Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An ordo carthusiensis sit pereecta monachorum religio? deque ejus origine et observantia.

CAPUT IV. AN ORDO CARTHUSIENSIS SIT PEREECTA MONACHORUM RELIGIO? DEQUE EJUS ORIGINE ET OBSERVANTIA.

1. Origo Carihusiensis ordinis.—De tribus vel quatuor aliis monachorum ordinibus possumus hoc loco brevem mentionem facere. Primus est Carthusiensis ordo, qui inter monachales omnes arctior reputatur, tum ex institutione, tum ex perseverantia in illa, quia de suo primo rigore minus remisit. Coepit autem hic ordo anno Domini 1084, juxta Sigisbertum, in Chronico, ubi sic inquit : Druno, natioue Theutonicus ex urbe Colonia , litteris apprime eruditus, Rhemensis Hoclesiee canonicus, et scholarum magister, relicto seculo, eremum Carthusie fundat, propositumque monasticee conversationis satis urduum dob Idem referunt Anton., 2 p., tit. 15, c. 22, et late Surius, tom. 35, die 6 Octobris; Dionysius Carthus. , opusculo de Laudibus ordinis Carthusiani. Apud quos legitur tremendum exemplum , quod Brunum et sectatores ejus excitavit ad illud vitae genus assumendum, quod omitto, quia satis vulgatum est. Non fuit autem hic ordo institutus sub aliqua ex antiquioribus regulis; nec referunt dicti auctores quaenam statuta vel constitutiones ab ipso B. Bruno a principio habuerit, sed solum aedificasse in illa solitudine Carthusiae Ecclesiam, et non procul ab illa cellulas inter se aliquantulum separatas , ne alter alterius quietem et solitudinem perturbaret.

2. Quod ejus institutum.— Unde constat institutum illud ab initio fuisse maxime contemplativum, et proxime accedens ad solitariam, seu eremiticam vitam, quamvis de ceenobitica multum semper participaverit. Subjungit autem Surius haec verba : Atque in iis singulis cellulis bini fratres degebant, et quemadnodum prisci illài Egyptii monachi silentio, orationi, lectioni, cordis puritati, et rerum divinarum contemplationt vacabant ; certis etiam horis operi mununmn, praesertim conscribendis libris iucumbentes , tum ut su inopiee consulerent , tum etiam wt ue quam darent occasiouem illis, qui querunt occasionem sanctum eorum institutum calumniandi, quod nuullam Ecclesiee Dei navarent operam, sed suis duntagat rebus studerent. Et inferius subdit, quod, licet precibus, et vitae puritate ac innocentia multum possent Ecclesiam Dei juvare, tanen sanctissimi patres nostri (inquit), qui Carthnsiane vite prima jecere fundamenta, nihil tale sibi tribuentes, libris scribendis etiam operam dare studuerunt , et ut sui successores id faccrent hortati sunt, ut sallem manibus verlum Dei pradicarent , quando ore non posswnt ; sic enim (ait) loguuntur statula Patrum antiquorum. Unde constat illud institutum quoad substantiam et finem ejus, idem esse cum instituto antiquorum monachorum, principaliter quidem contemplativum , cum ea mistione alicujus externi laboris, vel operis manuum, quae ad levandum fastidium et vitandum otium suftliciat. Nam quod haec opera externa cedant in spiritualem utilitatem proximorum, accidentarium est ad finem illius instituti, in quo etiam per se non est studium litterarum; quando vero contigerit aliquem doctum et eruditum profiteri illam religionem, tunc maxime locum habet, quod surius ait, non repugnare, imo esse consentaneum perfectioni iilius instituti, actionem aliquam seu scriptionem proximo utilem effticere, eo tempore quo alias operi manuum vacandum esset; nam quo actio illa fuerit perfectior, et ex majori charitate, eo erit magis consentanea tali instituto, non tam ex speciali ratione sui, quam ex genesali, faciendi auod melins est.

