Caput 5
Caput 5
An regula s. hieronymi, aut alia monachalis, sub regula augustini militet?
1. De eremitis una ex religionibus mendicantibus hic non agitur. — Praeter religiones monachales, de quibus hactenus diximus, sunt aliquae nunc in Ecclesia, quae, licet profiteantur regulam Augustini, qua antiquior est quam regula Benedicti, nihilominus recentiores sunt; nunc enim non agimus de relizione eremitarum S. Augustini, quam non inter monachales, sed inter mendicantes ponimus. Antiqui autem monachi seu eremitae S. Augustini non retinent nunc eumdem statum, et vivendi modum, quem primitus habuerunt, sed vel ad mendicantium statum, qui longe post Augustinum institutus est in Ecclesia, translati fuere, de quo postea in c. 9 videbimus, vel adjunctis propriis observantiis et constitutionibus, in novos monachales ordines transierunt.
2. Grandimontensis ordinis fundator. — In his ergo imprimis numerari potest ordo ap- pellatus Graudimontensium , qui circa annum Domini 1080, a quodam Stephano Albanensi, viro religioso, inchoatus est. Et quidam referunt eum inchoasse sub regula S. Benedicti; alii dicunt militare sub regula S. Augustini. Mihi de eorum instituto non satis constat, neutrum enim ex dictis declarant antiquiores historiographi, ut videre licet in Vincentio, lib. 25, c. 46; et Antonino, 2 p., tit. 15, c. 21, qui aiunt Stephanum, peragratis multis eremis, et de Canonicorum, et monachorum, et Eremitarum vita, quae imitanda sunt, memoria commendans, in Aquitania, prope Lemovicas, ad montem nemorosum, qui Muretum dicitur , primum monasterium sui ordinis aedificasse. Unde potius significat nullam specialem regulam assumpsisse, sed ex omnibus, quae viderat et expertus fuerat, suum peculiarem vivendi modum instituisse. Unum vero referunt in illo viro specialiter notandum, scilicet, cum Muretum solus pervenisset in locum solitarium, et contemplationi aptissimum, ibi se Deo serviturum omni tempore spopondisse, et cum quodam annulo (ait Antoninus), quem de omni substantia mundi tantum habebat , semetipsum castissimum virginem desponsavit , dicens : Fgo Stephanus diabolo abrenuntio , et omnibus pompis ejus, et offero me, ac reddo Deo Patri , Filio, et Spiritui Sancto ; scribensque professionem suam, posuit super caput suum, fundens orationem ad Jesun Dominum, et matrem ejus Virginem. Qui professionis modus novus est, et singulari Spiritus Sancti instinctui attribui potest ; tamen in rigore illa professio nec fuit qualis nunc est per vota solemnia, neque constituebat verum religiosum , cum vota paupertatis et obedientiae non haberet.
3. Quando coperit hic ordo esse proprie veligio.—Postea vero, cum divulgata ejus fama multi discipuli ad illum congregati fuissent , religiosum monasterium fundatum est, ac tandem annuente etiam Summo Pontifice, tacite vel expresse, propria et perfecta religio esse coepit. Accidit autem ut post mortem Stcphani, fratres S. Augustini litem moverent monachis S. Stephani, contendentes locum illum Mureti ad jus suum pertinere. Illi autem remedium a Deo postulantes, et in Missa humiliter Deo supplicantes, vocem hanc audierunt, In Grandi monte, in Grandi monte; et ita in locum ullum, et monasterium totum, et corpus fundatoris transtulerunt.
4. Non videtur institutus sub regula S. Augustini. — Ex qua historia, qua communis est, duo colliguntur: unum est, unde sit hic ordo Grandimontensis vocatus; aliud est, non esse admodum verisimile, Stephanum fuisse monachum S. Augustini in aliquo conventu, qui antea fundatus esset in loco illo Mureti, quia nulla mentio talis conventus est in historiis, sed solum de lite mota a fratribus Augustinianis , qui fortasse in aliquo vicino monasterio vivebant, et jus aliquod in solum illud, quamvis sylvestre et desertum praetendebant , praeterquam quod id repugnat modo professionis superius relatae. Unde etiam non est verisimile sub regula S. Augustini hunc ordinem fuisse fundatum, alioqui in illo principio potius habitus fuisset ut reformatio ejusdem ordinis, quam ut ordo diversus, neque esset tanta occasio contentionis, praesertim si reformatio ex eisdem fratribus facta fuisset, ut Fr. Hieronymus Romanus vult.
