Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum convenienter dividatur religio in monachorum et clericorum.

CAPUT VII. UTRUM CONVENIENTER DIVIDATUR RELIGIO IN MONACHORUM ET CLERICORUM.

1. Partis negantis argumentum.—hatio dubitandi est, quia vel illa duo membra distinguuntur in solo habitu, vel in vitae instituto. Primum non satis est, quia habitus non facit religiosum ; secundum non videtur habere locum, quia vel nomen clerici generaliter sumitur prout commune est personis ecclesiasticis, etiamsi substantialia vota religionis non habeant, et hoc modo, licet status clericorum possit dici religiosus, lata quadam significatione, non tamen propria, ut nunc loquimur. Vel nomen clerici sumitur pro illo, qui simul cum statu religioso clericalem ordinem habet, et sic omnis religio monachorum est religio clericorum, quia in ea sunt plures religiosi clerici ; imo illa est praecipua pars cujuscumque religionis, et ad illum statum fere omnes religiosi tendunt; ergo non recte distinguitur religio monachorum a religione clericorum.

2. Assertio affirmativa. — A quo tempore ceeperint monachi communiter fieri clerici.— Nihilominus dicendum est primo, recte distingui religiosum statum in clericaiem et monachalein; nam imprimis constat ex jure, et Patribus, plerosque religiosos propriissime monachos esse et appellari; hoc constat tum ex etymologia vocis monachus, quae solitudinem , atque adeo statum perfectionis indicat, c. De praesentiun, 16, q. 1, ubi per totam illam quaestionem varia jura et Patrum testimonia afferuntur, ex quibus constat monachorum statum, et vere religiosum esse, et distinctum non solum a communi coetu fidelium, sed etiam a statu clericorum, adeo ut olim monachi ad clericorum munera et ordinationes regulariter non admitterentur, sed solum ex speciali causa aut necessitate, c. /Si quis , et c. Si quem, c. Cum pro utilitate, et c. JIVec pro, 16, q. 1. Et idem constat ex Siricio Papa, epistol. 1, c. 9 et 13; et ex Hieronymo, epistol. 4 ad Rusticum, et in epistol. ad Joannem Hierosolymitanum, quae est Epiphanii; et ex Palladio, in historia Lausiaca, c. 20, et 59; imo etiam ex Dionysio, c. ultimo, de Ecclesiastica hierarchia. Est etiam de hac re optimus Ambrosii locus, libro tertio, epistola vigesima quinta, ad Vercellen. Ecclesiam, post med., qui pro comparatione horum membrorum valde notandus est, et infra verba referam, in fine capitis. Qui status duravit fere usque ad tempora Gregorii, qui, lib. 4, epistol. 44, monachos promoveri ad ordines post praefixa a sacris canonibus tempora statuit ; et postea in Clementina 1, de Statu monach., S Ad ampliationem, specialiter statutum est, ut ad ampliationem divini cultus monachi ad admonitionem Abbatis se faciant ad omnes ordines sacros promoveri. Hoc vero quasi superadditum vel immutatum fuit in statu monachali ; unde in Vita Pachomii, c. 25, apud Surium, 14 die Maii, refertur, non fuisse solitum sustinere inter suos aliquem, qui ordinationem fuisset consecutus, ad tollendam ambitionem, et consequenter lites ac dissensiones : Quomodo enim (inquit) minima ignis scintilla, si in aream inciderit, nisi cito extinguatur, sepe perdit fructus totius anni , ita ctiam principatus ambitio , vel clericatus cogitatio, si inciderit iu monachos, nec cito eatinguatur, facile corrumpt wuniversum laborem exercitationis.

