Caput 11
Caput 11
De receptione ac novitiatu monialium, earumque professione cum ceremonia veli.
1. De numero et dote monialium vecipiendarui. — De potestate recipiendi. — Praeter eonsectarium praecedenti capite, num. 11, positum, sequitur etiam ex dictis in eodem capite, omnia quae in discursu hujus operis de statu religioso dicta sunt, cum proportione esse ad moniales applicanda. Nam imprimis considcranda est earum receptio, in qua observandum imprimis est, quod jura statuunt, ut non fiat nisi intra numerum praescriptum monialium, qui ex reditibus vel ex consuetis eleemosynis commode sustentari possunt, juxta cap. unicum, S Sane, de Statu regular., in 6, et decretum Concilii Tridentini, sess. 95, cap. 3, de Regular., ac tandem constitut. Pri V Circa pastoralis, eic., quod intelligendum est, nisi monialis secum afferat dotem, ex qua possit commode sustentari ; nam illa dos potest inter eleemosynas, vel postmodum etiam intra reditus monasterii computari. flinc vero nascitur dubium, quod hic praecipue controverti solet, et spectat ad simoniae vitium, an, scilicet, committaturin tali receptione, eo quod non fiat sine dote in pactum deducta, nec sine aliis certis expensis ; sed hoc punctum late et in particulari tomo praecedenti tractatum est. Tractari etiam hic potest.de auctoritate recipiendi aliquam in monialem, apud quem sit, de quo etiam videnda sunt eodem tomo dicta de receptione novitiorum, et cum proportione in praesenti applicanda. Communis vero usus juri et rationi consentaneus est, ut haec potestas sit in ipso conventu monialium, simul tamen requiratur Praelati licentia sen consensus. Nam quatenus illa receptio est ad communenm vitam et societatem cum monialibus, ratio postulat ut ipsae voluntarie illam admittant ; quatenus vero illa receptio est aliquo modo actus jurisdictionis, oportet ut Praelatus, apud quem est propria jurisdictio, concurrat, de quo videri possunt Abbas, in cap. oscitur. dc His quae fiunt a majori parte Ca- pituli ; Felinus, in cap. Quoaiam, de Simonia; Lapus, allegat. 31.
2. De conditionibus personalibus, speciatim an reguiratur virginitas. —Interrogari praeterea potest, quae conditiones, ex parte persona recipienda, spectanda vel postulandae sint ; in quo primum necessaria sunt omnia, quae in communi de statu religioso diximus, tomo praecedente. Deinde hic addendum est, non solum virgines, sed etiam viduas in eumdem monialium conventum recipi posse. Hoc constat ex usu Ecclesise, quem esse antiquissimum constat, nam in monasterio illo virginum, quod in Africa Augustinus instituit, sororem viduam illi praefecit, et Beata Brigida, cum esset vidua, monialium ordinem instituit, quarum fuit Abbatissa, licet ipsae virgines essent. Praeterea, in cap. lidua, 20, q. 1, de vidua dicitur, si velit religionem profiteri, admitti posse et debere, receyto habitu religioni conveniente; idem constat ex cap. Fiduas,1 et 3, et cap. Fidue, cum sequentibus, 27, q. 1. Sunt vero nonnulla antiqua decreta, quae huic assertioni repugnare videntur, de quibus statim agemus. Dices: ergo etiam femina illicite corrupta post peenitentiam admitti poterit, ut inter virgines monialis sit, quia culpa praecedens non videtur obstare, si virginitatis integritas necessaria non sit. Respondent aliqui, hujusmodi feminas, hac macula vel nota laborantes, non esse admittendas in conventu virsinum, de quo videri potest Francus in cap. unico, de heligiosis domibus, in 6. Sed hoc intelligendum est secundum decentiam et convenientem honestatem, non secundum incapacitatem , aut absolutam prohibitionem, nulla enim in jure communi invenitur, nisi in propriis monasterii constitutionibus habeatur. Quocirca, si lapsus fuerit publicus et infamis, talis femina, quamvis postea convertatur, in consortium virginum admittenda non est, ideoque prohujusmodi feminis inventa est specialis religio, quae dicitur mulierum guenitentir, aut Sanciae Mariae Magdalenae,cujus plura sunt in Hispania monasteria, quae regulam S. Augustini profiteri dicuntur, et sub cura, et obedientia Praedicatorum vivunt. Si autem lapsus sit occultus, et non generaverit infamiam, nihil impediet per se moraliter loquendo ; imo aliquando licet esset publicus, si semel tantum ex quadam fragilitate accidisset, posset tot aliis circumstantiis personee, generis et emendationis honestari aui compensari, ut sine inconvenienti talis persona admitti posset. Itaque hoc in hnjusmodi casi- bus maxime pendet ex prudenti arbitrio. Idemque dicendum est de aliis conditionibus ex parte talis personae requisitis, ut quod et corpore et animo sit apta ad religiosam et communem vitam, juxta monasterii et ordinis regulam, ut dicitur in Concilio Tridentino, sess. 25 de Regular., c. 17.
