Caput 5
Caput 5
Utrum convenienter et sufficienter dividatur religio in contemplativam et activam.
Divisio haec aliam supponit, quae eadem habet membra, diversum tamen divisum, scilicet, vitam , quae in activam et contemplativam dividi solet: ex cujus divisionis intelligentia pendet illa, quam nunc tractamus, et ideo pauca de illa praemittenda sunt; plura enim legi poterunt apud D. Thom. 2.2,a quaest. 179, usque ad 182 inclusivc. Explicatur divisio cite in activam et contemplativam.
1. Haec divisio quoad rem ipsam de fide est. — Primo ergo statuendum est, vitam hominis Christiani partim contemplativam esse, partim activam, et ita convenienter in illa duo membra dividi posse. Quam partitionem irrident Lutherani, qui omnia confundunt, voluntque Christianos omnes ejusdem ordinis, status et occupationis esse; sed contra eos sufficiunt dicta de statibus in genere, tomo praecedenti. Veritas ergo haec, quantum ad rem ipsam spectat , de fide certa est , quam aliqui colligere volunt ex illis verbis Pauli, 2 ad Timoth. 2: Nemo militaus Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat , cui se probavit. Et illud Matth. 6: Nemo potest duobus dominis servire ; et infra: Non potestis Deo servire el mammona. Sed haec loca magis conferunt ad probandum distinctionem status religiosi a seculari, quam ad distinciionem duplicis vitae, activae et contemplativae, quae et in secularibus invenitur , et maxime in ipsismet hominibus Deo specialiter dicatis, quibus omnibas, sive contemplationi, sive actioni vacent , commune esse debet , ut 0n serriant mammona, neque implicent se negoLiis secularibus. Nam , si haec verba intelligantur de servitio et implicatione illicita, per ca verba distinguuntur justi ab injustis hominibus, non contemplativi ab activis; si vero intelligantur de amore temporalium , et negotiatione in eorum lucris procurandis , licitis quidem, secularibus tamen ac temporalibus, sic distinguuntur homines sequentes perfectionem, vel obsequiis divinis specialiter dicati, àa communti Christianorum vita; nam qui divitias immoderatas quaerunt, et se ingerunt negotiationibus humanis propter divitias, vel honores, vel propter potentiam humanam acquirendam , non sunt apti ad perfectionem sectandam, non solum per vitam contemplativam, verum etiam nec per activam ; inde ergo non recte probatur illa distinctio.
2. Suppositio prima pro idouen probatione. — Neque erit facile in Scriptura invenire loca, in quibus ad litteram haec distinctio tradatur ; inveniemus tamen multa, in quibus utraque pars seu membrum illius vitae commendetur, tanquam ab alio distinctum ; quod satis est ad illam divisionem confirmandam. Ut autem hoc ostendamus, oportet supponere primo, nomine vitae hic significari actum vitae, seu lllam rationem vivendi, quae ad talem actum exercendum destinetur ac tendat. Quod explicuit optime D. Thom., dict. q. 179, art. l, ex generali viventium ratione, quae in hoc consistit, quod habeant principium sese movendi, seu operandi, in seipsis, nam inde actualis vita in ipsa operatione censetur consistere, et illa operatio, ad quam unumquodquec maxime tendit , dicitur vita ejus. Secundo, supponenda est distinctio illa vulgaris non solum Theologica , sed etiam metaphysica, contemplationis, seu speculationis , et praxis, seu actionis practicae; naec enim distinctio in praesenti accommodatur ad modos vivendi hominum, morales, studiosos et rectos. Contemplatio enim in praesenti non sumitur pro cujuscumque speculatione veritatis, sed illius quae ad Deum ejusque cognitionem spectat ; nec sumitur pro speculatione arida et sterili, quae nullum habet fructum circa voluntatem, et rectitudinem ejus, sed pro illa quae ita sublevat mentem in Dei cognitionem, ut ei totam animam uniat. Acitio vero sumitur proprie pro exteriori opera et occupatione, non tamen pro quacumque seculari negotiatione; sed pro actione virtutis, praecipue misericordiae, quae sublevandis proximorum miseriis, vel corporalibus, vel spiritualibus intendit. 