Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Utrum religiones monialium a religionibus virorum, vel etiam inter se distinctae sint?

CAPUT X. UTRUM RELIGIONES MONIALIUM A RELIGIONIBUS VIRORUM, VEL ETIAM INTER SE DISTINCTAE SINT?

1. Propositio tractandorum in reliquo libro. — Ultima generalis divisio religionum esse potest in religionem virorum et feminarum; utramque enim possessionem in Ecclesia esse constat , et habere inter se distinctionem aliquam. Quoniam ergo de religionibus virorum in communi satis distinximus, de Monialibus nonunulla dicere necesse est. Et quoniam fere omnia, quae ad statum religionis pertinent, in cis cum proportione locum habent, et in partculari religiones feminarum tanquam accessorium quid ad religiones virorum reducuntur, ileo usque ad finem libri percurremus breviter omnia, quae ad statum religiosum pertinent, illa monialibus accommodando, et proportionem, quam servent ad virorum religiones, explicando, simulque totam illarum varietatem et distinctionem insinuabimus, ita ut nihil amplius de illis dicere necesse sit.

2. Feminas Deo consecratas, et junctim haDitantes olim fuisse ostenditur. — Primo igitur certum est a principio nascents Ecclesiae fuissc consuetudinem consecrandi Deo feminas, tam virgines, quam viduas, per votum continentige, ut late in superiori tomo ostendimus, iractando de voto castitatis. Deinde certum cst, antiquissimum esse morem congregandi in separatis domibus seu monasteriis feminas Deo consecratas , et viam perfectionis sectantes. De temporibus enim Apostolorum fertur Iphigeniam, ab Apostolo Matthaeo ad Deum conversam , et sacro velamine consecratam, monasterium virginum habnisse ; sed est res incertae auctoritatis , sicut liber Abdia de Apostolicis institutis, unde sumpta est. Probabilior est historia, quam de B. virginc Martha refert Ecclesia, quod Massiliae, in loco a viris remotissimo , cum aliquot honestissimis feminis in perpetua virginitate, summa cum laude usque ad mortem vixerit. Philo etiam in libro de Vita contemplativa, non solum viros, sed etiam feminas indicat fuisse vitam illam contemplativam secutas, quam per totum illum librum describit. Post illa vero tempora legimus S. Pachomium virginum monasterium, juxta suum habuisse et gubernasse, a sorore ejus erectum , ut refert Baronius ex antiquis historiis, et ex regulis ejusdem Pachomii colligitur; et Chrysostomus, homil. 8 in Matthaeum , cum de monachis /Egypti sermonem habuisset, subdit : Aigue haec aon in viris sclum , verum etiam in feminis splendere conspicias; et infra: Conamunis enim illis ac viris adversus diabolum pugna est contra hujus mundi potestates , nec uspiam teneritudo seaus his congressibus impares fucit, non enim natura corporis , sed coluntate animi exercentur iste preelia, propterea sepe in hujusmodi acie fortius viris fenince decertarunt, ac trophais insignibus claruerunt. Non ita variis astrorum choris celum refulget , ut Agypti eremus inmneris monachorum, ac virginum distinguitur atque illustratur habitaculis. Similia commemorat D. Hieronymus, in ep. 48 ad Sabinianum, dicens : Moris est iu Egypti el Syrie inonasteriis, ut tam virgo, quam vidua, que se Deo vocerint, et seculo renuntiantes, omnes divitias seculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum : aon intecto postea contra Apostoli voluntatemn incessure capite, sed ligato pariter ac velato. Idemque Hieronymus, epist. 16, ad Principiam, refert eamdem consuetudinem incepisse Romae, tempore Athanasii ; unde Augustinus, de Moribus Ecclesiae, cap. 31: Haec est (inquit) etiam vita feminarum Deo sollicite castegue servientium, quae habitaculo segregate, ac remote a viris quam longissime decel, pia tautum Vlis charitate junguntur, etc.; et in Hispania, et eodem tempore fuisse jam usum religiosarum virginum, consiat ex Concilio Elibertino, tempore Sylvestri celebrato, canon. 13, quamvis non constet eo tempore in propriis et separatis monasteriis vixisse, nam in parentum domibus, saltem illis viventibus, habitare permittebantur, ut ex eodem Concilio colligitur, canon. 27, et ex Concilo Carthaginensi lH canon. 33.

