Praeambulum
Praeambulum
Tria principalia genera religiosorum ex praecedenti libro sumimus, monachor um, clericorum, et fratrum mendicantium ; quamvis enim hi vulgari modo loquendi sub nomine monachorum venire soleant, proprie tamen diversum gradum consttuunt, quasi medium inter duos praedictos, ut satis explicatum est, et communi ctiam usu monachales ordines, stricte sumpti, solent a mendicantibus distingui. Sub unoquoque ergo horum generum sunt varia species, de quibus omnibus exacte dicere infinitum esset opus, et a meo instituto alienum; non possumus autem omnino eas praetermittere, ut distincta hujus status cognitio habeatur. Dicam ergo de praecipuis specicbus singulorum generum, et in singulis quatuor puncta praecipua atiingam. Primo, institutionem et originem seu auctorem et approbationem religionis. Secundo, finom ejus proprium, et ab alis relgionibus dis- tinctum. Tertio, media et observantias proprias, quibus et ad suum finem consequendum utitur, et ab aliis religionibus distinguitur. Quarto, de ettectibus et de illustrioribus personis nonnihi! attingam, vel potius quia hoc magis historicum est quam doctrinale, auctores apud quos inveniri poterunt, indicabo. Quia vero de religione Societatis Jesu, propter quam maxime tractandam totum opus de religione aggressus fui, aliquanto fusius scripsi , ideo in sequentem tractatum eam doctrinam seposui.
On this page