Caput 6
Caput 6
Qua religio sit perfectior, activane, an contemplativa, an ex utraque mista.
1. De pure activa certum cedere aliis, quidquid nonnulli sentiant. —Superest dicendum circa divisionem hactenns tractatam, quae re- ligio perfectior sit, activa, vel contemplativa, aut mista. Et de pure activa nulla est difficultas. Quamvis quidam juristae, ut suos labores exaggerenr, suam vitam activam contemplativae praeferant, et illi etiam actioni, quae in spiritualibus ministeriis circa proximos versatur ; quod videtur sentire Hostiens., in principio Summae, nam comparans hujusmodi vitam reliquis, ait, quae si recte duceretur, magis esset fructifera. Addit Albert. l. Per diversas, C. Mandati, fore etiam magis meritoriam ; sequitur Jas., l. 1, ff. de Justitia et jure; Lucas de Penna, 1. 2, C. de Pignoribus, lib. 12; licet hi (inquam) auctores ita loquantur, tamen vel per exaggerationem locuti sunt, vel non comparando status seu rationes vivendi, sed personales labores et merita. Comparando ergo vitam ipsam secundum se, certissimum est, hanc pure activam in infimo gradu esse constituendam, ut comparatione aliarum minus perfecta sit; nam id satis colligitur ex verbis Christi, Lucae 20: Optimam partem elegit sibi Maria, quem locum ita exponunt Sancti commnuniter, ut cap. superiore, ex Augustino, et Grecorio, et aliis relatum est, et videri etiam potest Gregcrius, hom. 13 et 14 in Ezech., et lib. 6 Moral., c. 28; Bernard., sermone quinto Assumptionis, et quadragesimo primo in Cant.; Ruper.. lib. 7 in Genes., c. 81; Richardus de Sancto Vietore, lib. 1 de Vita contemplativa, c. 1; Cassian., collat. 1, cap. 8; Innocent. IlT, l. 1 Ge Myster. Missae, c. 63, et in serm. de Assumpt.; Bonavent., de Septem itiner. aeternit.. d. 5; Anton., 4 p., tit. 10, c. 4, S 4. Et ita ut certum supponunt omnes Doctores citandi, et probabitur clare ex omnibus rationibus statim afferendis pro sequentibus opinionibus.
9. Quod etiam mizta cedat pure contenplative arguitur auctoritate quorumdam. — Igitur quod ex duabus aliis pure contemplativa praeferenda sit, tenet Henric., Quodlib. 12, q. 14 et 18. Et primo favent huic opinioni auctores qui, comparando absolute vitam contemplativam cum activa, tanquam duo membra adaequate dividentia vitam hominis , absolute praeferuut contemplativam ; nam juxta illum dividendi modum, vita mista sub activa comprehenditur, ut paulo antea, c. praeced, n. 19, dicebamus, et sentiunt omnes, qui vitam activam dividunt in eam , quae circa aciones corporales, vel in actionibus spiritpalibus doctrinae et similibus versatur, ut divus Thomas 2. 2, q. 188, art. 6; Bonaventura, in Meditat. vitae Christi , c. 45: Carthus. , opusc. de Contemplat., lib. 1, art. 14; et Gregorius, hom. 14 in Ezech., circa medium : Activa vita est panem esurienti tribuere , verbo insipientem docere. Constat ergo in ea divisione bimembri mistam vitam sub activa comprehendi; si ergo in eadem divisione vita contemplativa simpliciter praefertur activae, etiam mistae antefertur. Ita vero sentit D. Thomas 2. 2. quaestione centesima octogesima secunda, art. 1; et Cajetanus ibi; Bonaventura, loco proxime citato , c. 57, et omnibus aliis supra allatis. Multum etiam favet huic sententise D. Thomas, 2. 2, quaestione centesima octogesima octava , articulo cctavo, quatenus ait, vitam solitariam ex se, et ex suo genere esse perfectissimam , et ita religionem solitariam comparari ad omnes reliquas, sicut perfectum imperfecto ; quod non est nisi propter puriorem usum contemplationis , ad quam status ille omnino ordinatur; ergo contemplativa religio, ut sic, est perfectior, nam supremnm in aliquo genere est mensura caeterorum.
3. Arguitur etiam ratione. — Ratione item suaderi potest haec opinio, quia vita pure contemplativa est aptior ad meritum, et ad divini amoris augmentum ; ergo est de se perfectior ex vi status; consequentia per se patet, nam haec comparatio ex vi status facienda est , ut a principio diximus. Ut autem antecedens probemus, advertendum est non debere fieri comparationem inter vitam pure contemplativam, et mistam , in eo sensu, ut simul pro eodem tempore actus solius contemplationis cum actu utriusque vitae simul sumpto conferamus; sic enim non erit aequa comparatio, sed totius ad partem. Ut si quis nunc exerceatur in solo amore Dei , alter vero simul aequalem Dei amorem exercendo actu praedicet, sine dubio hic posterior pro hoe tempore magis merebitur, caeteris paribus, quia habet totum meritum amoris, et ultra praedicationis. Quo sensu etiam vita mista ex actione exteriori erit perfectior, ut si in dicto exemplo simul amet aequaliter Deum, et percgrini pedes lavet. Debet ergo mistio intelligi pro diversis temporibus , prout humano modo fieri potest, nunc orando, postea legendo, praedicando, et comparari cum vita simplici, quae pro omnibus temporibus in actibus vitae contemplativae licet variis versetur. Sic ergo intellectum antecedens probatur, quia formalis actus charitatis, et amoris Dei, ex se sunt magis meritorii, magisque perficiunt charitatem; crgo status. qui ex se aptior est ad hos actus frequentius et ardentius exercendos, aptior est ad perfectionem charitatis, et consequenter perfectior; hujusmodi autem est status vitae pure contemplativae, tum quia frequentius in ea vacatur hujusmodi actibus , tum quia in meditatione magis ardet divinus amor.
4. Secundo, perfectio hujus vitae in duobus principue consistit , in majori peccatorum diminutione, et in frequentiori Dei memoria ac dilectione, ut in superioribus, cum D. Thoma, tradidimus; at illa duo facilius, securius et uberius comparantur per vitam pure coniemplativam, quam per mistam ; ergo. Probatur minor, nam vita contempiativa minorem habet occasionem peccandi, sive graviter, sive leviter ; deinde nihil fere habet quod avertat animum ab actuali Dei memoria et consideratione. In actionibus vero circa proximum multa similia impedimenta et occasiones occurrunt, ut per sc notum est. Unde in hoc statu vitae mixtae servari minime possunt multae circumstantia exteriores, quas sancti Patres ut necessarias ad perfectionem acquirendam commendarunt, ut habere habitationem sejunctam ab his qui communem vitam agunt, ut ait Basilius, in regula 6 et 7, ex fusius disputatis; item custodia claustri , tum ne religiosi illud egrediantur, tum ne ad confabulandum seculares admittant, ut late Basilius, in Prooem. regul. fusius disput., et duobus sermonibus asceticis proxime praecedentibus ; item, ut omni careant sollicitudine, et externa cura, quae illorum mentem possit distrahere, ex eodem Basilio, regula 5, ex fus. disput., circa principium; haec autem omnia et similia in vita mixta nec servantur, nec servari possunt. Unde Bernardus, epist. ad Sugerium Abbatem, ad hos religiosos, qui cum proximis multum conversentur, alludens, ait: Claustrum freguenter stipari militibus, urgeri negotiis, jurgiis personare, patere anterdum ct feminis, quid inter haec ceeleste, quid divinum, qud spirituale poterit cogitari? juge quippe silentium, et ab omni strepitu secularium perpetua quies cogil ceelestia meditari; et epist. 42, in fine : Labor, et latebra, et voluntaria poupertas, haec sunt monachorum insignia, hec citam solent nobilitare monasticam.
