Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

Quot sint ordines clericorum regularium.

CAPUT IX. QUOT SINT ORDINES CLERICORUM REGULARIUM.

1. Divisio in regulares simpliciter, et secundum quid. — Clericos etiam tempore Augustini cideri religiosos secundum quid.—Primum divicere possumus statum clericorum regula- rium, in eum qui simpliciter religiosus est, vel tantum secundum quid. Non desunt enim, qui existimant clericos illos, qui in principio Ecclesiae, etiam usque ad tempora Augustini, vitam communem agebant cum Episcopis in icclesiis cathedralibus , solam paupertatem observasse ; alia tamen vota non emisisse, ct ideo non simpliciter, sed secundum quid religiosos fuisse ; nam D. Augustinus, in duobus sermonibus de vita communi clericorum; ct Concilium Aquisgranense, sub Ludovieo , e. 112 et 113, ubi iidem sermones referuntur , tantum hanc conditionem vitae communis, quoad paupertatem clericis cum Augustino in monasterio viventibus servandam proponit. Deinde nihil aliud a suis clericis Augustinus exigit, nisi quod imitentur vitam quam fideles, Apostolorum tempore, observabant, ut Act. 4et 5 referiur. Constat autem non omnes, qui in communi tunc vivebant, fuisse rcligiosos, nam etiam conjugati, vel onnes, vel plures, vitam illam communem profitebantur, ut ex generali narratione, et ex speciali facto Ananiae et Saphirae colligimus.

2. Verumtamen, licet non repuguet hoc gcnus vitae in congregatione tam laicorum quam clericorum servari, tamen quod aliquando fuerit, et praesertim sub Augusiini institutione, nec constat, nec verisimile est. Quod patet ex doctrina D. Thomse, et juribus, c. 7 adductis, et ex c. Praeter, 32 dist., ubi clerici communiter viventes religiosi clerici appellantur, et c. Prasens, 20, q. 3, in fine, ibi: Non putamus Canonicos religiosos (id est regulares, ut Gloss. exponit) a sanctorum monachorwmn veta et consortio sejunctos ; id est, alienos a vero religionis statu. Praeterea, quia licet in dietis sermonibus Augustinus solam paupertatem commendet, et proprietatem reprehendat, non tamen alia vota excludit. Quin potius eorum integram observantiam supponere videtur, ci quia in paupertate gravis lapsus contigerat , pro ea pugnat ; ibi enim non tradit regulam aut institutionem integram, sed concionatur, et solam materiam paupertatis commendandam, et proprietatem propulsandam, veluti in argumentum illorum sermonum assumpsit. In eisdem tamen domum suam Monasterium clericormn vocat, eosque suae regulae observandae obligatos fuisse supponit. Quare verisimilc non cst, eos clericos non multo magis continentiam ex voto observasse, quam ipse Augustinus tanta circumspectione servarit, ut nec sororem secum habere permitteret, dicehat enim : Qua enim cum sorore mea sunt, sorores uest noi sunt, ut Possidonius, c. 26, in ejus vita refert; unde in c. 11, ait in monasterio Augustini servos Dei servasse propositum continentue cum paupertate profunda. Ex quibus Beatus Augustinus, ab aliis Ecclesiis rogatus, decem venerabiles viros continentes et doctissimos dedit. Unde etiam constat, illius obedientiae specialiter subjectos fuisse, quod etiam, supposita communi et continenti vita in eadem congregatione, per se evidens est, quia sine obedientia subsisterc non possit. Et ob hanc rationem existimo hoc genus vitae semiregularis (ut sic dicam) non posse habere locum in congregatione clericorum, si paupertatem observet, nam multo magis in eis postulatur castitas, vel eo ipso quod clerici sunt; obedientia vero saltem ex eo quod in congregatione, seu in communitate vivere supponuntur; unde facilius posset cogitari hic imperfectus status ex defectu paupertatis , si congregatio aliqua clericorum castitatem et obedientiam servaret, proprium vero non omnino abjiceret ; nullam tamen nobis constat hujusmodi esse, vel aliquando fuisse.