3. De secunda parte tituli, seu uovitiatu.— Post receptionem, necessaria est integri anni probatio, ita in monialibus sicut in monachis, et cum iisdem circumstantiis, nec in hoc occurrit aliquid speciale. Pari etiam modo post expletam probationem aut danda est professio, aut dimittenda novitia, juxta legem positam a Tridentino supra, cap. 16, quae utrique sexui communis est, ut constat ex discursu totius tituli de Regularibus, et specialiter ex principio capit. 15. Neque obstat particula novitios, masculini generis ; nam regulare est ut sub masculino femininum comprehendatur, quando materia communis est.
4. De tertia parte, ac primumn ut professio fiat spoutanee. lItem dos novitie tempore professionis ordinarie tradenda.— Item professio in manibus Prelati facienda.— Circa professionem autem ea omnia servanda sunt, quae tractat. 7 suat explicata, et substanualia ac generalia sunt. Ubi etiam diximus spccialiter attendendum esse in professione monialium, ut plena voluntate et omnino spontanea fiat, quod antiquis canonibus cautum est, cap. Puelle, 20, q. 1. Maxime vero hoc innovavit Corcilium Tridentinum supra , cap. 16, 17, et 18, nam ob eam causam in 106 statuit, ut ante professionem ex bonis novitiae monasterio nihil tribuatur praeter victum et vestitum pro anno probationis: /Ve hac occasione discedere negueat. Unde a Congregatione Cardinalium declaratum est, etiam dotem non esse monasterio tribuendam ante professionem, sed in deposito reponendam. Quod per se intelligendum existimo; nam si necessitas vel aliqua major commoditas ipsiusmet novitiae intercederet, et judicium ac licentia Episcopi interveniret, posset, ut opinor, dos recipi a monasterio, data certa cautione et securitate illam integre ct sine difficultate restituendi, si novitia velit abire; ita enim satisfit intentioni Concilii. Quod ulterius, in cap. illo 17, circa hoc disponit, ut Episcopus ante professionem, virginis voluntatem exploret, ut pia et omnino spontanea sit. Ac tandem in 18 cap. censuram addit contra eos, qui feminas ad statum religiosum assumendum cogunt, vel assumere volentes impediunt, juxta cap. ult. 32, q. 2, quae tomo de Censuris, et tract. 7, lib. 6, supra, ecst a nobis explicata. Sicut autem ex parte novitiae voluntas requiritur, ita etiam ex parte monasterii, simul cum Abbatissa, sicut de receptione dictum est ; nam est eadem vel major ratio, ut ex dictis satis constat. Ex parte autem Praelati non solum consensus necessarius est, sed ctiam in manibus ejus debet professio fieri, et ab eo acceptari, quia solum apud ipsum est propria jurisdictio , ex cap. Statuimus , 20, quaest. 2.
