Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quae fuerit professio monachorum orientis, eorum praecipue qui sub regula basilii militarunt.

CAPUT I. QUAE FUERIT PROFESSIO MONACHORUM ORIENTIS, EORUM PRAECIPUE QUI SUB REGULA BASILII MILITARUNT.

1. S. Basilii religio hodie parun constat, nec Carmelitana cum ea coincidit.— Inter religiones monachorum prima omnium esse censetur religio S. Basilii, de qua pauca dicemus, qui jam ferc non extant illius religionis professores in occidentali Ecclesia; et licet in orientali multi esse dicantur, qui regulam illam adhuc observant, nobis non constat an illa religio, prout nunc est, sit approbata. Nam, licet regula S. Basilii approbata in jure sit, juxta cap. Perniciosum, V1, q. 2, nobis tamen incertum est quae mutatio in illo vitae genere facta sit in Oriente; nam in Ecclesia occidentali, Carmelitarum religio censetur illam regulam profiteri, licet non omnes illius religionis professores id fateantur; esto tamen ita sit, tanta est facta mutatio in religione Carmelitarum, prout nunc est, ab illa quam Basilius instituit, ut alia merito cerseri debeat, ut cap. 10 dicemus, de illa specialiter disputando; nunc enim nolumus sub religione S. Basilii illam comprehendere. Et ob camdem rationem nihil hoc loco dicemus de monachis antiquioribus Basilio, qui dicuntur fuisse imitatores Eliae, ejusque in professione religiosa successores, nam de illis et res est valde incerta, et commodius de illa dicemus eodem cap. 10.

2. Ante Basilum esxtitit in Oriente professio monastica.—Certum nihilominus est, ante Basilium fuisse in Oriente institutanr monasticam professionem ; nam de monachis Alexandrinis mentionem facit Eusebius, lib. 2, cap. 16, et, ut supra retuli, multi censent Essenos, de quibus Philo scripsit in libro de Vita contemplativa . fuisse Christianos mona- chos. Quod sensit etiam Hieronymus, iib. de Scriptoribus ecclesiasticis, in Marco, et in Philone, dicens, habitacula corum appellasse monasteria; quod etiam sensit Epiphanius, haeresi 29, et eadem ratione dixit Cassian., lib. 2 de Instit., cap. 5, Egyptios monachos a S. Marco esse institutos. Quam sententiam late et erudite confirmat Cardinalis Baronius, 1 tom., anno 64, fere per totum.

3. Ea professio partim solitaria fuit, partim coenobitica. — Id ostenditur ememplo Pauli et Antonii , el antiquiorum etiam. — Quae autem fuerit vivendi ratio in illis antiquis monachis ante Dasilii tempora, nobis in particulari non constat, sed id solum quod generale est vitae monasticae , tum quoad substantialia vincula rcligiosi status, tum etiam quoad finem vitae contemplativae, et consequenter quoad habitationem illi accommodatam, et a communi hominum consocrtio sejunctam, sub monachal habitu et professione, quae omnia in superioribus visa sunt. Àn vero illi monachi vitam omnino solitariam, vel communem seu ceenobiticam agerent, non potest universaliter definiri. Certum autem est, utrumque vitae genus ante DBasilium, et fortasse a principio nascentis Ecclesiae observatum fuisse; nam de solitaria vita habemus exemplum Pauli, qui per centum annos ante Basilium illam coluit. De coenobitica autem constat etiam ex Athanasio, Antonium plura condidisse monasteria, in quibus plures discipulos congregavit, et monasticam vitam exercere docuit. Et ante illa tempora Dionysius ex monacho factus est Pontifex, ut Damasus et Platina referunt, et Baronius, tom. 2, ann. 261, dicit vocari monachum, quia solitariam vitam aliquando egit. Cassianus etiam, collat. 18, cap. 5 et 6, existimat monasticam professionem, paulo post tempora Apostolorum inchoatam, usque ad Paulum et Antonium continue durasse, et ex coenobitis anachoretas ortos fuisse; unde infert, hoc vitae genus non casu, vel necessitate vitandi persecutionem, ortum fuisse, ut jam eo tempore quidam dicebant, et nunc etiam haeretici calumniantur !, sed studio perfectionis. Quamvis enim Paulus (ut ipse ibidem fatetur, et Hieronymus in ejus Vita) ea occasione in eremum secesserit, tamen quod ob eam tot annis in ea permanscrit, et tam severe observaverit, fingi et cogitari non potest; et de Antonio refert Athanasius, solum studio perfectionis vitam illam aggressum fuisse. Refert tamen modum conversionis ejus, dicens : Nec duin tam crebra monasteria in -Egypto, neque omnino quispiam avian solitudinem noverat ( Pauli enim secessum tunc ignorasse videtur); sed quicumque in Christi servitule sibimet ipsi prodesse cupiebat, non longe a sua villula separatus instituebatur. Erat igitur ia agello cicino senea quidam, vitam solitariam a prima sectans elate. Hunc Aatonius cum vidissel, emulatus est ad bonum. Ft primo quidem incignens ipse in locis paululum a villa remotioribus manebat ; eminde autem, si quein àn hoc studio vigilantem compererat, procedens querebat, ut apis prudentissimu, nec ad habitaculum suun ante vremeabat, nisi ejus, quem cupiebat, frueretur aspectibus.

