Caput 2
Caput 2
Quae fuerit religionis s. benedicti institutio et progressus.
1. De initiis monachatus in Occidente quid indicet Ambrosius. — De vita monastica, quando primum coeperit in Occidente. non omnino certum est; significat autem Ambrobrosius, ab Eusebio, Vercell. lpiscopo, primum fuisse monachatum ex Oriente in Occidentem adductum. Indicat tamen non fuisse ab illo institutam aliquam religionem monasticam, de qua nunc loquimur. sed statum religiosum clericatui adjunxisse. Sic enim ait serm. 15, qui est de laudibus ejus : Ut cetera taceam, illud quam admirabile est, quod in hac sancta Heclesin eosdam sonachos instituit esse, quos clericos, atque iisdem penetralihus sacerdotalia officia contineri quibus et sin- gularis castimonia conservatur, ut esset in ipsis viris contemptus rerum, et accuratio Levitarum, ut si videres monasterii lectulos, instar orientalis propositi judicares; si devotiones cleri perspiceres, angelici ordinis observatione gauderes ; et lib. 5, epist. 25: Quod si in aliis Fcclesiis (inquit) tanta suppetit ordinandi sacerdotis consideratio, quanta cwra enpetitur in Vercellensi cclesia, ubi duo pariter videntur evigi ab Episcopo, monasterii continentia, et disciplina Ecclesie. Huec enim primus in Occidentis partibus diversa inter se Husebius sanctee inemorie conjuncit, ut et in civitate positus instituta monachorum tener *, e Ecclesiam regeret jejunii sobrictate.
2. Hic locus Ambrosii non convincit, ut cavia exempla ostendunt. — Quae verba, ut dixi, intelligi possunt, quia et ipsemet Eusebius in persona sua austeritatem monachorum observare coepit, et clericos suos juxta eam instituerat. Et fortasse non denuo adjunxit religiosum statum clericatui; ostendimus enim ab initio Ecclesiae ab Apostolis et ejus discipulis fuisse observatum; et verisimile est etiam in partibus Occidentis, et maxime in Ecclesia Romana eum morem fuisse antea introductum, ut ex epist. 5 Clementis, et ex aliis ] colligitur. Austeritatem ergo monachalem illi statui adjungere potuit ; vel certe propria monachorum monasteria instituit, ex quibus postea clericos crearet; et ideo dicitur monachatum clericatui conjunxisse. Nam de D. Martino fere illi aequali refert Sulpitius, dialog. 1, cap. 7, factum Episcopum, extra civitatem duobus fere millibus monasterium sibi statuisse. Quod sic describit : 7pse ex lignis contextam cellulam habebat, multique ex frairibus in emndem modum plerique sazo super4ecti montis cavato, veceptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur ; nemo ibi quicquam proprium habebat, omnia in medium conferebuntur; non emere, aut vendere (ut plerisque monachis moris est) cuiguam licebat. A ibi exceptis scriptoribus uulla habebatur ; cui tamen operi minor etas deputabatur, majores orationi cacabant, et subdit inferius: Plures ea lns postea Episcopos vidimus : que enim esset civiias, aut Fcclesia, que non sibi de monasterio Martini cuperet successorem? Videtur ergo illud fuisse proprium monachorum institutum in fine quidem contemplationis, et in modo habitationis, et vitae austeree, orientalibus simile, in genere autem actionum, et labore manuum aliquantulum diversum. Cujus ratio fortasse fuit, quia ad creandos inde clericos et Episcopos a Martino ordinabantur. Sed et ante Episcopatum legimus Martinum Mediolani monasterium monachorum erexisse, apud Sulpitium supra, cap. 4, et cap. 5 refert condidisse aliud juxta oppidum ; quod non explicat quale fuerit, videtur autem loqui de civitate Pictaviensi, ubi Hilarius Episcopus erat, quem ipse prosecutus fuerat. Augustinus etiam, lib. 8 Confessionum, cap. 6, refert suo tempore fuisse monasteriun Mediolani plenwmn bonis fratribus evtya urbis momnia sub Ambrosio mutritore. Et libr. 1 de Moribus Ecclesiae, cap. 31, loquens de multitudine monachorum, tam in vita solitaria, quam in coenobitica degentium, dicit, per totum orbem in dies magis magisque diffundi, et in Oriente maxime, atque JEgypto, significans jam tum fuisse in Occidente diffusam, quamvis fortasse non aequaliter. Et cap. 33 : F'idi (inquit) diversorum sanctorum Mediolani, non paucorum hominum , quibus unus Presbyter praeerat, vir optimus et doctissimus, et addit : Plura etiam Romee cognovi, etc. Quod autem illa Romana monasteria non multo ante incepissent, sed tempore Athanasii, et occasione adventus ejus in Urbem, ex Hieronymo colligitur, epist. 16 ad Principiam, dicente : Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Rome propositum monachorun, neque audebat, propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in populis nomen asswnere. Hec ab Alegandrinis prius sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Ariane hereseos daclinantes, quasi ad tutissimun commutnionis suce portum Romam confugerant, vitam B. Antonii adhuc iune viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii, et virgimmn, ac viduarum didicit disciplinam.