5. De ceremonia veli. — Velun receptionis , seu novitiarum.—-Velum professionis.—Est autem hoc solemne et observatum in feminis, ut cum profitentur , vclum recipiant, et olim etiam solebant virgines consecerari. Unde multiplex distingui solet velum monialium; quoddam dici potest velum receptionis, quod novitiis a principio datur, et solet esse album. Aliud dicitur velum professioris , quod nigrum est (quamvis olim aliqua varietas in hoc fuisse videatur), et hoc datur solemnem professionem emittentibus, cujuscumque aetatis vel conditionis sint. Meminit illius Hieronymus, epist. S ad Demetriadem, de servanda virginitate, dicens : Scio quod ad imprecationem Pontificis flammeun virginale sauctum operuerit caput. Ubi Marius Victorinus dicit flammewn appellari velum rubrum, quo nuper nuptae uti solebant ; et in Epitaphio Paulae, alias epist. 27, de Paula dicit Hieronymus: Christi flammeo reservatur ; scholium vero addit, flammeum vocari indumentum flammei coloris, quo wulieves praesertin virgines caput tegebant. Sed quidquid sit de antiqua aut prima vocis expositione, constat et ex subjecta materia, et ex adjuncto adjectivo virginali Hieronymum loqui de velo monialium, propter quod etiam dicit solitum esse imponi ad Episcopi imprecationem. Unde videtur Hierony mus ad spirituales nuptias et novas Christi sponsas vocabulum illud transtulisse ; nec propterea dicere oportet monialium velum tempore Hieronymi rubrum fuisse, quia non est attendendum ad originem vel etymologiam vocis, sed ad rem, ad quam significandam translata est. Unde idem Hieronymus, epist. 12 ad Gaudentium: Solent (inquit) cum futuram virginem spoponderint, pulla tunica eam induere, et furvo operire pallio, id est, fusco, seu nigro. Epistola vero 48, ad Sabinianum, faciens mentionem idem Hieronymus ejusdem consuetudinis: Moris est in Agypti et Syrie monasteris, ut tam virgo, quam viduc, que se Deo coverint, et seculo venuntiantes, omnes delicias seculi con- culcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecaudum, non intecto postea contra A postoli voluntatem incessurae capite, sed ligato paviter ac velato; et infra de moniali loquens, ait: Christi flammeo consecrata est, et se in monasterio victuram spoponderat , etc. Unde constat aperte loqui de velo professionis, et docere viduis et virginibus fuisse commune.
6. Prima prerogativa huus veli consecrationis, quod virginibus solum competit. — Est autem aliud velum, quod dicitur consecrationis. Solent enim Sanctimoniales solemniter consecrari nonnullis benedictionibus et caremoniis, quae-habentur in Pontificali Romano, et explicatur a D. Thom., in 4, d. 38, quaest. 1, art. 5; Paludano ibi, quaest. 5, art. 2, et late ab Antonino, 3 part., tit. 2, cap. 2. Velum ergo, quod speciali benedictione tunc imponitur, dicitur velum consecrationis, quod plures habet praerogativas : una est, quod solis virginibus dari potest, ut dicti auctores docent , et habetur expresse in cap. Decotis, 20, quaest. 1, ubi Gelasius Papa inquit : Viduas velare Pontificum nullus attentet, quod etiam habet Concilium Triburiense, cap. 25, et Concilium Rothomagense, canon. 9, apud Ivonem, part. 7 Decreti, cap. 52. Haec enim decreta non sunt ita intelligenda, ut nullum velum viduis imponi possit, ac si illae essent incapaces professionis religiosae ; hoc enim aliis decretis repugnat, ut patet ex dictis, et ex cap. ult., 20, quaest. 1, et ex multis aliis, 27, q. 1. Sunt ergo illa decreta intelligenda de velo consecrationis. |
7. Corruptis etiaum per vim hoc non datur. —Unde D. Thomas supra : Viduis (inquit) datur aliquod velum,non tamen cum illa solemnitate, cum qua datur virginilus. Idem fere ibi Soto, art. 1, et Sylvest., verb. Consecratiovirginm. Unde a fortiori constat feminas extra matrimonium corruptas nulla ratione posse hoc velum recipere. Quod adeo vernm est, ut ctiamsi per violentiam, et sine propria culpa corrupta sit virgo, consecrationis velo ornari non possit, juxta decretum Leonis Papae, ep. 91 ad Episcopos Mauritaniae, cap. 2, statuentis cum his feminis eam esse servandam moderationem, wt neque in viduarum dejiciantur gradum, neque in sacrarum et perseverantium virginum numero censeantur. Quod non ita est intelligendum, ut pro illis speciale velum instituendum sit, sed quod in