4. Quo sensu solitaria vita praecessit aut non pracessit aut non precessit Paulum. — Qucaodo caenobitica praecesserit Autonium. —Ex qua narratione intelligimus, vitam solitariam coenobiticam aliquo modo ante Paulum et Antonium fuisse, et aliquo modo ab cis incepisse. Praecessit enim solitaria vita in locis parum ab oppidis remotis, ut constat de illo sene, quem imitatus est Antonius; incepit autem in Paulo quoad internam et longe separatam eremi solitudinem: et in hoc sensu dixit Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, Paulum fuisse primum eremitam. Sic etiam non est inconveniens admittere, illam tam singularem separationem incepisse occasionc tugiendi persecutionem , quamvis institutum ipsum per se clectum et intentum fuerit, et non sine speciali providentia Dei evenisse credendum sit, ut illud esset quasi singulare exemplum illius vitae, quod postea alii sine necessitate persecutionis imitati sunt. Nec tamen affirmare possumus nullos similes erenitas antea fuisse, sed solum nullam esse de illis antiquiorem historiam vel narrationem. Quod autem vita etiam coenobitica praecesserit Antonium , indicatur ab Athanasio, dum ait non tam crebra fuisse monasteria; non enim dicit omnino fuissc nulla, sicut loquitur de incolentibus aviam solitudinem ; sentit crgo fuisse aliqua coenobia religiosorum. Nisi per monasteria intelligamus singulas religiosorum cellulas, etiamsi unaquaeque esset quasi domus ab aliis separata, unum tantum habens habitatorem; solet enim verbum monasterii in hoc sensu sumi, ut patct ex Philone, lib. de Vita contemp.; et Nicephoro, lib. 8 Histor., cap. 39, nam in rigore nihil aliud significat quam habitationem monachi; unde sicut monachus ita appellatus est ex so- litaria vita, ita aonasterium solitarii habitaculum seu solitudinem significarc potest, ut etiam Ambrosius Calepinus interpretatur. Unde etiam olim graece dicebantur ascefería, id est, ascetarum habitacula; dicebantur autem ascetaee, qui in solitudinibus ad perfectionem exercebantur, et eorum mentio fit in aclis sanctorum martyrum, ut videre licet in Baronio, tom. 2, anno 361, S Reddemus. Verumtamen, ctiamsi admittamus plura monasteria in hoc sensu appellari plura habitacula singulorum monachorum inter se loco sejuncta, nihilominus verisimilius est ordinarium et magis usitatum modum vivendi talium monachorum fuisse, ut omnes, qui prope aliquod oppidum habitabant, aliquam inter se unionem haberent, et unum Praelatum recognoscerent, et Archimandrita olim dicebatur. Unde in leg. Nos reddentes, Cod. de Summ. Trinitat. , vocantur Archimandrita sanctorum monasteriorun; nam singuli Praelati censebantur sub se habere plura monasteria in declarata significatione ; mandra cnim graece speluncam significat, et monachi tunc, licet in desertis separati tanquam in speluncis habitarent, iunum habebant quasi Principem et Praelatum, et ita simul solitariam et coenobiticam vitam agebant, cujus vestigium nunc in ordine Carthusiano conspicimus, et expressius in celebri conventu B. Virgiuis Montis Serrati, ordinis S. Benedicti, et aliis similibus.

