, vel saltem ex naturali jure tenetur omnino castus csse; si autem non vovet castitatem quoad abstinentiam a matrimonii copula, non amplectitur consilium castitatis, nam castitas conjugalis non est in consilio, sed in praecepto. Cum ergo ad statum perfectionis necessarium sit vovere castitatem, quae est in consilio, non potest dividi hoc votum ex parte materiae, ita ut ad perfectionem sufficiat. Quod non est in aliis duobus, quia potest quis vovere paupertatem et obedientiam quatenus in consilio sunt, et tamen non vovere omnia quae in ca materia sunt in consilio, quia non est necessarium ad perfectionem sequi omnia consilia.

16. Tria explicanda pro objectione promima. — Explicanda ergo sunt tria: primum, quomodo castitas conjugalis accommodata sit huic instituto ; secundum, quomodo sufficiens ad statum religiosum ; tertium, quomodo tale votum sit de materia consilii. Primum in regula et bullis citatis insinuatur, et ex ipso fine, et actionibus ad illum necessariis non obscure intelligitur. Dum enim finis illius insututi sit agere justum bellum pro fidei defensione, non potest natura sua non esse multis periculis humanis expositus, considerata hominis fragilitate. Quia necesse est ut inter frequentes occasiones milites versentur; item necessarium est ad conservandas corporis vires prolaboribus belli sustinendis, illud abundantius reficere, et robustius reddere, quod vix potest fieri, quin simul aculei carnis et sensualitatis augeautur. Deinde pro rationc status et muneris, hae personae non possunt in claustris vivere, nec ordinarie et ex regula asperioribus vestibus uti, nec denique applicare alia media ad castitatem servandam moraliter necessaria. Quia ergostatus religiosus ita debet ad opera perfectionis in ordine ad aliquem finem obligare, ut non implicet homines periculis peccandi, ideo, considerata ratione illius finis et status, castitas conjugatis videtur accommodatissima.

17. Deinde erit talis castitas sufficiens, si lini illius religionis seu instituti per eam satisfiat. Ouod ergo satisfiat, sic patet, quia finis illius instituti non est contemplari, nec contemplata aliis tradere, nec spiritualibus ac internis exercitiis impensius vacare, ad quos fines necessaria est perfecta custodia castitatis. Et de his loquebatur Paulus, cum dicebat: Qui sine uzore est, sollicitus est que Domini sunt ; qui autem cum uaore est, sollicitus est quee sunt mundi ; quia illa sollicitudo revera impedit praedictos fines spirituales, et consequenter perfectionem status, qui ad illos ordinatur. At horum militum status ordinatur ad serviendum Deo in actibus externis, et re militari, ad quem finem non est absolute necessaria castitas, quae excludat conjugium ; nam, licet quis uxorem habeat, potest cum tota perfectione necessaria debitis temporibus militiae vacare; ergo ad talem statum sufliciens esse potest votum castitatis conjugalis.

18. Primus modus explicandi parum sufftciens. — Secundus modus enplicandi.— Quod denique hoc votum aliquo modo sufliciat, ut consilium castitatis in tali statu aliquo modo servari dicatur, explicari potest, primo, quia offerre Deo, et voto consecrare castitatem alioqui necessariam, consilium est ; sed hoc non videtur satis, quia illud non est profiteri castitatem quae sit in consilio, sed solum est facere opus consilii in vovendo. Secundo ergo explicatur, quia ex vi voti castitatis tenetur hic religiosus abstinere ab uxore, quae est materia consilii castitatis, quia, seciuso voto, abstinere a tali usu non esset praeceptum. Assumptum patet, quia hi milites tenentur multis temporibus separari ab uxoribus, ut militiae intersint ; et uxores etiam hoc patienter terre, de quo debent a principio admoneri ante matrimonium, si veri jam religiosi sunt, vel postea, quando consentiunt ut religiosi fiant. Quae explicatio non displiceret, si sufticienter probaretur hanc obligationem nasci in hismilitibus ex voto castitatis ; at hoc facile negabitur, sed nasci dicitur ex voto obedienliae, vel ex regula. Et potest hoc suaderi, quia, licet hi milites aliquando forte peccent, non eundo ad bellum, cont:ia obedientiam, aut contra justitiam, si tenentur ratione stipendii, vel commeudae adire , non tamen peccabunt conira votum castitatis, etiamsi illo tempore suis uxoribus utantur ; ergo signum est non obligari ad eundum in bellum ex voto castitatis. Antecedens patet ex bullis, et instituto ipsorum qui solum vovent castitatem couju- galem ; sed ille actus non est contra castitatem conjugalem, ut per se patet; ergo non st contra votum. Imo, licet militiam debito tempore omittant ob amorem uxoris, vel ob nimiam libidinem, aut affectum rei uxoria, lieet peccent contra justitiam, vel obedientiam, ratione actus praecepti a quo impediuntur, non tamen videntur peccare contra castitatem conjugalem, et consequenter nec contra voium.