3. Tertio argumentor, quia quo homo in hac vita magis abstrahitur a corpore in acticnibus suis, et Deo, Angelis, ac Beatis similior efficitur, eo sine dubio perfectiorem vitam profitetur ; at vita contemplativa quo purior, eo similior vitae Dei et Angelorum, quia spiriiualior, et vite Beatorum, quia iutentior est Dei cognitioni et amori; et quia in vita beata cessant haec ministeria.
6. Quarto denique, quia omnes rationes, quae probare possunt vitam activam, quae in actionibus corporalis misericordiae versatur, esse minus perfectam contemplativa, probant cum proportione de alia vita mista. Probatur antecedens, nam imprimis illa vita activa non est sumenda sineulla contemplatione, sic enim etiam haec vita actionum spiritualium esset valde imperfecta et periculosa ; sumenda ergo est cum proportione ex parte contemplationis ; sic enim dixit D. Thomas 2. 2, quaest. 188, art. 2, agens de hac vita: Dum religiosi operibus vitee active insistunt intuitu Dei, consequens est ut in cis actio ex contemplatione derivetur. Quaero ergo cur haec vita, in hoc gradu sumpta, sit minus perfecta quam pure contemplativa. Certe non alia ratione, nisi quia illae actiones erga proximurn minoris meriti et perfectionis sunt, quam actus contemplationis, qui circa Deum versatur ; vel (quod in idem redit) quia tales actiones al summum procedunt ex charitate proximi, contemplatio autem habet adjunctam dilectionem Dei, quae excellentior est.
7. Hae autem rationes eodem modo procedunt de illo gradu vitae activae, quae in spiritualibus actionibus circa proximum versatur; nam, licet hae actiones perfectiores sint corporalibus, et majoris meriti, non excedunt gradum charitatis proximi, unde non attingunt gradum charitatis Dei. Quod si dicas, eas posse fieri ex imperio charitatis Dei, idem dicetur de actionibus corporalibus; ergo, si hoc non obstat quominus haec vita absolute maneat minus perfecta, quia totum hoc mistum (ut sic dicam) non adaequat simplicem dilectionem Dei, in sua puritate, et summa perfectione existentem, ad quem gradum de se tendit, vel etiam accedit vita contemplativa, idem plane de alio statu misto dicendum erit.
8. Contraria sententia, praefereus religioneui anizctam.— Contrariam sententiam, nimirum religionem, quae simul contemplativam vitam ex sua institutione profitetur, et ad spiritualia opera circa proximos descendit, praeferendam esse quoad perfectionem et dignitatem, tenet aperte D. Thom. 2. 2, quaest. 188, art. 6, et opus. 19, cap. 1, et 3, d. 35, quaest. 1, art. 4, quaestiuncula 2, et quaestione 2, art. 3; ubi etiam Durand., quaest. 2; Cajet. 2. 2, dicta quaestione 188, art. 6, et quaest. 182, art. 1; Palud., 4, d. 38, quaest. 3, art. 1, in fin., et q. D, art. 2; Anton., 3 p., tit. 16. c. 1,$2; Sylv., in Summa, verb. Religio, 1, quaest. quarta; Tabien., quaest. quinta ; et magis videtur in hanc partem inclinare Henr., Quodlib. 12, quaest. vigesima quinta. Hanc etiam sentenliam sequuntur Canonistae, in cap. Quod Dei timorem, de Statu monachor., et in cap. Nis cum pridem, de Renunc.; Archi., in cap. S quis, 36 d. Et probatur primo ex Innocentio IIT. in d. cap. Visi cum pridem, de Renunc., circa tinem, ubi prius ait, licet vita Mariae sit securior ac suavior, vitam tamen Marthae utiliorem, magisque fructiferam esse. Deinde vero subdit: Quamvis simul in unum et contemplativus esse valeas, et activus, exemplo Domini ; affertque in exemplum Moysem, qui nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriam Dei videret, nunc descendebat ad castra, ut cum majori utilitate necessitatibus populi provideret : Ft ideo (inquit) facilius indulget, ut inonachus ascendat ad presulatum , quam ut preesul ad monachatum descendat. Quod expressius declaravit idem Pontifex, in cap. Lcet, S Si cero, de Regularib. : 7//a (inquit) regula observata, ut nullus sine licentia Romani Pontificis presumat occasione quacumcue deserere praesulatum, quoniam sicut majus bonun minori bono praeponitur , ita commamis ulilitas sperciali utilitati prefertur, et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor queti.
9. Quid adversari respondeant ad citata jura.—bices, Pontificem ibiloqui de statu Episcoporum, quem esse perfectiorem certum est, et a nobis supra, tractatu praecedenti, est probatum ; non vero licet inde argumentari ad statum religiosum, quia in Praelato non ideo est illa actio perfectior, quia secundum se macis conferat ad perfectionem propriam, sed qnuia supponit majorem perfectionem, a qua proficiscitur, ut argumentatur Durandus, 3, d. 35, quaest. 2. art. 8; et ideo est accommodata statui Episcoporum, qui est status jam perfectorum ; at religio est status acquirendae perfectionis, et ideorespectu illius non videtur esse haec major perfectio ; quia ad propriam perfectionem acquirendam magis confert quies contemplationis. Et ob hanc etiam causam non sunt argumenta efticacia, quae ex vitae Christi Domini et Apostolici muneris exemplis desumuntur, quia illi etiam fuerunt in statu perfecto, et consummato perfectionis.
10. Refelluntur. — Sed haec differentia nihil obstat. Primo, quia, abstrahendo ab hoc vel illo statu, inquiro an vita, habens actionem spiritualem erga proximum aduistam contempla- tioni, sit perfectior coram Deo, magisque illi grata, quam simplex contemplatio, vel minus; si primum asseratur, profecto in quocumque statu illa vita assumatur, si pro dignitate exerceatur, erit etiam secundum se melior, et gratior Deo; si autem dicatur secundum , etiam in statu jam perfecto non erit vita illa praeferenda, tum quia in hac vita nullus est status ita perfectus, quin in illo proficiendum semper sit; et ideo illud vitae genus est in illo statu praeferendum, quod secundum se melius est, magisque confert ad erescendum amplius in perfectione ; tum etiam quia id repugnat exemplo Apostolorum, qui sine dubio magis merebantur et prociebant praedicando, et laborando pro salute animarum, quam solum contemplando, idque non solum per accidens ex fervore affectus, sed etiam per sc ex vi actionum ; impossibile enim videtur quod altissimum munus et perfectissimum obliget ad opera minoris meriti, vel quae secundum se majus meritum impediant.
