Caput 3
Caput 3
Quae religiones monachorum ex benedictina ortae sint, et an sint ab illa distinctae?
Post institutionem religionis S. Benedicti multo tempore sine nova institutione monastici ordinis, et consequenter, ut credimus, totus occidentalis monachismus Benedictini ordinis erat. Postea vero, post annum Domini 900 , quia fortasse observantia illius religionis relaxata fuerat, occasione reformandi illam coepit illa religio multiplicari, vel alias ex se producere.
1. Tractatur prior pars tituli quoad ordinem Cluniacensem.—Cwuarum prima esse censetur ordo Cluniacensium , quae circa annum Domini 913 coepisse dicitur, institutore Odone Cluniacensi Abbate, quamvis alii hoc tri- buant Bernoni ut primo Abbati, et fundatori illius monasterii, juxta Sigisbertum, in Chronico. Et alii praeterea addunt opera Euthycii, seu Eutychii, ejusdem monasterii monachi valde religiosi, et in Patrum regulis et institutionibus valde eruditi, ex quibus (ut Antonimus refert) diversas consuetudines sumpsit, et uno volumine colligavit; et ideo fuisse dicitur institutor consuetudinum quae in monasteriis servabantur; et specialiter de illo monasterio a Bernone constructo ait Antoninus : 7n eo sercantur anstituta Patris Eutgchii, 2 p. Historiali, tit. 15, cap. 16, ubi propterea Scholiastes advertit, Odonem fuisse potius propagatorem Cluniacensis ordinis, quam institutorem ; sicut de Bernardo dici solet circa ordinem Cistertiensem, ut infra num. 3 notabimus. Idem tamen Bernardus in Apologia ad Hugonem Abbatem , enumerans primos parentes, de quibus Cluniacenses gloriantur, primo loco ponit Odonem, nulla facta mentione Bernonis, neque Eutychii. Quocirca existimo Bernonem quidem fundasse Cluniacae illud speciale monasterium sub regula et ordinaria institutione S. Benedicti; discursu vero temporis, opera et consilio Eutychii addidisse observantias aliquas, et reformationem, quae suo tempore duravit sub eadem religione S. Benedicti. Postea vero Odo , qui immediate successit in Abbatia Bernoni, reformationem ampliavit, ct tantam mutationem fecit, ut distincta religio inchoata fuerit, ut communiter ab auctoribus judicatur. |
2. Tractatur posterior. — Quae autem fuerit haec distinctio, et in quibus rebus, non satis invenio ab auctoribus vel historicis explicatum. Nam imprimis non fuit in fine proprio talis instituti; nam semper retentus fuit purus monachatus et vita contemplativa. Deinde non fuit mutatio in regula, neque in substantiali professione votorum ; nam Benedicti regula integra retenta est, idemque modus profitendi conversionem morum secundum illam. In habitu dicunt quidam fuisse factam mutationem quoad figuram et colorem. Sed qucad colorem, Anton., dict. tit. 13, cap. 25, num. 2, refert Cluniacenses semper retinuisse nigrum habitum, et de eis intelligit jura quae de monachis nigris loquuntur, et eosdem ait fuisse reformatos, anno 1400, per Eugenium IlI, in congregatione quae dicitur S. Justinae, quia initium habuit in Abbatia S. Justinae Paduae, et postea per plura monasteria propagata est. Illa autem congre- calio nunc eadem religio esse videtur cum ordine S. Bencdicti, et nonnuila monasteria Hispaniae, quae Cluniacensis ordinis fuisse dicuntur, praesertim S. Facundi, et S. Vincentii Salmanticae, ejusdem ordinis nunc sunt cum aliis S. Benedicti. Non videntur ergo a principio habuisse distinctionem in colore habitus; in figura vero fortasse fuit aliqua, ct nonnulla etiam in constitutionibus et observantiis, propter quae ut religio distincta , vel saltem ut familia diversa a religione S. Benedicti habita est; ad ceum modum quo sunt iu religione Minorum varia familia , cum non modica distinctione in figura et asperitate habitus, et aliarum observantiarum , et lamen non censentur plures religiones, sed una, in diversis membris suis magis vel minus reformata.