3. Distinctio ejus ab aliis monachalibus, preser tin abstinentia a carnibus. — Differt autcm haec religio a caeteris institutis monachorum in propris constitutionibus et observantiis, qua: ut verisimile est, ab ipso S. Bruno inchoatae fuerunt, et postea, discursu temporis per Praelatos et generalia Capitula perfectae et consummatae sunt. Inter quas nounullae sunt graviores, et specialiter adnotandae, quia vel nonnullam difficultatem habent, vel singularem rigorem et observantiam ostendunt. Prima est de abstinentia carnibus, quae tanta integritate observatur, ut propter nullam causam vel necessitatem, etiam extremam mortis vitandae, hanc legem transgrediantur; quod an licite facere possint, a Theologis dubitatum est. Quia est contra obligationem naturalem, quam homo habet conservandi vitam, contra quam nulla lex positiva, praesertim humana, obligare potest; imo nec votum jejunandi , vel abstinendi cum tali circumstantia videtur posse obligare, imo nec servari, quia est in discretum, et in detrimentum vitae, quae non est hominis, sed Dei.

4. Primus casus in quo non licel Carthusiano monacho abstinerc a caruibus. — Circa hoc cr- go duo casus distinguendi sunt. Unus est, quando extrema necessitas oritur ex defectu alterius cibi, ita ut sit certum periculum moriendi fame, nisi carnes comedantur; alius est, quando tantum est ordinarium periculum eegritudinis, et medicus judicat esse moraliter necessarium esum carnis ad resistendum eegritudini. In priori casu, censeo nou esse licitum servare tale statutum, propter rationes factas ; et quia in eo casu talis abstinentia nullam habet rationem virtutis ; quia neque ad proprium personale bonum talis abstinentia ad aliquid utilis est, neque ad aliquod bonum commune. Quod enim emolumentum proveniet religioni, ex eo quod religiosus moriatur, ne carnes comedat ? Dices : ipsamet inviolabilis observatio legis est magnum bonum commune ; sicut Machabaei dederunt vitam, ne comedendo carnem suillam, legem violarent. Respondetur : si lex humana praeciperet expresse non comedere carnes etiam in eo casu, iniqua esset et irrationabilis, quia esset legi naturae, et chariiati contraria, et sine necessitate praeciperet prodigere vitam. Unde, quando constitutio simpliciter fertur , non comprehendit casum illum, ideoque tunc abstinere a carnibus non esset servare legem, sed agere contra animam ejus, quae est charitas. Esemplum autem Machabaorum non est ad rem ; quia inillo non erat necessilas naturalis (ut sic dicam) et intrinseca, sed erat violentia in contemptum religionis illius temporis ; in quo casu prodigenda est vita, non per se propter abstinentiam, sed propter confessionem fidei, et honorem religionis. Sicut nunc etiam in extrema necessitate ob defectum aliorum ciborum potest et debet Christianus comedere carnes feria sexta ; si tamen a tyranno cogeretur in contemptum religionis et ecclesiastici praecepii, nec deberet, nec posset, quia consentiret errori ejus.

5. Secundus casus, in quo licel etiam cum periculo vitg. —n posteriori autem casu, hcitum esse existimo observare inviolabiliter illam abstinentiam, non obstante aegritudinis periculo, aut necessitate. Ratio est, quia talis abstinentia potest pertinere ad magnum commune bonum illius religionis, ne illa occasione aperiatur via relaxandi sanctam illam observantiam in tali religione. Nam, ordinarie ac regulariter loquendo, esus carnium non est adeo necessarius agrotantibus, etiam cum periculo mortis. ut, si omittatur, physice, aut moraliter fiat inevitabilis mors ; quia ordina- rie sunt alii cibi, et alia media quibus possit vita, etiam in illo statu, conservari sine laesione, quantum est ex parte cibi. Quamvis ergo in aliquo casu possit necessitas esse major. et vita periclitari abstinendo a carnibus, nihilominus si ea occasione permittatur, necessarium erit arbitrio medicorum talem dispensationem relinquere, atque ita facile ficret extensio ad plures alios casus non adeo necessarios ; hoc ergo ne irrepat, potest essc sufficiens et rationabile motivum, absolute et indifferenter abstinendi a carnibus, etiam in simili periculo, non obstante medicorum judicio, nisi contingat cum hoc secundo casu conjungi priorem. Ut si aegrotus nullo modo valeat aliis cibis uti, sive ob penuriam, sive ob conditionem aegritudinis ; nam tunc fame potius quam aegritudine mori sineretur. Atque ita huic quaestioni respondent Gerson, proprio tractatu de hac re, alphab. 39, lit. E; Major, in 4, d. 38, q. 24; Martinus de Magistris, q. de Abstinentia, et melius Victoria, in Relectione de Temperantia, num. S. et sequentibus. qui, licet in principio sit dubius, et in utramque partem proponat argumenta, tandem in hanc resolutionem inclinat.