3. Ab Apostolis cepit clericorum veligio. — Constat deinde fuisse semper in Ecclesia statum aliquem religiosum per se ac ex proprio instituto clericorum, id est, sub tribus consiliis ac votis perfectionis, destinatum ad propria clericorum ministeria, vel in divino cultu, vel etiam in salute animarum procuranda. Hunc enim fuisse Apostolorum statum, ex discursu hujus materiae constat; ostendimus enim, tomo superiore, illos tria substantialia vota religionis emisisse, non quidem ad monasticam vel eremiticam vitam agendam, sed Apostolicam et clericalem, ad quam profitendam a Christo vocabantur, quod latius infra explicaturi sumus, tractando de religione Societatis, lib. 1, c. 5. Unde merito dicere possumus primam religionem clericorum ab ipso Christo fuisse et institutam, et congregatam ac probatam. Satisque verisimile est, religionem illam non periisse cum Apostolis, sed continua successione fuisse in eorum successoribus ac discipulis conservatam. Quod significavit Urbanus Papa, in cap. Scimus, 12, q. 1, ubi ait, vitam communemi inter Christianos usque ad sua tempora viguisse, praesertim inter eos qui in sortem Domini sunt electi, id est, clericos; et idem colligitur ex c. Duo sunt, c. Quia, c. Dilectissimis, cum aliis, eadem causa et quaestione; ubi inter alia Clemens I, epistola 5, sic inquit : Communis vita omnibus neressaria est, et macime his. qui Deo irrepre- hensibiliter militare cupiunt, et vitam Apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Unde in vita Augustini refert Possidonius, c. 5, factum presbyterum intra Ecclesiam mox instituisse monasterium, et cum Dei servis vivere coepisse secundum modum, et resulam sub sanctis Apostolis constitutam. Atque ita multi sentiunt, clericorum , seu Canonicorum regularium ordinem non fuisse primum ab Augustino institutum, sed vel reformatum, vel in Africam deductum, et peculiari regula instructum, ut in sequenti libro, c. S, iterum attingemus , et latius prosequitur Joannes Trullus, lib. 1 de ordine Canonicorum regularium, c. 2 et 3; et attingit Navarrus, in Commentario 4, de Regular., n.3 et sequentibus!, ubi ex Pio IV probat religionem clericorum ab Apostolis fuisse institutam ; quod etiam confirmat Benedictus XH, in praefatione ad Constitutiones Canonicorum regularium. De hac igitur re dubitari non potest, neque etiam est dubium de conservatione hujus status a temporibus Augustini usque nunc, quamvis sub magna varietate, ut postea, citato c. 8 et 9, attingemus.

4. An usque ad tempora Augustini contiuue durarerit. —De tempore vero, et successione continua hujus status religionis a temporibus À postolorum usque ad Augustinum, non invenio seriem historiae omnino certam, ut id affirmare possim; quamvis ex decretis Pontificiis, quae retuli, verisimillimum sit, nnnquam hoc vitee genus in Eecclesia et ejus clero detuisse. Ut enim bene notavit Soto, lib. 10 de Justitia, q. 4, art. 3, quamvis in initio Ecclesiae omnes clerici protiterentur vitam communem et religiosam, postea, crescente clericorum numero, non omnes illum statum amabant, ad quem non ex necessitate tenebantur, sed consilio invitari debebant, ut tandem sensit Augustinus, sermon. 2 de Communi vita clericorum, et habetur in c. Caerte, 12, q. 1. Semper tamen observatum videtur, non solum usque ad Augustinum, sed etiam usque ad Gregorium, ut a singulis Episcopis collegia aliqua clericorum instituerentur, qui communem et religiosam vitam observarent, ut patet ex responsionibus ad Augustinum, c.1ct 2.