3. Tractatur etiam prior pars titulà quoad ordinem Cistertiensem.-— Secunda religio, non quidem tempore, sed amplitudine et dignitate, quae ex D. Benedicto ortum habuit, fuit Cistertiensis. Cujus institutor vulgo censctur S. Bernardus, quia inter religiosos omnes illius familia fuit illustris, et cam maxime propagavit et auxit; nam dum viveret, centum sexaginta monasteria suae reformationis in variis Europae regionibus fundasse dicitur. Re tamen vera quindecim annis antequam Bernardus esset monachus, Cistertiensium reformatio inceperat, ut constat ex historiis apud Vincentium, lib. 25, cap. 64; Antonin., 2 part., tit. 15, cap. 8; Sigisbertum, in Chronico, anno 1098, quo anno religio illa inchoata est sub Roberto, primo Abbate Cisterliensi, ut in vita ejus refert Surius, tom. 2, die 29 Aprilis. Duxit autem originem a ceenobio Molismensi, quod in provincia Burgundiae in Episcopatu Lingoniensi situm erat. Coenobium autem illud Molismense Benedictini ordinis erat; an vero in eo servaretur professio communi et antiquo more, vel juxta novam Cluniacensem institutionem, in historiis explicatum non reperio, illud tamen prius videtur probabilius. Nam Bernardus licet Cluniacensium mentionem faciat, nunquam ab eis originem vel aliquid habere recognoscit, ut patet ex Apologia ad Guillelmum Abbatem, et epist. 1 ad Robertum nepotem, ubi S. Benedictum, suum et Cluniacensium legislatorem appellat, suumque institutum longe arctius esse ostendit. Coenobium itaque Molismense professionis erat S. benedicti, observantia tamen religiosa in eo fuerat relaxata. Quatuor autem monachi illius, Stephanus, Albericus, et alii duo, majorem perfectionem et rigorem desiderantes, solitudinem petierunt, ac tandem in sylva Cistertium dicta quasi ercmiticam vitam inchoarunt; postea vero eos secutus est Robertus, Molismensis Abbas, cum aliis viginti duobus, qui primum cceenobium Cistertiense sub eodem Roberto, primo Abbate, incoluerunt. Post paulum vero temporis redeunte Roberto, jussu Pontificis, ad Abbatiam Molismensis coeenobii, ei successit Albericus, quo intra biennium defuncto, successit Stephanus, qui constitutiones illius ordinis in formam redegit et consummavit ; ideoque fundator illius ordinis appellari etiam solet. Ille vero recepit Bernardum, qui maxime ordinem nobilitavit, et ideo nomen ejus tandem retinuit.
4. Tractatur pars posterior.—Habet ergo hic ordo, quoad institutum, regulam eamdem et eumdem finem cum ordine S. Benedicti ; majorem tamen ab illo distinctionem, quam ordo Cluniacensis, a principio habuisse, et nunc etiam habere videtur. Nam quoad habitum, magnam distinctionem habet in colore albo, ut constat, et in figura nonnihil differt, quamvis modicum. Et praeterea differt in multis constitutionibus, et specialiter ab Ecclesia approbatus est, et multis privilegiis ornatus; et ita ut religio distincta inter monachales numeratur, et in jure interdum fit specialis mentic illius et satis honorifica, ut patet in cap. Non est, de Regularib., ubi prohibetur transitus a Cistertiensi ordine ad alios, ubi Glossa rationem reddit, quia nullus ordo arctior tunc inveniebatur. De qua re in superioribus dictum est, tractatu praecedenti, lib. 3; et in cap. Zicet, eod. tit., approbatur transitus ad Cistertiensem ordinem tanquam ad arctiorem. Et in cap. Zn siagulis, de Statu monach., supponitur morem celebrandi Capitula antiquiorem esse in ordine Cistertiensi, quam in ordine S. Benedicti. Et ideo statuitur ut similia Capitula in ordine S. Benedicti fiant, et ut pro illis primordus duo Abbates Cistertienses in Capitulo cum aliis Abbatibus Benedictinis praesiderent. Quod satis demonstrat quanta: auctoritatis et aestimationis hic ordo fucrit tempore Innocentii III. Ouanquam ante Innocentium Alexander IlI, in cap. Jvecolentes, de Statu monach., conqueratur quod a prima perfectione nonnihil defecissent : Dolentes ( inquit) dicimus, quod etsi non ab omnibus, neque in omnibus, a plerisque tamen, et in pluribus ab illa sancla iustitutione dicitur declinatuin, in lautum ut aliqui ea volis prime insti- tutionis obiti, contra ordinis vestri regulum, illas, Ecclesias, et altaria possident, fidelitales et hominia benigne suscipiunt, justatiarias, ct tributarias tenent, etc.