11. Secundo, quia, licet illa differentia ostendat, in omni statu bene instituto ad salutem proximorum, necessarium esse ut propria perfectio supponatur, et ideo in omni religioue ad eum finem instituta, ante usum talium actionum praecedere debeat sufticiens contemplatio et actio ad propriam jperfectionem acquirendam, non tamen licet inde colligere, esse improportionatum illud genus vitae statui religioso, quia in illo non solum potest perfectio acquiri, sed etiam exerceri; ergo religio, quae utrumque amplectitur, ex se perfectior erit. Si enim monachus jam bene institutus convenienter ascendit ad praesulatum, et consentanee ad perfectionem, ut Innocentius supra sentit , cur etiam religiosus jam benc in perfectione institutus non assumetur ad opera perfectionis ex charitate circa proximos exercenda ? Hinc Bernardus ad Fratres de monte Dei, colum. 3, monachos suos, soli contemplationi vacantes, ad humilitatem hac consideratione exhortatur: Longe (inquit) supra vos virtulem eorum suspiciontes, et admirantes gloriam, qui aanbideutri fortissuni (Sicut Ahod, ille fortissimus judes lsrael, qua utraque manu utebalur pro demtera), et quamdiu licet, devotissime intus vacare amant charitati contemplandee veritatis, el cum necessitas vocat, vel offi cium trahit, promptissime se foras mittunt pro ceritale adimplendee charitatis. Et sermon. 57 in Cant., egregie ad hanc rem exponit idem Bernardus verba illa Cantic. 2: Surge, propera, amica vca, ubi primum ail, animae con- templanti dari interdum latitudinem mentis insolitam, et infusionem luminis illuminantis, vel ad scientiam Scripturarum, vel ad mimisteriorum notitiam, quorum alterum (ait) propter nos oblevctandos , alterum propter edificaudos proaimos reor dari ; et infra: Post hunc tante dignationis ac miserationis respectum, sequitur cog blande et leniter divinam insinuans voluntatem, que non est aliud quam ipse amor, qui otiosus esse non potest, de his que De sunt, sollicitans, et suadens. Hoc siquidem vera et casta contemplatio haber, ut mentem, quam divino igne vehementer succenderit, tanto interdum repleat zelo et desiderio acquirend Deo, qui eum similiter diligant, ut otium contemplationis pro studio praedicationis libentissune intermittlat, et rursum potita volis aliquantulum in hac parte, tanto ardentius redeat ia id ipsum, quanto fructuosius intermisisse memanerit, et iterum sumpto contemplationis gustu, valentius ad conquirenda lucra solita alacritate recurrat. Ex quibus verbis multa poterit unusquisque argumenta sumere ad hanc partem confirmandam.
12. Alia pleraque suppeditabit Basilius , in regula 7, ex fusius disputatis , ubi non agit quidem de hac comparaiione vitae solitariae cum coenobitica ; tamen dum hanc praefert, et argumentum sumit ex occasionibus exercendi charitatis opera, plane sentit tanto fore perfeciiorem hanc mistionem, quo illa opera charitaiis fuerint excellentiora et fructuosiora, ut sunt ministeria circa salutem animarum. Unde in regula 37, ex eisdem, et saepe alias, ex professo probat contemplationi oportere adjuncere aliquem laborem, et actionem, cup non ad corporis castigationem , modo utilis uobis hujusmodi vita sit, sed ad charitatem etiam erga promimmn, scilicet, ad elemosynas faciendas ex comparatis per laborem manuum. Multo ergo magis idem censeret idem Sanctus de charitate erga proximum per opera spiritualia misericordiae. Quod expressius sumi potest ex codem Basilio, in Constitutionibus monasticis, cap. 2 ei 5, nam in priori distinguit vitam activam et contemplauvam, et hanc illi praetert , afferens doctrinam Christi in duobus sororibus Maria et Martha. Subdit autem haec verba : Quod si utramque simul potes imitari, utringue omnino salutis fructum veportutis. Ceterum, precipuwn spiritualis doctrina locitin tenet , veliqua vero omnia in secundis consistunt. Expendendum est autem , semper ibi loqui de activa vita, quoad actiones vitee corporaiis, nam aliam videtur sub contemplatione includere, et ita spiritualem doctrinam non solum ex parte audientis, sed multo magis ex parte docentis, inter ea ponit quae praecipuum locum tenent. In cap. vero 5, ex professo probat, perfectiorem vitae rationem esse, quardo contemplationi aliquis labor vel actuosa charitatis negotiatio adjungitur. Posteaque in exemplum adducit Christi Domini vitam. quam dicit semper habuisse admistam actionem aliquam, prius quidem in pueritia, in Jaboribus et ministeriis domesticis parentes juvando, vel etiam eis serviendo; postea vero in praedicatione Evangelii, et conversione animarum. Et postea subdit : Quid Apostoli, nonne ipsi quoque Dominum suum dimitati , nonne assidui in laboribus erant ? Animadvcerte Paulum indivulse laborantem , contenteque itinera facientem, navigantem, pericula adeunlein. Et infra concludit : Quamobrem praeclure is facere eaistimandus est , qui cum Domini et discipulorum , atgue adeo Apostolorum ipsius, et animi virtutem , elL corporis exercitationen sibi imitandam proposuerit, lhaudquaguam otio narcere corpus sinit, sed in optimis assidue officiis illud coutinet. Et infra de Domino, Moyse et Enia inquit: Auailiaria opera corporis anima virtulon illustriorem reddiderunt, dun omnibus suis partibus absolvende spirituali sue conversationi operatoriam ejusmodi et activain vitam, seu sigillum ac clausulum adjecerunt. Et postea addit exemplum Joannis Baptistae : Qui cum aliquando em arcano quodam Dei consilio se in solitudine illa tenuisset, in loca culta postea egressus est, ibique predicando et baptizando, quge munera ipsam etiaan rerum actionem attingunt, illa sua demum apud Herodem intrepida sui animà lbertate certaminis sui finem invenat.
13. Hinc Gregorius Nazianzenus, orat. 20, in magna ejusdem Basilii laude ponit, quod actionem cum contemplatione perfectissime conjunxerit. Et primum ait, praeclare reconciliasse ac permiscuisse inter se solitariam ac socialem vitam, quae inter se dissidere videbantur : Non (inquit) velut muro quopiam tnter)ecio ea distinguens, atque a se invicem separans, cerun proprie conjungens ac diriens, ut nec contemplatio communicationis egpers essct, nec actio contemplatione careret sed quemadmodum terra et mare, ita etia hee dwue vite, commoda sua inter se communicantes, ad unicam Dei gloriam concurrerent. Hinc idem Gregorius Nazianzenus, orat. 23, inlaudibus Neronis philosophi et martyris ponit, quod esset virtute dexter, tam quae in contem- platione, quam quae in actione versatur. Et infra de eodem refert, cum de genere vitae deliberasset, eam elegisse, que au multorum ulilitatem se diffundit, atque ad divinam dispensationein prope accedit. Quod (dixerat superius ) perfectissimi animi ac sapientissimi esse judicaret, private utilitatis cum publicis commodis conjunctam habere rationem ; neque enim quemquam uostrum sibi soli natum ocsse, sed omnibus, qui ejusdem naturae participes sunt. Quae fuit Platonis sententia, cujus meminit etiam Cicero, 1 de Officiis. Multaque ad eamdem rem sumi possunt ex eodem Nazianzeno, orat. I, ubi, ex hujus muneris et mistionis excellentia, exaggerat quam sit arduum Episcopale munus.