3. Quo tempore verisimiliter ceperit monachatus in Occidente.— Unde constat, eodem fere tempore, quo in Oriente per Antonium monachorum vita in ordinem redigi coepit, in Occidente per Athanasium inductam esse, et ab Urbe tanquam a capite facile ad alias Occidentis regiones dimanasse ; quamvis non defuerint haeretici, qui monachorum nomen statim insectari coeperint, ut Augustinus commemorat in Psalmum 132. Postea vero ipsemet Augustinus monachatum in Africam invexit, de quo dicemus cap. 8 commodius, tractando de eremitis mendicantibus. De illa ergo aetate usque ad D. Benedictum nihil certius, vel specialius de monachalibus religio- nibus, seu institutis in Occidente dicere possumus.
4. Quo tempore coeperit religio S. Benedicti. — Post haec vero tempora D. Benedictus, anno Domini 500, vel circiter, suam religionem sub propria regula instituit ; prius enim ipse sanctae conversationis habitum, ut Gregorius ait, id est, monachalem, a Romano monacho accepit, qui Romanus sub Theodati Patris regula degebat, referente eodem Gregorio, lib. 2 Dialog., cap. 1. Benedictus autem non videtur in co monasterio, vel sub ea regula aliquando visxisse, quia neque a Theodato rcceptus est, neque illi fuit cognitus, sed statim in Sublacum secessit, ubi in spelunca diu delituit, solo Romano sciente, et cibum occulte ministrante. Post paucos vero annos congrecare discipulos coepit, et in monte Cassinate principale sui ordinis coenobium fundavit, et plura monasteria in ltalia construxit , propriamque regulam edidit, quae inter approbatas ab Ecclesia refertur in cap. Pernicicsum , 11, quaest. 2. Et eam laudat Gregorius Papa, lib. 2 Dialogorum, in fine, et a monumentis ejusdem ordinis refertur specialis approbatio ejusdem Gregorii Papae, et Zachariae T; et quando illae deessent, generali traditione, et acceptatione tot Pontificum et totius Ecclesiaee satis approbata esset.
5. Quod institutum seu professio hugjus religionis. — Constat igitur imprimis religionem a Benedicto institutam, proprie et perfecte monachalem esse, nam finis illius solum est propria perfectio ad divinam contemplationem et laudem ordinata, et comparanda per media vitae monasticae propria, ut ex discursu ejusdem regulae constat.In qua illa, quae pertinent ad divinum et canonicum officium et psalmodiam, expressius et distinctius tradita inveniuntur, quam in aliis regulis religionum ab Ecclesia approbatis ; simul tamen in eadem regula, artificia, seu opera, et labores monachorum commendantur, nam in ea supponitur statum illum non fuisse per se instituIum ad clericorum ministeria, sed ad vitam pure monasticam, prout ante Benedictum in usu erat. Quocirca, quantum ad finem et substantiam religionis spectat, non videtur fuisse diversum Benedicti institutum ab antiquis institutis monachorum, quamvis fortasse in habitu fuerit diversum, et ad certam regulam redactum. Antea enim non videntur monasteria omnia, praesertim in Occidente, aliquam unam regulam observasse, sed unumquodque vel juxta receptas consuetudi- nes, vel juxta Abbatis et Episcopi arbitrium gubernabatur. Post Benedictum vero monasteria omnia, vel ab ipso vivente adificata (quae multa fuerunt, ut ex Gregorio colligitur, lib. 2 Dialog., nam prius quam Sublacumrelinqueret, duodecim monasteria instruxit, et postea Cassinense monasterium fundavit), vel ab ipsius discipulis Mauro, Placido, et aliis, in Sicilia, Gallia, et aliis provinciis erecta, eamdem regulam et religionis unitaten servavit.