3. Probatur jam divisio in re ipsa de fide. — Sic ergo explicatis nominibus, solet praecipue colligi haec divisio ex celebri loco Luvae 10 ; ubi Christus Magdalenam defendit dicens : Optimam partem clegit. Vacabat enim Maria contemplationi verborum Christi, ejusque dulcedine et amore fruebatur , quod institutum Christus maxime commendavit. Dum vero eam approbat ut optimain partem, aliam insinuat esse partem nou malam , licet non aque bonam, illam, scilicet , cui Martha intendebat, Christo ministrando, eique necessaria praeparando. lta iniellexerunt locum illum Patres Ecclesia, qui proinde dixerunt, in illis duabus sororibus has duas vitas esse significatas. Augustinus , lib. 1 de Consens. Evangel., c. 4, et lib. 22, contra Faustum, cap. 52 et sequentibus, et serm. 27, de Verb. Dom., et tract. 127, in Joan.; Greg., lib. 5, in libros Regum, c. 4, et homil. 14 in Ezech., circa medium , et lib. 6 Moral., c. 26 et 928, alias 17 et 18; Hicronymus, in cap. 3 Threnor., circa verba illa: PBenwmn est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua , sedebit solitarius, et tacebit, etc. Per quae etiam verba dicit , laudari vitam contemplativam , et condistingui ab activa , quamvis ad activam pertinere dicat , omnem aliam vivendi ratio- nem, praeter monasticam et eremiticam ; de quo postea videbimus. ldem Hieronymus, epist. 22 ad Eustoch., de Virginit. , post medium; ubi vitam contemplativam virginibus sacris praecipue commendat, illamque optime describit. Idem Basilius in Constitut. monast., c. 2, late et optime , et aliqua addit c. 35. Est denique distinctio haec apud alios Patres satis communis , quos in sequentibus referemus. Et ad eonfirmandam adduci possunt omnia loca Scripturae, in quibus vel divina contemplatio, vel proximorum beneficentia et misericordia commendantur , nam priora contemplativam vitam . posteriora activam commendant. De priori dicitur Psal. 47: l'acate, et videle quia ego sum Dominus ; ad Coloss. i: S ine intermissione orate ; 1 Cor. 13: Videmus aunc per speculum in Enigmate ; et Christus dixit, Matth. 5: Peati mundo corde , quoniam ipsi Dewmn videbunt ; quod etiam in hac vita suo modo impleri Sancti interpretantur ; sicut etiam dixit Joan. 14: Hoeec est vita aterna ut cognoscamus te solum Deum verum, etc. De posteriori dicitur Matth. 25: Quod uni em minianis istis fecistis ; ek cap. 5: Beati misericordes . etc., cum similibus. Ex his ergo locis recte colligimus, esse in nobis duplex genus operationum gratiae et sanctitatis , quae vita supernaturalis est : unum ad internam considerationem, aliud ad externam operationem pertineus ; cum ergo utraque haec operatio sit quaedam vita, recte secundum illam duplex vita distinguitur, quarum altera contemplativa, altera activa merito nominatnr, juxta communem usum illarum vocum, etiam apud Philosophos, ut supposuimus.
4. Objectio contra uunc vesoluta. — Sed dicet aliquis, haec duo genera actuum humanorum et supernaturalium, non esse separabilia ab aliquo modo vivendi hujus vitae mortalis recte instituto, et ideo non recte distingui vitam activam et contemplativam tanquam duas vivendi rationes, sed ad summum tanquam duas operationes, quae in omni statu recte instituto copulandae sunt. Antecedens expresse est Augustini, 19 de Civitate, c. 19, et ostendi potest ex eisdem locis supra adductis, nam omnibus hominibus recte viventibus dicitur : Vacate, et videte, et, estote anisericordes ; et quod Basilius etiam tanquam mirabile advertit) Paulus eisdem hominibus ait: Sne interanissione orate, et, nocte ac die laborantes. Et idem Basilius, in Regulis fusius disputatis, regula trigesima octava, ex professo ostendit, nenminem esse excusandum ab operatione et labore, praetextu contemplationis, sed statis horis utrumque esse exercendum. Et Christus ipse, quando Magdalenam defendit, non negavit actionem essc necessariam, sed excessum et nimietatem ejus reprehendt ; concludit autem unum esse necessarium, scilicet, quod ad sustentationem vitae, vel propriae, vel proximi fuerit necessarium, ut idem Basilius notavit in Brevioribus regulis, in 20. Et ratio est, ium quia in vita mortali non potest homo semper esse continuc intentus contemplationi, et ideo oportet ut in aliarum virtutum actibus exerceatur ; tum etiam quia unusquisque indiget propria mortificatione, et societas hominum sine mundi obsequiis conservari non potest, et ideo aliqua actio omnibus est necessaria. Martha etiam, licet ministerio incumberet, non omnino privabatur contemplatione, ut ponderavit Gregorius, libro quinto in Regum c. 4, circa finem, circa illa verba Luca 10: Quoe stetit, et ait - Quo exemplo (inquit) instruimur ut, qui