14. Hanc etiam utriusque vitae permistionem satis commendat Augustinus, lib. 19, de Civit., cap. 19, dum ait, perfectam charitatem, et otium amare, et negotium justum suscipere. cum necessitas ita postulat. JVegue sic (inquit) quisquam debet esse otiosus, ut in codem otio utilitatem non cogitet promimi, nec sic actuosus, ul contemplalionem non requirat Dei ; et libr. 22 contra Faustum, capit. 54, de eisdem vitis agens, ait: Una amatur, ct altera toleratur ; sed que toleratur, ipsa prius et uberius faecundatur, ut si non propter se ipsan, certe propter filios diligatur. Labor enim enim justorum anagimum fructum habet in eas, quos regno Dei generant, iuter multas tentatioues et tribulationes predicando Evangelium. Hoc ergo vitae genus plaue anteponit Augustinus.
15. Egregia vero est sententia Isidori, lib. Differentiarum, in 29: Quibusda (ait) sola contemplatio proficit, aliis vero sola actva est consolatio ; his media utriusque composita utilior est; nam quod Salvator per diem siguis ct miraculis in villis coruscabat, activam nobis commendabat vitam ; quod vero in nocte per orationes tamdiu pernoctabat, vitam contemplationis signiftcabat ; idcirco Dei servus, juaia imitationem Christi, nec actualem vitam omittit, et contemplativam ag. Aliter enm incedens offendit; sicul enins per contemplationem amnandus est Deus, per actualem vitam anandus est pronunus, ac per hoc sic non possunt sine utraque esse vita, sicut sine urague dilectione. Haec vero posteriora verba intellizenda sunt pro articulo necessitatis proximi; sicut autem ex necessitate Isidorus colligit obligationem, ita ex magna utilitate, quae respectu totius communitatis est quaedam necessitas, infert majorem perfectionem.
16. Eamdem omnino doctrinam late commendat et exaggerat Chrysostomus, homil. 34 ad Populum: Zanc (inquit) viam teneamus , heec enim est que maaime reducit ad Deun, qua Christi facit initatores, et, quoad fieri potest, Deo similes veddit ; et infra : Sint igitur due optimq vivendi vie, et carum quidem una bonum facit obeuntem, altera vero et promimun. Videamus utra probabilior, et ad virtutis culmen nos magis perducil. Postea vero ita respondet, ut priorem comparatione posterioris reprehendere videatur : 7gitur (ait) ille, qui suc duntacat quaerit, a Paulo mille accusationes accipiet (cum autem Paulum dizero. Christum significavero ), hic autem laudes et coronas; infra vero hoc magis explicans ait : Jeyunare quidem, et humi cubare, et emercere virgunitaLtem, et temperantiam colere, solis haec obeuntibus utilitatem afferunt ; que vero promunis a nobis euhibentur, ut eleemosyna, doctrina ct charitas, huec et uobis ipsis, et promimis, ad quos a nobis transeunt, prosunt. Unde infra concludit, qui propter proximi aedificationem occasionem martyrii vel diftert, vel etiam omittit, magis probari apud Deum. Multa similia habet homil. 36 et 79, et aliui Patres frequenter, praesertim Gregorius, hom. 5, iu Ezech., et hom. 14, versus finem, et lib.5 in 1 Regum, c. 4, et lib. 1 Regist., epistol. 5.
17. Suffragantur exempla varit em sacris litteris. — Possumus praeterea veritatem hanc exemplis persuadere. Nam imprimis etiam in veteri Testamento, Elias et Eliseus, qui videntur fuisse vel primi, vel ex praecipuis professoribus vitae contemplativae, ita illam professi sunt, ut zelum Dei et salutis animarum maximum haberent, et ab instruendis populis, et corrigendis vitiis non desisterent, ut patet ex lib. 3 Regum, c. 17 et sequentibus. Postea Joannes Baptista, qui etiam contemplationis arcem ascendit, tempore opportuno ad docendum et praedicandum descendit. Potissimum vero hujus vitae mistae exemplar in Christo Domino conspicimus, ut Saneti allegati sepe attingunt, et in Evangelis compertum est, et in 2 tomo tertiae partis, disput. vigesima septima, late declarabimus. De Apostolis etiam res est manifesta, imo in illis occupatio erga proximos potissimum videtur habuisse locum, nam ad hoc vocati sunt, ut fierent piscatores hominum, et Christi nomen portarent coram gentibus et regibus, ac filiis Isracl; et in hao vocatione, et munere explendo vitam suam consumpserunt. Nihilominus tamen dubitari nou paotest, quin simul vitam contemplatvam summa cum perfectione intenderint; nam in omni perfectione primitias Spiritus habuerunt, ct quamdiu cum Christo conversati sunt,in eo genere vitae ab ipso sine dubio fuerunt instructi ; nam cum ipso in horto ad orandum sae e conveniebant, cum eo in montes secedebant, cum eo pernoctabant in oratione Dei, vel saltem exemplo et doctrina ad hoc paulatim inducebantur ; postea vero ascendente Christo in ccelum, Jussi sunt sedere et orare, donec induerentur Spiritu Sancto; rursus post adventum Spiritus Sancti ipsi dixerunt: Nos orationa et verbo instantes erimus, et utrumque suis tcmporibus exercuisse, saepe in Actibus Apostolorum legimus. Et Petrus orationi ante prandium vacabat, quando circa vocationem gentium illuminatus est. Paulus etiam de sua oxcellentissima contemplatione multa narrat in epist. 2 ad Corinth. 12, et saepe alias.