5. Nec sub regula S. Benedicti, sed denuo instar Carthusie. — Neque etiam invenio fundamentum ad asscrendum, institutum esse sub regula S. Benedicti, vel sub aliqua alia antiquiori; sed verisimile est. sicut religio Carthusianorum cum propriis statutis absque alia regula eodem fere tempore fundata est, ita et hunc ordinem invenisse proprium vivendi modum. Qualis autem hic fuerit, in particulari nobis non constat, sed solum esse ordinem monasticum, contemplationi et psalmodiae deditum, cum magna solitudine et austeritate corporali, cum magnis jejuniis, etiam in pane et aqua '. Et de fundatore specialiter refertur , quod incedebat indutus lorica ferrea contra carnis tentamenta : quem morem in totum ordinem introductum tuisse quidam aiunt?. Refert item Platina, in Joanne XXII, alias XXIH, Pontitficem illum, ordinem hunc aliquantulum jam labefactatum instaurasse, et additis quibusdam instititutionibus in meliorem formam redegisse. Hujus vero ordinis nulla habemus in Hispania monasteria ; an vero in Gallia duret, vel in alias provincias propagatus fuerit, incerium habeo.
6. De ordine Pramonsiratensiwn, ea vegula S. Augustini descendente. — Secundo loco possumus in hoc ordine ponere ordinem Praemonstratensium, nam illum monachalem vitam nunc profiteri, et habitum portare manifestum est, et regulam S. Augustini profiteri. Coepit autem hic ordo anno 1120, quamvis in hoc nonnulla sit ditferentia inter auctores, ex quibus quidam aiunt fuisse approbatum a Paschali IT, alii a Gelasio H, alii vero ab Innocentio II. Primum autem hujus religionis fundatorem omnes referunt fuissc Nortbertum, virum nobilem , Lotharingia oriundum, qui, factus presbyter, et habitu paupertatis assumpto, ac nudis pedibus incedens, praedicare coepit verbum Dei, et a Gelasio Papa H licentiam et auctoritatem illud munus praestandi obtinuit. Postea vero Calixtus Papa eum Lugdunensi Archiepiscopo commendavit, cujus auctoritaie in quodam loco Premonstratum dicto vitam solitariam agere coepit. et postea tredecim socios cangregavit, et cum eis secundum canonicae institutionis normam, et regulam S. Augustini, religiosam congregationem inchoavit; postea vero quadraginta clericos cum multis laicis secum jam habens, professionem omnes fecerunt juxta institutionem Apostolicam, et regulam B. Augustini, et ad voluntariam paupertatem caeterasque religionis observantias eos instituit; et adeo sancte vixit, ut intra breve tempus in longinquas regiones Angliae, Hispaniaes, Burgundiae, propagata fuerit ejus religio. Quae omnia sumpta sunt ex his, quae referunt Surius, die 6 Junii ; et Antonin., 3 p. tit. 15, cap. 19, et tit. 17, c. 1, 83; Vincentius, et alii. Ex quibus videtur colligi ordinem hunc in principio fuisse Canonicorum regularium reformatorum, quamvis non constet an in principio usi fuerint hi religiosi communi habitu Canonicorum regularium, vel aliquo proprio habitu monachali. Nunc vero hujusmodi habitum deferunt, praesertim in Hispania ; in aliis vero provinciis Canonicorum rochetum, seu lineam vestem albam deferre dicuntur, quia juxta sua statuta possunt in hoc consuetudini uniuscujusque regionis sese accommodare. In reliquis nihil habet speciale haec religio ; nam ex institutc contemplativa est ; nullam vero specialem austeritatem profitetur , sed constitutiones habere dicitur ordini Canonicorum regularium accommodatas, seu similes.