5. Prima convenientia inter monachalem et clericalem veligionem. — Secunda convenientia. —Ex his ergo satis constat esse ac fuisse semper in Ecclesia dictos duos ordines religiosorum, clericalem, scilicet et monachalem. Necessarium autem est ut propriam inter eos differentiam explicemus, ad quod necesse est ea, quibus conveniunt, supponere. Sunt enim imprimis ea omnia, quae ad substantiam religiosi status pertinent, alioqui veri religiosi non essent, quod est manifeste falsum, ut constat non solum ex eorum institutis, sed etiam ex communi jure, ut patet ex c. Quod Dei timorem, de Statu monachorum ; ubi Innocentius IlI inquit, regulares Canonicos a monachorum sanctorum consortio non reputari sejunctos ; quod eamdem rationem et veritatem habet in omnibus clericis regularibus; et idem habet Nicolaus Papa, c. Praeesens, 20, q. 3, et res ipsa seu convenientia in votis constat ex cap. Cum in Ecclesiis, de Majoritate et obedientia, et ex c. Super, et c. Cum ad monasterium, de Statu monachorum. Conveniunt deinde in multis accidentalibus conditionibus religionis, ut, verbi gratia, in vita communi, et in ordinaria institutione et observantia vitae religiosae, juxta modum unicuique statui accommodatum ; et sic dixit D. Thomas, opuscul. 19, cap. 2, Canonicos regulares et monachos ad paria censeri in his, quae sunt communia omni religioni, ut sunt vivere sine proprio, abstinerea negotiationibus et officiis secularibus. Praeterea, si in communi loquamur, possunt tam monachi, quam clerici religiosi, convenire in aliquo fine et scopo talis status ; nam utrique possunt intendere vitam pure contemplativam, ut notavit D. Thom. 2. 2, quaestione centesima octogesima nona, art. 7, ad secundum, et consequenter possunt etiam in multis mediis convenire, ut in exercitio orationis ac psalmodiae; ct hoc modo sunt nunc in Ecclesia religiones contemplativae, non tantum monachorum, sed ctiam clericorum.

6. Prima differentia inter easdem religiones ex finibus. — Prima ergo differentia inter hos duos status esse videtur, quod religio clericorum per se ordinatur ad ea, qua aguntur in divinis ministeriis, non autem religio monachorum, quam insinuavit D. Thom. in dicta solutione, ad 2; et rationem reddit, quia prior est per se religio clericorum, ad quosspectant ea, quae pertinent ad divina ministeria ; ad religionem autem monachorum per se non competit, ut sint clerici, ut habetur in decretis, 16, q. 1. Quae differentia assignatur a D. Thoma inter has religiones, etiam ut profitentur vitam pure contemplativam : extendi tamen potest ad easdem, si participent vitam activam; nam religio per se ordinari potest ad ministeria spiritualia, quae circa proximos exercentur, et sunt etiam clericorum propria; et ideo talis religio dici potest per se et ex vi sui finis esse clericorum , non autem monachorum, cum per se clerici non sint, quod significavit idem D. Thomas, opusc. 19, part.2, cap. 2, dicens, dato, quod monacho docere non liceat (scilicet per se et doctrina praedicationis), non sequitur, quod Canonicis regularibus non liccat docere, cum Canonici regulares inter clericos computentur, justa Augustinum in sermone de communi vita clericorum. Non repugnat autem quod religio monachorum ad hos fines extendatur, ut eisdem locis docet D. Thomas, et ex dicendis sectione sequgnt. constabit, sed differentia quasi formaliter constituitur, tam ex parte finis primario intenti, quam ex parte conditionis per se requisitee in ipsis personis, scilicet, status religiosi.

7. Secunda differentia ee mediis.—Lt ex hac differentia in fine sequitur secunda differentia in mediis, quae semper esse debent fini accommoda!a ; nam monachorum status, sicut per se non requirit clericatum, et proprias actiones ejus, ita neque illa studia, quae ad tales actiones clericales probe exercendas necessaria sunt, quibus tamen maxime indigent clerici regulares, non minus quam seculares, proportione servata ad suum finem. Nam rehgioni clericorum, quae per se solum vacat contemplationi, et divino cultui in sacris mysteriis, minus sunt necessaria studia, per se loquendo, quam religioni clericorum, quae ad spiritualem actionem circa proximos per se ordinatur.

8. Tertia differentia , ex habitu. — Hinc etiam differunt tertio in habitu; nam religiosi, qui clericale munus per se profitentur, clericalem etiam habitum aliquo modo retinere dehent, ut habitus cum statu et vita concordet; monachi vero peculiarem habitum, seu cucullam (haec enim omnibus communis est) sortiuntur. Et ita in Canonicis regularibus servatum semper fuisse colligitur, ex cap. Mandamus, 19, quaest. 3, ubi cuculla distinguitur ab habitu Canonici regularis, et ita observari videmus in Hispania praesertim ; nam in ltalia, aliqui eorum dicuntur clericalem habitum in monachalem transtormasse, ut videri potest in Trullo, lib. primo, cap. vigesimo nono, numero decimo. ldem vero observant aliae religiones clericorum, ut Societas Jesu, et ordo clericorum, qui Theatini vocantur, et alii, de quibus infra fiet mentio.