6. Circa tempora S. Benedicti alia monasteria ab aliis fundatoribus sunt instituta. — Hic vero interrogare potest aliquis, an post Benedicti institutionem non solum monasteria omnia, quae ab ipso duxerunt originem,sed etiam reliqua omnia monachorum domicilia, quae ab aliis monachorum parentibus vel ante Benedictum, vel eodem tempore in Occidente, et praesertim in Italia aedificata erant, Benedicti institutionem susceperint, et ad ejus regulam sese accommodaverint. Quod enim et alia monasteria et alii fundatores eorum tunc fuerint, praeter ca quae in principio capitis diximus, constat ex Gregorio, libr. 1 Dialogorum; nam in cap. 1 refert, Honoratum, virum sanctissimum, in Samnii partibus, in loco qui Fundis dicitur , monasterium construxisse , et ferme ducentorum monachorum patrem esxtitisse; de quo etiam Honorato refert nullius fuisse discipulum, sed a Spiritu Sancto edoctum. Et c. 2 commemorat Libertinum ejusdem Honorati discipulum, tempore Totilae, regis Gothorum, ejusdem Fundensis monasterii praepositum ; unde colligitur Honoratum vel aequalem Benedicto, vel paulo ante tempora Benedicti fuisse; nam ex lib. 2, cap. 14, Dialogorum, constat Benedictum tempore Totilae vixisse, eique mortem praedixisse. Simile est quod de S. Equitio refert idem Gregorius, d. lib. 1, cap. 4, multorum monasteriorum patrem in provincia Valeria extitisse ; quem tamen vel aequalem, vel seniorem Benedicto fuisse, ex fine ejusdem capitis constat, ubi de ejus vita inquit : Zanc Alliuus BReatine antistes Ecclesiee cognovit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt. Et inferius ait , quo tempore Longobardi provinciam valeri ie vexare Gosperunt, Equitium jam defunctum fuisse.
7. Hoc igitur posito, inquirimus an post Benedicti institutionem manserit inter monachos veluti religionum distinctio, vel omnes coeperint sub Benedicti regula militare. In quo in antiquis historiis nihil certum invenio; tamen apud Anton., in 2 p. Historiali, tit. decimo quinto, c. decimo quarto, sic scriptum reperio : Post Benedictum omnes monachi Occidentis militant sub regula B. Benedicti, et ipsum habent in patrem, exceptis Carthusensibus. Similia fere habet in 3 p. Theologali, tit. decimo sexto, capite primo, S7. Unde verisimile mihi fit, vel statim, vel paulo post institutam et divulgatam regulam Benedicti, omnes Occidentis monachos ad illam se conformasse, quia nullum aliud initium invenitur hujus conformitatis ; ergo, sicut de antiquitate traditionum, quarum principium ignoratur, argumentari solemus, revocandas esse usque ad initium Ecclesiae, ita hic cum proportione colligimus, universalem tunc ritum monachorum statim ab initio religionis S. Benedicti incepisse. Quod etiam possumus aliis conjecturis confirmare. Prima, quia monachi antea non videntur habuisse certam aliquam regulam in Europa (ut omittam regulam Basilii in Oriente, et Augustini in Africa), nec fere unitatem religionis inter diversa monasteria, sed nnumquodque juxta suas consuetudines, et propria statuta, velforte juxta prudentiam sui Abbatis gubernabantur. Benedictus autem et propriam regulam instituit, et varia monasteria in lItalia, et extra illam per se, et per suos discipulos, Placidum et Maurum, sub unius religionis concordia fundavit ; ergo facile fieri potuit, ut alia monasteria eamdem regulam reciperent, cum nullam haberent. Secundum indicium est, quia omnia jura, quae post illa et prope illa tempora, qualia fuerunt circa aetatem D. Gregorii, de solis monachis S. Benedicti, vel qui ab eo duxerunt originem, loquuntur. Tertio (quod praecipue me movet) invenio antiquam approbationem D. Gregorii dicentis, se confirmasse regulam S. Benedicti in sancto Concilio, et subdit : Etobservari precepi ab omnibus, quà seculo renunciare, et ad Dewmn