3. Duplex alter modus clericorum secundumn quid religiosorum. — Primus modus. — Ex alio vero capite contingere potest, ut congregatio aliqua clericorum regulariter viventium propria religio non sit, scilicet ex defectu votorum, quia, nimirum, vel non emittuntur, sed solum ex quadam societate vel conventione humana, aut statutis ab ea provenientibus servantur ea, quae a religiosis ex voto servari solent; vel, si fiunt vota, non includunt obligationem ad permanendum in tali statu, sed supponunt potius libertatem relinquendi illum, solumque obligant sub conditione, quamdiu ibi perseverare libuerit. Prioris modi dicuntur esse nonnulla congregationes in Italia, praesertim Romae, quae religiosos habent vivendi modos, et perfectos atque illustres viros ex se producunt, ad praesentem autem tractatum non spectant, quia proprie religiones non sunt.

4. Secundus modus.—bPosterioris modi censetur esse congregatio sancti Georgii in Alga, quae initium Venetiis habuit, et ab Eugenio IV instituta dicitur, sed ab eo potius illustrata fuit, jam enim a Gregorio XII fuerat confirmatus ille vivendi modus, quem Laurentius Justinianus eo jam tempore vita et doctrina multum commendaverat. Pius autem V, suo Motu proprio 75, Zubricum vite genus, hujusmodi congregationibus, et nominatim huic sancti Georgii praecepit, aut solemnuia vota sub aliqua regula approbata emittere, aut talem vivendi modum dimittere. Adhuc tamen extat iu Lusitania congregatio religiosa, sub appellatione S. Joannis Evangelistae, qua eumdem vitae modum absque votis solemnibus retinet. Hujusmodi autem clerici in rigorc regulares non sunt, et ita in ipsis bullis Pontificalibus in quibus varia privilegia eis conccduntur, Canonici seculares appellantur. Magis autem ad religionem accedunt, quam qui nulla vota emittunt ; nam, quamdiu in tali congregatione perseverant, suntque membra ejus, obedientiam, paupertatem, etc., ex voto servare tenentur. Unde pro tunc, quoad corum obligationes de illis judicandum est, eadem proportione qua de caeteris religiosis. An vero hic modus libertatis in hujusmodi communitatibus seu congregationibus expediat, ad nos judicare non pertinet; certum tamen est, id ex se malum non esse, esto non sit maxime perfectum ex parte personarum, se offerentium Deo (negare enim non possumus quin vinculum perpetuum saltem ex parte voventis perfectius sit, tum ad constituendum statum, tum ad consecandam personam Deo). Nihilominus ille etiam modus vivendi et vovendi non solum honestus est, sed etiam ad perfectionem assequendam potest esse valde utilis, et sua peculiaria commoda liberius serviendi Deo, et majori voluntate sustinendi et superandi diftieultates, quae in perseverantia vitae religiosae occurrunt, habere potest. Denique ad Ecclesiae spendorem, et pulchritudinem ac perfectionem pertinet tota haec varietas, non solum in religionibus, sed etiam in modis vivendi religiosis, qui ad perfectionem juvant; non est enim minor, sed multo major varietas in hominum ingeniis seu propensionibus, et ad suavitatem divinae providentiac pertinet omnes congruenter vocare, quos vult ad perfectionem aliquo modo perducerc.

5. Secunda divisio in Canonicos regulares, et presbyteros simpliciter. — Praeterea clericorum religio vera ac propria, tribusquc substantialibus votis de se perpetuis firmata, dividi potest inreligionem Canonicorum, et presbyterorum simplicium, ut sic dicam. Haec divisio constat ex usu Ecclesiae. Est enim celebris et antiquissima religio Canonicorum regularium, de qua an sit una vel multiplex, postea videbimus ; certum est autem esse religionem clericorum et presbyterorum ; tamen dum specialiter Canonici appellantur, aliquo modo dignitatis vel cxceilentiae nomen participarc videntur, et iu co distingui a clericis regula ribus, qui Canonici regulares nec sunt, nec appellantur. Nam, quod sint plures hujusmodi, constat sufficienter exemplo Societatis Jesu, quae est religio clericorum et presbyterorum, ut loquuntur Pontifices, et Concilium Tridentinum, infraque ostendemus in tractatu sequenti ; et tamen Canonici regulares dici non possunt, talis enim appellatio neque in jurc, neque in usu habet fundamentum , et ideo credendum est, neque in ro ipsa, vel iu conditionibus talis religionis illud habere. Idemque est de aliis (quas infra commemorabimus) religionibus clericorum, quos nunc simplices appellamus, ut a Canonicis regularibus eos distinguamus.

