Caput 6
Caput 6
Utrum religio praedicatorum una sit ex mendicantibus, quamque originem et institutionem habuerit?
CAPUT VI. UTRUM RELIGIO PRAEDICATORUM UNA SIT EX MENDICANTIBUS, QUAMQUE ORIGINEM ET INSTITUTIONEM HABUERIT?
1. Ordo servandus circa religiones mendicantes. — Post religiones monachales dicendum sequitur de mendicantibus, quae post illas inceperunt; et licet in multis cum illis conveniant, ab eis differunt, ut diximus, tam in fine, quam (quod consequens est) in multis observantiis, et conversatione vitae : multumque participant de clericorum statu ac ministeriis; et ideo veluti mistae et mediae inter monachales et clericales religiones censeri pos- sunt. Incipimus autem a religione Praedicatorum, non quia instituamus dignitate vel antiquitate eam aliis praeferre (has enim comparationes omnino in hoc opere vitamus, quia non sumus inter eas judices constituti), sed quia in jure hoc ordine ponuntur: Praedicatorum, Minorum, Augustini, et Carmelitarum, c. unico, S Sane, de Relig. domib., in 6; et in Motu proprio Pii V, edito anno 1567, qui incipit Romanus Pontifez, tam universalis, etc.; et rursum altero incipiente Apostolice Sedis benignitas. Hunc ergo juris ordinem sequemur, quia hoc etiam juri magis consentaneum est, ut notavit Glossa, in c. Cum dilecta, verb. ransponentes, de Rescriptis; Felin., in rubric. de Majorit. et obed., n. 5 et 6. Cur autem jura hunc ordinem servaverint in his religionibus numerandis, statim in n. 3 attingemus.
2. De fundatore religionis Praedicatorum.— Haec igitur sacra religio auctorem habuit magnum Ecclesiae propugnatorem, S. Dominicum, cujus vita et sanctitas potissima est, et a gravissimis viris late conscripta. Inter alia vero videri possunt praeclarae hujus viri sanctissimi praerogativae in ejus ordinis constitutionibus, d. 1, c. 15, lit. E, in Declarationibus. Initium autem ejus fuit tempore Innocentii IH, et Concilii Lateranensis sub illo celebrati, anno Domini 1245, ad quod B. Dominicus cum Episcopo Tolosano accessit, ut cum Summo Pontifice sui instituti rationem communicaret, ejusque approbationem et confirmationem ab eo obtineret. Pontifex autem, quamvis de Dominico summam opinionem haberet , ejusque cogitationes, ac desideria valde probaret , quia tamen res nova videbatur et difficilis, maturius de illa deliberandum censuit; remisitque S. Dominicum, ut cum sociis suis aliquam ex regulis approbatis eligerent, ad quam suum institutum, et vitae rationem accommodaret ; atque ita benedictionem suam et approbationem postea obtineret. Quod vir sanctus intra breve tempus perfecit, et regulam D. Augustini elegit cum Consensu sociorum: quibus etiam (ut historiae !) tunc placuit adjungere constitutiones aliquas ex Praemonstratensi ordine desumptas, quae maxime ad rigorem vitae, et observantiam religiosam pertinebant. Qua deliberatione ac institutione facta, Dominicus hRomam rediit, de promissione Pontificis certus, ut confirmationem ejus obtineret.:Invenit au- tem Innocentium jam defunctum, et Honorium IlI in Sede constitutum, apud quem non minorem gratiam invenit, statimque sui desiderii complementum accepit.