3. Quidnam profiterentur olim praedictae fein. — Qualis autem vitae institutio et professio a principio fuerit in hujusmodi feminis Deo dicatis, incertum est, an, scilicet, fuerit per proprium religionis statum cum omnibus votis , quae sunt de substantia ejus , an vero fuerit per solum votum castitatis, sicut nunc a multis fit. Item, an semper sumpserint hunc statum in propriis monasteriis et conventibus, an in privatis domibus. Eademque incertitudo est de habitu ac vivendi modo; verisimilius tamen est varios fuisse modos illius status, non solum in diversis temporibus aut locis, sed etiam in eisdem, sicut nunc sunt in Eeclesia. Nam quod aliquae essent simplex tantum votum castitatis emittentes, ex 1 ad Timoth. 5 intelligimus, et multi putant hujusmodi fuisse quatuor illas virgines filias Philippi, de quibus Actorum 21 mentio fit; pam eas semper virgines perseverasse indicat Eusebius, lib. ? Historiae, cap. 25, ubi de una specialiter refert ex Polycrate, Spiritus Sancti afflatu pie saucteque vitam instituisse , et Ephesi mortem obiisse ; ex quibus verbis colligi potest instituisse vitam integre ac perfecte religiosam. Quod etiam consecratio illa solemnis aliquando fuerit, ut inhabilem redderet personam ad matrimonium, in superioribus, cap. 2, dictum est, aut ignorari hujus consuetudinis initium, aut certe est valde antiquum.

4. De ipsarum habitandi smodo.—Praeterea, quoad modum habitationis, ostendimus etiam in eodem cap. 2, num. 7, interdum fuisse in privata domo, interdum in monasterio et conventu communi, et ita utriusque modi vivend: fecit mentionem Hieronymus , nam epistola vigesima secunda de virginibus loqui videtur, quae in propriis domibus habitabant; in epistola autem vigesima septima, refert monasteria sororum seu monialium a S. Paula aedificata. Indicat vero non fuisse monasteria omnino clausa : Nam in die (inquit ) dominico ad Ecclesiam procedebaut, ev cujus halutabant latere , et unumquodque agmen anatrem propriam seguebatur. Augustinus vero, lib. 1 de Moribus Ecclesiae, cap. trigesimo primo, etiam exactam clausuram servatam esse indicat, dicens: Ad quas juvemun ullus accessus est, neque ipsorum, quamvis gravissimorum et probatissimorum semwn, nisi usque ad vestibulum, necessaria prebendi quibus indigent gratia. Ft saltem has feminas, quae in monasterio includebantur, integre ac rigorose statum religiosum habuisse, non solum castitatem, sed etiam paupertatem et obedientiam vovendo, ex eisdem Patribus manifestum est; et Innocentius II in Concilio Romano tandem statuit, ut Sanctimoniales, non nisi in coenobiis seu communibus monasteriis vivant, ut habetur in cap. Perniciosam , 18, q. 2. Olim enim quando Ecclesiae non concedebatur tanta pax et securitas, propter persecutiones aut tyrannidem principum infidelium, non poterant commode tot monasteria feminarum aedificari. Cumprimum vero facultas et occasio data est, hic mos tanquam longe arctior ad virginitatem servandam ita praevaluit, ut solus ille reientus sit, et per Pontifices et Concilia approbatus, ut patet cap. Definimus , et in cap. 7n nullo, cap. Monasteria, cap. In decima , 18, quaest. 2. et aliis, de Religiosis domibus, et de Statu monachorum, usque ad Concilium Tridentinum, sess. vigesima quinta.