converti volterint, in omnibus regionibus seu provinciis Ecclesie Latine. Quarto, nullum vestigium alterius monachatus in Europa inchoati (ut Augustinianam et Carmelitanam familiam nunc omittam) ad nos pervenit, praeter relizionem S. Benedicti, vel alterius, quae ab illa originem ducat, aut certe propriam et notam aliam originem multo post tempore habuerit, ut de Carthusianis infra, cap. 4, dicemus ; ergo verisimile fit omnia alia ceenobia monachorum, quae per Italiam, et alias Europae partes erant ante Benedictuin, ejus regulam et professionem assumpsisse. nam si postea durarent, in ea professione invenirentur. Quod si sub regula Augustini aliqui permanserunt, vel erant Canonici regulares, vel potius sub nomine eremitarum quam monachorum vivebant, et magis in Africa quam in Europa multo tempore durarunt. Sicut Carmelitarum ordo si tunc jam sub monachali professione extabat, in Oriente potius quam in Occidente vigebat, ut postea videbimus incap. 10.
8. Num S. Gregorius Magnus fuerit monachus Benedictinus. — Atque hinc possumus obiter expedire dubium, quod circa receptam opinionem et historiam de monachatu S. Gregorii, erudite excitavit Caesar Baron., in tom. 1, anno 5841, circa finem. Communis enim opinio fert , Gregorium Magnum ordinis S. Benedicti professorem fuisse. Hoc autem ditficlle creditu videtur, quia Gregorius , post functionem Urbanae praefecturae, et post aedificata sex monasteria in Sicilia, monasterium quoddam S. Andreae Romae fundavit, et in eo monasticum habitum assumpsit ; non videtur autem constituisse illud monasterium sub instituto S. Benedicti ; ergo neque ipse illam professus est. Major ex historiis, et vita Gregorii, et ex eodem Gregorio, lib. 1, epist. 1, et in praefatione Moralium, et ex aliis locis, ut certa supponitur. Minor videtur colligi ex eodem Gregorio , lib. 1 Dialog., c. 4, juncto c. 2U, lib. 4, ubi sic inquit: Vitee venerabilis Valentinus, qui post in hac Romana wbe mibi, sicut nosti, ineogue monasterio praefuit , prius in Valerie provincia suumn monastern rexit. Ex quibus verbis intelligimus , Gregorium hunc Valentinum vocasse, eique monasterium suum et seipsum subjecisse ; ergo quam regulam el religionem Valentinus profitebatur, eamdem Gregorius professus est. At Valentinus non videtur fuisse discipulus S. Benedicti, sed S. Equitii , de quo supra ex eodem Gregorio commemoravimus fuisse institutorem monasteriorum in provincia Valeria, vel antiquiorem Benedicto, vel certe non juniorem, neque ab ejus institutione descendentem ; ergo nec Gregorius fuit instituti Benedicti professor. Neque enim primum institutum mutavit , imo neque alium Abbatem unquam habuisse creditur , praeter illum primum , in cujus manibus professus est; nam vix biennium in monachum expleverat, cum Diaconus Cardinalis factus est. Porro Valentinum non Benedicti, sed Equitii professorem fuisse , patet imprimis ex illis verbis: Prius in Falerie prorincia suum monas- terium rexit. Dicit autem Gregorius in priori loco de eodem Equitio : In Valerie provinciae partibus magne admirationis habebatur; et infra: Qui, nimirum Equitius, pro sue magnitudine sanctitatis multorum in eadem provincia monasteriorum paver emtitit ; et infra, circa finem cap. Silere, inquit: Non debeo, quod de hoc viro (id est, de Equitio), Abbate quondam meo reverendissimo Valentino uarrante , agnovi, etc. Unde satis constat eumdem esse Valentinum, vel Valentinum Abbatem suum, de quo utrobique loquitur, eumque fuisse ex illis monachis, qui in Valeria instituebantur, et fuisse discipulum Emuitii , cujus jam defuncti miracula Gregorio narrabat, et successorem ejus in aliquo ex illis monasteriis Valeriae, quorum pater Emquitius fuerat. Potestque haec dubitatio conjecturis confirmari, quia. D. Gregorius, quamvis