Caput 12
Caput 12
De observantia monialium, tam quoad substantialia vota, quam quoad subjectionem erga praelatos et regulam.
CAPUT XII. DE OBSERVANTIA MONIALIUM, TAM QUOAD SUBSTANTIALIA VOTA, QUAM QUOAD SUBJECTIONEM ERGA PRAELATOS ET REGULAM.
1. Circa paupertatem wonialiwn una cbservantia.—Post professionem et velationem, soequitur religiosa observantia , et obligatio in qua moniales suo modo aequiparantur mouachis in substantialibus votis religionis ; ha- bent tamen hanc obligationem suo statui et sexui accommodatam. Unde vel in materia talium votorum, vel in his quae conducunt ad eorum observationem, nonnulla habent sibi propria , quae partim ad aliquam relaxationem, partim ad majorem rigorem et observantiam pertinent. Et primo circa paupertatem duo observari possunt : primum est, licet aliquibus religionibus virorum consultior sit paupertas, non tantum privans dominio bonorum in particulari, sed etiam in communi, monialibus autem id non expedire, quia non potest carum honestas et clausura tam integre ct perfecte servari, nisi ab ipso monasterio habeant vitae necessaria. Unde, cum religio S. Clarae in principio instituta fuerit sub observantia illius paupertatis, paulo post Innocentius HI in ea dispensavit, permittendo , potius quam praecipiendo, ut non servaretur; postea vero Urbanus V omnino servari voluit regulam absque tali paupertate , et Pius V, suo Motu proprio 8, Circa pastoralis , et Gregorius XIII, Motu 13, Deo sacris , omnibus modis providere studuerunt, ut monasteria monialium habeant unde sustententur, ita ut si eleemosynis indigeant , potius Praelatorum providentia, quam earum sollicitudine et postulatione habeantur ; et quoniam experientia ostendit hoc esse difBcillimum , et quemcumque alium mendicitatis modum esse periculosum, ideo simpliciter consultiius est monastcriis monialium habere communes reditus , quam paupertatem in communi profiteri. Aliqui excipiunt moniales Capuccinas , quas aiunt non posse habere bona stabilia , ut videri potest in lsidoro Mosconio, inlibr. 1 de Ecclesia militante, part. 4, cap. 4. Verumtamen non habet fundamentum in Concilio iridentino, sess. 25, de hegul., cap. 2; nam solum excipit domos fratrum Capuccinorum et Observantiae, unde quantum est vi Concili, sine dubio possunt habere bona stabilia; et si fortassc illi privilcgio renunciare volunt, indigent, ut existimo, Summi Pontificis approbatione , quia post moderationem Urbani non invenitur illud genus paupertatis approbatum pro feminis a Sede Apostolica.
2. Altera obsereatio.— Unde etiam sequitur aliud, quod observandum esse dicimus, pert.- netque ad usum paupertatis inparticulari. Ob tinuit enim consuetudo etiam inter moniales satis reformatas, ut liceat singulis recipere singulis annis aliquos moderatos reditus, quibus ad res sibi necessarias uti possint. Hoc enim inde introductum videtur, quod monasteria regu- lariter non habent reditus sufficientes, quibus omnia necessaria ad victum et vestitum, tempore salutis et aegritudinis, omnibus provideant, neque etiam monialibus datur tempus, ut suo labore manuum possint hujusmodi defectum supplere, et ideo ad vitanda majora incommoda vel pericula, hujusmodi facultas cis permittitur. Tenentur nihilominus ea uti servando necessarias regulas paupertatis, ita ut ille usus proprictarius non sit, sed dependens a Superiore et ejus arbitrio, observando etiam quae circa hoc disponuntur a Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 2, de Regular., quae in superioribus fusius explicata sunt.