fratribus ministeria exhibemus, si per moran sedere ad Redemnptoris pedes non possumus, per aliquautulam morulam Redemptori assistere debeamus. Considerat autem Gregorius Martham, dum sedulo ministrabat, aliquando per transitum vidisse et audisse Christum , aliquando vero stetisse, unde concludii: S ed bene assistimus, si transeundo et serviendo videainus. Quid est autem trauseundo Dominum cer nere, nisi in omni nostro bono opere ad ipsum dirigere cordis intentionem ^ transimus euim cum, hnic, illuc discurrendo, in membris suis Domino minisiranus; sed trauseundo Domnoun ceruimus, si per omne, quod agumus, praesenten; nobis ipsum, cui placere cupimus, contemplamur. Vult ergo actionem non debere esse sine contemplatione, et merito, tum quia sine oratione nihil possumus rectum et pium ex nobis facere; tum etiam quia sine interna consideratione homo innumeris periculis exponitur, etiamsi in bonis operibus versari videatur, juxta illud Jeremiae 12: Desolatione desolata est omnis lerra, quia uullus est qui vecogitet corde.
5. Fera vesponsio. — Haec objectio postulat ut sensum et sufficientiam divisionis explicemus. Et imprimis responderi potest. ad vitam activam proprie non pertinere quamcumque externam actionem, sed illam tantum quae ad alium dirigatur, ut sunt misericordie opera. Hoc autem modo recte posse vitam contemplativam ab activa separari, quia potest esse vita, quae nullis misericordiae operibus incumbat. Et e contrario contemplationem so- lum dici considerationem veritatis ratione sui, ct ita etiam posse inveniri actionem sine contemplatione ; sed hoc simpliciter verum non est, nam, licet contemplationis praecipuum objectum sit Deus, non tamen adaequatum, sed est omnis veritas, quae ad Deum ordinatur. Item, licet speculatio philosophica sistat in cognitione, haec vero contemplatio affectiva eminenter est practica, et non excludit ordinem ad effectum. Ac denique, licet vita activa preecipue versetur in actionibus ad alterum, ut in optimo agibili, adaequate vero comprehendit omne agibile, et virtutes omnes morales, ut tradit D. Thomas, 2. 2, q. 180, art. 14, et q. 181, art. 1; et 3, d. 35, q. 4, art. 2 et 3, quaestiuncula 1, et saepe alias, et ex dicendis amplius constabit. Concedendum ergo est, nullum esse posse vitae studium recte institutum ad perfectionem obtinendam, quod non aliquid de actione et de contemplatione participet, ut discursus factus probat. Unde distinctio illa non est in eo sensu intelligenda, ut vita activa omnem excludat contemplationem, aut vita contemplativa omnem actionem. Sed ita denominantur ex eo, quod principaliter intenditur in unaquaque ; sicut enim medium, quod ex contrariis compositum est, ab eo denominatur simpliciter, quod praedominatur et excedit, ita hominis vitia, quge ex actione et contemplatione, non tanquam ex contrariis, sed diversis muneribus coalescit, ab ea denominatur, quae in vitae instituto praeeminet. Dicitur autem praeeminere in praesenti (quod notandum est), non illa, quae majori tempore vitae vel diei exercetur, sed illa quae habet rationem finis propter quem omnia illa intenduntur ; nam finis in moralibus est, qui dat speciem et praecipuam denominationem. Sicut Aristoteles dixit, qui furatur propter moechiam, magis est moechans quam fur, quod verum est, etiamsi plus temporis furando, quam moechando consumat. Sic ergo quoddam est vitae institutum, quod per se primo ac principaliter respicit,tanquam proprium finem et scopum, opera misericordiae, hospitalitatem, redemptionem captivorum, etc., tamen adjungit aliquam orationem et considerationem, ut opus illud sancte exercere valeat, et propter generalem rationem cultus divini, et haec vita dicitur activa a suo fine. E contrario vero, quando principaliter quaritur contemplationis perfectio, et actio ac mortificatio corporis in eum finem ordinatur, ut contemplationi inserviant, illa est proprie vita coutemplativa, et ita cessat objectio facta. Estque differentia haec consentanea D. Thomae, d. quaest. 179, art. 4, dicenti: 7na hominibus vita uniuscujusque videtur esse id, in quo macime delectatur, et cui masime intendit. Quia ergo quidam homines precipue intendunt conLemplationi veritatis, quidam vero intendunt principaliter exterioribus actionibus, inde est, quod vita hominis comvenienter dividitur per contemplativam et activam.