6. De observantia clausure eorumdem CarLkusiensium .—Privilegium transeundi ad Carthusiam ob clausuram datum mamime.—Alia ex praecipuis observantiis Carthusianorum est perpetua clausura,de qua inquit Navarrus, Comment. 4, de Regul., num. 30, in hunc modum : Zanc legem clausuree jure communit statutam , aut confirnatam Carthusiani partim statutis, partim consuetudine inviolabiliter osercata udeo auaerunt, uteorum clausura videatur quidam carcer perpetuus. Et ibidem refert particulares constitutiones ejusdem ordinis circa hujusmodi clausuram, quae in summa continent primo, quod Prior Carthusiae, scilicet Generalis, nunquam terminos sui eremi egreditur ; alii vero exire possunt cum licentia Prioris Generalis, et non aliter ; quamvis ex quo incipiunt esse Priores, usque ad Capitulum generale, possint septies exire pro ulilitate domus, et in curias etiam Praelatorum aut prncipium, ad necessaria negotia tractanda. Alii vero privati monachi nunquam egrediuntur, nisi de licentia Prioris Generalis, et necessitate urgente, vel nisi mittantur ad suscipiendos Ordines, vel ad habitandum in alio monasterio sui ordinis, vel nisi eligantar in Superiores, Visitatores, vel ut eant ad Capitulum generale ; vel nisi necessitas belli aut aiia similis cos cogat; ac denique mitti etiam possunt ad grangias seu villas sui conventus, ex 3 part. statutorum antiquorum, S 11. Potest etiam in hac clausura considerari, quod fere majori parte temporis debent juxta constitutiones suas intra cellam manere:; possunt tamen intra suam clausuram statutis temporibus exire; extra clausuram autem et intra terminos sui eremi egrediuntur semel aut bis in hebdomada, non tamen privatim, sed communiter cum conventu, animirelaxandi gratia, cum mensura tamen, et religioso modo in suis constitutionibus praefixo. Unde constat ordinem hunc perfectam satis et ricorosam clausuram servare. Existimoque ratione illius obtinuisse religionem hanc inter alias praerogativam, ut ab omnibus alis transitus ad illam liceat jure communi, in extravag. Fiam ambitiose, de Regular., et fere juxta omnia privilegia religionum ; nam hoc factum videtur propter majorem securitatem, quae, moraliter loquendo, et quantum humano modo judicari potest, major est, ubi tanta clausura et separatio a conversatione secularium servatur ; praesertim cum conjuncta sit cum tanta vitae austeritate, et jugi divinarum rerum contemplatione. Quae omnia sunt etiam aptissima media ad magnam perfectionem consequendam.

7. Qui putent ex vi juris communis licere eliam tramsitum a Carthusia ad aliquam religionem. — Aliqui vero contendunt licitum esse, quantum est ex vi juris communis, transitum a Carthusiensi ad aliquem alium ordinem, ut jam in praecedenti tractatu, lib 3, c. 9, a numero decimo quarto, attigi. Ita censent religiosi Praedicatores in suis constitutionibus, dist. 1, c. 13, 8 4, cum declaratione; et Sylvester, verb. Aeligio, 4, q. 6, refert fuisse Parisiis declaratum, et Navar., cons. 68, de Regularib., juxta primam impressionem , quaestionem movens de transitu Carthusiani ad Ninores, dicit, in foro conscientia posse fieri, si bona intentione, sine scandalo, cum debitis circumstantiis fiat. Ouia, licet jus concedat transitum a mendicantibus ad Carthusianos, non tamen prohibet e converso transitum Carthusiani ad mendicantes ; et alioquin dictae religiones mendicantes reputantur a suis professoribus, et sítrictiores, et perfectiores aliis, etiam Carthusia, ut de sua expresse dicunt Praedicatores in citato loco suarum Constitutionum, et de sua sensit S. Bonaventura, in Quaestionibus circa suam regulam, q. 13, et late Corduba, super regulam S. Francisci, c. 2, q. 17; et senserunt aliqui canonistae, ut intelligi potest exs Joanne Andrea, et Panormitano, in cap. Non est, de Regular.