5. Notatio subordinationis monialium , pro divisione religionum ipsarum. — Ex his ergo satis constat in generali origo et necessitas hujus status quoad feminas; ut autem de illius varietate et de peculiaribus conditionibus monialium dicamus, advertendum est monasteria monialium ordinarie, et fere ab initio, fuisse annexa et subordinata monasteriis monachorum, ut indicat exemplum supra allatum de monasterio virginum sancti Pachomii, et significat Augustinus supra, dicens de monialibus : Lanificio corpus exercent , atque sustentant, vestesque ipsas fratribus tradunt, ab üs invicem , quod victui opus est , resumentes ; et in Concilio Hispalensi IH, cap. 11, statutum est, ut monasteria vcirginum monachorum adaninistratione ac praesidio gubernentur ; habetur in cap. Za decima, 18, quaest. 2, et notavit Panormitanus, part. 1 Consiliorum, cons. 8. Ex illo tamen capite constat illam gubernationem ita fuisse monachis commissam, ut praecipue, et maxime ab Episcopo penderet; nam is monachus, qui ab Abbate monasterio monialium praeponebatur, judicio sui Episcopi comprobandus erat, ut ibidem dicitur, et ita etiam in monasteriis monialium locum habebat , quod ex Concilio Arelatensi refert Graiianus, in cap. Monasteria, 18, q. 2, scilicet, ut monasteria et monachorum disciplina ad eum pertineant Episcopum, in cujus territorio cunt constituta; nam hoc etiam de monasteriis monialium verum erat; regulariter autem videtur fuisse cum subordinatione, quatenus monialium monasteria erant proxime subjecta monasteriis monachorum, omnia vero tandem erant sub cura et potestate Episcoporum; tum quia ex generali regula, omnes Ecclesise et loca sacra, in unaquaque dioecesi constituta, sunt Episcopo talis dicecesis subjecta, nisi probentur exempta , cap. Contra morem, d. 100, cap. Omnes Basilicee, 16, q. 1, cap. Cum ce- nerabilis, et cap. de Xenodochiis, de Religiosis domibus; tum etiam quia per multa decreta ita in specie cautum est, 18, quaest. secunda, fere per totam.

6. Hinc ergo colligimus primo, quod, sicut accessorium sequitur paturam principalis, ita religiones monialium sequuntur religiones virorum, et juxta illarum distinctionem suo modo differunt, seu variantur, ideoque non oportet de illis specialem tractationem instituere, nisi quoad ea tantum quae, vel ratione sexus eis propria sunt, vel specialiter sunt in jure de illis statuta. Caetera vero, quae, vel de religiosis in communi, vel de aliqua religione particulari dicuntur, ad religiosas in communi, vel in particulari applicanda sunt. Solum ergo sunt nonnulla observanda. Primum est, quoad finem religionis, majorem diversitatem inveniri in religionibus virorum , quam feminarum. Vaico

7. Quae divisiones a c. b usque ad 9 adductae locum non habeant , vel habeant in feminis. — Nam imprimis in feminis non habet locum distinctio religionis in religionem laicorum et clericorum, quia hoc posterius membrum non habet locum in feminis, et ideo omnes religiones feminarum imitantur potius religiones laicorum. Unde etiam est, ut religio mixta, ex contemplatione, et actione spirituali, quae versatur in ministeriis erga proximos , non habeat locum in religionibus feminarum, quia feminae non solum incapaces sunt ordinum, sed etiam docendi munus ad eas per se non pertinet, iuxta doctrinam Apostoli, 1 Corinih. 14. Regulariter ergo monialium religiones vitam profitentur contemplativam et monasticam , et ita in proprio gradu monachorum fere omnes monachae continentur; nam si quid actionis participant, ordinarie solum est quoad laborem manuum , quae operatio etiam propriis monachis viris, et maxime contemplativis, communis fuit, estque moraliter necessaria hominibus aliqua exercitatione corporis indigentibus. Aliud vero actionis genus, quod consistit in usu operum corporalis misericordia, non est ita accommodatum religioni feminarum, ut scilicet tanquam proprius finis et scopus ejus assumatur, quia, licet hujusmodi opera commodissime possint per feminas exerceri, juxta illud Pauli, 1 ad Corinth. 5 : Fidua eligatur in operibus bonis, testimonium. Lhabens ; et infra : S hospitio vecepit, si Sanctorum pedes lavit, si tribulationen patentibus subministravit , etc.; licet hoc, inquam, ita sit, tamen quia haec opera non pos- sunt circa proximos exercere sinc exitu extra claustrum, qui regulariter non expedit feminis religiosis, ideo non est ille finis accommodatus tali religioni: ac propterea, licet religiosae femirpae inter se debeant haec opera perfectissime esercere, non tamen proprie illum habent pro fine religionis suae, sed est veluti conditio necessario concomitans omnem religiosam communitatem.