aliis praerogativis et honoribus praeferri possent viduis, et virginibus sequiparari, non tamen in consecratione. Cujus rationem insinnat infra, cap. 5, et habetur 32, q. 5, cap. Zlle dicens: 7lle autem famute Dei, quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt humilitate et verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus ; quaanvis enim omne peccatum ea voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si quod potuerint animo non amittere doleant se cel corpore perdidisse. Quod exponensD. Thomas, citato loco, ad 4, dicit , quamvis illae, quae per violentiam corrumpuntur , si nullo modo consentiant, virginitatis gloriam non perdant , quia tamen valde difficile est quod in tali delectatione aliquis complacentiae motus non insurgat, ideo Ecclesi, quae de interioribus non judicat, hujusmodi sic corruptas inter virgines non velat. Est etiam illa quasi quaecam irregularitas, quae, licet sine peccato contrahatur, impedit talem consecrationem. Unde D. Augustinus, lib. de Bono conjugali, cap. 18: Etiamsi violenta corruptio virginis Laptismum antecedat (ait) non posse etiam post Lbaptismun inter Dvi virgines consecrari. Verum est Augustinum simpliciter loqui de femina, quae catechumena fuit vitiata, et non addere expresse, etiamsi violenter vitiata sit ; loquitur tamen generaliter de catechumena vitiata, etiam sine culpa. Ratio verc est, quia in consecratione virginum non spectatur an culpa praecesserit, sed an virginitas etiam corporalis seu materialis subsistat, quia per consecrationem ipsam significatur, et speciali honore aflicitur, et per illam repraesentatur integritas Ecclesia triumphantis , ut dixit Glossa, in cap. Acutius, 16 distinct.
8. An corrupta reputata virgo possit velum hoc accipere. — Sed quaeri hic solet, si femina sit in publica fama et possessione virginitatis, occulte autem sit corrupta, possit consecrationis velum accipere : nam D. Thomas supra, ad 5, absolute negat, quia propler vitandum (inquit) scandalum non debent Hoclesice sacramenta vet sacramentalia variari. Dicit tamen quaerendum esse remedium ad vitandum scandalum et infamiam, quale est ut, accidentalibus et publicis solemnitatibus retentis, quae sunt de substantia consecrationis mutentur, quam mutationem censet sufticienter fieri mutato nomine cirginitatis in nomen castitatis. Cujus ratio esse videtur, quia alias forma talis consecrationis contineret mendacium. Idem sequitur Angelus, verb. Consecratio virginum, num. 3, et Sylvester ibi, num. 2. Hoc vero non placet Pablano. in 4. d. 38, q. 5, art. 3, conclus. 7, quem sequitur Anton., 3 part., tit. 2, cap. 2, in principio, quia illa fictio continet mendacium in ipso facto, quod non minus clarum est quam in verbo ; sed hoc non admodum urget, quia illud non est mendacium formale, sed materialis dissimulatio vel occultatio ; nam id, quod fit, habet suum proprium usum licitum et bonum, et potest habere significationem veram, scilicet sanctificationis et oblationis illius personae, quae ad divinum cultum, et ad perpetuam continentiam ex tunc Deo dicatur ; alia vero falsa significatio, quae ab aliis concipi potest, non est intenta, et ideo non intervenit mendacium.
9. Quare non dubito quin ille modus, aD. Thoma relatus, sit licitus; et potius dubito, an sit sufficiens remedium, vel necessarium; suffieiens, inquam, nam, eo ipso quod cirginitatis nomen in nomen castitatis mutetur , generabit suspicionem et scandalum apud audientes , praesertim mediocriter intelligentes, qui licet regulariter pauciores sint, infamia tamen apud ipsos est majoris momenti. Necessarium autem non videtur esse mendacium, quia verba possunt legitimum sensum habere. Unusquisque enim censetur loqui in eo foro in quo operatur ; sic enim reus sine mendacio negat delictum occultum, quod vere commisit, et judex per sententiam vere declarat innocentem eum, quem occulte scit nocentem, si in judicio non probatur. Imo Scriptura divina, Luc. 2, et alibi, ita loquitur, ut pairem vocet eum, qui communiter talis reputatur, licet non sit; ergo similiter sine mendacic potest appellari virgo, quae talis est in communi existimatione, non obstante contraria scientia occulia, quia omnes intelligunt humanum sermonem esse ex humana scientia et existimatione, et non semper ex re ipsa.