5. Quale fuerit aut munc sit Cistertiensium professio. —Ex quibus verbis et ex historiis supra citatis intelligi potest, religionem hanc a principio fuisse fundatam in speciali professione paupertatis; nam etiam mendicasse referuntur tempore Stephani Abbatis. Re tamen vera nunquam sunt professi mendicitatem aut paupertatem in communi, sed solum ex regula statuebant abstinere ab aliquibus modis seu generibus immobilium bonorum, vel ecclesiasticorum redituum, quibus possent vel temporalibus curis distrahi, vel ministeriis a sua professione alenis occupari. Unde Vincentius et Antoninus referunt fecisse declarationem seu constitutionem auctoritate Apostolica confirmatam, abdicandi ecclesias, altaria, oblationes, et decimas, et sepulturas aliorum hominum , et furnos, et molendina, et villas, et rusticos. Tantum ergo hujusmodi bonorum genera abdicarunt ; imo interius, reddendo rationem ob quam a decimarum perceptione abstinebant, dicitur, decimas a sanctis Patribus in quatuor partes esse distributas ; unam Episcopo, aliam clero, tertiam pauperibus, quartam fabricae, et ideo usurpare decimas detrectabant, quia in nullo illorum membrorum comprehendi monachum esistimabant ; quia monachus (dicitur ibi) torras suas possidet, unde et per se, et per pecora sua laborando vivat. Nomine autem qnonachi ibi monasterium intelligo; singuli enim monachi per se nihil possidere poterant, monasterium autem habere poterat possessiones et pecora, atque adeo bona immobilia et se moventia, ex quibus monachi alerentur. Igitur majorem quidem paupertatem professus est ordo Cistertiensis in principio, quam reliqui sectatores S. Benedicti atque etiam Cluniacenses servarent, non tamen omnino erat incapax possessionum seu immobilium bonorum. Et ideo Alexander HI, in d. cap. Dolentes, cum limitatione dixit: Helictis possessionibus, vel ciiam commutatis, quas institutio vesira non recipit. Iu illo vero genere possessionum eam moderationem observasse vidctur, ut monachi ipsi suis manibus laborarent, et terram colerent ; quod dictis verbis satis siguificatur, et expressis a Bernardo in dict. epist. 1, ibi: Jejunia, vigilias, sileutium, manuumque laborem vocat insaniam ; et infra: Qualis cero religio est fodere terram, sylcam excidere, stercora comportare ? In his ergo laboribus exercebantur tunc monachi Cistertienses, etiamsi contemplativam vitam maxime profiterentur, et illo modo paupertatem simul, humilitatem et austeritatem conjungebant, etiamsi bona et possessiones suo statui accommodata non recusarent. Atque in hujusmodi observantiis et constitutionibus simul cum exteriori habitu distincta fuit haec relicio ab aliis familiis S. Benedicti. Et ita etiam proprium habuit regimen, proprios Praelatos, ct Congregationes seu Capitula, et totius religionis supremum regularem Praelatum. Pro distinctione enim harum religionum seu familiarum maxime oportet advertere, cum D. Benedictus quasi sedem suam in monte Cassino collocaverit, quamdiu ejus relieio omnino una et unita permansit, singula monasteria ita fuisse suis Abbatibus subjecta, ut aiiquo modo reliqui Abbates videantur fvisse subordinati Abbati Cassinensi ; quanquam si hoc intelligatur de subordinatione quoad aliquam jurisdictionem, neque in jure, nequc in historiis satis expressum inveniatur. interdum tamcn scriptum reperio, Odonem fundatorem Cluniacensium, se suamque familiam ab obedientia Cassinensis Abbatis exemisse, ideoque quasi novum ordinem eresisse. Sic ergo Cistertiense monasterium ab aliis separatum fuit, et quasi nova suprema Abbatia in co inchoata est, sub qua reliqua monasteria illius ordinis erigebantur, et juxta suas constitutiones et privilegia gubernabantur, et usque hodie gubernantur, quamvis in hoc macgna muíatio in diversis regnis et provinciis facta fuerit, quam nunc explicare ad nos non pertinet.
6. Quis et quantus D. Bernardus in ordine Cistertiensi. — Hinc vero obiter conjector, D. Bernardum non solum non fuisse institutorem illius ordinis, verum etiam neque unquam fuisse supremum Praelatum illius ; nunquam enim fuit Cistertiensis Abbas, sed tantum Claravallensis , cujus monasterii et fundator, et primus ac perpetuus Abbas, quamdiu vixit, fuit ; monasterium autem Claravallense a Cistertiensi ortum habuit. Nam illius Abbas, Stephanus, triennio postquam Bernardum in monachum receperat , illum cum aliis monachis ad fundandum monasicrium misit, quod postea Clara vallis vocatum est, eique in Abbatem Bernardum praefecit , qui semper ibi perseveravit; constat autem Abbatem Claravallensem ex vi suae diguitatis uunquam fuissc aliis supcriorem; nunquam ergo Bernardus universalem praelationem in suo ordine habuit, neque enim alicubi legimus per specialem electionem aut concessionem ci fuisse aliquando datam. Neque hoc minuit Bernardi auctoritatem, sed auget potius, tantae enim fuit inter suos aestimationis, ut cum ratione jurisdictionis universalis Praelatus non esset, nihilominus ut communis parens ab omnibus habitus sit, propter eximiam ejus sanctitatem, et religiosam ac spiritualem doctrinam ; et quia revera fuit fundator plurium, ac fere omnium monasteriorum illius ordinis. De quo haec dixisse sufhciat ; nam reliqua, quae scholastica sunt, et propria uostri instituti, non requirunt specialem doctrinam, sed applicationem ejus, quae generatim data est.