19. Sed nihilominus probabile mihi est, eos peccare contra castitatis votum, saltem quando debitam militiam omittunt ex affectu ad rem uxoriam, quia jam tunc ille affectus in tali persona non solum est contra justitiam vel obedientiam, sed est contra castitatem , quia est intemperatus affectus libidinis, quia licet de se mala non sit, ex indebito modo potest affectus ejus esse malus ; et quamvis videatur illa malitia consistere in hoc, quod est causa alterius mali, seu omissionis, tamen non solum est malus ille affectus, quia causa est, sed etiam quia in se inordinatus est ; non enim ideo est inordinatus quia est causa , sed quia est incrdinatus, ideo est causa; effectus ergo non confert, sed indicat malitiam, quae in illo affectu non est alia nisi intemperantiae conira castitatem ; ergo actus libidinis ex illo affectu procedens, etiamsi sit cum propria uxore, contra castitatem est, quia in illa delectatione ultimus finis constituitur ; ergo eadem ratione est contra votum castitatis talis personae, quia votum castitatis conjugalis, licet non prohibeat usum castum propriae uxoris, impedit nihilominus omnem usum intemperatum illius ; sic enim omnis usus uxoris propriae, vel contra debitum ordinem aut modum , aut propter solam voluptatem, est contra votum castitatis conjugalis, licet sit magis vel minus grave peccatum pro ratione materiae. Quocirca, licet votum castitatis conjugalis in aliis personis non habentibus ialem s:atum non inducat talem obligationem, quia in eis talis affectus non esset malus nec nimius, in persona nihilominus, quae illum statum per tale votum simul cum aliis profitetur, usus ille est castitati contrarius; atque ita necesse est ut votum solius castitatis conjugalis in tali statu factum aliquam continentiam comprehendat , quae simpliciter sit in consilio, et non in praecepto.

20. Potest etiam hoc alio exemplo seu actu declarari ; quia verisimillimum est obligari hos milites ex vi suae professionis ad ita modcrandam rem uxoriam, ut per illam non extenuentur viribus sibi ad militiam necessariis. Nam cum ad eum finem primario profiteantur, et haec media ab eis assumantur, et promittantur, ut necessaria moraliter ad illum tinem consequendum, videntur profecto, sicut ex voto obedientiae obligantur ad obedientiam illi tini necessariam, et cum proportione ad paupertatem, ita etiam obligari ad castitatem conjugalem, quae continentiam illi fini necessariam praescribat. Igitur ex hoc etiam capite nimius uxoris usus poterit ip tali persona esse malus, et voto contrarius, qui alias in persoua omnino libera non esset peccatum. Unde in eadem regula Sancti Jacobi, c. 9, alias 25, dicitur, milites non debere uti abstinentiis et afflictionibus corporis, quae vires ad militiam necessarias debilitent , ideoque in his rebus obediendum esse Magistro ; ergo multo magis in alia materia requiret moderationem. Et sicut ibi obedientiam, ita hic vult regulam esse castitatis observationem. Neque nunc contendo an tale peccatum mortale sit vel veniale; nam, licet sit contra votum, poterit interdum csse veniale. quia inordinatio illa in ordine ad castitatem videri potest materia levis; id quod parum refert ; satis enim est ad statum perfectionis. quod ille obligetur ad servandam continentiam, quantum materia est capax in tali actu, vel opportunitate. Unde, licet hae personae voveant simpliciter castitatem conjugalem , tamen prudenter intelligitur de castitate conjugali proportionata tali personae, ac statui; quae castitas non solum includit abstinentiam ab omni vago concubitu , et ab omni turpi delectatione ad illum perünente , sed etiam debitam moderationem in usu propriae uxoris, convenienter ad finem talis status. Denique huc etiam spectare videtur, quod in dicta regula, c. 13, alias 32, prohibentur hi milites ad uxores accedere cum jejunaverint, et in solemnitatibus Sancta Mariae , Sancti Joannis Baptistae, Apostolorum, et in aliis majoribus festivitatibus, et vigiliis earum. Et in bBulla Alexandri HT, de contirmatione illius ordinis, ante medium, significatur non debere hos milites suscipere uxores sine licentia Magistri ; maxime si ad secundas nuptias, moriuis prioribus uxoribus, transire voluerint. Haec autem omnia indicant in hoc statu servandam esse, saltem secunóum regulam, aliquam castitatem, quaenon estin praecepto, sed in consilio ; quam totam verisimile est sub voto comprehendi ; quia vovent servare tria vota juxta talem regulam.