18. Item ex Sanctis Patribus. — De alis item viris Apostolicis, et sectatoribus Apostolorum res etiam est clara, ut de Basilio et Nazanzeno tetigimus; idemque est de Athanasio, Augustino, et similibus. Quia vero hi omnes Episcopi fuerunt, libet hic commemorare historiam, quam de Eulogio et Protogene referunt Theodor., lib. 4 Histor., cap. decimo sexto; et Nicephorus, lib. 11, cap. vigesimo tertio. lli enim, cum Valentis Arriani jussu relegati essent in Thebaidem, et plures gentiles, paucos vero fideles ibi esse comperissent, ita proximis subvenire procurarunt, ut Eulogius, in cella conciusus, dies noctesque totas Deum oraret ; Protogenes vero, cum esset admirabilis vir, et in litteris educatus, coepit docere et signis ac doctrina homines ad Christi gratiam perducere. Additque Theodor., eum tantae humilitatis fuisse, ut si quem ad recipiendam Spiritus Sancti gratiam induxisset, cum ad Eulogium deducerct, pulsaretque ostium, et oraret: 7um (inquit) ut aperiat, tum ut sigillum dominicum ci, quem verbo Dei ad fidem trasisset, umponat. At cum Ewogius cgre ferret , velut precibus interruptis, tum Protogenes : Est, inquit, errantium salus magis necessaria. Additque coepisse omnes mirari Protogenem : Cum enim miracula edere, el lam multis lucem divine cognitionis imparLiri curnerent, primas Enulogio concessisse, ct eos, quos verbo Dei ceperat, ad illum deduaisse. Aferito igitur multo majorem, prestantioremque cirtutem in eo esse suspicati sunt. Denique Antonius et Benedictus, duo praeclarissima vite contemplativae exempla, quando in illa Iucrunt perfectiores, tune circa salutem proxi- morum intentius laborarunt. Nam de Antonio refert Athanasius, descendisse aliquaudo iu Alexandriam ad resistendum haereticis , et nunquam se denegasse multitudini hominum ad se concurrentium, ut omnes doceret, omnibusque benefaceret: Unde effectum est (aM) ut post ejus doctrinam omnes diaboli paterent insidie. Quid plura ? totius orbis homines ad illum confluebant ; nullus se frustra illuc venire conquestus est, omuibus delectabile, atgue jucundum laboris commercium fuit. De saneto autem Benedicto refert Gregorius, lih. 2 Dialog., c. 8, 8 Sanctus vir, non solum plura monasteria aedificasse, et insiituisse, ac docuisse (quod sine magna actione non fit), sed etiam postea in monte Cassino idolorum templum evertisse, et oppidanos ac incolas christianis praeceptis imbuisse. Est ergo hoc genus vitae ex se perfectius, quod a pluribus ac majoribus Sanctis cultum est.
19. Suadetur tandem ratione. — Superest ut ratione etiam veritatem banc declaremus. Potest autem ita formari ratio : quia haec vita mista includit totam perfectionem vitae contemplativae, et in nullo eam diminuit, sed potius addit aliquid ; ergo est absolute perfectior. Consequentia clara est. Major item est certa, si intelligatur ce substantial perfectione vitae contemplativa, quia supponimus illam per se intendi, exerceri, doceri, ac procurari in tali statu, alioqui non erit vita seu religio mista, de qua disputamus; si vero major illa intelligatur de perfectione quoad gradum, sic pendet ex probatione minoris, in qua est tota difficultas. Probatur ergo minor primo, quia si in aliquo diminuit, maxime quia illo tempore quo actioni proximorum vacatur, distrahit et occupat animum, ne actu possit Deum in se diligere; sed hoc imprimis non ita est, ex vi talis actionis, regulariter ac per se loquendo; quia illa actio per se includit cogitationem de Deo et rebus divinis; et saltem secuin admittit frequentem ascensionem cordis in Deum ; imo, ut recte fiat, illam postulat. Tum ratione debitae intentionis, per quam omnis haec actio ad Dei gloriam ordinatur, ei propter ejus purum amorem fieri debet; ita ut, licet proxime sit propter charitatem proximi, haec eadem charitas proximi sit virtualis quaedam dilectio Dei, qui est tota ratio sic diligendi proxsimum. Tum etiam propter excellentiam ministeriorum, quae ex divino auxilio maxime pendent; et ideo ad hoc impetrandum necessarius est frequens ascensus cordis in Deum.
20. Causa una cur actio non impediat perfeclionem contemplationis. — Secundo probatur eadem minor, quia, esto concedamus hujusmodi actionem pro aliquibus temporibus ita occupare mentem, ut vel actu non feratur in Deum, vel non ita intense, nihilominus inde non fit ut aliquis detrimentum aliquod patiatur in tota iila perfectione, quam in vita pure contemplativa obtinere posset, ob duas praecipue causas. Una est, quia, moraliter loquendo, imo humano modo, et seclusis specialibus privilegiis, fieri non potest, ut animus hominis continuc temporibus omnibus, sine intermissione actu dailigat Deum in se ipso, vel quod sit in actuali consideratione ejus, et ideo in omni statu necessarium est aliquod genus actionis, ut omnes Sancti et Doctores mystici, et in vita contemplativa exercitatissimi, docent, ut ex allegatis constare potest. Si autem actualis contemplatio Dei aliquando interrumpenda est, nullo meliori ac fructuoso modo interpolari potest, quam actionibus charitatis erga proximum, et maxime in spiritualibus ministeriis, quae sunt longe majoris meriii, quam omnes alii actus extra formalem dilectionem Dei, ut ex dicendis a foruori constabit. Unde, licet fortasse contingat occasione horum ministeriorum interruptionem hanc, et temporis occupationem esse aliquantulum majorem, quam esset in alio zenere privatae actionis, per excellentiam aclionum et ministeriorum erga prosimum compensatur, ut ex verbis D. Thomac statim citandis colligi etiam potest.
21. Alia causa est, quia ipsamet privatio dulcedinis contemplationis propter Deum suscepta, seu permissa, est magni meriti coram Dei, adeo ut ipsimet contemplationi illam praeferat D. Thomas, 3, d. 35, quaest. 1, art. 4, quaest. 2, dicens : Quantum ad ntensionem ineriti, videtur vita contemplativa majoris meriti illa parte active , que circa sui moderaLionem studet : minoris autem quantum ad illam partem , que profectui aliorum invigilat, quia bhoc ipsum videtur esse fortioris charitatis secuadum genus, quod homo, pretermissa consolatione qua iu Dei contemplatione veficitur , gloriam Dei in aliorun conversione querat ; quia etiau in lnumana anicilia verus amicus quaerit megis bonmum amici, quam de epts praesentia delectari. Hinc plurimum commendatur charitas Pauli, qui, ad Rom. 9, cupiebat anathema esse a Christo pro fratribus suis ; id est (juxta probabilem expositionem ad tempus privari ejus consortio et visione. ut fratri- bus proficeret. Unde clarius, ad Philip. 1, dcebat : Coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi, el esse cum Christo, multo melius; permanere autev im carcere, necessarium propler vos. Et hoc coufidens, scio quia manebo et permanuebo omnibus vobis ad profectum vesirum. In quo ejus excellentia charitatis commendaiur, quia bonum proximorum praefercbat ei, quod sibi erat melius. Quod notavit Innocentius llI, cap. JVisi cum pridem, commendans similiter charitatem S. Martini, qui, exemplum Pauli imitatus , dicebat : Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius , non vecuso laborem. Est autem considerandum, hos Sanctos non solum acceptasse carere dulcedinc contemplationis hujus vitae, sed etiam visione patria, in quo videtur eorum charitas excellere ; nihilominus optimum inde argumentum sumitur, ad participationem illius beatitudinis , quae in hac vita esse potest. Et ex alio capite videtur argumentum esse efficax a fortiori ; quia privari ad tempus aeterna beatitudine, licet sit quaedam dilatio boni magni, tamen non est carentia alicujus meriti, quin potius inde augetur meritum ; et ob dilationem temporalem beatitudinis comparatur aeternum augmentum intensivum ejusdem beatitudinis, quod lucrum incomparabiliter majus est. At vcro dum homo in hac vita se privat aciuali contemplatione Dei propter eumdem Deum in proximo glorificandum, non solum patitur dilationem alicujus boni, sed privationem cujusdam magni meriti, ex quo pendet aeterna quaedam perfectio major beatitudinis, qua perpetuo carebit, nisi meritum illud alia via compensctur ; non est autem verisimile privari hominem tanto praemio a Deo ipso propter opus bonum factum in obsequium ejus ; ergo ita augetur ex hac circumstantia, et ex tali affectu hujusmodi actus, ut compenset, et superabundanter reficiat jacturam illius boni, quantum spectat ad meritum, et sanctificationem apud Deum.