toto libro 2 Dialogorum et saepe alias, de Benedicto sermonem habeat, nunquam indicat se fuisse suae religionis alumnum, neque patrem suum illum vocat, sicut de Valentino loquitur. Similiter agens de doctrina ejus, lib. 2 Dialogorum, cap. trigesimo sexto, solum dicit: Docirine quogue verbo non mediocriter fulsit ; am scripsit monachorum regulam, discretione praecipuom , sermone luculentam ; quod vero illam ipse professus fuerit, non indicat. Imo etiam in approbatione superius citata, solum dicit, se legisse regulam illam , laudasse et confirmasse, non vero servasse, aut professum esse.
9. Nihilominus tamen juxta superiorem resolutionem, numero septimo positam, facile explicare possumus communem seu receptam opinionem. Fateor enim ex historiis ecclesiasticis non satis colligi Gregorium fuisse S. Benedicti monachum ; nec Joannem Diaconum in vita ejus; nec Gregorium Turonensem, lib. 10 de Historia Francorum, cap. 1; nec Piatinam aliud affirmare, quam Gregorium aedificasse monasterium, et in eo monachum fuisse. Verisimile etiam est Abbatem quem primum praefecit suo monasterio, fuisse ex provincia Valeria; quia ex discursu facto valde probabiliter colligitur illum primum Abbatem fuisse Valentinum. Unde etiam verisimile est illum Valentinum ab Equitio, et non a Benedicto institutionem habuisse. Multa vero alia, ex quibus haec conjectura pendet, incerta remanenrt. Primum, quam regulam servaret Valentinus in suo monasterio Valeriae. Fieri enim potuit ut, licet Equitii discipulus fuisset, et ei in monasterio successisset, crescente fama Benedicti(qui sine dubio fuit vel aequalis, vel fere ejusdem temporis cum Emquitio), illiusque regula divulgata, eam in suo monasterio receperit , juxta conjecturam superius factam. Deinde incertum est an Gregorius advocaverit primos monachos ex provincia Valeria, vel ex domiciliis S. Benedicti, hoc enim posterius fit verisimile, tum ex propinquitate locorum, tum ex majori notitia et conversatione, quae esse poterat cum monachis illius religionis. Nec huic obstat, quod Praelatus ex remota provincia Valeriae adductus fuerit, quia fieri potuit ut sanctitate et munere regendi fuisset caeteris illustrior, et per notitiam et famam cognitus ; nam alibi legimus apud eumdem Gregorium jam Pontificem, aliquando praecepisse homini seculari Probo, ut sui monasterii Abbas fieret, lib. 9, epist. 22. Tertio, est incertum sub qua regula voluerit Gregorius a principio fundationis sui monasterii ejus monachos vivere ; estque verisimile ipsum Benedicti regulam elegisse, quia semper maxime approbavit et laudavit illam, ut constat ex citata bulla, et citato loco Dialogorum. Quod si quis dicat , Gregorium non approbasse illam regulam, nec praecepisse ut ab omnibus monachis Ecclesiae Latinae reciperetur , nisi postquam fuit Summus Pontifex , respondemus hoc esse verum de approbatione authentica ; tamen, cum Gregorius ante monachatum suum vir esset et doctus, et prudentissimus, ignorare non potuit regulam D. Benedicti, quae illo jam tempore erat celeberrima, praesertim in Italiae partibus. Itemque cum magno consilio et desiderio perfectionis, tam de suo monasterio erigendo, quam de sua conversione deliberaret, ut ex ipsomet Gregorio constat, in praefatione Moralium, per se fit statim credibile regulam DBenedicti pro se et pro suo monasterio elegisse. Hoc ergo modo nihil repugnat Valentinum, Abbatem S. Gregorii, fuisse discipulum et successorem S. Equitii , et nihilominus Gregorium fuisse in professione et regula discipulum S. Benedicti. Cujus etiam magnum argumentum est, quod multa decreta sunt ab ipso edita in favorem monachorum, quae habentur 16, q. 1 et sequentibus, praesertim 18, q. 2, quanquam in eis nulla fiat specifica mentio religionis S. Benedicti.