3. Circa castitatem notatio de clausura et cestitu. — Secundo, circa castitatem solum occurrit notandum, ratione illius praceptam esse strictiorem clausuram monialibus quam monachis, de qua copiose supra, tract. praeced., lib. 2, cap. S, disputatum est. Deinde cum decentia ornatus omnibus religiosis commendetur, maxime necessaria est feminis, et praesertim Deo consecratis, ut late prosequitur Hierony mus ad Deraetriadem, et ad Eustochium, epistol. 8 et 22; et saepe alias Basilius, et Ambrosius, in libris de virginibus. Non invenio autem specialia praecepta circa hanc materiam eis imposita jure communi, praeter ea, quge vel ex natura rei consequuntur ex tali statu; vel ea, quae de religiosis aut personis ecclesiasticis loquuntur, quae majori ratione cas obligant, quia inter personas ecclesiasticas computantur, et sub nomine regularium vel religiosorum comprehenduntur, mazxime in his quae ad substantiam vel decentiam religionis pertinent. Priori modo, hoc est, spectata natura rei, dictum est a Concilio Carthaginensi IV, cap. 11, cap. 11, et habetur d. 34, cap. 24: Sanctimonialis virgo, cui ad consecrationem suo Episeopo offertur , in talibus restibus applicetur, qualibus semper usura est professioni et sanctimonie aptis. Posteriori autem, hoc est, spectatis juribus circa personas religiosas, in Clement. Alftendentes, de statu monach., prohibentur uti vestibus sericis et variegatis, etc.; ubiGlossa advertit, prohiberi monialibus cum sua proportione, quae clericis prohibita sunt Clement. Quoniam, de Vita et honest. clericorum, et cap. 1, et ult.,
À. Comam nutrire posse aoniales aliqui censent. —Dubitat autemn specialiter, illa Glossa, an liceat monialibus nutrire comam, quia in ilo textu solum dicitur, ut non utantur comatis et cornutis, id cet, tortis erinibus, ut loqui- tur Paulus, 1 ad Timot. 2. Unde videtur solum eis prohiberi illa copulativa, seu illa fucata compositio crinium; non vero simpliciter habere comam, si honeste et occulte deferatur, atque ita senserunt aliqui jurisperiti. Dicta tamen Glossa oppositum sentit, et dicit essc consuetudine receptum, ut moniales tondeantur, et deformato capite Deo vivant potius, quam crines poliendo humani generis hosti deserviant, quod magis ibi probat Panormitanus, num. 11, argumento cap. Duo sunt, 12, q. 1. Idem Abbas, in cap. $i quis, de Vita et honestate clericorum.
5. Objiei vero potest cap. Uaoratus, dc Conversione conjugatorum , ubi dicitur : Nullus vesirum mulierem aliquain tonsurare praesuuat ; et cap. Queecumque, d. 30, anathema dicit in mulierem, quae religionis obtentu comam sibi amputaverit, et in graeco ad litteram est : Ob eam, quae evistimatur pietatis exercitatio, quae verba proprie videntur convenire feminis religiosis. Sed haec objectio, si valida esset, probaret illicitum esse monialibus sc tondere, quod incredibile est, cum sit res per se honestissima, supposita relatione quae in monialibus futura est, imo etiam sit optimum signum vel medium ad ostendendum contemptum seculi, et proprii ornatus ac pulchritudinis; et ita legimus Beatissimam Claram, cum initio conversionis suae ad S. Mariam dc Portiuncula festinasset, ut mundo nuutium remitteret, ibi crines capitis deposuisse simul cum ornatu seculari. Idemque tanquam opus maxime laudabile usu receptum est. Jura ergo citata intelligenda videntur de feminis conjugatis, quae religionis obtentu tondentur, praesertim contra virorum voluntatem, quod significatur in illis verbis, tanguam resolvens jus subjectionis ; nam coma dicitur data mulieri in signum subjectionis, et ita exponunt ibi Glossa et Panormitanus. Quamvis autem hoc liceat, non tamen invenitur esse praeceptum in jure, et ideo consuetudo vel regula, ubi fuerit, servanda est; ubi autem non fuerit, non erit contra religionem comam capitis retinere ; erit tamen illi contrarium cis abuti, vet capillos contorquendo, vel etiam ad vanam ostentationem absque veli operimento cos deferendo.