9. Quarta differentia ab austeritatibus corporis. —Et hinc oritur quartum diserimen, nimirum, ut vita monachorum regulariter, seu ex suo genere austerior sit, quam regularium clericorum, in his quae pertinent ad corporis tractationem, ut sunt victus, vestitus, lectus, et similia. Hoc etiam constat ex praxi, et comparando Canonicos regulares cum profitentibus regulam S. Benedicti, id affirmat Bernardus, epist. 3. Et generalis ratio esse potest, quia hoc genus vitae debet esse proportionatum, et exteriori habitui, et aliis personis clericalem statum, qui per se etiam sanetus et religiosus est, profitentibus. Unde D. Thomas, in dicto opusc. 14, tanquam differentiam certam inter Canonicos regulares et monachos supponit, quod Canonici non tenentur abstinere a lineis indumentis, a quibus monachi abstinere tenentur. Similiter usus carnium prohibetur monachis, in cap. Ad monasteruun, qui non prohibetur clericis regularibus aliquo jure, nec per Augustini regulam, nec per eorum constitutiones, communiter loquendo de ordinibus clericorum , quantum nobis constare potuit. Et ob hanc rem putant aliqui dictum essc ab Innocentio IlI, in d. cap. Quod Dei timorem, regulares Canonicos sub laxiori regula militare, scilicet quantum ad jejunia, indumenta, et alias corporis austeritates, non vero quoad spirituales actiones, et opera perfectionis. Addo vero non oportere dictum illud Innocentii extendere ad omnes religiones clericoruin ; nam Innocentius tantum locutus est de regu!a, et modo vivendi Canonicorum regularium, quae suo tempore vigebat; status autem clericorum regularium, ut sic, non postulat necessario laxam, vel laxiorem regulam, etiam in austeritatibus corporis, quantum ad finem suum expcdiens fuerit.

10. Quinta differentia, em auominibus. — Tandem ex his differentiis, quae ad rem aliquo modo spectant, orta est in nominibus diversitas. Nam nomen monachorum, juxta frequentiorem usum, non tribuitur clericis regularibus, et consequenter nec nomen /ratrum, quod vulgo monachis accommodatum est , quia, secundum primaevum jus, et institutionem, monachi a clericis condistinguebantur, 16, q. 1, per multa capita, et ideo ubi jura, praesertim odiosa, comprehendere volunt omnes religiosos, vcl non loquuntur de monachis, aut clericis, vel Canonicis regularibus, sed simpliciter de regularibus, ut Coneilium Tridentinum, sess. 25, cap. 1, de Regular., et sequentibus, quae vox universalis est; vel utros- que in specie nominant, ut in Clement. 1, de Statu Monach., ibi: Monachos vcel Canonicos regulares ; et cap. Cum singula, de Fraebend., in 6, ibi : Ne aliqui monachi, vel veligiosi alii, etc. Dixi autem praesertiin in odiosis, quia in favorabilibus, vel in his quae per se solum respiciunt substantiam, vel decentiam status religiosi . ampliari solet nomen mnonachorum, ut comprehendat etiam elericos regulares, ut constat ex eap. Ea parte, de Postulandc, et indicatur in cap. Post translationem , de Renunciat., et notarunt Glossa, Panormitanus et alii, super haec jura; et Navarrus, Comment. 3, de Regular., num. 4 et 41; Augustinus Ticinensis, in Propugnaculo Canonici ordinis, 4 part.. cap. 12, et Joan. Trull., in ordine Canonicorum regularium, lib. 1, cap. 29.

