Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Utrum monachorum religio recte et sufficienter dividatur in mendicantem et pure monachalem.

CAPUT VIII. UTRUM MONACHORUM RELIGIO RECTE ET SUFFICIENTER DIVIDATUR IN MENDICANTEM ET PURE MONACHALEM.

1. Exponitur quaestio. — Constat ex usu Ecctesiae, monachi nomen dupliciter accipi, pro genere, scilicet, et pro specie, seu membro contento sub latiori significatu. Priori modo comprehendit omnes religiosos fratres, quatenus eos a clericis regularibus distinximus capite praecedenti , quos non possumus generatim melius describere, quam per professionem religiosam sub habitu monachali. Stricte vero dicuntur monachi, quos vulgo monges appellamus, et sic distingui solent monachi simpliciter dicti, a monachis mendicantibus. Sic ergo recte dividitur monachorum status in pure monachalem et mendicantem, quorum statuum differentia explicanda a nobis est. Ut autem in hoc certum aliquid dicere possimus, magis est usus et status Ecclesiae considerandus, quam sola rei natura, vel possibilis institutio. Nam, loquendo hoc modo de possibili, nulla fere proprietas considerari potest in uno istorum statuum , quae non sit possibilis in alio, quamvis de facto in cis distinguantur, et praesertim in modo paupertatis, a quo mendicantium nomen sumptum est.

2. Differentia inter mendicantes et monachos presse, em fine. — Primo ergo ac praecipue videntur distingui hi duo status ex fine; nam status monachalis stricte sumptus (sic enim de illo nunc semper loquemur) contemplativus est, et simplex de se in illo ordine, quod patcet inductione in praecipuis ordinibus monachorum, Carthusiensibus, Benedictinis, Cisterciensibus, Camaldulensibns, etc. Hoc enim fuit primum monachorum institutum , ut supra dictum est, et sumitur ex 16, q. 1, per totam, et ex c. Nunquam, de Consecrat., d. 5; ideoque monachi , qui hoc institutum simplex et purum conservarunt , monachorum nomen, quasi per antonomasiam, retinuerunt. At vero monachi mendicantes per se profitentur sta- tum vitae mixtae ex contemplatione, et spirituali actione , praesertim circa proximum; quod patet etiam inductione; nam ordines Praedicatorum , Minorum, Eremitarum S. August., et Carmelitarum, quibus hoc nomen primum tributum est, hoc genus vitae profitentur ; nam in choro et divinis officiis contemplationi vacant ; quatenus vero praedicationi, doctrinae aut ministerio sacramentorum insistunt, actionem participant. Unde Panormitanus, in c. Causam , de Judiciis, n.2: Monachi (inquit) groprie et stricte dicuutur illi , qui virtute regule stant solitarii in monasterio, nec immiscent se predicationibus, argumento multorum cap. 16, q. 1.Unde subjungit : Omnes snonachi possunt dici fratres, non cero omnes fratres dicuntur monachi; nam mendicantes in vigore non accipiunt illam denomiuationem stricte sumptam. hecte ergo distinguuntur monachi et mendicantes ex fine, nam priores sistunt in vita contemplativa , posteriorcs ad spiritualem actionem circa proximum extenduntur.

3. Secunda differentia ex paupertatis professione. — Et hinc sequitur secunda differentia magis propria, respectu mendicantium ; nam monachi profitentur paupertatem in partienlari , in communi tamen habent bona stabilia ; mendicantes vero ex vi sui instituti paupertatem etiam in communi amplectuntaur, et utrumque est accommodatum finibus proxime declaratis. Nam monachi, cum solitariam et separatam vitam, et majorem clausuram profiteantur, non possunt commode justa snum institutum e mendicato vivere ; imo, cum proximis non ministrent , non habent tam manifestam causam et titulum postulandi ab eis sustentationem, et ideo merito non profitentur paupertatem in communi , ui supra, cum D. Thoma, diximus. Et hac ratione monachi, quando laici erant, et possessiones non habebant unde sustentarentur, potius labore manuum, quam eleemosynis alebantur, non quia eis mendicare non liceret , sed quia eorum statui non erat ita consentaneum. Mendicantes vero, cum proximis inserviant, merito ex eorum eleemosynis vivere possunt, et quia inter ipsos proxinros vivunt, et cum eis quantum expedit conversantur, ideo satis consentaneum eorum fini est, ut mendicare valeant; et quia hoc de se Evangelicam paupertatem magis commendat, et ad perfectam humilitatem utile esse potest , ideo merito hujusmodi religiones talem institutionem habuerunt a qua onendicantium nomen habuisse videntur.