1. Ordo uuncupatus S. Hieronymi ab Augustini regula derivatus. — Tertio ac praecipue possumus hoc loco numerare ordiucm Eremitarum S. Hieronymi, sub quo patrono, tam in Hispania, quam in Italia, ordo monachalis invenitur, non tamen constituunt unum corpus religionis, neque secundum eamdem regulam profitentur, quamvis ex eadem radice prodiisse videantur. Coepit ergo haec religio in Hispania, in eo loco in quo nunc situm est monasterium S. Bartholomaei, quod ab oppido vicino de Lupiana dicitur. Circa annum enim Domini 1370, nonnulli viri eremiticam ct austeram vitam agentes ibi congregari coeperunt, cumque et numero et vitae sanctitate augerentur, tandem religionem fundare decreverunt, ad quod obtinendum, praecipuum quemdam ex sua Societate virum, frairem Petrum Fernandez appellatum, Romam miserunt, qui a Gregorio XI confirmationem oblinuit, et simul cum socio in manibus Ponüficis professionem emisit, et in Hispaniam rediens aliorum fratrum professionem recepit, et propterea nonnulli hunc Petrum Ferdinandum hujus ordinis fundatorem vocant. Nam, licet D. Hieronymi appelletur, certum est non fuisse ab illo fundatum, quia fere per mille annos Hieronymus praecessit, quibus omnibus non legimus fuisse in Ecclesia aliquem ordinem S. Hieronymi nuncupatum.
8. Cur S. Hieronymi vocetur , quorumdam ratio. — Refelluntur. — Cur autem hic ordo Hieronymum patronum habeat, et non potius Augustinum, interrogari potest, quia ab Augustino habet regulam quam a Gregorio XI accepit, ut secundum eam religiosi profiterentur, ab Hieronymo autem nihil peculiare habere videtur. Dicunt aliqui, Hieronymum hunc ordinem, vel omnino similem, Bethleem fundasse, et aliquo tempore conservatum esse, postea vero interiisse, et ab his religiosis excitatum esse; et ideo Hieronymum tanquam fundatorem recognoscere. Verumtamen, quamvis ex ipso Hieronymo nobis constet et monachum fuisse, ei monasterium aedificasse prope Bethleem, ut ipse refert in ep. 26 ad Pammachium, circa finem: Nos (inquit) in ista provincia exedificato monasterio, tantis de toto orbe confluentibus obruumur multitudine mouachorum, ut uec coeptum opus deserere, nec supra vires ferre valeaanus. Et in ep. 27, quae est epitaphium Paulae, mentionem facit monasterii virorum, quod ibi ejus sumptibus sustentabatur, praeter tria monasteria virginum. De cellula etiam in qua manebat in Bethleem, mentionem facit epist. 61, et in lib. de Nominib. Hebraicis, et multis aliis in locis ostendit semper monasticam et eremiticam vitam affectasse, praesertim ep. 4. Quod vero peculiare institutum religiosum instituerit, aut quod regulam aliquam religiosam, vel peculiarem habitum ordinaverit, vel quod post mortem suam pro aliquo tempore habuerit proprios aliquos sui instituti imitatores, sub ejus titulo seu ducatu, affirmari non potest, quia nullum habet in antiquitate fundamentum.
9. Aliorum placitum etiam rejicitur, et verisimilius judicatur. — Alii vero dixerunt, D. Hieronymum apparuisse primis eremitis hujus ordinis in eo habitu quem nunc ipsi gestant, et inde et nomen et habitum accepisse. Sed in nulla historia fide digna hanc revelationem invenio, ut factam esse affirmare possim, quamvis non negem accidere potuisse. Probabilius ergo est, illos primos fundatores ex peculiari affectu et devotione ad D. Hieronymum , illum in patronum accepisse, et quia maxime studuerunt imitari monachalem et solitariam vitam, quam ipse exemplo et scriptis plurimum commendavit.
10. Deejus inceptione variis in provinciis. —Hinc factum est, ut aliquo tempore post institutionem hujus ordinis in Hispania, nonnulla mutatio circa ejus regulam intentata fuerit. Nam tempore Martini V, religiosus quidam ejusdem ordinis, quem aliqui Petrum de Olmedo vocant, regulam monachorum composuit, vel potius ex scriptis Hieronymi concinnavit, ut qui ejus ferebant nomen, illam profiterentur. Quae regula in 9 tomo operum Hieronymi habetur; auctorem autem ejus Lupum de Oliveto nominat ibi Marianus Victor, et ibidem refertur approbatio Martini V. Congregatio autem hujus ordinis in Hispania noluit eam mutationem admiitere. sed primam institutionem ac regulam retinuit. Ea vero occasione ortus est in lItalia similis ordo D. Hieronymi, industria et auctoritate praedicti Petri, seu Lupi, aut fortasse Petri Lupi, qui sub regula a se collecta, et a Martino V approbata, monasteria coepit aedificare in Italia, quae postea multiplicata fuerunt. Et licet aliquando intentatum fuerit congregationem Hispanisae et Italiae in unam cogere sub uno Generali, nunquam tamen obtentum est, et ita relictae sunt tanquam religiones distinctae; ambae vero monachales sunt, multumque similes in instituto, et in habitu, nonnihil tamen differunt, sed praesertim in regula. Secus vero accidit in Castella et Lusitania; haec enim religio eodem tempore, quo in Castella orta est, coepit etiam in Lusitania habere monasteria, opera cujusdam religiosi, quem virum sanctum fuisse, et Franciscum Vascum fuisse appellatum, historiae referunt. An vero ille fuerit socius aut discipulus Petri Fernandez, et aliorum eremitarum S. Bartholoma , necne ; item an in principio monasteria Lusitaniae et Castellae habuerint inter se unionem et subordinationem, mihi non constat. Solum est cerium eamdem regulam Augustini, eumdemque finem ac vitae modum, et sub eodem inter se habitu professam semper fuisse. Et ita, licet antea diversas congregationes sub distinctis Generalibus constituerent, facile potuisse postea in eamdem coalescere, et unum communem Generalem eligere, ut nunc faciunt.