6. Quid nomine Canonici veniat.— Non est autem facile diversitatem hanc deciarare; nam, si primam originem et usum hupus vocis Canonicus, spectemus, nihil aliud in principio significasse videtur, quam clericum sub regula viventem, et communem vitam, Apostolorum more, cum aliis in ecclesiastico collegio observantem, ut notavit Covarr., in Clement. Sifuriosus, p. 1, in rincipio; et Navar., Comment. 3, de Regul., n. 2 et 3. Nam canon graece regulam significat, unde Canonicus dictus est clericus regularem vitam sequens. Cum enim in principio Eecclesiae, vel omnes fideles, vel saltem omnes clerici communem vitam profiterentur, suecessu temporis multi etiam clericorum, relicta vita communi, coeperunt privatim vivere, et proprium habere; qui autem priorem statum retinuerunt, ut a communi clericcrum turba distinguerentur, Canonici dicti sunt. Ac verisimile est illos fuisse ab Episcopis proxime apud se retentos, et ad principalia ministeria et consilia ecclesiastica fuisse assumptos, ac subinde in communibus clericorum consessibus digniora loca habuisse. Postea vero ipsi etiam Canonici vitam illam communem relinquere coeperunt, et proprias canonias et praebendas inter se dividcre, Canonicorum nihilominus retento nomine ; et idco illi Canonici, qui in religiosa et communi vita permanserunt, Canoniei regulares dicti sunt, non propter ambiücnem el ignorantiam, ut calumniatus est Ludovicus Vives, sed propter necessitatem determinandi ambiguitatem vocis Canonicus, in qua non unde imposita sit, sed ad quid tandem significandum sit translata, oportet expendere ; jam enim absolute sumpta non significat regularem aut religiosum, sed quemcumque habentem canonicatum, seu canoniam. Est autem cauonia, spirituale jus, ratione cujus aliquis habet stallum in choro alicujus Ecclesiae, et locum in Capitulo, ut colligitur ex cap. Dilecto, de Praebendis, et notant Innocentius, et Doctores, in cap. Cum M., de Constitutionibus. Ut ergo determinetur significatio ad Canonicos vitam religiosam retinentes, merito cum additione apEellantur regulares.

7. Canonici regulares sunt praprie Caenici —Opponitur non cideri distingui ab alio membro clericorum regularium. — Hinc autem intelligitur Canonicum, etiamsi regularis sit, officium. et spirituale jus Canonici retinere, hoc enim cum substantiali statu religionis non repugnat. Distinguitur ergo a clerico regulari, quia qui simplex clericus rcgularis est, canoniam non habet, etiamsi religionem habeat. Sicut enim inter saeculares dantur clerici qui non sunt Canonici, ita inter regulares possunt Canonici distingui a simplicibus clericis religiosis. Dices: esto hoc locum habeat in Canonicis collatis cum clericis secularibus, non tamen cum regularibus, nam hi ex vi professionis suae habent statum in choro, et votum in Capitulo, si aliae conditiones eetatis, antiquitatis, et similes concurrant; et eodem titulo habent jus ad congruam portionem, seu sustentationem ex bonis monasterii, seu Ecclesiae ; ergo eo ipso habent canoniam, quatenus in tali statu esse potest; quid enim aliud csse potest canonia in statu regulari?

8. Diluitur inprimis facta comparatione cum clericis Societatis.— Diluitur item ex alio principio. —hespondeo imprimis objectionem hauc nullum habere locum respectu clericorum regularium Societatis Jesu; nam illi nec statum in choro habent, quia illud munus chori ex vi sul instituti non profitentur, neque etiam habent proprie locum in Capitulo, quia ordinarie non per Capitula, sed per Praelatos suos gubernantur, nec electiones Praelatorum habent praeter unius Gener alis, nec conventuaha Capitula celebrant, nec in communibus sessionibus certa habent antiquitatis vel honoris loca, unde nec vestigium, neque umbram canonicatus seu canonia participant. Quod etiam alio modo ex fine utriusque instituti deelarari potest : nam Canonici regulares ad divinum cultum in divinis mysteriis et officiis praecipue destinantur, et huec creditur fuisse prima eorum institutio, ut supra diximus; ideoque eorum institutio optime congruit, ut et statum habeant in choro, et vocem in Capitulo, per quod solet eorum Ecclesia vel monasterium gubernari. Religiosi autem Socieiatis ad ecclesiastica ministeria in ordine a salutem ani- marum desiinantur, et ideo, licet per sc et ex vi instituti clerici sint, non tamen ad munus Canonicorum per se ordinantur, ideoque nec stallum in choro habent, nec Canonici regulares dicuntur, sed tantum clerici.