8. Divisio seuvarietas monialium provarietate virorum regulariun.—Objectio contra moniales mendicantes vemovetur. — Quaedam revocantur ad Canonicos regulares, imo et ad religiones militares. — Hoc tamen non obstat quominus in monialium institutis sit varietas cum aliqua proportione ad religiones virorum. Nam imprimis inter proprias monachales, quadam profitentur regulam S. Benedicti, sub proprio ejus nomine et accommodato habitu; aliae Cisterciensi ordini obedientiam praestant sub nomine et insigniis D. Bernardi. Sunt etiam, praesertim in Hispania , nounulla monasteria Sanctimonialium monachis D. Hieronymi subjecta, et consequenter eorum institutum imitantia. Ordo autem Carthusiensium non habet sorores sibi subjectas, vel quia modus vivendi, et clausura , ac solitudo illius religionis non patitur curam feminarum, vel quia modus ille vivendi non potest convenienter feminis accommodari. Non solum autem monachorum ordines , sed etiam quatuor antiquiores ordines mendicantes, sua habent propria monasteria monialium, quae nomine mendicantium comprehenduntur, ut in terminis tractat et definit Lapus, allegat. 4; et colligitur ex cap. unic., S Sane, de Statu regular., in 6, ubi quaedam monasteria monialium dicuntur esse ordipum non mendicantium; supponitur ergo alia esse mendicantium ordinum. Et idem sentit Giossa , in Clement. unica de Begular., verb. Quoslibet, et ibi Bonifacius, num. 56; Cardinalis, q. 7. Qui consequenter aiunt, dispositiones juris circa mendicantes comprehendere hujusmodi moniales , servata proportione. Nec refert quod in professione vitae mixtae ex ministeriis spiritualibus non possint feminae viris assimilari, quia satis est quod in aliis conditionibus unaquaeque religio monialium ilam mendicantem imitetur cui adjungitur, et primo quidem ac praecipue profitendo regulam ejus et obedientiam; deiuie habitum eius, et mores, seu constitutiones imitantur, et praecipue paupertatem , a qua nendicantium nomen sumptum est. Praeterea dicuntur esse aliqua monasteria monialium subjecta Canonicis regularibus, quas necesse est regulam S. Augustini profiteri, et fortasse peculiari modo imitantur assistentiam in choro, et curam circa obsequium et ministeria divina. Sicut etiam nonnulla monasteria monialium inveniuntur sub ordinibus militaribus, et cum insignibus et habitu earum , quamvis finis ordinis militaris sexui femineo omnino repugnare videatur; quia vero omnes religiones militares partim ex clericis vel monachis constant, quoad eam partem possunt moniales illud vitae genus suo modo participare, idque satis est ut sub absoluta appellatione talis religionis comprehendatur.