11. De ejusdem instituto et observantia. — De toto ergo hoc ordine, certum est unum esse ex praecipuis monachalibus, qui contemplativam vitam principaliter profitetur, maximeque excellit in cura divini cultus et caeremoniarum ecclesiasticarum, et in choro et psalmodia, cum magna quiete, ac devotione, ac temporis diuturnitate. Est etiam valde observans in clausura, et silentio, et in victu et vestitu sufflicientem observat non solum religiosam modestiam ac mediocritatem, sed etiam austeritatem. De quibus rebus omnibus praeter Augustini regulam, habet] proprias constitutiones suo instituto optimas, et accommodatissimas, in quarum observatione peculiarem curam et rigorem profitentur. Et hinc fit, ut haec religio in sua prima institutione et observantia fere semper duraverit, habueritque multos viros religione insignes. Gaudet etiam multis privilegiis Pontificiis vel propriis, vel per aliorum communicationem. Circa quae omnia nihil occurrit peculiarem habens dubitationem, aut declarationem postulans.
12. Qui sint alii ordines ejusdem nominis S. Hieronymi, sed tamen diversi. — Solum superest annotandum, praeter hunc ordinem S. Hieronymi , quem suo modo per Italiam diffusum esse diximus, esse alios in eadem Italia, qui ejusdem nominis S. Hieronymi nuncupantur. Unus dicitur Jesuatorum S. Hieronymi , à Joanne Columbino Senensi fundatus, et ab Urbano V, Pontifice Maxime, anno 1467 approbatus fuit. In multis autem differunt hi religiosi a nostris Hieronymianis. Primo, in regula, nam, licet in principio receperint regulam Augustini, postea dicuntur accepisse propriam a quodam suo religioso, Episcopo electo, cum approbatione Pontificis. Secundo, in habitu, nam utuntur caputio quadrato a cervice ad humeros dejecto, et pallio canusino; tertio, maxime distant in vitae instituto , quia sacris non initiantur ; unde nec chorum, nec alia sacra ministeria profitentur, sed aliis precibus more laicorum, Orationem Dominicam, et Angelicam recitando occupantur, et more antiquorum monachorum manibus laborant, et inde sustentantur. Unde constat hujusmodi religionem proprie monachalem esse, et in ea vestigia quaedam antiquitatis conservari, quod Ecclesiae Christi valde utile est. Pius autem V, ut supra, lib. 1, c. 8, dixi, inter mendicantes etiam numerari voluit, quia non repugnat monachalem ordinem esse mendicantem , quoad paupertatem et privilegia. Aliae vero duae congregationes, quae sub nomine Hieronymi in Italia militant, ad hunc locum non spectant. Nam una earum quae dicitur Petri Pisani, ex institutione sua non est vera religio ; quia nec vota substantialia in ea fiebant, nec regula aliqua approbata servabatur. Aliqui tamen referunt Pium V fecisse, ut sub regula Augustini omnes hujus instituti professores tria vota emitterent. Ahi dicunt Pium V hoc intentasse, sed, morte praeventum, non potuisse perficere !. Altera vero familia, quae vocatur S. Hieronymi in Fesulanis, licet dicatur esse religio approbata a Gregorio XII, magis tamen accedit ad religiones mendicantes, quam monachales, ut intelligi potest ex Paulo Morigia, in sua historia religionum.
On this page