9. Quid eidem objectioni possit concedi.—Ahii vero religiosi clerici, qui vitee tautum contcmplativae vacant, et ad sacra ministeria divini cultus primario instituuntur, fortasse possunt nomine Canonicorum regularium comprehendi, propter objectionem factam ; namregulariter omnes habent et certas sedes iu choro juxta suum gradum et dignitatem, et vocem in suo Capitulo. Unde in jure, clerici regulares dici solent Canonici regulares, et e converso, ut colligitur ex c. unico, 15, q. 2, addita expositione Gratiani ibidem, in 8 Hoc autem; nam ubi in textu dicitur: Ne quis sacerdotum, cvel clericorum , more secularium judicum pro imensis patrociniis anunera audeat accipere, ipse exponit intelligendum esse de clericis, qui, canonicam vitam professi, regulariter se victuros proposuerunt. Idem colligitur ex c. Decimas, 16, q. 1, ibi: A monavcnis sive clericis communiter viventibus nulla ratio sit, ut. milites. aut Episcopi, aut personee queelibet decimas de laborilus, seu uubrimentis suis propriis extorguere dabeant. Ubi clerici communiter viventes dicuntur Canonici regulares ; non cnim constat tempore Paschalis If, cujus fuit illud decretum, id est anno 1100, alium clericorum ordinem fuisse, unde in c. 7a omnibus. de Consecrat., distinct. 5, Canonici clerici dicuntur, id est, regulares clerici (ita enim legendum et exponendum existimo), quibus injungitur ut canonice, id est regulariter vivant, in quibus locis sermo est de clericis communiter et religiose viventibus, et ad servitium alicujus Ecclesiae deputatis ; omnes ergo illi sine inconvenienti possunt nomine Canonicorum regularium comprehendi.

10. Alii etiam clerici regulares, preterguam iocietatis, a Canonicis regularibus distinguuntur.—Ouia vero, ut infra videbimus, nprater Societatem sunt nunc in Ecclesia aliquae religiones clericorum, quae hoc nomen Canonicoruan regularum non usurpant, possumus differentiam aliquam inter has religiones assignare; Canonici enim regulares dicuntur illi tantum , qui alicui Ecclesia cathedrali, vel collegiatae deputati sunt. Alii vero, quorum ecclesia non habet hanc dignitatem, sed est ant parochialis, aut omnino simplex, non sunt proprie Canonici regulares,'sed simpliciter clerici religiosi. Sicut enim in Ecclesiis secula:i- bus est illa distinctio juxta varios gradus dignitatis, ita in regularibus invenitur. Ecclesia enim cathedralis dicitur, quaee sedem habet Episcopalem ; constat autem plures hujusmodi Ecclesias Canonicos regulares habere, ctiam nostris temporibus. Collegialis autem Ecclesia dicitur, quae dignitatem Ecclesiae cathedralis aliquo modo participat, cujus Superior vere Praelatus est participans jurisdictionem Episcopalem, cujusmodi sunt etiam multae Ecclesiae regulares. Canonicatus autem proprie solum inveniuntur in Ecclesiis cathedralibus vel collegiatis, ut constat ex usu, et modoloquendi tam juris, quam vulgari; ergo convenienter dicimus omnes illos et solos regulares clericos, qui hujusmodi Ecclesiis deputantur, dici Canonicos regulares.