6. Declaratur et probatur. — Atque hinc etiam concluditur cum eadem proportione, recte statum religiosum dividi in contemplativum et activum, nam religio supra communem vitae rationem solum addit conditionem status tendendi ad perfectionem ; certum est autem illud secundum genus vitae, aptum esse perfectioni quaerendae, nam utrumque perficit charitatem, et quantum est ex se excludit omnia peccata, in quibus duabus rebus substantia perfectionis consistit. Unde optime Nazianzenus, orat. 10, in Laudem Caesarii. S Ace munc : Philosophari (inquit, eo verbo indicans contemplativam vitam) ut magimun, ita et difficilimum est, nec id aggredi multorum est, nec aliorum, quem quos diviue afficit mentis magnitudo, qua bonee hominum voluntati mammn porrigere solet. Non parum autem hoc quoque estimandun est , si quis secundumn vite genus compleaus probitati studeat. Utruwnque ergo vitae gemis preprie sanctificationi et perfectioni principahter studet. Ergo utrumque aptum est, ut per modum status tendendi ad perfectionem assumatur, et votis religiosis consecretur.
7. Quod etiam ita factum esse usus ipse Ecclesiae catholicae satis ostendit ; nam quaedam sunt religiones monasticee quae ad contempiationem solam principaliter ordinantur, cujusmodi sunt omnes illae quae per se, et ex institutione sua, circa proximos non versantur, et in laude Dei praecipue occupantur; et, si quid habent actionis, ad propriam tantum perfectüonem refertur, vel accidentarium est tali statui. Aliae vero sunt religiones, quae ad actiones misericordiae exercendas erga proximum praecipue institutae sunt, et in ordine ad illas expedite et perfecte exercendas, et eoelibatus eligitur, et cure omnes divitiarum tol'untur, et obedientia promittitur , ut patet in religionibus mendicantibus, et aliis, quae vel infirmis curandis, vel redimendis captivis, aut aliis similibus operibus incumbunt. Recte ergo dividitur religio in contemplativam et activam, quia religio una distinguitur ab alia ex proprio fine, seu scopo, et propriis mediis, ut supra dictum est cum D. Thoma , quaest. 188, art. 1, et 6. At hae religiones habent diversos fines proprios ; quamvis enim conveniant in generali fine quaerendi propriam perfectionem , et divinum obsequium , tamen proximos fines habent diversos, scilicet, pertectionem contemplationis , vel actionis, ut declaratum est.
8. Unde consequenter necessarium est ut in propriis mediis principalioribus differant ; nam, licet aliqua generalia habeant communia, ut sunt tria vota substantialia, aliqua corporis castigatio, oratio aliqua et similia, necessarium nihilominus est ut in aliquibus omnino propriis differant, quia necesse est ut ad proprium et singularem finem propria etiam media accommodentur , qualia sunt, verbi eratia, confabulatio cum proximo, vel ab iilo separatio ; peregrinari extra domum , aut in clanstro semper manere; exercitium chori aut studii , et similia. Ergo merito religionis status in haec membra dividitur, ut diversa; nam in his rebus non metaphysica aut physica distinctio quaerenda est, sed moralis , quae cum illa physica quamdam proportionem observet.
9. Quorumdam pars negativa probatur. — Major difficultas est circa sufficientiam hujus divisionis. Aliqui enim censent, addendum esse tertium membrum religionis mixtae ex contemplatione et actione; nec sine magno fundamento, quia non repugnat dari religionem, quae simul contemplationi et actioni principaliter intendat. Primo, quia haec duo non suni inter se ita repugnantia, quin simul possint cum magna perfectione simul principaliter intendt. Secundo, quia Christus Dominus hoc vitae genus professus est. ideo enim et pernoctabat in oratione Dei, et praedicabat, ac discurrebat, benefaciendo et sanando. Unde idem vitae genus Apostolos docuit, nam et cum ipso in montem ascendebant, et in hortum Gethsemani frequenter cum ipso ad orandum conveniebant ; et cum eo similiter incedebant ad pradicandum , et ab eo mittebantur bini ad praedicandum , et curandum infirmos ; denique hac ratione ipsi dicebant, Actor. 5: Nos autem orationi, et cerbo instantes erimus. Tertio sumi potest argumentum ex verbisChristi, Luce 10: Maria oplimamn parten elegit, pront expenduntur a Cajetano 2. 2, q. 182, articenlo primo. Maria enim purae vacabat con- templationi, et ideo Christus illam appellavit partem , eam praeferens alteri parti, quae in sola actione consistit. Significans esse aliud vitae genus totale ( ut sic dicam) et ex utraque parte mixtum et compositum. Atque ita Cajetanus ibi hanc videtur sequi sententiam.