10. Quomodo veriftcetur tot viros insignes fuisse monachos Benedictinos. — Secundo, justa eamdem conjecturam n. 7 intelligenda existimo, qmoe Trithemius, lib. 1, cap. 2, de numero virorum illustrium ordinis Benedictini narrat, nimirum fuisse in illo ordine octodecim Summos Pontifices , quorum primum ponit Gregorium Magnum ; Cardinales plus quam ducentos, etc., quae breviter etiam repetit libro de Script. Eccles., in Benedieto. Haec enim omnia in hoc fundari existimo, quod omnia, qua in historiis referuntur de sanctitate , dignitate aut qualibet alia singulari excellentia alicujus monachi, qui pcost Benedictum vixit in Occidente usque ad ea tempora, in quibus constat religiones monachorum fuisse multiplicatas ; omnia ( inquam) attribuuntur religioni S. Benedicti, etiamsi historiographi non semper in speciali referant illam religionem, sed monachatum. Quod merito fit juxta conjecturam a nobis factam, et fortasse sine illa difficile erit illa omnia fundare, aut vera invenire. Imo quia, ut statim dicemus, Cistertiensium religio et aliae Benedictum habent parentem, ideo illustres personae illarum religionum solent etiam Benedictina attribui. Et hinc oritur varietas, nam interdum legimus fuisse octodecim Pontifices Benedictini ordinis, interdum viginti quatuor, et aliae similes, quae in concordiam rediguntur dicta animadversione. Nam interdum est sermo de religione S. Benedicti, praecise ut a suis filiabus distinguitur , interdum ut illas complectitur. In hoc vero fortasse per inconsiderationem excessit Trithemius, quod suae religioui attribuit Episcopos, Abbates, vel Sanctos aliquos, aut Benedicto antiquiores, aut non ad Occidentales monachos pertinentes, ut notavit Baron., 6 tom., anno Domini 494, sub finem.