4. Expositio dictae diffeventiae. — Dixi autem mendicantes ez vi sui instituti amplecti paupertatem in communi, quia de facto non omnes mendicantes hoc observant , sed nonnulla habent bona stabilia, ut constat ex usu, et ex constitutione Pii V, Dua ad uberes, quae est 14 ; et aperte ex Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 3, de Regular. Tamen ad propriam rationem religionis mendicantis videtur necessarium , ut saltem in sua prima institutione hoc paupertatis genus amplexa fuerit, ut colligitur ex c. 1, S Confirmatos , de Religiosis domibus, in 6, ibi: Quibus ad cougruam sustentationem reditus aut possessiones habere professio sive regula quaelibet interdicunt, sed gper questum gublicum tribwere cicium solet incerta mendicitas ; ubi etiam significatur, anendicantium nomen inde accepium esse. Unde Pius V, in Bulla, qua declarat Societatem esse religionem mendicantium, rationem reddit, quippe quaee ex ejus instituto, et constitutionibus Apostolica auctoritate confirmatis, bona stabilia possidere nequit, sed incertis eleemosynis , fideliumque largitionibus et subeenLtionibus vivit. Indicat ergo hanc esse propriam et necessariam conditionem ad religionem mendicantem, et ideo etiam secundum commune jus, religiones mendicantes dicuntur esse incapaces stabilium bonorum ex testamento, vel alio simili modo, ut in superioribus visum est. Quaedam etiam religiones dicuntur esse mendicantes ex vi suse regula, ut religio Minorum ; alii non ex vi regula, sed ex constitutione, ut de Praedicatoribus loquuntur Panormitanus, Decius, et alii, in c. Ad nostram, de Appellationibus, et ad comprehendendum utrumque membrum non sumus locuti de reguia, sed de instituto . quod omnia comprehendit. Quod ctiam additum est, ut excludamus factum, seu actualem observantiam ; nam, licet aliqua religio, ex privilegio Apostolico, de facio non mendicet, nec servet hoc paupertatis genus, nihilominus, si ex fundatione sua illam profitebatur, sub ecdem gradu, et ordine religionum comprehenditur. Unde, in c. 1 dc Statu regularium, in 6. S Sane, supponitur posse etiam monasteria ordinum mendicantium habere propria bona et proventus, quod notavit Lapus, allegatione 4 ; Felinus, in c. /2 praesentia, de Probation., n. 53; Calderinus, consilio decimo septimo; tit. de Regularibus ; Baldus, in dicto cap. Ad nostram, de Appellationibus; Francus, et Geminianus , in dicto S Confirinatos ; Qaintilianus Mandosius, in regulis Cancellariae, regul. vigesima tertia, quaest. tertia et quarta; Julius Clarus, lib. 3, 8 Testamenium, num. vigesimo nono.

5. Observatio Lipartita circa duas traditas differeutias. — Ex his vero intelligi potest neutram ex his differentiis esse omnino propriam monachorum, neque inter se esse necessario conjunctas. Primum paiet, quia in religione clericorum potest etiam mendicitas reperiri, ut de Societate Jesu diximus, ex declaratione et approbatione Sedis Apostolicae, ct in eadem invenitur altera proprietas vitae mixta, quam non omisit Pius V, subjungens: Tun quia non minus quam cateri mendicantes in excolenda vinea Domini assidue laborant, fructusque ingentes , et saiutiferos producunt, ac propterea eisdem privilegiis, Indultis et graLiis, fratribus mendicantibus hactenus concessis, uti, frui, potiri, et gaudere aerito possint ac aebeant. Quod auiem etiam possit religio clericorum non profiteri mendicitatem, neque actionem ex vi sui instituti, in canonicis regularibus manifestum est. Ut ergo illae duae proprietates constituant religionem monachorum, supponendum est genus ipsum cum ditferentiis, quae ex vi illius proveniunt. Et ita praesens divisio etiam de religione clericorum dari posset ; non enim inconveniens est, praesertim in his rebus moralibus, ut genera non subalternata inter se per easdem diflferentias dividi possint, quamvis semper, prout diverso seneri accommodantur, habeant etiam inter se aliquam diversitatem, ut de hismet ditlerentiis seu proprietatibus constabit inferius, 1. 2, de singulis religionibus in specie tractando.