10. Pro parte affirmativa arguitur primo ea Patribus. — Item ratione. — Contrariam vero partem suadere videtur imprimis auctoritas D. Thomsae, dicta quaest. 170, art. 2, ubi divisionem illam bimembrem sufficientem esse docet, et videtur esse communis sententia Patrum, quos supra, n. 3, retulimus; duas enim tantum vitas ubique distinguunt, et ideo per duas sorores Martham et Mariam significari dicunt, et similiter per Rachel et Liam, ut late Augustinus, 22 contra Faustum, cap. 32, et seq.; Gregorius, lib. 6 Moral,, cap. ult. Ratio est, quam D. Thom. ibi, ad 2, insinuat, quia nullum est vitae sanctae genus, quod contemplationem et actionem non amplectaiur, ut supra explicatum est, ac denominatur contemplativum vel activum, ab eo quod excellit ; semper autem aliquod horum praedominatur ; ergo necesse est ut vel contemplativum vei activum dicatur, et ita divisio erit sufficiens.
11. Dicet forte aliquis, posse dari genus vitae cum tanta aequalitate utramque partem complectens, ut nulla praedominetur, et consequenter a neutra denominari, et ita esse addendum tertium membrum. At profecto id morale non est, nec ostendetur tale genus vitae in Eeclesia; quod autem non est, nec fortasse uuquam fuit, non est in moralibus recensendum. Accedit quod, illo etiam posito, denominaretur saltem a nobiliori, et ita esset vita illa contemplativa.
12. Ratio altera pro eadem parte. — Tertio tamen argumentor aliter, quia non potest unus et idem status habere duos fines proximos, quos propter se intendat ; quaecumque ergoreligio contemplationem et actionem complectitur, vel intendit actionem propter contemplationem, vel e contrario contemplationem propter actionem, non autem utramque propter ipsam; status autem denominatur ex tine; ergo semper est vel contemplativus, si actionem solum propter contemplationem quaerat; vel activus, si quaerat contemplationem propter actionem. Et ita D. Thom. 2. 2, q. 188, art. 6, religiones illas, quae ad spiritualia ministeria circa proximos ordinantur, vitam activam profiteri dicit, licet magna ex parte divinis laudibus et contemplationi vacent, quia contemplationem ad actionem ordinant, scili- cet, ut contemplata aliis tradant. Et ita Societas, quae una ex his religionibus est, contemplationem sumit ut unum ex praecipuis mediis ad auxilia spiritualia convenienter proximis praestanda, ut constat ex ejus constitutionibus, p. 10, S 2. Sic ergo erit sufficiens divisio, nec oportebit tertium membrum adjungerc.
13. Arridet magis pars negativa. — Controversia haec magna ex parte potest esse de nomine, et ideo non multum refert alterutro modo loqui, nam uterque Joquendi modus in Patribus invenietur. Dico tamen satis apte dividi statum religiosum in illa tria membra, majoris claritatis gratia, et quia D. Augusunus, 19 de Civitate, cap. 19, tertium vitae genus adjungit, ex actuoso et otioso compositum. Potestque haec sententia confirmari ex docirina Prosperi, in discursu librorum de Vita contemplativa. Nam, in lib. 1, postquam vitam contemplativam declaravit, a cap. 13, ostendit Pontifices Ecclesiae et praedicatores vitam contemplativam debere profiteri, quibus nihilominus tam in illo, quam in sequentibus libris, magna officia tribuit vitae activae. Idem licet colligere ex doctrina Abbatis Nestorii, apud Cassianum, collat. 14, c. 4, ubi sic ait: Quidam summam intentionis sue erga eremi secreta, et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Bliam et Eliseum, nosirisque temnporibus B. Antonium, aliosque ejusdem proposilà seclatores famitiarissime Deo per solitudiais silentium cohasisse cognoscimus. Quidam erga institutione fratrum, et gervigilem cenobiorum curam, omnen studii sui sollicitudinem dediderunt , ut uuper Abbatem Joannuem, qui in vicinia civitatis cui nomen est Thunis, grandi cenoblio prefuit, ac nonnullos ejusdem meriti viros Apostolicis etiam signis meminius clavuisse. Quosdavu Xenodochi et susceptionis pium delectat obseqgwum, per quod etiam in prateritis Ablraham Patriarcham et Loth Domino placuisse scimus, ut quuper B. Macariun singularis mansuetudinis uc patientie virum, qui Xenodochio ita apud Alexandriam prafuit , ut nulli eorum, qui solitudinis sunt secreta. sectati, inferior sit credendus. Quidam, eligentes egrotantium curam, alii intercessiosem, qua pro miseris atque oppressis impenditur.exequentes, aut doctrinee iustantes, aut eleesosamas pauperibus largientes , inter magnos ac summos viros pro uffectu suo ac gnetate viguerunt.