6. Circa obedientiam.— Notatio prima , de subjectione ad Prelatum virum. —lertio, circa obedientiam monialium, tres obligationes pracipue notanda sunt: prima est ad suos Praelatos, sive sit Episcopus, sive aliquis regalaris juxta uniuscujusque monasterii professionem ; nullum enim esse potest quod alicui Praelato non subsit, quia feminae non sunt capaces jurisdictionis ecclesiasticae, et haec obligatio non fundatur tantum in voto obedientiae, sed etiam in propria jurisdictione spirituali, et ita in ea cum proportione locum habent omnia, quae de obcdientia religiosorum in communi diximus. Non repugnat autem aliquod monasterium monialium esse exemptum, ct immediate subjectum Summo Peontifici, quia hoc ex ipsius voluntate et privilegiis pendet. Rarum tamen hoc est, quia raró'expedit, et tunc necessarium est ut Pontifex alicui vices suas committat, qui in rebus necessariis jurisdictionem exerceat circa moniales, praesertim in foro interiori, quia magis necessarius est. Fertur etiam moniales, quae dicuntur S. Brigida, quamvis habeant religiosos, qui in carum Ecclesiis divina officia et sacramenta administrant, nihilominus non habere Praelatum sibi superiorem, sed potius Abbatissam habere in omnibus Praelationem; verumtamen de illo instituto mihi non satis constat; necessarium tamen existimo, vel ut Summus Ponufex illi specialiter provideat, saltem per privilegia ; vel certe, quod verisimilius est, talia monasteria subjecta Ordinario esse debent, ut ab illo gubernentur in his, quae a jurisdictione pendent, quamvis in ordinaria administratione externarum rerum Abbatissa habeat Superioritatem, etiam in religiosos, qui solum esse videntur tanquam Capellani monialium, et incertum mihi est an religiosi ipsi, qui sacerdoles sunt, Abbatissae obedientiam promittant.
7. Notatio secunda, de subjectione ad Abbalissam, qualis conveniat monialibus. — Altera obligatio monialium est ad obediendum Abbatissae ; haec enim obligatio necessaria est in regimen et bonum ordinem monasterii. Dubitari autem solct, quanta sit haec obligatio, et e converso quanta sit potestas Abbatissae, ad praecipiendum monialibus; quidam enim existimant non posse eas in conscientia obligare, praesertim sub mortali, quod indicat Soto, in 4, d. 20, q. 1, art. 4, quia femina non est capax potestatis spiritualis, sine qua non videtur posse tale praeceptum imponi. Alii vero tribuunt illi hanc potestatem, etiam cum proprietate et rigore jurisdictionis, quia Abbatissa est capax ojus, saltem per delegationem, juxta cap. Dilecta, de Majoritate et obedientia. Praelati autem religionum, vel Episcopus, aut Ponufex, videntur hanc jurisdictionem commisisse Abbatissae, tanquam necessariam ad regimen monasterii.
8. Primum prouuntietum , woniales uon subdi jurisdictionaliter Abbatisse. — Vera tamen resolutio est, distipguendam esse potestatem dominativam , et jurisdictionis, de quibus supra non semel dictum est. Abbatissa ergo non habet propriam jurisdictionem spiritualem, ut est communis sententia Theologorum, D. Thom., in 4, d. 19, quaestione prima, articulo primo, quaestiunc. 3 et 4, et distinct. 25, q. 2, art. 1, q. 1, ad 2; Palud., d. 19, q. 2, art. 1; Sot. supra; Sylvest. et aliorum Summistarum, verb. Abbatissa, a quibus non dissentiunt Canonistae, in dicto cap. Dilecta, et consentiunt alii, quos retuli in 5 tom. tertiae partis , disp. 3, sect. 2, ubi varia etiam jura retuli, et explicui dictum cap. Dilecta. Unde fit non posse Abbatissam, nec totum monialium conventum, propriam legem condere, vel praeceptum ferre, per quod constituatur actus in propria specie virtutis specialis, nam hoc est proprium potestatis jurisdicuonis. Fit etiam ut monialis transgrediens praeceptum Abbatissae in materia temperanae, verbi gratia, non peccet specialiter contra virtutem temperantiae, si opus de se alioquin non sit illi virtuti contrarium. Et idem est in reliquis actibus et virtutibus, quia talis est transgressio, qualis est obligatio; obligatio autem, quae non provenit ex potestate jurisdictionis, non constituitur in particulari specie virtutis, ut ex materia de legibus suppono, et in superioribus tactum est.