6. Atque eadem ratione constat, paupertatem in communi, et mendicitatem non esse de se ac necessario conjunctam cum actione scu vita misia ; nihil enim repugnat religionem pure contemplativam profitéri paupertatem in communi, imo et mendicitatem ; nam ex sola natura rei non est repugnantia, neque jure aliquo est prohibitum ; imo, aliqui ex Carmelitarum ordine, ut infra, lib. 2, n. 10, dicam, contendunt institutum suum esse pure contemplativum, licet illa sit una ex antiquioribus religionibus mendicantibus. Quanquam verius sit religionem illam, quo tempore contemplationem tantum professa est, non fuisse mendicantem, et ex quo mendicantibus annumerata est, mutasse etiam aliquo modo suum institutum, et finem, et contemplationi actionem adjunxisse. Unde, licet de possibili verum sit, illa duo non repugnaresimul conjungi, tamen ex consuetudine Ecclesiae, ut supra dice- bam, n. 2, religiones mendicantes mistae sunt, et in vinea Domini laborant, ut dixit Pius V, in Bulla Societatis supra citata, et congruentia, supra, n. 3, data est, quia religioni solitariae et separatae non ita est proportionata mendicitas. Facilius autem posset e converso dari religio mixta, et inserviens proximis, et non mendicans, ut inter fratres videntur esse ordo S. Mariae a Mercede, et ordo Sanctissimae Trinitatis, et similes, de quibus infra, libro sequenti; nam, lieet hujusmodi religiones interdum mendicent ob necessitatem vel humiliatem, mendicantes non sunt, quia ex vi proprii instituli non coguntur mendicare, aut stabilia bona non habere.

7. Objectio, non videri adequatam divisienem prasentis capitis. — Hinc vero nascitur dubium de sufticientia dictae divisionis ; nam ex dictis sequitur dari in Ecclesia aliquas rcligiones frairum seu monachorum gcenerali appellatione, quae nec mendicantes sunt, nec monachales speciali appellatione. Respondeo verum esse, divisionem in rigore non essc adaequatam , non solum spectando varietatem possibilem religionum, sed etiam praxim et usum ; data est ergo illa divisio de praecipuis zeneribus religionum , et quae in universali Ecclesia magis vigent. Suut ergo alii ordines fratrum, qui ex proprio instituto non protitentur paupertatem in communi, et ex hoc capitc mendicantes non sunt, neque etiam ad finem contemplationis sunt instituti, sed ad aliquam actionem, et ex hac parte deficiunt a propria et specifica ratione monachorum. Et ordinarie et frequentius videntur instituti ad actiones misericordiae corporales, ut sunt captivorum redemptio, peregrinorum susceptio, etc., quamvis etiam possint ad actiones spirituales institui, et non esse mendicantes, ut dixi.

8. Alia difficultas ex dicta divisione oritur, nam sequitur unam et eamdem religionemn non posse successu temporis prius esse monasticam, et postea mendicantem , vel e converso, quod videtur falsum. Sequela patet, quia si de ratione religionis mendicantis est, ut ex vi sui instituti non possit habere redditus, erzo non potest eadem religio nunc esse mendicans, et postea non esse , vel e converso, quia si mutat institutum, non est eadem religio, Si autem idem institutum retinet , non potest ex vi illius illas veluti contradictorias proprictates diversis temporibus admittere. Minor autem patet in religionibus S. Augustini et Carmeli, de quibus infra, lib. 2, ostendemus prius fuisse pure monacnuales, postea transissc in mendicantes. Imo etiam religio Praedicatorum, ut in eorum gestis refertur, in sui initio bona immobilia possedit, ac proinde mendicans non fuit ; non multo vero post, vivente S. Dominico, in primo capitulo generali Bononiae coacto, constitutionem fecerurt de servanda in communi paupertate, et immobilibus bonis, quae tunc habebant, renuntiarunt.