4. Haec autem partitio magis est enumerauo quaedam sinagulorum sfatutum, qui sub activo et contemplativo inveniri possunt , quam methodica et immediata divisio status religiosi. Si enim omnia verba attente considerentur, supponunt divisionem supra datam de contemplativa et activa vita, et utramque subdividunt. Nam in Quabus primis clausulis videtur dividi vita contemplativa in solitariam et ceenohiticam ; de qua divisione nos supra, cap. 2, sub generaliori ratione diximus; significatur autem in verbis praedictis solitariam vitam tenere apicem purae vitae contemplativae ; coenobiticam autem aliquid de aectiva participare, praecipue in illis, qui aliorum institutionem et pervigilem curam ac sollicitudinem suscipiunt ; et ita quoad hane partem indicatur ibi trimembris divisio. In aliis vero duabus ultinis clausulis dividitur vita activa in varias species , juxta varictatem finium et actionum. Potuisset autem aptius distingui in vitam activam, quae corporalibus misericordiae operibus occupatur, qualia sunt plura eorum quae ibi numerantur ; et quae incumbit spiritualibus actionibus, quae in solo illo verbo ibi insinuantur, aut doctrine instantes, sub quo verbo (ut adaequata sit partitio) comprehendi debent omnia ministeria, quibus animae proximorum juvantur, sive sit concio, sive confessio , sive privatum colloquium, et similia. Et hoc posterius genus vitae activae non solum non excludit contemplativam, verum potius illam requirit ut germanam sororem , vel potius eam quodammodo intrinsece includit , quia magnam internam considerationem in operante exigit ; ergo ex illo etiam tertium membrum vitae mistae recte colligitur.
15. Idem institutum conficitur consideratis actibus concionandi, etc.— Nam concio, verbi gratia, tota est contemplatio quaedam externis actibus expressa, quae non solum ipsos concionantes, sed etiam alios, quantum in se est, in Deum elevat ; supponit autem , ut recte fiat, diuturnam orationem, et meditationem eorum, quae dicenda sunt; et haec praecedere debet lectio, quae pars etiam est vitae contemplativae, ut D. Thomas docet, 2. 2, q. 188, a. 6, et per se constat, quia est veluti primum initium elevauonis mentis in Deum : lectione enim discimus et accipimus quae per meditationem conservamus et digerimus, et ita paulatim inflammatur anima in Deum. Hinc sunt illi quatuor gradus, quos posuit et exposuit Bernardus, lib. de Seala claustrali , lectio, meditatio, oratio et contemplatio. Quamvis enim ultimus , ianquam perfectissimus , contemplationis no- men per antonomasiam sibi usurpet , tamen, generaliter loquendo, vita contemplativa omnes compleetitur : Quia leclio inquirit, meditatio invenit, oratio postulut, comtemplatio doegustat , ut ibidem ait Bernardus, qui postea recte subjungit: Ew Ais possumus colligere quod lectio sine meditatione arida est , meditatia sine lectione erronea, oratio sine meditaLione est trepida, aneditatio sine oratione infructuosa, oratio cum devotione contemplationis acquisitiva, contemplationis adeptio sine oratione nut rara, aut miraculosa. Sicut ergo inter se connexa sunt, ita contemplativus status, ut talis est, illa omnia complectitur, tanquam initium, medium et finem. Sic enim dixit lIsidorus . et confirmari potest ex illo Bonaventur., in Pharetra, lib. 4, cap. 26 : Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit ; quee enim nescimus, ea lectione discimus, meditationibus consertamus. Et Sanctus Vincentius, iraei. de Vita spirit.. 6, de Somno et vigilia: Lectio (inquit) et oratio sese vicissim excipiunt, anutuoque juvant. Docent praeterea Augustinus et Patres omnes, Magdalenam, cum ad Christi pedes sedebat, audiens verbum ejus, actum contemplativae vitae exercuisse, et occasione illius idem dicit Augustinus, serm. 27 de Verb. Domini, de his qui cujuscumque praedicatoris Evangelici concionem audiunt, quia per illum loquitur Deus ; at etiam loquitur per librum, dum simili intentione legimus ; nam, ut ait hichardus de Saneto Victore, lib. 4 de Contemplatione, cap. 14: Sicut per orationem nos ad Deum loguimur, ita per lectionem ipse loguitur nobis.