21. Atque haec quidem omnia probabiliter declarant materiam talis voti ; tamen ne seru- pulos aut laqueos injiciam, non existimo certum, nec necessarium, has circumstantias castitatis, quas explicui, licet pertineant ad perfectionem, et ad regulam, et convenientem modum illius religionis, cadere sub proprium votum castitatis, ita ut in eis peccare sit proprie sacrilegium, aut majus peccatum, quam sit illud, ad quod obligat talis regula; quia conjecturae adductae , licet sint congruentes, tamen non cogunt ut asseramus illam esse materiam talis voti, sicut multa servantur ex regula in aliqua religione, quae ad perfectionem paupertatis pertinent, et tamen non statim sunt materia voti paupertatis, ut vilioribus pannis uti, vel quid simile; ita ergo in illis omnibus dici potest. Quamvis autem hoc admittatur, nihilominus ad statum religiosum censebitur sufficiens castitatem necessariam ad salutem ex voto servare, majorem vero aliquam ex regula et generali obligatione tendendi ad statum perfectionis, quem quis professus est, etiam si illa obligatio non sit ex voto, nec etiam fortasse sub culpa mortali.

22. Declaratur jam ratio posite nwmero decimo quarto, quoad paupertatem. — Ex his, quae de castitate diximus, facile erit de paupertate cum proportione ratiocinari. Constat enim statum illum, qui secum admittit conjugium , non posse exactum vel magnum usum paupertatis secum compati. Quia necessc est ut uxoratus suam habeat familiam, cui provideat ; morale etiam est ut filios habeat, quibus thesaurizare debeat ; ergo necesse est ut professio paupertatis tali statui accommodata haec non prohibeat ; non ergo potest esse nimium siricta. Item non potest esse tanta, quae excludat omnem sollicitudinem et curam acquirendi temporalia bona, quia aliqualis cura hujusmodi intrinseca est statui matrimoniii, moraliter loquendo. Quocirca, licet in regulis horum ordinum dicatur non habere propriun, et hoc vovere, nihilominus illud lato modo illi statui accommodato intelligendum est. Quia nimirum non habent dominium omniuo liberum quoad omnem usum, sed dependentem a voluntate, et licentia sua religionis; habent tamen usum illarum rerum ita firmum, ut non possit jure etiam ab ipsa relicione auferri, nisi in casibus certis, ac definitis in ea, nec etiam possint filii talium militum haereditate paterna privari, et alia hujusmodi, quae vel sufliciunt ad dominium, licet impeditum aliquo modo, sicut est dominium majoratuum, vel certc moraliter illi aequivalet.

23. De sufficientia dicte panupertatis ad statum religiosum. — Quod autem hujusmodi paupertas sufficere possit ad aliquem verum statum religiosum, eodem discursu ostendi potest, quo de castitate factum est. Quod hic faeilius est, ut Covarr. supra notavit, qui: paupertas majorem habet latitudinem, et adhue in perfectioribus religionibus non est aqualis. Ergo ex se non est definitus certus modus paupertatis ad verum statum religiosum ; ergo ex fine definiendus est. Nam in omni religione dicantur homines Deo, ad ejus speciale obsequium, secundum aliquem finem, qui ad perfectionem sufficiat ; unde paupertas illa, quae sufficiat ad talem tinem exacte consequendum, erit etiam sufficiens ad verum statum religiosum in tali specie et modo perfectionis. In hoc autem statu ad finem ejus hic modns paupertatis sufliciens est, quia, licet aliquam sollicitudinem temporalium bonorum habeat adjunctam, non tamen tantam, quae impediat debitum modum tendendi in talem finem. In aliis autem religionibus, quarum finis est spiritualibus exercitiis ve! divinae contemplationi impensius vacare, necessaria est major paupertas, quae omnem sollicitudinem temporalium bonorum auferat, quantum humana infirmitas ac necessitas patitnr, et in superioribus declaratum est; at vero in hoc ordine religionum, qua: ad externa opera vitae activae, et praesertim ad militiam ordinantur, non est cur requiratur tam stricta paupertas. Suffciet ergo illa quae juxta conditionem et modum talis status excludat snperflua, et tollat curam et sollicitudinem tali fini repugnantem, qualis est illa quae descripta est.