3. Ejus approbatio inter primas solemnes. — Atque ita ejus ordo approbatus fuit ab Honorio, in initio Pontificatus sui, anno Domini 1216, solemni ritu, et litteris expeditis in haec verba: Honorius Hpiscopus, etc. Nos attendentes fratres ordinis tui futwros pugiles fidei, et vera mundi lumina , confirmumus ordinem tuwn cum ommibus castris et possessionibus habDitis, et habendis, et ipsum ordinem , ejusque possessiones, et jura sub nostra gubernatione et protectione suscipimus. Unde hoc videtur esse unum ex propriis privilegiis hujus religionis, quod prima fuerit inter religiones omnes, quae similem approbationem solemnem, et authentice scriptam statim in ortu suo obtinuerit, ut affirmat Pius V, suo Motu proprio 69, Divina disponente, dicens , sacrum ordinem Praedicatorum inter mendicantes ordines primo fuisse ab Ecclesia approbatum et confirmatum. Ante Concilium enim Lateranense non erat adeo usitatum in Ecclesia similem approbationem expectare, ut in superioribus vidimus; sed necessitas ejus ab eodem tempore Innocentii IlII, et in eodem Concil. Lateranensi indicta est, et praeceptum latum , ne quis deinceps novam religionem inveniret, cap. ult., de Religios. domib., scilicet absque speciali et expressa Summi Pontificis approbatione. Et quamvis ante illud Concilium B. Dominicus et Franciscus de suis religionibus instituendis tractarent, tamen, eodem spiritu moti, et quia fortasse jam tuncreligiones non ita approbatae minus bene audiebant, uterque ad Innocentium HI pro hujusmodi confirmatione obtinenda accessit ; sed antecessit Franciscus, quia, licet esset religione et eetate junior, patria erat propinquior, ut Antoninus notavit, 3 p., tit. 23, c. 1. Prius ergo approbationem obtinuit, sed solo vivae vocis oraculo; nam approbationem solemnem habuit multo post ab Honorio III, anno 8 sui Pontificatus, et 1223 Incarnationis Dominicae. Ob hanc ergo causam dicitur ordo Praedicatorum primo appcobatus et confirmatus; tali scilicet modo, et ritu solemni. Atque ratione hujus solemnis approbationis verificantur, quae de prioritate temporis ordinis Praedicatorum afferuntur in ejus Constitutionibus, d. 1, cap. 15, lit. L, in declarationibus.
4. Dicta Praedicatorum religio est perfecta, etiam quoad formam cite , ez activa, et con- templativa miste.—Unde constat primo hunc ordinem esse veram et perfectam religionem; nihil enim ex omnibus, quae diximus necessaria essc ad hunc statum, in eo desiderari potest. Dico autem esse perfectam , non solum quoad ea quae sunt de substantia talis status, quod est per se notum, sed etiam quoad gradum sen excellentiam instituti ; quod, ut saepe diximus, ex finis nobilitate, et mediorum ad illum assequendum aptitudine dignoscitur. Et quidem finis is est, quo excellentior religioso statui praefigi non potuit (propria, scilicet , cujusque religiosi spiritualis perfectio, et proximorum aeterna salus), ut facile intelligitur ex iisl, quae superiori libro, c. 6, a n. 8, cum D. Thoma et aliis plerisque ostendimus; et tractatu sequenti, lib. 1, c. 7, a n. 3, ex eodem fundamento, seu excellenia finis, iterum circa Societatem docebimus.
5. Salus proximorum videri unicum ordinas Praedicatorum finem. — Est autem hoc salutis animarum propositum adeo ingenitum huic sacro ordini, ut videri posset in hune soium finem institutus. Primo, quia B. Dominicus hinc plane sumpsit occasionem illius instituendi, quod videret Christi Ecclesiam a desertoribus haereticis magna in dies pati deirimenta. Secundo, quia Pontifices dictum ordinem vel primum approbantes, vel deinde approbatum confirmantes, nomen Preedicatorug ( quod munus proximi bonum respicit ) appropriate donarunt; ut in prologo ipsarum constitutionum, et latius in earum declarationibus, dist. 1, c. 15, lit. L, refertur. Eumdem quoque ordinem variis privilegiis munierunt Pontifices , hoc allecti motivo, quod ad predicondi officiwm fratres destinarentur. Unde hujus finis, tanquam unici, mentio fit in bulla confirmatoria, et in dicto prologo Constitutionum, n. 3, his verbis: Ordo noster specialiter ob praedicationem , et animarum salutem ab initio noscitur institutus, et studium nostrum hoc delet principaliter attendere , ut promimovum aenimabus possimus utiles esse.