9. Unde alia interrogatio insurgit, cur, facta tali constitutione, caepit esse religio mendicans, quae non erat, et tamen, revocata illa constitutione, prout in alio capitulo generali, de facto revocata fuit, et privilegio Sixti IV confirmata, ut praedicti auctores referunt, cur, inquam, per priorem professionem ex non mendicantc facta sit mendicans, et per posteriorem non desierit esse mendicans, quod est rationem petere iilius communis sententiae , quam supra, n. 4, posuimus, ad religionem mendicantem suflicere, habuisse ex constitutione illam paupertatem , quamvis jam non habeat.

10. Ad priorem partem respondeo, in his rebus moralihus, ut continue durare censeantur, non esse quaerendam tantam unitatem et immutabilitatem, quanta in naturalibus rebus invenitur. Una enim et eadem Ecclesia (ut Patres loquuntur) censetur fuisse a principio mundi usque nunc, quamvis in modo unionis ct gubernationis magnam diversis temporibus admiserit varietatem ; ergo similiter esse poterit una et eadem religio, quamvis illas mutationes successu temporum acvipiat. Ralio vero est, quia in his rebus ad unitatem potissime consideratur continua successio personarum aliquo vinculo substantiali, pro ratione talis status inter se unitarum in ordine ad hunc finem, ut in Ecclesia est unio verae fidei in ordine ad eamdem beatitudinem acquirendam, et in unaquaque religione est unio per talia vota, tali modo, seu modo, seu secundum talem regulam, vel constitutiones, emissa in ordine ad talem finem. Quod ergo in una vel altera constitutione fiat aliqua mutatio etiam in materia paupertatis non tollit identitatem religionis, sed mutatio illa accidentalis censetur. Recte autem inde colligitur, divisionem illam religionis in mendicantem et non mendicantem, non esse per differentias quasi substantiales in tali genere, nam possunt eidem religioni pro diversis temporibus et statibus convenire; adjunctis autem aliis circumstantiis, faciunt diversitatem in religionibus, maxime secundum praesentem Ecclesiae usum.

11. Ad alteram partem respondetur, religioni Praedicatorum, verbi gratia, priusquam profiteretur paupertatem in communi, nihil aliud defuisse ad rationem religionis mendicantis; et ideo addita per constitutiones illa proprietate, proprie ac perfecte coepit esse una ex mendicantibus. Cur autem postquam illam constitutionem mutavit, non desiit esse mendicans, ratio reddi solet, quia privilegium auferens unum non aufert aliud necessario, juxta leg. S domus, ff. de Servitutibus urbanorum praediorum, et c. Eg tuarum, ff. de Auctoritate et usu pallii, et c. Pastoralis, de Privilegiis; ita respondet Lapus, allegat. 4. Est tamen difficilis responsio, quia religionem aliquam esse vel non esse mendicantem, non consistit in privilegiis, sed in substantia, ut sic dicam, vel professione ac legibus talis religionis; privilegia enim, quae dantur mendicantibus, non faciunt illas mendicantes, sed supponunt ; ergo si aufertur intrinseca conditio necessaria ad religionem mendicantem, etiamsi alia privilegia non auferantur, non erit mendicans, vel certe solo nomine et privilegiorum consortio talis poterit appellari; vel dicemus fieri quamdam ampliationem (ut ita dicam) illius vocis, scilicet, ut religio, quae semel fuit mendicans, talis semper appelletur in ordine ad usum privilegiorum, etiamsi non talis sit; ita ut mendicans nominetur, quae est vel fuit mendicans; quod tamen non videtur satisfacere, nam hoc nihil aliud videtur esse, quam concedere de facto talem religionem non esse mendicantem secundum praesentem statum.