24. Disseritur denique de obedientia.— Tandem hinc multo facilius concluditur, in hoc statu non deesse verum obedientiae votum ad statum perfectionis sufficiens; imo, si attente bullae et regulae horum ordinum legantur, invenientur non parum perfectionis in hac parte profiteri, quantum est ex vi instituti, quidquid sit de usu, vel dispensationibus quibus se ab actuali exercitio obedientiae eximunt; hoc enim non minuit veritatem et proprietatem status religiosi, licet perfectionem personarum possit minuere. Et ad eumdem modum de aliis observantiis et regulis discurrendum est. Ergo, consideratis omnibus, nihil deesse videtur huic statui, quominus proprie et vere religiosus censendus sit.

25. Conciliatio utriusque opinionis rejicitur. — Non desunt tamen qui, has senteutias in concordiam redigere volentes , distinctione utantur , dicentes statum religiosum posse et late et stricte sumi, ut est communis distinctio juristarum , in Rubrica de Regularibus, et Summistarum , verb. Beligio. Atque priori modo, hos milites esse religiosos, eorumque statum vere religiosum; posteriori autem modo non esse religiosos, nisi secundum quid; et hoc putant significasse D. Thomam in loco superius citato, in n. 3. Ne autem per hanc distinctionem tota quaestio revocetur ad usum terminorum, necesse est interrogare ab his Doctoribus, quid per religiosum late sumptum intelligant. Nam si sub ea voce omnes personas comprehendant, quae speciali modo divino obsequio obligatae sunt, et non solum praeceptorum, sed etiam consiliorum viam profitentur (sic enim seepe vox illa religiosus, etiam in jure accipi solet), parum profecto his personis tribuunt, idque nec Soto, nec Sarmiento, ve alii negarent; sed id satis non videtur ad ea omnia, quae Pontifices in suis bullis significant, cum proprietate intelligenda. Si vero aliquid amplius his personis, quod ad proprietatem status religiosi pertineat, aitribuunt, quid est cur eos lato modo religiosos, et non stricto, sicut alios appellent? Deinde interrogo an in illo lato modo includatur analogia, et tanta diminutio, ut non simpliciter, sed tantum cum addito, et secundum quid, hi dicendi sint religiosi , nam contra videntur procedere omnia adducta; si vero univoce et simpliciter tales sunt, non oportet ambiguitatem media illa distinctione introducere.

26. Fera decisio controversie. — Igitur absolute asserendum censemus, hos milites quoad statum esse proprie religiosos, quamvis quoad usum et observantiam revera non vivant simpliciter religiose, sed valde secundum quid ; hoc enim negare non possumus, nisi adulatores videri velimus. Ut autem distinctius constet quid per verba illa, esse, scilicet, religiosos proprie quoad statum, non ita tamen quoad usumn, significetur, addimus, imprimis ex illo principio (quod scilicet habeant statum simpliciter religiosum ) haberi, has personas esse ecclesiasticas , simpliciter loquendo, et gaudere privilegio canonis et fori; ita enim in praedictis bullis expresse dicitur. Et patet, quia specialiter sunt assumptae sub Summi Pontificis protectione, tanquam personae specialiter divino cultui dicatae. Deinde religiosorum appellatione in jure veniunt, simpliciter loquendo, praesertim quoad favores et gratias, tum quia in suis Pontificiis bullis ita simplicitcr appellantur; tum etiam quia censentur habere in Eeclesia proprium et specialem statum ecclesiasticum, et non secularem, nec clericalem; ergo religiosum.