11. Id impugnatur. — Occurritur distinguendo duos modos Hoclesie collegiate. — Primus modus. — Secundus modus. — Objcies, omnes Ecclesias regulares esse collegiatas, ac proinde potius hinc sequi, omnes clcericos regulares, ministerio Ecclesiae deputatos, esse etiam Canonicos regulares. Antecedens patet ex Panormitano, in c. JVobis, de Jurc patronat., n. 8, et insinuatur in c. Ne pro, de Electione, et in c. 1, de Statu monach., quae ipsc refert ; et idem sumitur ex his, quae tractant Innocentius, in c. Postulasti, de Jure patronat. ; et Felin., in cap. Accedentes, de Praescriptionibus. Respondetur, aliter sumi nomen Zecclesig collegiate ab his auctoribus, quam in praesenti sumatur. Ibi enim Zeociesiam collegiatam vocant omnem illam, quae instituta est, ut in ea sit clericorum, vel etiam monachorum collegium seu conventus, a quo guberncetur vel serviatur, et vocatur etiam concentualis (quamvis haec vox ex usu monachis accommodata sit); atque hoc modo omnis Ecclesia cathedrahs est collegialis, licet non convertatur; et sic etiam dantur Ecclesiae collegiales secularium clericorum, in quibus nec canonicatus, nec dignitates, sed inferiora beneficia esse censentur. Alio vcro modo vocatur collegialis Ecclesia, quasi per antonomasiam, illa quae, licet cathedralis non sit, habet specialem dignitatem et honorem, in quo superat inferiores Ecclesias ctiam conventuales, et de his videtur loqui Glossa, in e. Statutum, de Rescriptis, verb. Cathedraliuwm, ubi has vocat Hcclesias collegiatas honorabiles. Videtur autem carum dignitas per hoc recte explicari, quod aliquam jurisdictionem habent superioris rationis, et Abbas, vel Prior, aut quocumquc alio nomine vocetur, earum caput, dignui- tatem habet, et jurisdictionem quasi Episcopalem. Hoc igitur modo non omnis Ecclesia regularis est proprie collegialis, et ideo necesse pon est ut omnes rcgulares clerici sint Canonici regulares. Potuit etiam hoc nomen sumi ex origine, et ideo non accommodari illis clerivis regularibus, qui eamdem originem non habent, ut in sequenti puncto explicabimus.

12. Subdirisio Cauonicorum regularium. — Possunt ergo ulterius Canonici regulares disingui in Canonicos Eeclesiarum cathedralium, et non cathedralium; hos enim duos ordines illorum reperiri, et usu ipso, et jure, ac historiis constat ; nam in Hispania habemus Ecclesias Ciesaraugustanam, Tarraconensem, et Pampilonensem, et Oesomensem, quarum Canonici sunt regulares; et extra Hispaniam per totum orbem sunt piures hujusmodi Ecclesiae, ut late refert Trullus, lib. 1 Ordinis canonicorum , c. 30, ubi late ostendit hujusmodi Canonicos catuedralium Ecclesiarum esse verc religiosos, et ejusdem ordinis cum aliis Canonicis regularibus, qui in monasteriis, seu Ecclesiis collegiatis degunt, quia eamdem professionem sub eadem Augustini regula faciunt, et eumdem substantialem habitum religionis portant, solumque in accidentalibus rebus, majorique aut minori observantia differunt. Imo, si originem et antiquitatem spectemus, praecipue videtur incepisse ille ordo in Ecclesiis cathedralibus, et ibi Canonicorum nomen accepisse, quod ad omnes postea derivatum est, etiamsi extra Ecclesiam cathedralem in privata Ecclesia vel monasterio profiteantur.

13. Reliqui clerici regulares a Canonicis condistinguuntur.— Heliqui ergo clerici regulares, qui illud institutum non profitentur, sed propriam et peculiarem habent institutionem, quae per se non postulat vel cathedralem Ecclesiam, vel aliquam aliam, specialem dignitatem habentem, in rigore non comprehenduntur sub illo nomine, neque habent unde illud participent, ut satis declaratum est. Potestque hoc deservire ad intelligenda jura quae de Canonicis regularibus loquuntur ; nam ex vi verborum, et in rigore, non pertinet ad alios clericos regulares, nisi disponant de re quae solum fundatur in religioso statu clerieali, quatenus talis est, vel contineant favorem religionis ut sic. Si autem contineant licentiam vitae laxioris, non sunt extendenda nec applicanda ad omnes elericos regulares, nisi quatenus uniuscujusque instituto accommodata fuerint.

14. Quomodo etiam hi subdicidantur. — Tandem potest clericorum religio dividi in mendicantem , et non mendicantem , item in pure contemplativam, et mixtam ex contemplativa et activa. Societas enim, quae sub hoc gcnere continetur, mendicans est et mixta; aliae vcro religiones clericorum non profitentur mendicitatem, aut proximorum ministeriis ex instituto vacant, ut es his. quae in particulari tractatu sequenti, lib. 4, cap. 5, dicemus, constabit.

PrevBack to TopNext

On this page