11. Concluditur institutui de distinctione, et sufficientia mesabrorum date divisionis. — Atque ex his satis constat quae sit differentia inter illa duo membra, tam in re quam in nomine. Constat ctiam divisicnis sufficientia ; necesse est enim omnem religionem per se ordinari aut ad ministeria clericorum , aut contentam esse operibus, et modo vivendi laicis accommodato, neque inter haec duo potest inveniri medium; ergo cum iila membra per hos fines distinguantur, suflicienter exhauriunt divisum. Posset autem aliquis tertium membrum excogitare religionis misxta, et participantis utrumque finem, seu utraque opera ; sed non oportet nobis uti nominibus praeter communem usum; nam omnes religiones, quae cogitari possunt mixtae ilio modo, appellatione monachorum veniunt, ut ex sequenti capite constabit.

12. Comparatio utriusque membri quoad antigvitatem.—Superest ut de comparatione horum membrorum pauca dicamus; possunt autem in antiquitate vel in perfectione comparari. De priori comparatione jam dictum est, verisimile videri esse aequalem quoad originem; nam initio Ecclesiae utriusque sufficientia indicia et vestigia inveniuntur. Cuod si in hoc aliqua earum praeferenda, plane illa est religio clericorum, quia certius est collegium Apostolicum fuisse religiosam quamdam communitatem, quam quod viventibus Apostolis monachatus inceperit ;: nam primum ex Evangelio et ex Patrum traditione constat ; secundum autem, licet ex Dionysio, Phiione, Eusebio, et aliis antiquis historicis fiat sufficienter fide dignum, non tamen aeque certum. Est autem eodem modo certissimum, collegium illud Apostolicum constituisse religionem cleri- corum, non monachorum, quia fuit ille status per se primo ordinatus ad clericorum ministeria, ut supra tactum est, et tractando de Societate magis explicabitur.

13. Objectio pro antiguitate monachatus. — Diluitur, si primitiva Ecclesia sumatur pro popnlo condistincto a clero. — Deinde si sumatur pro aggregato ea utrogue.— Denigue si sumatur pro Apostolis ante et post sacerdotium.— Ad locum Bernardi. —Quod si quis dicat totam Ecclesiam in suo initio fuisse veluti quamdam monachalem religionem, quando, scilicet , omnes fideies habebant omnia communia; ita enim de illo statu Sancti loquuntur, ut patet ex Chrysostomo, lib. 3 contra vituperatores vitae monasticae; et Isidoro, lib. 2 de Officiis ecclesiasticis, cap. 15, et aliis supra citatis, propter quod dixisse videtur Bernardus, Apologia ad Guilleimum Abbatem, versus finem, suum ordinem, id est, monasticum, primum in Ecclesia fuisse, imo, a quo copit Ecclesia. Respondendum est, Ecclesiam primitivam, ut condistinctam ab Apostolis, seu a clero, et ut constantem ex fidelibus laicis, licet habuerit quamdam formam monachalem , vel secundum se totam, vel pro magna parte, nihilominus illam ortam fuisse a religione clericorum, scilicet Apostolorum. Si vero consideremus illam Ecclesiam ut unum corpus constans ex Apostolis, et aliis fidelibus, sic fuit veluti una perfecta religio , eminenter ac formalter complectens clericos et laicos; semper tamen prima ac praecipua pars ejus fuit religio clericorum. Quod si in ipsismet Apostolis considerare quis velit, prius fuisse religiosos professos quam clericos , nam verisimilius est tria vota emisisse vivente Christo, et in manibus ejus ante passionem, ut ex Augustino, Thoma, et aliis Patribus in principio hujus materiae, tomo praecedenti, tractavimus, et moderni auctores graviores frequentius sequuntur; clerici autem facti non sunt usque ad noctem Coenae, quantum ex Evangelio colligitur, et ex Concilio Tridentino, sess. 22, canon. 2. Nihilominus respondemus, a principio religiosum illum statum fuisse clericalem; nam fuit institutus et ordinatus ad finem praedicandi Evangelium, et exercendi alias actiones hierarchicas et sacerdotales, sicut modo professio Canonicorum reguiarium , etiamsi a multis fiat ante susceptum aliquem ordinem, sermper est clericalis professio potius quam monachalis. Unde cum Bernardus dicit suum ordinem fuisse primum, vel in quo coppit Ecciesia, intelligi debet de sno ordine, non ut monachali, et condistincto a clericali, sed secundum communem rationem status perfectionis ; nam de monastico ordine in specifica proprietate sumpto potius dicitur in Concilio Meldensi, c. 9, fuisse ab Apostolis fundatum, seu a nominatissimis ac sanctissimis Patribus excultum ; et in Concilio Coloniensi, sub Hermano, tit. de Vita monastica, c. 1, dicitur, vitam monasticam , non multo post Apostolica tempora coepisse, quod pie interpretandum est, id est, non multo post initium praedicationis Apostolorum.