22. Hinc tertio satis probabiliter possumus camdem minorem alio sumpto principio ostendere, nimirum, opera illa, et ministeria spiritualia circa salutem proximi, suis debitis, et opportunis temporibus et debito modo esxhibita, esse majoris meriti apud Deum, quam esset actualis contemplatio pro eodem tempore suscepta. Hoc autem probatur, quia illud opus est magis meritorium, et ad perfectionem aptius, quod est divinius, et gratius Deo; hujusmodi autem est actio spiritualis erga salutem proximorum ex suo ge- nere; ergo. Probatur minor, primo ex Dionysio, cap. 3, de Coelest. hierarch., dicente, pefectionem esse ad Dei imitationem totis conatibas eniti ; quod est prastantius, aique omnibus divinius, Dei cooperatores fieri, et ostendere divinam in se ipso actionem, secundum quod gossibile est. Intelligit autem de cooperatione Dei circa salutem animarum, ut ibi omnes expositores intelligunt, juxta illud, 1 Corinth. 3: Dei adjutores sumus ; nam haec propriissime dicitur divina actio. Unde paulo superius dixerat de viris perfectis, fieri a Deo perlucida specula, ei omni labe gura, dignague, quibus principalis illius ac diving lucis suavissimus radius influat ; et subdit : Que ubi indultum si sacralissimum jubar affatim hauserint, hoc ipso posimodum absque invidia sequentibus fundunt, atque in hoc ipso divinis oblemperant legibus; et capite quinto de Ecclesiatic. Hierar., late ostendit, actiones hierarchicas, quae in illuminandis ac perficiendis aliis consistunt, esse omnium perfectissimas. Et hac ratione diximus supra cum D. Thoma, ac reliquis Theologis, Episcopalem statum esse omnium perfectissimum ; ergo ex suo genere sunt hae actiones gratiores Deo, ac nagis meritoriae ; ergo ex participatione illarum non potest religiosus status in perfectione minui, sed potius augeri. Hoc etiam confirmat Gregorius, homil. 12 in Ezech., circa finem, dicens, Nullun sacrificium esse Deo magis acceptum, quam sit celus animarum. Unde, lib. 6, epist. 5, alias cap. 169: Si Unigenitus (inquit) Patris pro explenda utilitate omniwn de secreto Patris egressus est ad publicum nosirum, nos quid dicturi sumus, si secretum nostrum praeponimus utilitati promimorum ? Atque hoc ipsum ad perfectionem charitatis Dei pertinere ostendit ex interrogationibus Christi ad Petrum : Amas ne? Fasce oves meas. Nam qui renuit pascere cum possit, indicat se non perfecte amare. Similia habet 1 p. Pastor., c. 5. Et Chrysostomus, lib. 2 de Sacerdot., eamdem Christi interrogationem ita expendit : Atgui illi quidem licebat verbis hujusmodi Petrum affari: Si me amas , Petre, jejunia ewerce, super uudam humun dormi, vigila continenter, injuriam passis patrocinare, orphanis patrem te exhibe, vidum item te maritorun loco habeant. Quod postea late declarans ait, in hoc demonstrari excellentiam et perfectionem actionum, quibus salus animarum procuratur, quod illa maxime sunt conjunctae charitati Dei: quod licet ab ipso dictum sit de pastorali munere et actione ejus, cum proportione ha- bet locum in siatu religioso participante onera illius muneris ex vi institutionis suae.
23. Ratione possumus hoc ipsum declararc ex D. Thoma, in 3, d. 30. quaest. unica, art. 4, ad 2, ubi sic inquit: Dilectio Dei et proaimi, quantun ad actum interiorem, ad vitam contemplativam poertinet, uude Gregorius homil. 1 in Eechielem dicit, quod contemplatica vita insistit dilectioni Dei el promimi ; sed quautum ad actum ecteriorgm, wtraque ad vitam activam pertinet, quamvis hujusmodi actus in proaitmis eapendantur, quia Deus operum nostrorum non cget. Hinc ergo argumentum conficitur, quia haec ipsa ministeria, quae in salutem proximorum fiunt, sunt actus externi non iantum dilectionis proximi, sed etiam Dei; ergoex suo genere sunt magis meritorii, quam pura interna contemplatio. Antecedens patet ex citatis verbis D. Thomae. Et ratione, quia per illos actus directe quaeritur gloria et honor Dei: et ideotales actus non tantum imperative et remote possunt esse a dilectione Dei, sicut actus eleemosynae corporalis, vel alii similes ; sed proxime et quasi elicitive sunt nati fieri ex dilectionc Dei, quia velle et procurare quodlibet bonum Dei, sive internum, sive externum, opus formale est amicitie erga Deum ; gloria autem et honor Dei est quoddam bonum externum ejus ; ergo haec procurare est officium proprium dilectionis Dei; sed haec gloria et honor Dei existit in honorantibus et glorificantibus ipsum ; ergo non potest aliter quaeri, quam illuminando et convertendo homines ad ipsum ; ergo actiones, per quas hoc fit, per se ac directe sunt opera externa amicitiae in Deum ; sunt ergo proprii actus externi dilectionis Dei, licet simul esse possint acius dilectionis proximi, si bonum illud consideretur ut intrinsecum ipsi proximo. Prima vero consequentia probatur primo, quia, moraliter loquendo, amor Dei, quo est efiicacior, eo est melior et magis meritorius ; amor autem, qui non sistit tantum in interiori affectu, sed prodit in exteriores effectus adeo perfectos, est magis efficax ; ergo.
24. Instantia removetur. — Dices, actum exteriorem nihil addere interiori. Respondeo primo, quando exterior actus requirit novum interiorem actum, multum addere; ita vero est in praesenti ; nam amor, qui sistit in pura contemplatione, non parit voluntatem efficiendi talia opera, quibus glorificetur in hominibus Deus ; amcr autem, qui progreditur ad hanc actionem , parit hanc voluntatem, quam ipsamet charitas Dei clicit, Quod si dicas, etiam pure contemplativum posse habere illam voluntatem per desiderium internum, et complacentiam in illum actum tanquam in objectum quoddam pertinens ad Dcei amorem, respondeo longe diversum esse velle illud objectum ut per me exercendum et efticiendum, quod est longe difficilius, et majus cfficium amicitiae. Unde non est dubium quin talis voluntas longe sit magis meritoria. Quod si contemplativus extendat suum desiderium ad illud objectum, etiam sub tali ratione, aut desiderium est ineflficax, et sic non est comparabile cum alia voluntate eflicaci; vel est etlicax, et sic desinet esse pure contemplativus, ct transiet ad actionem, quantum sibi possibile est ; ergo per se vita includens illam actionem melior est, magisque perficit et exequitur amorem amicitiae erga Deum. Nec potest poni inaqualitas in intensione et ardore affectus, nam haec est per accidens, et de se potest esse major in amore operativo, sicut erat in Paulo, cum dicebat : Quis nos separabit a charitate Christi ? Imo quoad hoc, moraliter loquendo, multum solet addere actus exterior interiori, quia et requirit majorem et et efficaciorem affectum, et solet esse occasio, ut magis ac magis accendatur, utque in eo diutius perseveretur.