9. Moniales etiam Episcopis subjectas debere aliquam regulum approbatan profiteri. — Deuique in hoc puncto advertendum est, plura monasteria monialium esse nunc immediate subjecta Episcopis; postquam enim monachi exempti fuerunt a jurisdictione Episcoporum, monasteria monialium , qua permanserunt subjecta monachis, consequenter etiam fuerunt a jurisdictione Episcoporum exempta; multa vero manserunt immediate subjecta Episcopis, vel quia a principio ita fundata fuerunt. vel quia privilegio aut alio justo titulo id consecuta sunt; hoc tamen non obstat quominus talia monasteria regulam aliquam approbatam profiteri debeant. Quod enim statutum est in c. ultimo, de Religiosis domibus, et c. unico, eodem titulo, in 6, ut nulla religio instituatur , nisi sub regula a Sede Apostolica approbata , etiam in monasteriis monialium omnino servandum est, et prius statutum fuerat ab Innocentio IT, in cap. Perniciosam, 18, q. 2, ubi deeernit abolendam esse detestabilem consuetudinem quarumdam mulierum, quae, licet approbatam regulam non profiteantur, Sanctimoniales appellari volunt. Unde in cap. Indemnitatibus, S Supradicta, de Electione, in 6, in hoc sensu supponi videtur, moniales, quae vere tales sunt, id est, verae religiosse, debere vivere sub aliqua de religionibus approbatis. Non est enim necesse ut sub obedientia Praelatorum regularium vivant ; nam, ut dixi, multae sunt ordinariis et saecularibus Praelatis immediate subjectae. Necessarium vero est ut aliquam monachorum regulam profiteantur, quia nulla est regula a Sede Apostolica pro sol:s monialibus, vel pro illis principaliter approbata ; et ideo necesse est ut secundum aliquam ex approbatis regulis religiosorum profiteantur , sive sint subjectae ipsis monachis ; sive Episcopis. Sicut enim olim monachi erant subjecti Episcopis , non obstante professione suae regulae, ita ctiam nunc esse possunt monasteria monialium.

10. Femine collegialiter viventes absque dicta vegula, vreligiose non sunt.—CQuapropter, si quispiam velit erigere monasterium monialium, et non sub aliqua regula approbata, necessarium erit ut ratio et modus vivendi in tali congregatione per Summum Pontificem specialiter approbetur, alioquin esse poterit honesta quaedam mulierum congregatio, non tamen vera religio, seu religiosa professio, juxta dictum cap. unieum, de heligiosis domibus, in 6, cum notatis ibi per Joannem Andrcam, et per Panormitanum, 1 part. Consiliorum, cons. 55. Non ergo sufficiet tunc approbatio Episcopi ; haec enim necessaria quidem est ut monasterium de novo in dioecesi crigatur, juxta cap. de Monachis, cum sequentibus, 18, q. 1. Et olim sufficiebat ad novum ctiam vivendi modum instituendum; nunc autem necesse est ut modus ipse vivendi vel sit juxta aliquam regulam approbatam a Sede Apostolica, vel specialiter ab eadem Sede approbatus sit.

11. Illatum unum de origine et antiquitate qonialin. — Illatum alterum. — Atque ex his inferuntur duo. Unum, idem esse judicium de origine et antiquitate religionum monialium, tam in generali, quam in particulari, quod de religionibus virorum, proportione servata. Nam, ut ex dictis in num. 2 constat, monialium religio simul cum religione virorum exorta est, et cum singulis fere monachorum auctoribus, virginum etiam conventus inceperunt, sicut de Pachomio et aliis diximus, et S. Basilius inter suas regulas habet animadvcersiones ad Canonicos, et ad Canonicas, id est, regulares; et S. Augustinus fertur fundasse primum feminarum monasterium in Africa, in civitate Thegastae. De S. Dominico adhuc vivente legimus monasterium feminarum Romae instituisse. D. etiam Franciscus simul cum regula fratrum suorum, regulam sororum S. Clarae instituit, quam Gregorius IX approbavit , posteaque Urbanus V moderatus est, et ad meliorem ordinem, et feminis magis accommodatum redusit. De aliis vero religionibus, tam monachorum quam mendicantium, non ita certo constat quando coeperint habere monasteria feminarum sibi subjecta, vel suam regulam profitentia. Verisimile tamen est idem esse in caeteris observatum, simulque incepisse, quamvis sub eadem religione virorum, varia etiam instituta monialium esse contingat ; ut religio Minorum praeter religionem S. Clara, habet etiam sibi subjectam religionem Conceptionis, quae diversam regulam profitetur, et sic de aliis, de quibus sigillatim dicere operosum esset, et nobis non necessarium. Alterum illatum longiorem petit explicationem sequenti capite tradendam.

PrevBack to TopNext

On this page