14. Probabile est monachatum, ew quo incepit , nunquam fuisse interruptum. — An vero uterque status , ex quo incepit in Apostolis, vel per Apostolos, continua successione sine interruptione duraverit, non ita certum est, quamvis de utroque id sit longe probabilus ; nam de monacbatu clarum est, a temporibus Antonii usque ad Basilium, et a Basilio usque ad Augustinum, et ab Augustino usque ad Benedictum, et a Benedicto usque ad nostra tempora in Ecclesia non defuissc. Paulo autem superius ostendi, in c. 2, etiam ante Antonium fuisse monachos, et Dionysium Areopagitam monachorum quoque mentionem fecisse; inter Dionysium autem et Antonium vix fluxerunt anni ducenti quinquaginta , et fere in medio temporum illorum invenimus Dionysium, unicum hujus nominis Pontificem, fuisse monachum; ergo verisimillimum est in illis paucis annis non fuisse interruptum monachatum.

15. Religio clericorum ab Augustino hucusque interrupta non est. — De religione autem clericerum imprimis est constans, ab eetate D. Augustini nunquam in Ecclesia defuisse, saltem in religione Canonicorum regularium, ut ex perpetua traditione et antiquis historiis constat. Nam quod Augustinus clericorum religionem vel instituerit, vel restauraverit, receptissimum est ex Possidio, in Vita Augustini, et ex eodem Augustino , in sermon. de communi vita clericorum, et ex aliis, quae infra, lib. 2, c. 8, referemus, et ab eo tempore nunquam religionem illam fuisse omnino extinctam, constat, quia sicut nunc durat , ita in toto superiori tempore invenitur ejus memoria, neque alicubi legitur aliud ejus initium post Augustinum.

16. Quid a tempore Apostolorum usque ad Augustinum. — De tempore vero intermedio ab Apostolis usque ad Augustinum , omnes cuam pro comperto habent , clericorum ordinem Apostolorum tempore fuisse in clero dilatatum. et a Clemente Romae, a Jacobo Hie- rosoly mis, et a Marco Alexandriae, et sic ab aliis viris Apostolicis fuisse observatum et auctum. Unde Soto, lib. 20, de Justitia, q. 4, art. 5: Nascens, inquit, clericorum Hcclesia cepit in commnuni vivere , in quo vitae instituto nonnihil temporis adolevit. Addit vero statim: At vero ewhausto paulo plus clericorum waamero, vic illa communis vita tolerari potuit, etc. An vero haec relaxatio clericalis status coeperit multo, vel brevi tempore post vitam Apostolorum , non certo constat ; nam etiam D. Augustinus suo tempore decrevit , non admittere ad Ordinem, nisi regulares clericos; postea vero mutavit consilium, ut constat ex cap. Certe, 12, q. 1. Certum autem videtur non totum clerum cecidisse ab illo statu intra illud tempus, sed ad summutn in illo initio successu temporis factam esse clericorum divisionem, quibusdam retinentibus vitam recularem , et aliis amplectentibus laxiorem et secularem , ut attigit Augustinus Ticinensis, in Propugnaculo, p. 1, cap. 16. Et sufficientem ejus rei fidem facit Urbanus Papa, epistola 1, dicens : S'cimus vos non ignorave, quia hactenus vita communis inter bonos Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et maaimne inter eos qui in sortem Domini sunt electi, id est, clericos , etc. Fuit autem Urbanus ducentesimo vigesimo quarto anno a nativitate Domini , id est, fere ducentis annis ante Augustinum ; cum ergo ille status regularium clericorum usque ad Urbanum integer perseveraverit , verisimile non est in reliquo brevi tempore usque ad Augustinum fuisse extinctum , licet fortasse magna ex parte relaxatus ac imminutus fuerit; atque ita sentiunt de hoc statu, et ejus origine ac continuatione, qui de religione Canonicorum regularium accuratius scripserunt, quos partim retulimus partim indicabimus inferius, c. 9, tractando de his religionibus clericorum magis in particulari.