7. De Camaldulensi ordine, gui etiam a Benediciino derivatur nonnihil distinguitur. —ka ob eamdem causam nihil fere dicam de mullis aliis religionibus monachalibus regulam S. Benedicii profitentibus, et quae ab illa per nonnullas accidentales mutationes dimanarunt; in omnibus enim est idem vita institutum, et earum diversitas in paucis ritibus seu constitutionibus consistit, quae ab uniuscujusque professoribus sciri debent , si talis professio durat, nonnulla enim jam extinctae sunt, et alie rara habent monasteria. Itaque in hoc ordine ponimus congregationem Camaldulensem, quae in lIialia paucos quidem habet conventus, magnae tamen religionis et estimationis, coepitque anno 967, auctore S. homualdo , quamvis ipso vivente a reliqua familia S. Benedicti quoad obedientiam et unionem separata non fuerit, sed sclum quoad habitationis modum, et quoad silentium, iejunia, et alias asperitates, ob quas tandem auctoritate Alexandri II, familia Camaldulensis approbata est, et separata a reliquo ordine S. Benedicti ; quia tanta diversitas non poterat commode in eodem corpore, et sub eodem regimine conservari. Nam Camaldulenses non utuntur communi habitatione ad dormiendum, vel ordinarie comedendum, sed singuli cellas habent quasi domos separatas, et solum dominicis ac festis diebus ad divina oflicia conveniunt, cet duodecies tantum in anno simul cibum sumunt; reliquo autem tempore solitariam vitam et silentium servant, et orationi ac lectioni, vel labori manuum dant operam. [Itaque Carthusianis simillimi sunt, et colore etiam nlbo utuntur, ct a earnibus abstinent, quamvis non tempore morbi, ut Carihusiani.
8. De alio ordine Vallis umbrosme , etiam derivato ex Benedictino. — Alius ordo post Camaldulensem ortus fuit, qui Vallis umbrosae dicitur. Ejusque auctor fuit $. Joannes Gualbertus, qui prius fuit monachus Cluuiacensis ordinis in conventu S. Miniatis; postea vero ad Camaldulenses pervenit, non tamen corum institutum professus est, quia coenobiticam vitam potius quam eremiticam affectabat, ut historiae referunt ; ideoque postquam per aliquot dies Camaldulensium mores et vitam est contemplatus, inde discessit ', et cum aliquibus sociis in loco commodo, lallis umbrosa nominato, monasterium S. Benedicti erexit, propriis quibusdam austerioris vitae observantiis et constitutionibus ad perfectiorem regulae custodiam adjunctis. Praecipue vero in clausurae observatione religio haec in principio exeelluit ; habitus vero illius idem fere est, qui S. Benedicti, in colore tamen aliquantulum diversus, quamvis non sit albus, sed medii coloris. Atque hunc etiam ordinem approbavit Alexander IT, anno 1070, quamvis in hoc annorum numero nonnulla sit in auctoribus diversitas.
9. De quibusdam aliis similiter derivatis.— Atque eodem fere tempore, post quinque aut sex annos, instituta est alia familia ejusdem ordinis et regulae S. Benedicti, opera quorumdam virorum nobilium Mediolanensium, qui dictus est ordo Humiliatorum, et ab Innocentio III tandem confirmatus est, postca vero a Pio V omnino fuit sublatus, et ideo de illo plura dicere necesse non est. Sunt etiam qui in hoc ordine ponant ordinem Grandimontensem; sed non invenio hujus rei sufliciens fundamentum, ut sequenti capite dicam. Praeterea, ordo Coelestinorum, Guillielmitarum, qui alio nomine Montis Virginis appellatur, et ordo montis Oliveti, ac denique ordo Sylvestrinorum, qui omnes in Italia vigent, et sub distinctis Generalibus seu primariis Abbatibus militant, Benedictinae regulae sunt, et fere ejusdem religionis ; et sicut de aliis dictum est, solum in aliquibus observantiis, et aliquantulum in habitu differunt. Circa eorum autem originem, et progressum nihil peculiare ad nostrum institutum pertinens occurrit ; et ideo legi possunt historiae, quae de illis fusius tractant.
On this page