25. Progreditur eadem vatio.— Vila miszta perficit charitatem, eliam in ratione amicilig. — Aliunde vero amor etiam in proximum est major, adjuncta actione hujusmodi, quam in pura contemplatione, ut facile potest eodem discursu ostendi; quia talis actio est actus externus amoris proximi, qui, adjunctus interno amori, auget perfectionem, et meritum , quod in amore proximi ut sic csse potest. Unde etiam concluditur , hoc genus vitae absolute et simpliciter magis perficere charitatem secundum integram rationem amicitiae, quam includit in ordine ad Deum et proximum, quia unite ( ut sie dicam) et internum amorem et externum beneficium seu obsequium amplectitur , simulque eisdem aclionibus utriusque bonum, vel honorem, aut eloriam, vel commodum ac salutem procurat; et qui eam profitetur , ob hanc causam laboribns et periculis se exponit, propriaque consolatione ac suavitate quietioris contemplationis se privat. Cum ergo perfectio vitae christianae in perfectione charitatis consistat , erit sine dubio hoc genus vita perfectius ex genere suo. Accedit praeterea, quod ipsemet amor Dei, ex hac extensione ad proximum perfici- tur, sicut dixit D. Thomas 2. 2, quaestione vigesima septima, art. 8, dilectionem proximi propter Deum, perfectiorem esse dilectionc solius Dei, quia illa includit ipsius Dei dilectionem, et addit dilectionem Dei in obsequium ipsius Dei, et implementum voluntatis ejus. Et in 2. 2, quaestione centesima octogesima quarta, art. 7, addit egregie idem D. Thomas, hoc esse majoris dilectionis signum , ut homo propter amicum ctiam aliis serviat , quam si soli amico velit servire. Eamdem sententiam habet opusc. 18, c. 18, per quam ipse declarat statum Praelatorum esse perfectiorem ; idem autem est, ut saepe diximus, de religione participante illum statum quoad ministeria et actiones quae circa proximi salutem versantur.
26. Objicitur contra praedicta, ey Richardo el Carthusiano.—Item ex defectu humane fragilitatis. — Dicet fortasse aliquis, eum, qui contemplstivam vitam pure profitetur, non carere benevolentia et beneficiis proximorum, sed efficaciori et securiori modo illis prodesse. Hoc intelligere licet ex Richardo de S. Victorc, super Cant., part. 2, cap. 8, ubi agens de excellentia vitae contemplativae, ait excellentius extendi ad proximos, quam per actionem : Ad hos (id est, ad beatos Sanctos), inquit, contemplatione transiliit spousa, et apud hos proaimorum curam secum transtulit , cum his ante Deun eorum causam ntus agit; e infra : Bona quidem sollicitudo et turbatio carnalis (scilicet per actionem ), sed melior et sublimior circa plures occupatio et cura spiriLtualis (scilicet per orationem) utpote tam Doeo, quaum ceelestibus civibus, Tamiliaris et permanens , ac secura magis; et infra : Hujus messis partem occupat activus exteriori ministerio, sed contemplativus totam messem occupat orationis auailio. Hinc etiam Dionysius Carthus., de Vita solitaria, art. 22, monet ut vitae contemplativae dediti quotidie pro proximis orent, ne a tanta perfectione sint alieni. Hoc ergo modo excellentiori compensatur ille excessus, et alioqui eminet in multis contemplativa vita. Accedit praeterea , quod, regulariter loquendo, non solent homines ex plenitudine contemplationis descendere ad actionem, sed polius ex taedio internae quietis, vel saltem nc taedio afficiantur; et ita non assumitur actio ex illa contemplatione perfectissimae charitatis, sed potius in remedium humanee fragilitatis.
27. Ad priorem partem respondetur imprimis, non parum commendari perfectioncm vitae mistae, cum illius participatio aliqua contemplativo necessaria sit, ne tanta perfectione omnino careat. Ubi etiam intelligere hcet, cum mens contemplantis descendit ad compassionem proximi, et ad orandum pro illo, non cadere ab optima via exercendi vel perficiendi charitatem, quia in co non recedit a perfecta charitate Dei, sed illam quodammodo amplificat et extendit ; ita ergo qui ad actionem ex codem motivo descendit, nihil per se impeditur a perfectionc charitatis, sed potius in ea promovetur. Unde secundo dicitur, optimum essc auxilium orationis , sed non sufliciens; necessarium est enim orationi opus adjungere, quia Deus decrevit non per se solum tantum, sed per homines salutem hominum operari, et ideo necesse est non solum oratores, sed etiam cooperatores Dei fieri in salute animarum, et hoc (caeteris paribus) perfectius est, quia Deo similius, et quia priorem modum auxiliandi per orationem non excludit. Unde Carthus. supra monet solitarios, non solum ut orent pro aliis, sed etiam ut ad se venientes prudenter et fervide ad Dei obsequium exhortentur. Et Richardus ibidem subdit, modum illum juvandi proximos per solas orationes esse impertectorum , quos eaterior occupatio cito immultat et dejicit ; signiticans, a perfectioribus viris majus auxilium postulari.
28. Ad defectum hunanae fragilitatis vespondetur. — Ad alteram partem primum dicitur cum D. Thoma, opusc. 19, cap. 27, hic non considerari personarum imperftectionem, sed naturam et perfecionem status, cui particularium personarum impcrfectio nocere non potest. Deinde dicitur, si haec non speculative, sed practice ac moraliter considerentur, necessarium esse homini internum otiuin externa aliqua actione interrumpere, et ideo optimum esse vitae genus, in quo utrique parti optimum otii, et negotii, seu actionis genus consignat ; primo quidem ac per se propter majorem charitatis perfectionem procurans ; secundario vero etiam in illa varietate infirmitati hominum prospiciens. Si ergo particulares personae cum hac moderatione utrumque intendant, nihil a perfectione deflectent ; si autem plus nimio actioni se tribuant ob taedium contemplationis, imperfectioni eorum, non ipsius status tribuendum id est.