5. Post Antonium vita monastica mare capit propagari. — Non tamen de regula aut varietate talium monachorum satis constat. — Hunc ergo statum videtur habuisse in Oriente institutio monastica usque ad tempora Antonii. Post Antonium vero mirabilc incrementum accepit, ut ex Athanasio intelligimus in vita Antonii, qui etiam monachos secum habuisse commemorat, libr. de Fuga sua, circa tinem. Item ex Hieronymo, epist. 7 ad Latam, dicente : De India, Persia, Athiopia, monachorum turbam quotidie suscipumus ; et ex Nicephoro, lib. 11 Historige, cap. 34, ubi, incipiens tractare de monachis illius aetatis et religionis, quos ecclesiasticos philosophos appellat, inquit: Magnus enim tunc, et haud scio, an alio itidein tempore unquam eorum proventus fuit. Et signiticat ab Antonio originem duxisse, ut idem latius prosequitur, lib. 8, cap. 40, ubi de Antonio inquit : Habuit discipulos mullos probatos admodum, et qui magistrum vite inslitutione , sapientie studio, et virtute reliqua satis feliciter retulerust , qui partim in AEgypto et Libya, partim in Palestina , Syria et Arabia sunt philosophati. Et idem late ostendit, et prosequitur Baron., tom. 3, ann. Domini 328. Unde concludit, merito posse Antonium magnum Patriarcham omnium monachorum appellari ; post quem secuti sunt Macharii, Joannes Climacus, Hilarion, Pachomius, et similes, de quibus multa leguntur in antiquis historiis, et praesertim apud Palladium, in historia Lausiaca, ubi de innumerabili multitudine monachorum illius aetatis, cap. 7, 9. 52 et 96, multa recenset. Videri etiam potest Hieronymus, epist. 16, qui refert Athanasium advexisse, in urbem novam, Pachomii, monasteriorumque ab illo institutorum disciplinam, quem etiam, Angelo dictante, regulam monachorum excepisse refert Gennadius, de Viris illustribus, c. 7, habetur in fine primi tomi operum Hieronymi, et ipsa regula nunc habetur in fine operum Cassiani. De regula autem, aut instituto vivendi quod Antonius suis monachis tradidit, nihil speciale scriptum reperio, praeter generalia documenta, quae in ejus vita leguntur; nec praeter regulam Pachomii invenio aliam antiquiorem Basilio. Nec etiam mihi constat quae esset distinctio aut varietas illo tempore inter monachos Orientis, vel in vitae instituto et moribus, vel in habitu, habitatione, regimine, etc., praeter ea quae de triplici monachorum genere attigit Hieronymus, epist. 22 ad Eustochium, quorum etiam meminit Cassianus, collat. 18, cap. 17; et S. Benedicitus, in principio sua Regulae. Sed (ut in libro praecedenti, cap. num. 6, attigi) tertius ordo illorum monachorum potius videtur fuisse deficientium a veritate et perfectione religionis, quam verorum monachorum. Alii vero duo ordines erant coenobitarum et anachoretarum, de quibus jam disseruimmus. In utroque tamen istorum generalium statuum fuit sine dubio multiplex vivendi modus, ut ex Cassiano, Climaco et historiis ecclesiasticis in variis exemplis intelligimus, quamvis distincte non habeamus proprias singulorum regulas, vel vivendi rationem.

6. Religio S. Basilii paulo post Autonium. —Befelluutur uegantes illius esse instituta et regulas anonasticas. — Igitur non multo post Antonium, id est, fere quadraginta annis post illum, successit Basilius, priorum monachorum virtutes aemulatus ( ut ipsemet refert epist. 79), quorum tamen vivendi rationem ipse ad meliorem formam redegit, magisquc religioni congruentem. ut de ipso Ecclesia le- git ; quod latius retulit Gregorius Nazianzenus, oratione de laudibus Basilii; et inter ejusdem Basilii opera extant constitutiones, et regulae, et praeclara instituta vitae monasticae, quae Hieronymus, de Script. Ecclesiast. in Basilio, Ascetica vocavit. Non defuere tamen qui ea in dubium revocarunt, et cuidam Eustacio attribuere voluerunt , quam esse summam stultitiam aftirmat Baron., tom. 1, anno 361, et optime confirmat, tum ex testimonio Gregorii Nazianzeni, tum etiam es epist. 63 et 79 ejusdem Basilii, in quibus ipscmet profitetur habere apud se viros, qui mundo renuntiarunt, et universis secull curis, et se doctore hoc pietatis studium profitebantur. Atque ita usque ad nostra etiam tempora sub Basilii nomine monachatum profitentur multi religiosi per Orientem, ubi, licet dicantur esse aliqui monachi ab Antonio vel Paulo nomen accipientes , omnes tamen Basilii regulam profiteri referuntur; et de illis videtur loqui Chrysostomus, homil. 8 in Matth., cum de illis dicit, mnmnumerabiles Angelorum coetus in corporibus fulgere mortalibus, de quorum vita multa praedicat, homil. 56, 57, 58 et 59 ad populum, et in tribus libris adversus vituperatores vitae monasticae. Omnia etiam, quae Cassianus de vita monachorum Ovrientis refert in libro de Institutis renuntiantium, et quae scribit Palladius, quaeque posteriores historiae referunt , ad monachos sub regula Basilii militantes praecipue referenda videntur. Denique ex regula Basili omnes alias religionum regulas originem duxisse tanquam rivos ex uberrimo fonte, pie sensit Cardinalis Baronius, tom. 4, anno Domini 363, non longe a fine. Specialiter vero solet illi attribui regula, quam ordo Carmelitarum profitetur, quod infra, cap. 10, expendemus ; nunc potius suppono ex regula Basilii nos nihil amplius habere, quam ea quae in ejus operibus continentur, sub titulis regularum fusius disputatarum, ac breviorum, et constitutionum monasticarum, praeter quosdam sermones et epistolas, in quibus de eadem institutione monachorum dlsserit. Ex quibus etiam circumfertur quoddam velutii compendium regularum Basilii a Ruffino compositum, seu in latinum translatum.