10. Probabilior respousio declaratur per duas partes. — Primae pars, quod possit Prelatus illam admittere ad velum. — Non tenetur tamen admittere secluso scandalo seu infamia. —DQuocirca probabile existimo, in casu omnino occulto posse hujusmodi feminam accipere velum consecrationis. Quod ita declaro; nam duplex obiigatio ex hoc defectu occulto oriri potest, vel in Episcopo ad non consecrandam feminam, vel in ipsa femina, ut non se ingerat consecrationi. Quoad priorem, si Episcopus solum habeat notitiam lapsus, per confessionem sacramentalem, certum est nec debere, nec posse negare consecrationem feminae petenti, quia violaret sigillum. Si autem sciat extra sacramentum, per secretam revelationem ipsius feminae, non censeo teneri ad expellendam illam, seu negandam consecrationem, quod tenent Summa Confessorum, et Sylvester. Ipsi tamen dicunt posse Episcopum dispensare, unde recte sequitur non teneri ad actum oppositum. Verumtamen, si ipsi supponunt juris prohibitionem, cum illud jus commune sit, oportet ut ostendant ubi data sit Episcopo facultas dispensandi in hac veluti irregularitate ; fortasse dicerent potestatem ejus ordinariam satis essc, ob necessitatem vitandi scandalum. Mihi tamen videiur tunc non esse necessariam dispensationem, sed jus ipsum commune non obligare Episcopum ad judicandum de re occulta, vel ad operandum ex scientia adeo privata et occulta, praesertim cum periculo scandali. Item, quia in illo actu nullum est mendacium, ut declaratum est, et alioquin non tit aliqua irreverentia tali consecrationi seu benedictioni, quia talis persona, non obstante praecedenti lapsu, potest esse capax illius in ordinem ad perpetuam continentam futuram ; nec etiam obest sanctitati illius status, aut conversationi aliarum virginum, quia bona fama et communis existimatio impedit omne incommodum ; ergo non est cur credamus hanc prohibitionem positam esse cum tanto rigore. Nihilominus tamen non videtur teneri Episcopus ad consecrandam hujusmodi feminam, quia potest se excusare ab illo munere, vel alio colore illam non admittere ad professioncm. Quod quidem est verum, per se loquendo, et ex lege justitiae; nihilominus in individuo cavere debet, ne infamet proximum sine causa, vel ne avertat hujusmodi feminam ab statu perfectionis , maxime quando ipsa confidenter ei aperuit conscientiam suam in remedium, non in obstacnIum. Quando autem Episcopus alia via haberet similem notitiam moraliter certam, jam non esset res adeo occulta, et ideo merito posset non admittere talem personam ad velum virginum ; semper tamen debet id facere consulendo famae illius, quantum potuerit.
11. Secunda pars quod ipsa corrupta occulta possit velum petere. — At vero loquendo ex parte ipsius feminae, censent multi teneri ad non petendum talem statum, etiamsi ipsa sola norit delictum, sicut tenetur irregularis non petere ordines, etiamsi solus sciat irregularitatem ; imo addunt Sylvester et Raymundus, quod, licet virgo consecrata sit, si postea occultissime labatur, tene- tur abstinere ab his actibus, qui secundum consuetudinem monasterii solent per solas virgines consecratas exerceri. Sed est onus intolerabile, ac proinde ineredibile, praesertim cum nec possit satis ostendi expressum praeceptum, nec sit res tam necessaria, aut tanti momenti, ut propter eam vitandam obliganda fuerit femina ad se infamandum. Imo etiam quamvis occultus lapsus hanc professionem praecedat, non censeo obligandam feminam ad sce privandum illo statu, non solum quando sine infamia id vitare non potest, quod censeo certum, sed etiamsi absque infamia possit alium statum aut modum vivendi accipere. Probatur prior pars, quia etiam censnram occultam non tenetur homo servare, quando non potest id facere sine gravi infamia. Secunda autem pars fit imprimis verisimilis, quia non tenetur quis se privare tanto bono spirituali, quantum est status perfectionis, propter crimen occultum. Ratio veroa priori omnium est, quia jura non imponunt hoc impedimentum tanquam poenam vel irregularitatem ipso jure incurrendam, sed praecipiunt Praelatis ne consecrent feminam corruptam ; igitur, quando res occulta est, non tenetur ipsa femina se abstinere, sed potest in exteriori foro ita se gerere, sicut in communi opinione habetur. Et hoc plane supponunt b. Thomas et alii auctores, qui dicunt posse consecrari mutato nomine cirginitatis n castitatis.