12. Et ideo addendum videtur, semper talem religionem existimari secundum suam primaevam instituionem, nam aliud solum est permissum per modum cujusdam dispensationis, non propter relaxationem religionis, nec mutationem in statum minus perfectum, sed quia propter iniquitatem, vel incommoditatem temporum id judicatum est expedire hoc tempore ad majorem perfectionem in tali instituto conservandam. Unde, quamvis ex dispensatione hoc liceat, nunquam est alienum sed potius magis consentaneum tali instituto paupertatem in communi servarc, ubi commode fieri possit; et similiter est consonum tali statui mendicitatem exercere quoties oportuerit, et hoc satis est ut seceundum praesentem statum talis religio vere ac proprie mendicans sit. ;

13. Subdivisio religionis mendicantis. — Atque ex his expeditur aliud dubium, quac- nam, scilicet, religiones sub mendicantibus comprehendantur, et consequenter quot illae sint, unde etiam constabit quot sint religiones monachales. Possumus autem in communi distinguere religionem mendicantem in eam, qua nullum dominium bonorum, tam immobilium, quam mobilium, vel se moventium, vel in communi, vel in particulari admitiit, et eam, quae, licet bona immobilia vel reditus non admittat, bona tamen mobilia in communi habere potest. Priorem paupertatis seu mendicitatis gradum profitetur sacra Minorum religio, qua quoad conditionem hane potest dici primatum habere inter mendicantes, quia maximam et arctissimam paupertatem, quoad bonorum dominium, profitetur, juxta c. Eiit, de Verbor. signific., in 6, et Clement. Ezirit, eod. tit. Aliae vero religiones mendicantes profitentur alium gradum paupertatis, et inde quoad usum ejus aliae differentiae oriuntur, quae in superioribus tomo praecedenti, tractando de paupertate, tactae sunt, et inferius, tract. 10, dicendo de Societate aliquid addemus. In particulari vero, quatuor numerantur principales, seu antiquiores ordines mendicantes, Praedicatorum, Minorum, Eremitarum D. Augustini, et Carmelitarum, capit. unico, S Sane, de heligiosis domibus, in sexto, et in constitutionibus Pii V, statim citandis, de quibus, libro secundo in particulari dicturi sumus. Postea vero alii additi sunt monachorum mendicantium , scilicet, ordo eorum, qui Servite dicuntur, seu servi S. Maria, et ordo Minimorum s. Francisci a Paula, et ordo S. Hieronymi Jesuatorum. Hos enim omnes mendicantes essc Pius V declaravit sua constitutione 35, BRomnanus Pontifex, ubi solum dicit, se velle ordinem Servorum Beatae Mariae quatuor mendicantibus annumerari, et in constitutione 48, Apostolicw Sedis, et 49, Romanus Poüutifez, anpumerat alios duos ordines. Ex ordinibus autem clericorum postea declaravit Societatem Jesu esse mendicantem, in bulla cjusdem Societatis, Dum indefesse. Potest autem notari differentia in raione, quam reddit; nam de aliis solum dicit dari honestam rationem cur mendicantibus annumerentur, quia actu mendicant, et quia fruuntur privilegiis mendicantium. De Societate autem rationem reddit : Tum quia boua stabilia possidere nequit, sed incertis eleemosynis, fideliumque largitionibus ev subventionibus vivit, tum quia non ininus quas ceteri mendicantes in emcolouda vinea Domini assidue laborant, fructus- que ingentes et salutiferos producunt, ac propterea eisdem privilegiis, Indultis, etc.