27. Objicitur a triplici absurdo. — Primum absurdu nullum esse. — Ordo militaris institu; nequit absque Sede Apostolica. — Dices: ergo talis status venit in jure sub nomine regulae, aut religionis approbatae; consequens videtur falsum, alias ejus persona comprehenderentur sub cap. unico, de Voto, in 6, dicente, votum castitatis solemnizari per proftessionem factam in religione approbata. Item comprehenderentur sub decreto Concilii Tridentini , sess. 25, c. 15, de Regularib. , quod annum decimum sextum aetatis completum, et integrum annum probationis requirit ad valorem professionis. Respondeo, concedcndo primam et principalem illationem, hoc enim probant testimonia Pontificum, quae de approbatione horum ordinum adducta sunt. Contirmari etiain potest ex c. ult., de Relig. dom., et c. 1, eodem tit., in 6, ubi prohibetur omnis professio facta in religione non approbata per Sedem Apostolicam; sed professio in his ordinibus valida est, et consentanea illis decretis; ergo revera hi ordines comprehenduntur ibi sub religionibus approbatis. Unde, e conirario, non dubito quin, si aliqui intentarent novam religionem miltarem introducere sub specie religionis et professionis, sine approbatione Papae, graviter peccarent, et inciderent in poenam excommunicationis latam in d. c. 1, de Religiosis dom., in 6, etiamsi non perfectiora vota emitterent, quam in his ordinibus modo emittantur ; quia et verba, et ratio, et consequenter intentio Pontificum in illis textibus ad has religiones proprie et meritc extenduntur. Cum enim agitur de multitudine ci varietate religionum, quae est in Ecclesia, militares plane comprehenduntur; cum ergo ait Pontifex se velle ponere modum et terminum huic multüplicationi religionum , has ctiam comprehendit; nam simpliciter et generatim loquitur; item non minor confusio ct perturbatio sequi potest in Ecclesia ex multiplicatione voluntaria religionum militarium, si absque Apostolicae Sedis approbatione fiat, quam ex aliis; imo eo possent sequi majora pericula, quo talis religionis modus, minus austeritatis, et plus habet libertatis; ergo haee religiones comprehenduntur sub illo decreto, atque adeo in jure sunt simpliciter religiones approbatae.

28. Secundum absurdum non sequitur.— Prima vero illatio, quae ex ipsa principali consequertia subinferebatur, non sequitur; nam, licet votum castitatis horum militum sit enissum in religione approbata, non tamen est votum integrae castitatis; dictum autem cap. unicum, de Voto, in 6, loquitur de voto inteero castitatis, et ideo non sequitur votum horum militum esse solemne; itaque, ex parte status et approbationis nihil illi deesset ad solemnitatem, de qua est sermo in illo textu, si alioqui ex parte intensionis materiae esset sutficiens. Repugnat autem directe, votum esse de sola castitate conjugali, et esse solemne, quoad inducendum impedimentum iritans subsequens matrimonium. Et eadem ratione certum est, tale votum non esse solemne quoad irritandum mairimonium antea contractum non consummatum ; impossibile enim est matrimonii vinculum dissolvi per votum, quod simul stare potest cum matrimonio postea subsecuto, ut infra, in discursu de votis Societatis iterum dicam, tract. 10, lib. 4, c. 1 et 2. Et in praesenti esaet valde absurdum, vinculum matrimonii dissolvi per assumptionem status, quo perseverante et durante in tota sua perrectione, posset contrahi matrimonium cum alia.

29. Votum hoc castitatis quid participet de solemnitate. — Adverto tamen, licet hoc votum non habeat solemnitatem quoad praedictos effectus, nihilominus participare aliquid de voti solemnitate quoad perpetuitatem absolutam, propter conjunctionem quam habet cum vera traditione religiosa, propter quod solient a Navarro, et aliis auctoribus supra, num. 10, citatis, vota horum religiosorum solemnia appellari. Unde etiam habent, ut difficilius multo dispensari possint, quam vota mere simplicia ; quia traditio ipsa ex suo genere ac natura difficiliorem habet dispensationem, quam votum mere simplex, ut in superiori tomo tactum est. Haec autem vota vel omnino, vel cerie difficillime possunt separari a ial traditione et statu, argumento cap. Cum cd inonasteriwm, in fin., de Regularibus, et ideo multo difficilius dispensari possunt quam vota pure simplicia, quae extra statum religiosum fiunt. Imo addo, ex parte causae difficilius posse dispensari, quam votum perfecte solemne, quia in hoc potest occurrere necessitas, et causa justae dispensationis, supposita potestate ; in illo vero, etiamsi potestas ex parte Pontificis non desit, vix potest causa sufticiens cogitari, quia cum hoc votum non impediat matrimonium, tam licitum, quam vali- dum, nulla communis vel publica necessitas potest dare causam tali dispensationi, nam illi sufficienter per matrimonium succurritur; aliae vero causae privatae et occultae, quae excogitari possunt ex fragilitate hominis, vel quid simile, nihil referre possunt, cum lex ipsa naturalis obliget ad superandam illam difficulta - tem, et alia remedia inquirenda. Unde pouus quando necessitas occurrerit dispensandi in proprio solemni voto integrae continentiae, optimum consilium erit non omnino illum religiosum in non religiosum statum transferre, sed in alieujus militaris religionis statum cum castitate conjugali commutare, si aliquid speciale non occurrat, quod talem personam ad hunc statum inhabilem, aut minus idoneam redaat.