12. Secunda prerogativa hujus veli , quod a solis Episcopis consecratis , aut a presbyteris ec commnissione Pape dari potest. — Haec ergo est prima et praecipua praerogativa hujus veli consecrationis, quod ex vi suae institutionis est ( ut sic dicam) velum virgineum, modo a nobis explicato, cui consequenter est alia adjuncta, quod tale velum a solis Episcopis dari potest, juxta cap. Devotis, 20, q. 1, quod communiter ad hoc allegatur, ut patet ex Paludano, Sylvestro et aliis; ibi vero non dicitur expresse, sed indefinite seu passive dicitur , ut virgines non velentur nisi intra certa quaedam tempora, de quibus infra. Adduntur vero postea haec verba: Viduas autem velare Pontificua uullus attentet, quae intelhguntur de velo consecrationis ; ergo supponit illa prohibitio adaequatum ministrum hujus velationis esse Episcopum. In aliis etiam decretis, ubicumque fit mentio ministri hujus consecrationis , solus nominatur Episcopus. Et in Pontificali Romano in ritu illius consecrationis idem supponitur. Ac denique est communis sententia, cujus rationem assignat D. Thomas, loeo supra citato, quia haec consecratio est spiritualis quaedam desponsatio cum Ghristo, per quam repraesentatur desponsatio ipsius Christi cum Ecclesia , quoad illius incorruptionem, et ideo solus Episcopus (inquit) cui cura Ecclesie committitur, virgines desponsat celundo, non sibi, sed Christo , quasi sponsi paranymphus. Potest autem haec consecratio committi presbytero per Summum Pontiticem, non tamen censetur commissa per solam jurisdictionem Episcopalem , quia est actus ordinis, et non tantum jurisdictionis, unde neque Episcopus electus et confirmatus, ct nondum consecratus, potest illum exerccre, et a fortiori non possunt Provinciales relizionum, vel alii similes inferiores Praelati, habentes jurisdictionem Ebiscopalem , nisi speciali privilegio Pontificio hoc eis concessum sit, sicut nonnullis Abbatibus datum est. Episcopus autem non habet potestatem committendi hoc munus Presbytero , quia non potest ei committere actus ordinis Pontificalis, juxta cap. Agua, de Consecratione Ecclcsiae.
13. Tertia praerogativa, de tempore quo danduamn est celum. — Quarta, de etcete cui daxtur caria decreta. — De quo velo luec decreta procedant.—Praeterea non potest hoc velum dari, nisi definitis temporibus et aetate a jure statutis. Prior pars habetur in dicto cap. Devotis, et cap. Virginis. 20, q. 1, ubi prohibentur virgines consecrari , nisi in die Epiphaniae, ant in albis Paschalibus, id est, intra hebdomadam Paschae, ut Glossa exponit, quamvis alia littera habeat in sabbato Paschae; vel etiam in Natalitiis Apostolorum, vel etiam, nisi periculum mortis immineat , quia tunc, quocumque die velari possunt, ut ibidem dicitur. In Concilio autem Lateranensi, sub Alcxand. HT, prout habetur in cap. 1. de Tempor. ordin., concessum est ut omnibus Dominicis diebus liceat virgines consecrare, et consuetudo hoc extendit ad alias solemnes festivitates, ut advertit Turrecrem., in dicto cap. Decotis , quaest. 4; et ita in hoc consulenda est et servanda consuetudo. Altera pars de atate virginis consecrandae magnam habuit in Ecclesia varietatem ; nam in Concilio Romano, sub Sylvest., cap. 10; significatur non esse sacrandam virginem usque ad actatem septuaginta duorum annorum, in quibus suam castitatem probaverit. Gregorius autem , l. 3, epistol. 11, sexagenariam voluit essc virgiuem consecrandam ; Concilium vcro Agathensc , cap. 10, ante annum quadragesimum prohibet velari. In Concilio Carthaginensi IIT, cap. 4, solum postulatur aetas viginti quinque annorum, habetur in cap. Jucenculas, cum seq., 2. q. 1. In Concilio autem Milevitano, cap. vicesimo sexto, ex Concilio Africano, cap. 93, additum est, propter urgentem necessitatem licitum esse in minori aetate virginem velare. Circa quae decreta observandum est aliud esse loqui de velo professionis, et aliud de velo consecrationis. Nam prius semper dari potuit in minori aetate, ut constat ex anüiquis exemplis, et historiis , ac Patribus supra citatis, et ex Concilio Triburiensi apud Burchard., lib. 8, cap. 10 et 98; et Concilio Carthaginensi IV, cap. 104; et quia verisimile non est, ad professionem virginitatis postulasse aliquando Pontifices decrepitam aut senilem aetatem, qualis est septuagenaria, vel sexagenaria; loquuntur ergo illa antiqua decreta de velo consecrationis, et fortasse aliqua ex illis loquuntur de his feminis quae benedicebantur, ut essent Abbatissae, vel ut haberent in Ecclesia aliquod ministerium, de quo statim numero sequenti dicetur. Ad professionem autem et velum ejus admitti poterant in minori aetate duodecim vel quatuordecim annorum, et nunc anno decimo sexto aetatis, ut tom. praecedenti dictum est, ex decreto Concilii Tridentini, quod circa consecrationem virginum nihil innovavit, et ideo ubi post professionem consecratio fuerit in usu, cirea illam antiqua jura servanda sunt.