7. De fine hujus religionis. — Igitur, quantum ex illis regulis colligi potest, institutum illud Basilii, ex parte finis, monachatus proprie fuit; nam finis illius fuit divine coniemplationi vacare , et ideo separatam habitationem habere ab omnibus hominibus, qui com- munem viam mandatorum sequuntur, ut patet ex reg. 6, ex fusius disputatis. Et quamvis in regul. 7 comparet solitariam vitam cum coenobitica, et hanc posteriorem praeferat, utramque tamen supponit debere ad contemplationem principaliter ordinari. Et quamvis actionem aliquam in monacho requirat, semper tamen orationem et contemplationem tanquam finem principalem ponit, ut patet in c. 9 Constit. monast.; laborem autem manuum ad corporis exercitationem et coneruentem hominis occupationem requirit, ut patet ex c. 5 earumdem constitutionum.

8. De mediis, ac primum de paupertate, castitate et obedientia.—Media autem, quae ad illum finem proponit, imprimis ea sunt, quae ad substantiam status religiosi pertinent, ut sunt paupertas, obedientia, castitas, sub uno Praelato, de quibus in praedictis regulis late disputat, exhortationes potius et generalia documenta, quam peculiare aliquid et proprium illius instituti tradens, unde quoad paupertatem non invenio esse illis prohibitum aliquid in communi habere, sed solum in particulari ; hanc vero exactissimam requirit, adeo ut nec minimam eleemosynam religiosis sine licentia facere permittat de communibus bonis, et cum licentia, non sine magna circumspectione, ut patet recul. 87, 91, 100 et 1041, et 302, ex brevioribus. In castitate etiam et obedientia maximam observantiam postulat; et haec vota pactum et promissionem appellat, quae violari aut rescindi non potest, in Constit. monast., cap. vigesimo secundo, et trigesimo quinto.

9. De mediis allis accidentariis. — Quoad alia vero specialia media requirit imprimis peculiarem, pauperem et simplicem habitum, ut patet in regul. 22, ex fusioribus; non tamen declarat cujus coloris aut figurae ab ipso fuerit institutus. Quoad habitationem, praeter separationem conventus, ordinariam clausuram requirit, et fere nullam cum secularibus hominibus conversationem permittit, ut patet ex cap. 6, 7 et 8 Constitutionum. Non invenio tamen de modo servandi silentium aliquid speciale ab eo statutum, praeter ea quae seepe docet de moderatione circa locutionem servanda, ut cap. 12 et 13 Constit. Similiter de ratione victus, non invenio in regulis Basilii usum carnium fuisse prohibitum, sed tantum commendari ut simplex, commune et moderatum alimentum sit, et unicujusque necessitati accommodatum, ut patet ex regul. 19 et 20, ex fusioribus: unde etiam nulla certa jejunia praecipit, sed fere hoc totum Antistilis arbitrio relinquit. De choro etiam vel cantu non invenio ab eo esse factam mentionem, vel Horarum distributionem, sed tantum orationem tum mentalem, tum etiam vocalem, saepius ab ipso esse commendatam simul cum divinis laudibus et praesentia Dei, ut patet ex cap. 2 et 3 Constit., et ex regul. 5, 31, et aliis, tam ex fusioribus, quam ex brevioribus, praesertim 218 et 306. Denique idem dicendum est de aliis austeritatibus corporis seu actionibus poenitentiae ; quamvis enim satis eam commendet et exaggeret, non tamen ad particularia praescribenda descendit. Simili etiam modo loquitur de corporali labore seu exercitatione; specialiter vero prohibet monachos, ne clericatum appetant, in c. 10 Constit., et supponere videtur monachos a se institutos ordinarie et ex vi professionis suae non fuisse clericos, quamvis ad illum statum ascendere non repugnaret. Atque haec sunt quae de origine, et modo ac perfectione illius status in particulari dicere possumus; quam vero fuerit utilis Ecclesiae Dei, et quot sancti ac perfecti viri inde manaverint, ex his quae ex Chrysostomo et Cassiano superius attulimus, intelligi potest. Quibus addi possunt, qua de SS. Ephrem, Hesychio, et aliis fere ejusdem temporis leguntur apud Evagrium, Ruflinum, et alios; nam post illa tempora nullam fere lucem de Orientis monachis habemus.

PrevBack to TopNext

On this page