6. Vera resolutio. — Sed revera magna esset perversitas, propria neglecta, alienae saIutis finem intendere, utpote contra debitum charitatis ordinem, ut ex propria materia constare potest. liem, quia amor proximi ex Dei amore, in quo propria consistit perfectio, quodammodo resultat. Qua ergo ratione salus proximi promoveretur, absque amoris Dei intentione ? Ad haec, omnis vera, approbataque religio. qualis est haec, de qua loquimur, primario ordinatur ad perficiendos subditos, sive ad alios etiam perficiendos extendatur, sive non. Praeterea multa in hac religione exercitia, media sunt ad perficiendos ipsosmet religiosos ordinata; ut oratio, jejunia, austeritatesque aliae, de quibus statim; non ergo aliorum salutem, praetermissa propria perfectione, tanquam finem unicum sibi proposuit. Denique hoc ipsum aperte satis dicitur in ipsarum constitutionum declarationibus, dist. 1, c. 15, lit. C, ad illa verba: Pecmitto, cic , ubi exprimitur finem religionis (utique quoad suos) esse charitatis perfectionem.
7. Dilutio eorum, quae n. 5, sunt allata. — Quae autem in contrarium allata sunt, id tantum probant, salutem proximorum esse finem principaliter intentum in hac religione, ab caque impense procurari, non tamen qui excludit finem etiam principalem perfectionis propriae, ita ut ambo unum totalem conflent : quod etiam de nostra Societate in sequenti tractatu, lib. 1, c. 2, disseremus; ubi simul declarabimus quid in hoc fine peculiariter vindicet, ad sui distinctionem ab aliis religionibus, qua illum quoque totaliter sibi praefixerunt. Similiter, quod ad Predicatorum nomen attinet, novum non est, appellationem accipi aliquando ab una tantum parte, ac magis particulari finis, quam sit propria perfectio, quae (ut diximus) communis est omni religioso statui. Et in materia propria exemplum suppetit. Nostra enim religio ideo ab Apostolica Sede Societatis Jesu uomine fuit donata, quoniam ipsi Christo in salute animarum multis modis cooperatur. Unde nuncupatio haec voce quidem diversa est, re autem ipsa, praedicandi munus, quod pro haereticis reducendis a S. Dominico opportunum ac sufficiens judicatum est, complectitur, et ad minora alia, sed non minus fructuosa, rudiorum instruendi ministeria extenditur. Cum tamen S. Ignatius partem alteram finis, propria, nimirum, perfectionis cujusque nosirum explicite proposuerit in constitutionibus. Non ergo nomen Preedicatoris, aut S' ocietatis Jesu, aut simile aliud, proximorum salutem respiciens, propria salutis ac perfectionis finem excludit.
8. De castitatis custodiendae cura. — Jam, quod ad media praedicto fini idonea spectat, si consideretur pars illa finis, quae est propria perfectio, constat in hac sacra Praedicatorum religione non desiderari. Imprimis enim de tribus substantialibus votis ordina- riis, manifestum est perfecta satis in ea nuncupari. Non enim partialem castitatem, ut militares aliquot religiones, sed omnem omnino materiam complectentem Praedicatores profitentur. Sed quia id etiam vulgare est alicui religioni militari, nedum reliquis non militaribus, in cura certe praedicti voti observandi non vulgaria media adhibent. Hic enim ordo est imprimis de B. Virgine, qua plane omnigenae castitati studiosissime patrocinaiur, singulariter bene mcritus ; quippe cujus fundator S. Dominicus receptissimam in Ecclesia devotionem, Rosarium Virginis introduxerit ; atque etiam ut n. 12 referam, veslis formam ab eadem D. Virgine acceperit, quae candore suo puritatem , nigrore autem poeenitentiam, quae puritatem fovet, significabat. Abstinentiam quoque perpetuam a carnibus, atque etiam a eaena non minore parte anni, statuto praescripsit. Cura denique honestalis et decentiae in cubando, ac diligens communis dormitorii clausura de nocte, in eisdem statutis praetermissa non est, ut patet in d. 1, c. 9 et 10. Satis igitur perfecte pro hujus voti observatione, media providit Dominicanum institutum. Adde religionem hanc sacrae docirina, tam scholasticae quam positivae, studiis esse deditissimam, quae quanitopere a lapsibus contra castitatem avocent, ex D. Hieronymo, et ex ipso experimento didicimus, quemadmodum scite consideratum est in dictis declarationibus, d. 2, c. 14, n. 1, lit. A.