8. Auctoris judicium.—Sed ego in hoc opcre decrevi religiones inter se non comparare, sed omnes venerari, et singulis tribuere quod jure illis concessum est. Ordini ergo Carthusiae hoc concessum invenio, ut ad ipsamliceat transire a mendicantibus. Quod autem abipsa ad mendicantes liceat transitus, scriptum non invenio in jure , neque in aliquo privilegio specialiter concesso. Dare autem hanc licentiam per illam generalem regulam juris, quod transitus ad arctiorem religionem est licitus, non videtur mihi tutum, quia jus concedens transitum ad Carthusiam videtur supponere illam esse arctiorem, vel saltem aequalem in arctitudine, et securiorem ; tunc etiam quia si transire ad Carthusiam non est retro respicere, ut etiam supponit illud jus, ergo transire a Carthusia ad alias, vel est retrocedere, vel certe non est ulterius progredi ; ergo non licet sine speciali concessione. Tum etiam quia videtur nimius ausus hanc hcentiam dare propter solum privatum judicium de excellentia alterius religionis, praesertim in causa propria. Unde Navarrus, dict. Comment. 3, de Regular., num. 32, concludit a Carthusia ad nullam aliam religionem transiri ; et Major, in 4, d. 38. q. 13, dixit, nullam inter religiones omnes Carthusiam in bonitate et securitate excedere ; quam assertionem prosequitur et declarat late, et cum non positive, sed negative comparationem faciat, tolerari potest. Navarrus vero, cons. 10, de Regular., in prima impressioue, absolute ait Carthusianos notabiliter esse austeriores mendicantibus, etiam Minimis, quos caeteris in austeritate praefert. Quae comparationes verum habent quoad aliquas austeritates exteriores , simpliciter autem privatum judicium dare difticile est.

9. De approbatione lujus veligionis. — Quid de viris in hac religione insignibus. — Ultimo ex dictis constat, satis multumque esse religionem hanc ab Ecclesia approbatam; quando vero haec approbatio ceeperit, interrogari potest. Referi enim Gerson, part. 2, alphab. 39, lit. D, quosdam objecisse ordini Carthusiensium , quod confirmatus non esset; ad quam ipse respondet, primum fuisse approbatam more antiquarum religionum, quia per centum triginta annos antecessit religiones mendicantium, et consequenter etiam praecessit illi juri canonico, quod specialem approbationem scriptam requirit; quare ipso usu, et sanctitatis exempio, et gencrali Ecclesia acceptatione approbata est. Advertit autem Surius, in vita S. Brunonis, Apostolicam Sedem statim ab initio eam complexam fuisse, Brunonemque cum primum monasterium Carthusiae fundasset, vocatum fuisse ab Urbano IT, Pontifice Maximo; et cum illum apud se retinere voluisset Pontifex, scripsisse eumdem Pontificem in favorem monachorum Carthusiae, ut eis eremus illa concederctur, ut in ea secum vitae institutum prosequerentur. Et he (inquit) fuerunt primae littere Romani Pontificis de Carthusiano instituto, quae magno sunt documento, ab ipsis Carthusianae religionis initiis eam a Sede Apostolica approbatam esse. Deinde vero multis aliis privilegiis, ac denique in citato decreto sapius confirmata est. Referunt deniquc Gerson et Major, non defuisse qui perfectionem hujus ordinis diminuere voluerint, eo quod nec plures habeat Sanctos canonizatos, nec multis miraculis fulgeant : quibus ipsi late respondent, haec signa non esse necessaria ad perfectionem, et optimum ac sufficiens esse cxemplum perfectae sanctitatis, praeserlim cum perseverantia tot annorum, in quibus rigor primus illius religionis fere in nullo diminutus est.

PrevBack to TopNext

On this page