16. Item consideratis actibus docendi. — Addo etiam sub verbo illo instantes doctrinae, non solum doctrinam illam comprehendi debere, quae per conciones datur, et ad inflammandos affectus praecipue ordinatur, sed etiam iilam doctripam quae ad eruditionem et illustrationem proximorum ordinatur. Nam, ut infra agentes specialiter de Societate, tractatu 10, lib. 5, cap. 4, ostendemus, institui potest religio , quae ad hoc etiam actionis genus ordinetur , saltem secundum aliquem gradum ministeriorum , seu mediorum quibus ad bonum proximorum utitur. Quod etiam D. Thomas docuit , opuscul. 19, c. 2 et sequentibus, et 2. 2, quaest. 188, artic. 5 et 6. Ex quo etiam licet intelligere, tale docendi institutum, licet ex parte activum sit, quatenus actus docendi exterior est, et ad alios ordinatur, nihilominus intrinsece ac necessario includere contemplationem. quando doctrina est de veritate per se intenta, ut expresse docet etiam D. Thomas 2. 2, quaest. 181, articulo tertio, et quaestione undecima, de Verit. , artic. 4, citans Augustinum, dictc serm. 27 de Verb. Domin., ubi absolute de doctrina loquitur, cum ait : Vacent verbo, inhient doctrine dulcedini , tam quia haec doctrina potissimum est saera, includens meditationemn, et considerationem veritatis divinae ac supernaturalis , quae ex se multum juvat ad contemplationem divinae sapientiae, et ad inflammandum affectum. Tum etiam quia, licet interdum haec studia versentur circa creaturas, tamen ordinantur ad Dei cognitionem et amorem, ut principalem scopum, et jam dictum est, quidquid ad contemplationem ordinatur , ad vitam contemplativam pertinere ; praesertim quia creaturarum cognitio , debita intentione assumpta, ducit in cognitionem Dei, et ut sic contemplationem participat. Unde D. Thomas, 2. 2, q. 180, art. 4, ait, omnem considerationem veritatis creaturae, quae ad divinam conducit, pertinere ad vitam contemplativam ; et quaest. 179, articulo secundo, ad 4, ait, omnia humana studia, quae conducunt ad cognitionem talis veritatis, pertinere ad vitam contemplativam. Igitur talis etiam vita simul conteinplativa et activa esse videtur.
17. Satisfit probationibus adductis n. 11.— Videtur ergo saiis fundata illa trimembris divisio, adjungendo praesertim ea, quae in principio dubitationis, num. 10, posuimus. Nec in re ipsa, ut dicebam, potest in hoc esse dissensio; nam per hanc trimembrem divisionem solum declarare intendimus esse quoddam genus vitae, quod ntrumque munus exacte colit et exequitur , quidquid sit de denominatione illi tribuenda. Et hoc solum D. Thomas, relatus in num. 11, voluit in praedicta divisione, ut satis in solutione ad 3 declaravit ; nec aliud intendunt Patres ibi citati. Et prima ratio solum insistit in denominatione, de qua plura statim.