9. De geupertatis rigore. — Quod atünet ad paupertiatem, si ad eos stimulos attendamus, quos ad illius rigorem sensit ejusdem ordinis fundator Dominicus, nihilo minores apparebunt, quam rigoris illius, quem S. Franciscus unice coluit. Nam licet a principio s. Dominicus ac tota familia, more Canonicorum regularium, quoad habitum ac bonorum dominium in communi viverent, ut lib. 1, c. 8, n. $, attigimus, non multo post S. Francisci exemplo (ut ejus annales tradunt) in primo generali Capitulo, cui praefuit, omni prorsus dominio, etiam in communi renuntiatum est, ac bona eo usque possessa, qua donatoribus, qua sui ordinis, qua Cistertiensibus quoque monialibus relicta fuere. Quin etiam in eodem generali capitulo institutum est, ut soli calices ad sacrificandum admitterentur ex argento ; ut non nisi ex vili, sed mundo panno, sacra vestes conficerentur. Lecti praeterea ac vestitus ratio satis parca describitur in citato c. 9 et 10. Denique circa iabitationum paupertatem, in d.2, c. 1. n. 3, ita decernitur: Afediocres domos, et husniles fratres nostri halbeant, uec permiltantur curiositates, superfluitates, etc., que pavpertatem nostramn deformant.
10. Is rigor dispensatur ad communes reditus. — At enim quod ad communes reditus attinet, quoniam cxperientia monstravit varia ordinis detrimenta, praesertim in studiis litterarum, ad finem illum praedicationis, ac salutaris doctrina adeo necessariis, judicatum est conducere omnino, ut rigor ille ex ea parte remitteretur. Quare etsi neque ad mitiorem regularium Canonicorum habitum (in eum, quem B. Virgo designarat, jam antea commutatum), neque ad amplas admodum possessiones sit factus regressus, attamen anno 1475, a Sixto IV est obtenta dispensatio, quam postea Concilium Tridentinum omnibus, praeter Minores, religionibus indulsit, ut reditus in perpetuum habere liceret in communi. Nimirum intellexerunt illius Capituli Patres, ut videre est in declaratione citata, n. 3, lit. H, paupertatem non esse ipsam religiosam perfectionem, sed ejus instrumentum, sive medium; ideoque pro exigentia finis a religione intenti esse attemperandum ; quemadmodum etiam S. Thomas 2. 2, q. 188, art. 7, copiose disseruii; de quo iterum in sequenti tractatu, lib. 1, c. 9. et lib. 4, c. 4, circa Societatis nostrae paupertatem, rigoresque alios, sermo redibit. Hic vero declarandum esset pro mendicitate hujus religionis, cum ex non mendicante a principio facta sit mendicans ob renuntiationem redituum in communi, post regressum tamen ad reditus non amiserit rationem religionis mendicantis. Sed haec dubitatio tractando divisionem religionis in monachalem et mendicantem expedita manet lib. supcriore, in c. , an. 8.
11. De obedientiee amplitudine. — Denique obedientiae votum satis arduum est in hoc sacro Praedicatorum ordine; de quo declaratio c. 15, lit. K, in dist. 1, ita habet : Declaramus, quod religiosus non teneatur obedire Prelato in iis que sunt contra precepta De; et Ecclesie. etc. In dubiis autem tenentur omnes obedire. Unde a contrario palam intelligitur extendi ejus voti materiam ( saltem post dictam declarationcm ) ad id omne quod culpam non devolvit, quod tamen justa propriam regulam et institutum limitandum est, ut infra, in sequenti tractatu, agendo de obedientia Societatis, latius explicabimus. Ut autem omittam, satis arduum est institui hunc ordi- nem peculiariter ad reducendos haereticos; quia ea de causa ad conversandum inter illos, non sine vitae discrimine, utpote fidei Catholicae hostes, est expositus. Sed et subjectionis non minimae indicium illud est, non posse quemlibet religiosum a correetione, quantumvis rigida, si regularis sit, appellare ad Superiorem, etiam intra religionem, prout in Constitutionibus , d. 2, c. 8, n. 5, disponitur; et in declarationibus ejus loci latius habetur. Atque haec, de mediis quae ad substantialem perfectionem ordinantur, sint satis.