30. Ad tertium absurdum quid dicat Navarrus probabiliter. — Uliima denique illatio, quae fiebat ex Concilio Tridentino, a Navarro variis in locis admittitur, scilicet, ad professionem faciendam in his religionibus militaribus, esse necessarium integrum probationis annum, et aetatem sexdecim annorum; ita indicat in consil. 10, de Regularibus, quod iucipit Cum Vincentius, n. 10, ad 3; agens enim de militibus Sancti Stephani, ait, in Eota declaratum esse, eos posse sua vota emittere infra annum probationis; ex quo aliqui inferebant, eos non esse vere religiosos ; ipse autem respondet illud esse in eis speciale, licet veri religiosi sint ex dispensatione Pontifieum, qui post Concilium Tridentinum tale illius religionis statutum confirmarunt. Unde aperte intelligit, in nulla religione militari, quam ipse veram religionem esse ubique defendit, posse professionem aliter fieri, quam servatis conditionibus Concilii Tridentini, nisi specialem dispensationem a Pontifice habeat. Et in consilio 12, quod incipit Per dilationem, ait, hos religiosos milites, qui in monasterio habitum suscipiunt, et postea de licentia Magistri, vel altioris legitimi Praelati, extra ciaustmm illum deferunt per annum, in ilio probationem sufficienter implere, quia dum versantur sub obedientia Praevlati cum habitu, moraliter censentur in claustro versari, quod ad probationem satis est; supponit ergo annum probationis esse his religiosis ad professionem necessarium. Praeterea hoc expresse videtur affirmare in consil. 9, De iis quae vi, incipit N. nobilis, ubi, licet expressius loquatur de defectu aetatis, tamen et satis clare loquitur de utroque ; et plane est eadem ratio quam ipse ibi expendit, quia nimirum Con- cilium aeque de utraque conditione loquitur, et generalia valde habet verba , scilicet: 7 quacumque religione virorum, aut mulierum; et ita generaliter intelligendum est, etiamsi non militet in omnibus eadem omnino ratio, et maxime addita distributione guacumque, quae magnam habet vim, ut ibi late expendit, adductis Doctoribus.

31. Certior responsio ad absurdum.— Quamvis haec probabilem efficiant hanc partem, nihilominus inter responsa Congregationis Cardinalium invenio circa illa eadem verba : 7n quacumque veligione. ita declaratum esse: Hoc decreto, et decimo nono infra: Quicumque regularis, non comprehenduntur ordines regulares militares, sic etiam Rota decidit ; ubi non ex privilegio, et dispensatione Papae, sed ex vi ipsorum decretorum, significat Congregatio non comprehendi praedictam religionem. Hoc autem supposito, respondendum est non ideo excipi ab illo decreto, quia religiones non sunt, nam oppositum in ipsa dcclaratione supponitur; sed quia decreta illa nec necessaria, nec accommodata sunt illis religionibus; et Concilium locutum esse de religionibus quibus, propter observantiam ct rigorem, talia decreta sunt necessaria; locutum est autem generaliter, quia, juxta frequentem modum loquendi, cum est sermo de religionibus, intelligitur esse sermo de his, maxime si subjecta materia id expostulat.

32. Et per haec satisfactum exisumo ditü- cultatibus etiam in principio positis; probant enim religiones has, vel secundum praesentem statum et usum, parum habere ( regulariter loquimur quoad milites).de exercitio perfectionis ac religionis, vel etiam secundum se, minorem quamdam perfectionem religionis participare ; non tamen probant secundum suam institutionem et substantiam non essc veras religiones.

PrevBack to TopNext

On this page