14. An conferat gratiam vel remissionem venialium haec consecratio. — Addunt denique nonnulli Doctores, quamvis consecratio virginum sacramentum non sit, conferre tamen gratiam, et remittere venialia peccata ad modum sacramentalium. Sed quod de gratia dicitur, non est intelligendum ex opere operato, ut per se notum est, alioquin esset sacramentum, neque etiam ex speciali privilegio, quià nullum habet fundamentum; ex merito autem operantis poterit per illud opus augcri gratia, sicut per alia bona opera, nihil tamen in hoc habet specialc ; et ita est intelligendus D. Thomas, loco citato, ad 2. Quod vero spectat ad remissionem venialium peccatorum, videri possunt dicta in 4 tom. tertiae partis, disputat. duodecima, sectione secunda, ubi etiam negavimns fieri hunc effectum ex opere operato. Quod majori ratione de hac consecratione negari potest. quia communiter non solet haec consecratio numerari inter ea sacramentalia , quibus effectus ille tribuitur. Est autem advertendum, velum hoc consecrationis dari possc vel in ipsa professione religionis, vel post illam ; nam sine illa clarum est dari non posse, cum non interccdat, nec supponatur spiritualis desponsatio cum Christo. Quando ergo simul concurrit haec solemnitas cum professione, ratione professionis, quae est nohilissimus actus , participabit aliquam majorem vim obtinendi gratiam , vel remissionem poenarum juxta dicta in superiori tomo. Ouando vero sola consecratio separatim datur virgini jam professae, non est tanta ratio, vel fundamentum alicujus extraordinarn effectus, quia in illo actu non est tanta excellentia perfectionis, et sola significatio non sufficit, cum non sit sacramentum.
15. Velum consecrationis duplez. — Ultimo cst cirea hoc observandum, hoc velum consecraiionis posse distingui in velum commune , dc quo hactenus diximus, et velum praelationis, quod Abbatissis cum speciali benedictione dabatur, quamvis jam hoc non sit in usu; nam, licet Abbatissae benedicantur, non datur eis speciale velum, ut notant Anton., dict. c. 2, et Turreer. supra, num. 11;ac denique velum, quod vocant ordinaticnis. Aliquando cnim Concilia ita loquuntur de ordinatione feminarum , ut patet ex cap. Sanctimoniales, 20, q. 1, addita Glossa , quae testum illum explicat de velo ordinationis, juxta cap. Diaconissum, 271, q. 1, quod sie habet Diaconissan non debere ante annos quadraginta ordiari; ubi tamen Glossa exponit Diaconissam, id est Abbatissam, et ita tacite exponit de velo Praelationis. Probabile autem est nonnullas ex virginibus sacris solitas fuisse deputari ad legendum Evangelium in choro., et alia similia ministeria, et illas fuisse vocatas Diaconissas, et earum benedictionem lato modo fuissc vocatam ordinationem ; jiam vero hoc non est in usu, sed in ipsa consecratione virginum datur haec facultas, nec aliud velum expectatur.
On this page