29. Haec sunt quae in comparatione hac praesentis capitis in favorem utriusque partis afferri posse videntur; in quibus sine dubio graviora, et majoris ponderis sunt, quae hanc posteriorem partem a n. 8 hucusque persua- dent. Ut autem quod suum est uuicuique parti tribuam, assero imprimis, ex suo genere sccuriorem esse contemplativam religionem, ab externis actionibus erga proximos, ei ab eorum consortio et conversatiene separatam. Hoc probant rationes in favorem prioris sententia a num. 2 adduetae. Favet etiam usus Pontificum, permittentium transitum ab aliis religionibus etiam mistis, et in eo gradu quantumcumque perfectis, ad ordinem Carthusiensem, qui pure contemplativus est ; fundari enim videntur saltem in majori securitate illius status, quamvis multi existiment etiam esse fundatos in majori perfectione vel arctitudine, quos infra lib. 2, c. 4, veferemus, tractando de illo ordine in particulari ; nunc enim necessarium non est. Tandem explicatur, quia in eo statu, ex vi ipsius minores sunt occasiones peccandi , quae magna ex parte oriuntur ex communjcatione cum hominibus. Unde ex hoc capite eiiam est aptior ad crescendum in charitate et peirfectione, quia magis separata est ab exterioribus euris, majusque habet otium ad vacandum Deo, unde minores habet etiam occasiones distractionis per sermonem, per sensus, et alia phantasmata.
30. Nihilominus assero scecundo, religionem mistam, quae cum contemplatione intendit actionem circa spiritualem salutem proximorum, ex suo genere meliorem et pertectiorem esse. Hoc probant eflicaciter fundamenta sccundae sententie , a num. S8 posita, et declaratur in hunc modum : quia in hoc statu sunt plures occasiones exercendi simul cum charitate plures et excellentiores virtutes ; est etiam commoditas consequendi majorem Dei cognitionem, et exercendi altiori modo charitatem ejus; sunt etiam plures occasiones sustinendi labores, vel patiendi mala propter ipsum. Unde excessus, qui consideratur in priori statu, est solum (ut ita dicam) in causalitate per accidens, removendo, scilicet, magis impedimenta ; excessus autem hujus status est in causalitate per se, praebendo, seilicet, materiam, et opera majoris meriti, et media sufficientia ad illa perfecte praestauda. Nec vero decst in hoc statu providentia sufliciens ad cavenda pericula; nam imprimis, licet non tollat omnes remotas et humanas occasiones, fugit tamen morales, et quae prudenti providentia praeveniri possunt, et media etiam providet, quibus ordinariae etiam occasiones levium culparum , vel distractionum , quae ex conversatione cum hominibus etiam religiosa frequenter oriuntur, vel superentur , et vin- cantur, vel certe aliquo majori frucetu compensentur.
31. Ultimo assero hanc comparationem solum fieri ex genere, quantum est ex parte finis uiriusque status ; nam in particulari fieri potest ut religio pure contemplativa superet mixtam, si haec vel in fine ipso minus participet de contemplatione, quam ad exactam perfectionem necessarium est, vel media non habeat perfecto fini accommodata. Hoc facile intelligi potest, primo, ex vulgari comparatione virtutum, seu actuum humaporum, in qua constat aliquid, ex genere suo perfectius, posse in individuo vel in specie esse minus perfeetum propter materiae vel differentiae contrahentis conditionem. Secundo, ex rationibus factis a numero 2, pro priori sententia ; nam contemplatio per se finis est perftectior quam actio : et hac ratione religio pure contemplativa praefertur pura activae; ergo, quamvis actioni misceatur contemplatio, potest mixtio tam imperfecta esse, ut etiam ex parte finis status ille mixtus minus perfectus sit; potest autem id contingere dupliciter, scilicet, vel quia actio ad opera tantum corporalis misericordia pertinet, qua minus perfecta sunt, et magis animum ab interna contemplatione avocant; vel quia de usu et institutione vitse contemplativae modicum quid participat, de actione autem multum, unde facile fieri potest ut interior devotio et fervor spiritus impediatur. Tertio, licet finis religionis perfectus sit, potest totus status deficere ab excellentia perfectionis in proportione mediorum ; nam, ut recte dixit D. Thom., 2. 9 quaestione centesima octogesima octava, articulo sexto, et opuscul. 19, contra impugnantes religionem, capite primo, excelilentia religionis non consistit tantum in fine, sed etiam in mediis, quod etiam est per se manifestum, ex generali ratione moralis prudentiae. quia inordinatum est finem intendere per media non proportionata. Quod si media sint propertionata ad assequendum aliquo modo finem, non iamen ad consequendum perfecte et exacte, tunc, licet finis in se valde perfectus sit, nihilominus in tali statu, et per talia media non intenditur totahter (ut sic dicam), et ideo non significat illum statum adsequate quantum ipse finis est, seu potest, sed quantum attingitur per talia media, et ideo ex improportione mediorum potest esse minus perfecta religio, quae finem habet in se perfectiorem. Quod tamen est verum, comparando potius religionem mixtam ad contemplativam, quam comparando mistas inter se, vel contemplativas etiam inter se; et ideo, licet in genere possint hae comparationes fieri sine periculo et offensione, in particulari cavendae sunt, tum propter vitandam offensionem ; tum ciiam quia difficile est singula media uniuscujusque religionis expendere, et cum aliis conferre.
32. Observatio pro metienda perfectione veligionis ev majori proportione mediorum ad eusdem finem. — Unum tamen possumus hic ceneratim advertere, scilicet, in mediis duplicem bonitatem posse spectari : unam, quam habent ex propriis objectis, et quatenus sunt actus talium virtutum, temperantia, poenitentiae, etc.; aliam, quam habent in ordine ad finem consequendum , quae solet utiltas appellari. Supposita ergo majori perfectione finis, major etiam perfectio mediorum magis spectanda est sub hac posteriori consideratione, quam sub priori, quia perfectio rei consistit in consecutione finis; si ergo finis est perfectior, illa media, quae juvant ad perfectius illum consequendum , magis ad perfectionem simpliciter juvant, etiamsi ex propriis objectis tantam perfectionem non habeant , nam per illa perfectius attingitur talis finis. Unde si fuerint illi adaequaia, et quasi totaliter illum attincentia, erunt perfectissima, quidquid sit de alia bonitate, quam ex obiecto habere possunt. Hinc paupertas est aptissimum medium ad perfectionem, etiamsi ex objecto speciaiem honestatem forte non habeat; et intra latitudinem paupertatis major paupertas potest esse melior ad unum finem, et minor ad alium; quod si finis fuerit perfectior, et minor panpertas ad illum fuerit utilior, illa magis conferet simpliciter ad majorem perfectionem. Idem prorsus est de austeritate vitae ; est enim optimum medium ad perfectionem, tam propter honestatem intrinsecam, quam propter utilitatem ad extrinsecos fines, et interdum potest major austeritas esse utilior ad unum finem, et minor ad alium; si tamen finis sit perfectior, illa austeritas erit simpliciter melior, quae ad illum finem perfectius consequendum aptior fuerit, etiamsi insc et circa suam materiam minor sit, propter rationem factam. In universum tamen loquendo, si caetera sint paria in fine, et in proportione ac utilitate mediorum ad finem, illa religio perfectior erit, quae majorem etiam vitae austeritatem observaverit, vel quae habuerit media ad finem aeque utilia, et ex objecto meliora, quia nunc in aliquo superat, et in nullo superatur.
On this page