12. De accidentariis mediis ad finem assumptis. — Quot et quales inde prodieriut religiosi.—De mediis accidentariis, regula scilicet et observantiis aliis, sunt, qui ex Carthusiensium ordine sumptas fuisse credant, fortasse quod in externo habitu aliquam praeferant convenientiam ; et a carnibus tota vita, ut diximus, ex statuto abstineant. Id tamen minus probabile apparet, ex declaratione ad c. 15, n. 1, ht. E, in dist. 2 Constitutionum, ex historia Fr. Ferdinandi de Castillo, lib. 1, cap. 33, ubi a B. Virgine designatum fuisse Praedicatoribus habitum refert. Itaque delegit sibi B. Dominicus imprimis probatissimam sancti Augustini regulam, ut patet in forma ipsa professionis proposita in d. 4, c, 15, initio, additis ad finem quasi specificum novi ordinis constitutionibus accommodatis, de oratione, de abstinentia, alüsque corporis austeritatibus, quas jam diximus, et amplificat etiam Castillo, lib. 1, c. 60. De studiis denique sacrae doctrinae ac profanae quoque ad illam capessendam requisitae, quorum quidem studiorum curam et providentiam quantam habuerit S. Dominicus, satis describitur in distinct. 2, c. 14, per totum, juncta declaratione. Satis etiam probavit eventus, cum ex eo ordine, tanquam ex Trojano equo, vel potius arce instructissima ad destructionem munitionum, ut Paulus loquitur, ab Ecclesiae hostibus oppositarum , prodiverint strenui propugnatores fidei, quam vel editis libris illustrem fecerunt. Inter quos S. Thomas, tanquam inter reliqua minora lumina fulgentissimum astrum, longe lateque coruscat !. Vel ab ea deerrantes revocaverint, vel certe in pertinaces, a Sede Apostolica Inquisitores delegati adnimadverterunt , quam denique nobili martyrio fuerunt testati. Sed piget omnium catalogum texere , cum facile constare possint ex ipsius ordinis munumentis ; imo et constare quot et quales prodiverint Ecclesiae Praelati , Sacri, ut vocant, Palatii magistri, monarcharum Hispaniae confessarii, quot in celeberrimis Academiis professores primarii, ut facile credas, omnia haec jure pene haercditario huic illustri ordini obvenisse; adeo ut per annos non paucos rari fuerint in reputica litteraria alicujus nominis viri in doctrina sacra conspicuit, qui Dominicanae familiae non essent alumni.
13. Ex hoc ordine duo alii fhwerunt. — Praeter hanc regulam, sub qua ipse B. Dominicus sanctissime vixit et obiit, instituit duos alios religiosae vitae ordines : unum pro sororibus, quem sanctimonia aeque ac generis claritate non paucae feminae decorarunt , ut videre licet in ejusdem religionis annalibus; alterum pro fratribus ei sororibus, primo quidem de militia Christi nuncupatis, eo quod ad bona Ecclesiae, ab injustis per id tempus invasoribus tuenda instituerentur ; postea vero, tanta contra Ecclesiam cessante injuria, nuncupatis de Poenitentia, seu de Tertia Regula. Quod vitae genus, licet ad essentiam religiosi status non pertingat, ut ex ipsa regula intelligitur, atque etiam ex similibus S. Francisci et S. Augustini Tertiariis constat , attamen a Sede Apostolica variis priyilegiis fuit communitum; et tandem, ipsis ejus professoribus supplicantibus ab Innocentio VH et Eugenio IV tanquam pium et laudabile confirmatum. Vide, si placet, tractatum de initio, seu fundatione hujusce confraternitatis, qui cum ipsis Praedicatorum constitutionibus circumfertur, et citatum Ferdinandum de Castiilo, lib. 1, c. 49.