9. Secundum pronuntiatum , subdi tamen dominative.—Secundo vero dicendum est, habere Abbatissam potestatem dominativam , hoc est, potestatem administrandi ac regendi monasterium, ac personas et bona ejus, ut iidem auctores docent. Ratione ergo hujus potestatis potest praecipere monialibus, et illae tenentur in conscientia obedire ex vi voti obedientiae, quod Soto non negat, neque alii auctores. Moniales enim promittunt obedientiam Abbatissae, seu Priorissa,, ut constat ex formulis profitendi ; ergo si Abbatissa ita praecipiat ut fidem datam exigart, obligabit in conscientia ; vel, si modus loquendi magis placet, votum ipsum obedientiae obligabit, posita tali jussione , quae est quasi applicatio materiae voti, in quo eadem est ratio potestatis et obligationis in femina, quae in viro, et quoad hoc procedunt omnia supra dicta de subjectione religiosorum.
10. Quid requiratur ut per hanc potestatem Abbatissa obliget in conscientia. — Ad hanc autem actualem obligationem necessarium imprimis est ex partc rei praceptae materia honesta, et capax talis obligationis, et quod sit secundum regulam, juxta superius dieta. Deinde necessarium est ex parte Abbatissae, ut sit in suo munere convenienter electa et confirmata, juxta superius dicta de electione Praelati, tract. praeced., libr. 2. quae in Abbatissa cum proportione locum habent. Non est lamen necesse ut sit benedicta, nisi ubi juxta regulam vel consuetudinem necessarium fuerit, juxta Clement. Afttendentes, de Statu monach., de qua re videri possunt ibi Glossa et Doetores, et Summistae, verb. Abbatissa. Denique necessarium est ut haec facultas juxta relisionis usum et moderationem, ad operandum seu obligandum applicetur, quod constat ex principiis supra positis.
11. Notatio ultima circa observantiam regularum seu statutorum. — Ultima obligatio monialium est ad servandam suam regulam et constitutiones ; nam haec omnia ad obedientiam revocaniur. Qualis autem et quanta sit haec obligatio, juxta uniuscujusque monasterii seu religionis morem , et constitutiones, ct juxta principia superius posita judiceandum est. Omnes autem observare debent ut saltem mensibus singulis contiteantur, et sacrosanctam Eucharistiam suscipiant, juxta Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 10, de Regul. Non tamen ponit praeeeptum, nec jubet imponi, sed solum Episcopos et Superiores admonet, ut in constitutionibus monialiuin eas admoneant de hac sacramentorum frequentia; cl idem intelligendum est de observantia audiendi quotidie Missam, nam per se maxime decet religiosum statum, ut in particulari notavit Anton., 3 part., titulo 16, cap. 7, 8 2. Idemque de aliis religiosis observantiis judicium est. Et quamvis fortasse statuta non obligent ad culpam, per Praelatos compelli possunt moniales ad eorum observantiam, cujus ipsi peculiarem curam habere debent in visitationibus suis, quae ab Episcopis faciendae sunt in monasteriis sibi subjectis; in exemptis vero, a propriis seu regularibus Praelatis ; exceptis his quae ad clausuram pertinent, nam, juxta Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 5, de Regular., ihoc in universum est Episcopis commissum.
On this page