18. An religio, complectens contemplationem et actionnem, necessario unam ad alteram ordinei. — In ultimo vero argumento , num. 1?2 posito, quippiam tangitur, quod ad quaestionem de re pertinere potest, scilicet, an illa religio, qua utrumque munus amplectitur , unum ad alterum necessario ordinet , vel utrumque per se intendat tanquam finem. Quidam enim putant primum necessario esse dicendum , et ideo religionem semper denominari ab eo munere quod pro fine habet, sicque non esse necessarium tertium mem- brum. Mihi autem verius videtur, utrumque munus intendi ut finem, in his praecipue religionibus quae ad eam partem vitae activae ordinantur, quae inspiritualibus actionibus circa proximum consistit. Nec tamen assero utrumque munus intendi tantum per modum finis; negari enim non potest quin actus vitae contemplativae in tali religione ad actionem ordinentur, nam studium, lectio, meditatio, frequentius ad serviendum prosimis referuntur; imo etiam ipsa oratio , et unio cum Deo, propter illum finem potest rectissime desiderari, et procurari, quia, eo quis est aptius instrumentum Dei in auxilio animarum, quo ipse fuerit Deo junctior, ut recte dicitur in loco supra citato, n. 12, ex constitutionibus Societatis. Nihilominus tamen etiam debet per se ac praecipue intendi contemplatio, etiam in tali religione, primo, quia contemplatio non est pure medium , sed propter se maxime appetibilis. Secundo , quia in tali religione magis per se intenditur propria perfectio quam proximorum ; at perfectio propria in contemplatione maxime sistit, et in ea comparatur ; ergo. Tertio, quia talis religiosus non solum ea contemplatione utitur, quae ad auxilium proximorum sibi necessaria est, sed etiam illa fruitur, quae sibi proficua, et in Deo delectabilis est. Unde, ut recte suo munere fungatur, quoties circa proximum occupari necesse non est, contemplationi, vel alicui actui vitae contemplativae se statim applicat; non propter actionem, sed quia otium sanctum diligit charitas veritalis, et ita statim ad illud redit, qui vere amat, quoties negotium justum non imponit necessitas charitatis : unde subdit Augustinus, 19 de Civitate, capite decimo nono: Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendee atque intuendee cacandum est veritati. Igitur talis religio per se contemplativa est, et non tantum propter actionem, sed propter se contemplationem amplectitur, quod satis significavit idem Angustinus supra, dicens : Si autem imponitur , suscipienda est propter chariiatis uecessitatem. Sed uec sic omnimoda veritatis delectatio deserenda est , ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas.
19. Religio cur activa vel contemplativa vocetur. — Solet autem talis religio magis activa quam contemplativa nominari (quamvis proprio nomine possit dici mista), vel quia nomen contemplativae vitee est quasi exclusivum, ita ut significet vitam illam, quae ita per se iendit ad contemplationem, ut actionem nullo inodo per se, quae ad proximos ordinatur, in- tendat, sed solum illam exerceat, quam vel charitas ipsa exigit, vel qua conducere potest ad contemplationem. Omnis vero alia religio, quae ad actionem circa proximos versatur, dici potest activa, quae si in actione corporalis misericordiae occupatur, proprie, et quasi omnino vel praecipue talis est ; si autem in actione, et auxilio spirituali proximorum versatur, dicitur activa, quia non in sola contemplatione sistit, non quia illam non per se ac principaliter amplectatur, vel saltem amplecti possit, si ratio sui instituti hoc patiatur. Pcotest etiam ita denominari, quia contemplationem potest aliquo modo ordinare ad actionem, actionem vero non ita proprie ad contemplationem.
20. Objectio contra nunc dicta. —Dilutio.— Dices : potius solet inferius ad superius ordinari, quam e contrario; contemplatio autem actione superior est ; ergo magis potest actio ad contemplationem, quam contemplatio ad actionem ordinari. Unde et Gregorius, 6 Moral., saepe repetit, praesertim capite decimo septimo, actionem debere praecedere, tanquam parans viam ad contemplationem. Respondeo, quando ordo est causalitatis et auxilii, optime ordinari superius ad inferius; ita vero ordinatur contemplatio ad actionem, ut det illi efficaciam, et ut illam moderetur, ne spiritum extinguat. Actio vero non potest hoc modo ordinari ad contemplationem ; alio vero modo potest aliqua actio referri ad contemplationem, tanquam dispositio praeparans subjectum; de qua maxime oquitur Gregorius supra, et D. Thomas 2.2, q. 180, art. 2; tamen illa non solet esse actio circa proximum, per se et ex intrinsecis loquendo, sed est illa actio quae versatur circa propriam mortificationem, poenitentiam, cic. Aliquo iamen modo aagis extrinseco potest actio erga proximum ad contemplationem ordinari, per modum meriti, vel impetrationis apud Deum, nam qui erga proximum recta intentione, et vitae puritate, ministerium suum implet, a Deo obtinebit facilius donum contemplationis, quod ex ipsius gratia, magis quam ex ulla humana industria pendet.
On this page