14. Concluditur instituti Praedicatorum perfectio. — Non potest igitur praedictum ordinis Praedicatorii institutum non esse perfectissimum, ac in supremo gradu statuum religiosorum numerari, cum talem finem taliaque media amplectatur; totque ac tam ingentes fructus in Ecclesia Dei produxerit ?. Et (quod in minimis laudibus ponendum non est) cum acerbis odiis sit impugnatum ab esternis, a domesticis discolisque religiosis turbatum, et nonnunquam ab ipsa Sede Apostolica privilegiis exauthoratum , inconcussum nihilominus hucusque perseveravit.
15. Observatio prima circa idem institutum. — Secunda. — In ipsis porro constitutionibus observandum primo, eas ex vi sua ad nullam culpam obligare , ut passim in eisdem exprimitur et declaratur. Exceptio vero de contemptu, quae in eis fit, late discutitur superiori tractatu, lib. 1. c. 4. Secundo, declarationis illius, quae in dist. 1, c. 15, n. 1, lit. I, S Praterea, habetur, ordinem Praedicatorum praestare inter alios ratione majoris arctitudinis, et asperitatis , quod sit arctior omnibus veligionibus mendicantibus ob parcitatem cibi, et longiora jejunia ; hujus, inquam, declarationis sensum esse, hanc unam esse ex arctioribus religionibus secundum quid, non universim ; cum probatio illa de parcitate cibi, et longis jejuniis non amplius conficiat. Aliae enim sunt austeritates apud mendicantes etiam religiones, quibus ( ut pure monachalem Carthusiam, de qua citata declaratio id non inficiatur, et aliis fortasse concedet ) asiringuntur et commendantur, pedum scilicet nuditas, vestitus simplicitas et asperitas, numerus praeceptorum gravium non exiguus, et similes, quae in ordine Minorum vigent. Praeterquam quod religionis arctitudo ex aliis observantiis eo difficilioribus, quo interioribus, maxime est metienda, ut tractatu sequenti, lib. 1, c. 9, uberius ostendemus.
16. Tertia. — Tertio observandum declarationem alteram indefinite prolatam, eod., c. 15, lit. A, nimirum professionem solemnem facere religiosum, esseque obligationem absolute factum, ut vera sit, necessario intelligendam esse de obligatione absoluta ex parte vovenlis, ut sumi potest ex iis qua sequenti tractatu, lib. 3, per tria priora capita late prosequemur. Quod autem sensus hic sit, sufficienter colligitur ex similitudine homagii ibidem allata; hoc enim acceptantem non obligat, sed dantem. Similiter, quod in littera K subjungitur , professionem religiosam ab omni voto simplici liberare, non procedit de iis simplicibus, quae Societatis scholares post biennium novitiatus emittunt. Constat siquidem, ut sequenti tractatu dicemus, dcnec talia vota ab ipsa Societate, aut a Pontifice relaxentur, validam ubivis, praeter Carthusiam, professionem ab eis emitti non posse. In hoc enim, sieut in plerisque aliis praerogativis, ea vota fuerunt a Pontificibus solemni professioni aequiparata. Non procedit rursum ea declaratio de simplici voto, etiam in seculo nuncupato, si tertiae personae juri quaesito praejudicaretur; velut si quis divini honoris intuitu voveret, largiturum se alicui pio loco bona sua; tunc enim, licet alibi profiteretur, voti tamen simplicis reus esset. Atque haec de hoc toto capite dicta sufficiant. Reliqua ad hunc ordinem spectantia, scilicet, de creatione Praelatorum, deque eorum officiis et obligationibus, sive regulis, de forma Capitulorum, ac judiciali correctione , minutius persequi nostrum non est ; ac saepius citato libro Constitutionum traduntur accurate.
On this page