14. Societas Jesu proprie est mendicans. — Unde, quod dubitari solet, an minores ordines mendicantes tam vere ac proprie mendicantes sint, sicut antiquiores, in Societate nullam quaestionem habet ; nam, ut infra, tractatu sequenti, videbimus, non solum ex constitutionibus, sed etiam ex primaeva regula, Pontifici Paulo III, in principio, praesentata, et ab eodem approbata, hoc genus paupertatis proIitetur et solemni voto promittit, et, quod in ea singulare est, alio speciali voto confirmat, quod sui professores faciunt, nunquam consenuendo, quantum in ipsis est, ut haec paupertas minuatur. Quocirca Societas non tunc coppit esse mendicans, quando a Pio V favorem illum accepit, sed cum primum in suo instituto approbata fuit. Ut enim religio aliqua sit mendicans in sua substantia (ut sic dicam), solum requiritur ut in ejus instituto approbato paupertas et mendicitas includatur, ut in Socictate invenitur; subsequens vero approbatio, quae in specie fit, magis est quaedam solemnis et expressa declarauo illius proprietatis, et quasi specificae differentiae talis religionis. Unde quoad suum esse inon ideo Societas est una ex mendicantibus retigionibus, quia Pius V ita declaravit, sed quia ipsa talis erat, ideo Pius V talem esse declaravit, simulque diguam esse ut omnia mendicantium privilegia ci concederentur, quod magna ex parte factum jam erat, et ipse complevit.

15. Quid de aliis ordinibus dictis eliam mendicantilus. — De aliis vero novis ordinibus fratrum mendicantium plenum judicium ferre non possum, quia de earum institutis, de modo profitendi paupertatem mihi non satis constat. Et ad veram religionem mendicantem, non satis est actu mendicare, nisi ex vi instituti a Sede Apostolica approbati talis paupertas observetur, vel saltem observanda sit, secluso aliquo dispensationis genere, ut diximus a n. 11. De illis autem religionibus solum dicitur in praedictis bullis, quod mendicant ; an vero hoc sit ex vi instituti, vel saltem ita sit consuetudine approbata et confirmata praescriptum, quae pro regula habeatur, ibi non dicitur. Neque etiam ad veram religionem mendicantem in rigore suflicit gaudere omnnibus privilegiis mendicantium, s:cut non sufficit ad veritatem reiigionis gaudere privilegiis religiosorum, nisi res ipsa et substantia supponatur. Quia vero Pius V, in dictis bullis, non tantum dat privilegia et nomen, sed etiam addit, ipsos (videlivet ordines) vere mendicanLes esse, et sub anendicantium ordinibus esse, et comprehendi debere , ideo credendum est eos, vel ex vi suarum institutionum habuisse hanc paupertatem, vel certe ex tunc approbatos et confirmatos fuisse ad illam mendicitatem protitendam.

16. Varietas ordimnn non nenudicantium.— lieliqui ergo ordines, extra praedictos, mendicantes non sunt ; inter eos vero, ut dixi, quidam sunt proprii monachi, secundum specialem appellationem. Alii vero nec mendicantes sunt, nec proprii monachi, sed activi, vel Crucigeri possunt appellari. Monachorum subinde varii sunt ordines, seu religiones, ex quibus antiquior est D. Basilii, sub qua omnes monachos comprehendimus ; in Occidente vero primum locum tenet religio S. Denedicti. Nam, licet fortasse prius D. Augustinus religionem monachorum instituerit, illa tamen nunc saltem in monachi statu non subsistit, et ideo illam praetermittimus, et sub mendicantium Aucustiniana familia eam collocamus. Nonnullae veroreligiones monachales, quae sub regula Aucustini militant, ut Praemonstratensis,et S. Hieronymi iu Hispania, recentiores suut, ut infra videbimus, quam religio S. Benedicti, imo et quam aliae plures religiones monachorum, quae cx ejusdem Benedicti iustituto cxortae sunt . praesertim Camaldulensium, Cisterciensium et Cluniacensium , de quibus iu sequenti libro dicemus. Praeter hos vero exstat in Ecclesia insiguis ordo monachorum Carthusiensium, qui antiquorum anachoretarum vitam et rigorem imitatur, non tamen sub aliqua ex antiquis regulis, sed sub proprio vivendi modo ab ejus tundatore invento, de quo pauca etiam in sequenti libro, cap. 4, attingam. Similiter etiam aliorum ordinum fratrum, qui nec mendicantes, nec tantum monachi sunt, variae sunt religiones , qua minus universales , minusque propagatae in Eeclesia inveniuntur. Inter ecos vero duae sunt in nostra Hispania celebriores, scilicet reiigio Sanctissimae Trinitatis, et relizio S. Maria a Mercede, de quibus etiam in particulari dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page