11. Jura, qua continent aliquam observantiam monachorum S. Benedicti, non semper nocam aut majorem obligationem inducunt. — Tertio, ex dicto principio in numero illo 7, ortum est ut decreta antiqua, quae de monachis aliquas leges statuunt, pracipue ad Benedictinos monachos dirigantur, ut patet eex cap. Cum ad monasterium, et cap. In singulis, et cap. Fa que, de Statu monach., et Clem. Ne in agro, eod. titul., quae de monachis nigris specialem mentionem faciunt, quae appellatio solis Benedictinis convenit. Circa quae jura duae morales quaestiones oriuntur. Prima est an illa omnia, quae in illis juribus specialiter statuuntur, obligent in conscientia, et ad peccatum mortale pro materiae qualitate. Quod dubium in particulari in praecepto confitendi et communicandi singulis mensibus tractavi in 4 tom. tertiae partis. dis- put. 36, sect. 5, et in summa dixi non addere majorem obligationem, quam regula ipsa religiosa juxta suam institutionem afferat, quia verba canonum non plus indicant. Quod idem consequenter censeo esse dicendum de praecepto abstinendi a carnibus, servandi silentium, et aliis similibus, quae de se erant a monachis observanda ratione regulae, et in quibus nec gravior poena, nec aliquid specialius in jure additur, quo major obligatio significetur. Quod in particulari de prohibitione abstinendi a carnibus docuit Sylvester, verb. BReligio, 1, quaest. decima quarta, et sumitur ex doctrina D. Thomae, 2. 2, q. 185, articulo 8. et 186, art. 9, et Ouodlib. 1, art. vigesimo, cum tamen transgressori hujus praecepti gravis imponatur poena in cap. Carnem, de Consecr., d. 5: Sen mensium spaLio (dicitur) retrusioni, et penitentiee subjacebDit. Explicat autem D. Thomas, illud intelligendum esse, quando contra expressum praeceptum Superioris cum inobedientia vel contemptu monachus carnes comedit. Itaque, quando statuta regulae in decreto aliquo juris quasi revocata inveniuntur, si non addatur nova censura grave peccatum supponens, vei aliquod aliud signum seu verbum ncvam obligationem indicans, non videtur denuo addi, sed solum instaurari, et ad suum pristinum statum restitui, quia fortasse per non usum vel per abusum praetermissa erant. Aliquando vero imponuntur monachis in jure specialia praecepta sub gravi.obligatione , quae juxta generales regulas de legibus dienoscenda est; etde illis nonnulla attigimus tractatu praecedenti, agendo de habitu, et de clausura, et de regula religiosorum, praeter alia, quae diximus alibi tractando de censuris.
12. Quando dicta jura eutendentur vel non extendantur ad alios monachos. — Secundum dubium est, an ea, quae statuuntur in jure de monachis S. Benedicti, ad caeteros monachos extendenda sint. Quod in specie tractari solet de praecepto confitendi singulis mensibus, recipiendi Eucharistiam prima Dominica mensis. Quidam enim existimant hujusmodi leges extendendas esse propter similitudinem rationis, quod sentit Glossa in d. Clem., quam Abbas ibi et alii sequuntur. Oppositum vero docuit Stephanus, quem CGlossa refert; et in materia de excommunicatione idem ego censui, quoad censuras latas in d. Clement. Ne in agro. Unde duobus modis potest dici lex aliqua ecclesiastica lata pro solis monachis S. Benedicti. Primo, quia verba leeis expresse ei in particulari ad monachos illius religionis limitantur, ut in dicta Clement. Et tunc censeo legem exvi dispositionis suae non obligarce alios monachos, quia non extenditur ultra verba sua. Dico auterm, ez vi dispositionis sue; nam aliunde ex parte materiae poterit extendi, ut siex lege ipsa constet non considerasse veluti specificam differentiam illius religionis, sed generalem rationem, et necessitatem monachalis status ; tunc enim materiale esse videtur, quod tales monachos proprio nomine appellet. Alio vero modo potest dici lex lata pro solis monachis S. Benedicti, quia eo tempore lata est, quo non erat alia religio monachorum, vel in quo omnia illorum monasteria sub regula S. Benedicti militabant, quamvis verba canonis indifferentia sint, soIumque de monachis mentionem faciant. Et tunc, ex vi dispositionis legis obligatio extenditur ad omnes monachos, etiamsi postea aliqui exorti sint; quia haec est natura perpetuae legis, ut ad omnes extendatur, qui postea nascuntur, si sub verbis et tenore legis comprehenduntur, ut supra etiam diximus de legibus, quae de religiosis sub hac voce, velsub nomine regularium aliquid statuunt. Nihilominus vero tunc e converso considerandum est, an ex materia vel ex aliis circumstantiis intelligatu dispositio legis magis esse restricta, ut si fundetur in speciali regula, vel professione S. Benedicti, aut quid simile; tunc enim indifferentia vocis oonachi, ex circumstantiis determinanda est. Et haec sufticit attigisse in particulari de hac religione, pro ratione instituti a nobis propositi.
On this page