17. Religio clericorum ea genere suo perfeclior est monachatu. — De altera comparatione in perfectione nonnulla diximus tractatu praecedenti agendo de transitu ab una religione ad aliam. Breviter ergo dicendum est, in hac ceneralitate non posse fieri absolutum judicium , quia hi status se habent ad invicem, tanquam excedens et excessum ; et ideo in particulari comparatio pendet ex multis circumstantiis. Nihilominus tamen dicerc possumns religionem clericorum ex genere suo esse perfectiorem ; primo, quia ex vi sui ordinis ad altiorem et diviniorem finem ordinatur, nempe divinum cultum in supremis mysteriis, et ad salutem animarum , quantum est ex vi talis generis. Unde explicatur secundo, quia in moralibus illud dicitur esse perfectius ex genere, quod sumptum in supremo gradu illius generis excedit supremum alterius. Ita vero est in praesenti, nam suprema religio clericorum perfectior fuit omni religione monachorum ; talis enim fuit status religiosus, quem professi sunt Apostoli, ut ostendimus; constat autem Apostolos non solum in personali gratia et perfectione, nec solum in statu Episcopali, sed etiam in religioso statu perfectionis habuisse primitias Spiritus et perfectionis. Denique ostendimus supra vitam mixtam ex contemplativa et activa esse perfectiorem quacumque simplici ex genere suo; ostendimus etiam mixtionem illam tanto esse perfectiorem, quanto ex utroque illo genere vitae id quod perfectius est participat; hoc autem totum invenitur in hoc statu ex vi sui generis; ergo. Dices etiam posse inveniri in religione monachorum, quae sit mixta; sicut etiame contrario potest esse religio clericorum , quae non sit mixta, sed simplex. Respondeo, ex superius dictis, monachatui ut sic non convenire perfectionem illam in eo gradu; quod si aliquando participat aliquid de illo, est tantum secundum quid et secundario, ut explicabimus capite sequenti; et hoc satis est ut status clericorum regularium ex suo genere perfectior dicatur. Confirmant egregie resolutionem hanc verba Ambrosii, libro tertio, epistola vigesima quinta, ad Vercellenses , 8 Hos secutus Eusebius : Haec duo, inquit, in attentiore Christianorum devotione prestantiora esse quis ambigat , clericorum officia , et monachorum instituta? Tsta ad comitatem et moralitatem discipline, illa ad abstinentiam assuefacta, atque patientiam. Heac celut in quodaum theatro, illa in secreto ; spectatur ista, illa absconditur : deo bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus mundo et Angelis, dignus sane qui spectaretur ab Angelis, dum luctaretur, ut ad Christi bracium perveniret, cum certaret, ut in terris vitam Augelorum institueret, in celo neguitiam Angelorum refelleret, colluctabatur enim nequitiis spiritualibus. Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur. Heec ergo vita in stadio, illa in spelunca ; lugec adversus confessionem seculi, illa adversus carnis appetentiam ; haec subjiciens, illa refugiens corporis coluptates ; luec gralior, illa tutior ; leec seipsam regens, illa semetipsum, coercens - utraqve tamen se allegans, ut fat Christi, quia perfectis dictum est : Qui vult venire post me, abneget semeptipsum. Et infra: Heec ergo dimicat, illa vero se removet. Hoec illecebras vincit , illa refugit. Huic mundus triumphatur , illi erulat ; huic mundus crucifigitur, vel ipsa mundo, illi ignoratur ; huic plura tentamenta, et ideo major cictoria, illi infrequentes lapsus, facilior custodia.

PrevBack to TopNext

On this page