Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum religio minorum una sit ex mendicantibus; et quam originem et institutionem habuerit?

CAPUT VII. UTRUM RELIGIO MINORUM UNA SIT EX MENDICANTIBUS; ET QUAM ORIGINEM ET INSTITUTIONEM HABUERIT?

1. De ordinis Minorum fundatore et origine. —Sacra Minorum religio Dominicana germana soror est, eodemque fere tempore nata, et vinculo charitatis jam olim, tam in suis parentibus, quamin filiis conjunctissima. Auctorem habuit Seraphicum Patrem Franciscum Assisinatem, qui post conversionem suam singularis sanctitatis prodigium fuit, et novum humilitatis ac mundi contemptus exemplar. Hic ergo gloriosissimus Patriarcha (omissis iis, quae ad initia conversionis et vocationis ejus pertinent) de nova religione instituenda deliberavit ac decrevit anno Domini 1209, qui annus (quod mirabile est) vigesimus septimus erat aetatis illius, et quintus a sua conversione, quia natus dicitur anno 1182, et anno 22 aetatis suae fuit conversus ad Dominum, hoc est anno 1204. Post quinque igitur annos socios habuit, et de religione instituenda tractavit, ac regulam scripsit, tandemque ad Innocentium llI cum duodecim sociis discessit, sui ordinis confirmationem supplicaturus. Et licet in principio repulsam passus fuerit, tandem divina revelatione Pontifex commotus, illam concessit anno Domini 1212, non quidem solemnem, nec litteris consignatam, sed vivae vovis oraculo. Et D. Anton., 3p., tit. 23, c. 1, dicit solum fuisse veluti permissionem illius status pro tunc; tamen revera ex tunc fuit constitutus verus status religiosus; et Franciscus cum sociis in manibus Pontificis solemnem professionem fecit, fuitque a Pontifice Generalis constitutus.

2. Ejus confirmatio solemnis recentior quam Pradicatorum. — De fine, seu instituto hugus ordinis.— Hinc vero factum est ut, licet ordo Praedicatorum approbatus non fuerit usque ad primum annum Honorii, nihilominus antiquitate praecellere censeatur, semperque in jure prius nominetur, ubicumqune simul nominan- tur, c. 7a iis, de Privileg., c. Nimis, de Excessibus Praelat., c. Cum ex eo, eodem, in 6, c. Quorumdum, de Elect., in 6, c. Constitutionem, de Regul., in 6, Clement. Dudum, de Sepultur. Nam ordo Minorum absolutam approbationem et litteris consignatam non habuit usque ad octavum annum Pontificis Honorii, hoc est, anno Domini 1223, octo item annis post similem Praedicatorum confirmationem, atque ita hic ordo fuit secundus qui hoc confirmationis genus in Ecclesia obtinuit. De fine autem hujus sacri instituti invenio in ejus regula scriptum : Zegula et vita Minorum frairum haec est, scilicet, Domini nostri Jesu Christi sanctum Ecangelium observare , vivendo in obedientia, sine proprio. Quae verba valde generalia videri possunt, quia omnes religiones perfectae profitentur vivere secundum Evangelicam perfectionem cum illis tribus votis. Existimo tamen sanctum Franciscum fuisse locutum de perfectione illa Evangelica, quae complectitur etiam ejusdem Evangelii praedicationem, juxta illud Luc. 9: Sequere ine, prout infra ab ipso Christo Domino exponitur: 7u autem vade, el aununtia regnum Dei. Est ergo hujus religionis finis praecipuus perfectionem Evangelicam servare, simulque illam praedicare. Et hoc supponit Franciscus in regula, dum c. 9 instruit fratres, non solum verbo, quomodo praedicare debeant fnam et hoc unum est ex opusculis quae scripia reliquit, ut in tomo 13 Bibliothecae magnae, p- 218, videre licet), sed etiam exemplo saepe ostendit; nam cumprimum de religione instituenda cogilavit, praedicare coepit exhortando homines ad poenitentiam, verbis quidem simplicibus, tamen ignitis et efficacissimis, quibus homines plurimum commovebat; statim etiam ac sectatores sui instituti habere coepit, illos ad praedicandum misit, prius eiiam quam confirmationem primam ab Innocentio obtinuit, ut in Chronicis ejus legitur. Visio etiam illa, qua divinitus fuit admonitus, ut labantem Ecclesiam sustineret, plane indicabat non solum vitae perfectione, sed etiam praedicatione verbi Dei, et doctrina futuram religionem illam utilissimam Ecclesiae, ac proinde ob eumdem finem fuisse instituendam.

3. De potissimo ejus medio, quod est maaima paupertas. — Praesertim veru ac singulari modo profitetur haec religio perfectionem Evangelicam quoad paupertatem et nuditatem Evangelicam , quia nihil proprium non solum in particulari, verum etiam neque in communi admittit ex vi regulae. Sic enim intelligunt c. 6 suae regulae, quod sic habet: Fratres nihil sibi approprient, nec domun, nec locum, nec aliquam rem. Constat enim hoc non tantum de singulis dici; quid enim necesse fuisset monere fratres, ne domos aut loca singuli sibi appropriarent? Intelligitur ergo de universis, et de tota communitate, et ideo subditur : Sed tanguam peregrini , et advence, in hoc seculo in paupertate et Inymlitate Domino servientes, vadant pro eleemosynis confideuter. Et in c. 4, hanc paupertatem restringendo. prohibentur fratres eleemosynas petentes, ne pecuniam recipiant, sed res alias victui aut vestitui necessarias. Atque in hac excellentia paupertatis multum eminet haec sacra religio inter alias. Fuit enim prima omnium quae hoc genus paupertatis in communi professa est; nam religiones quae praecesserunt ante mendicantes , illam non servabant, sicut nec nunc servant. Religio autem S. Dominici ex vi primae institutionis et approbationis illam non coluit, uti supra, lib. 1, c. 8, n. 8, ostendi ; neque ulla ex religionibus quae sub regula S. Augustini militat, ex vi regulae illam servat. Religio autem Carmelitarum hcet ex aliquorum sententia id habuerit ex primitiva regula, tamen neque id certum est, neque quoad res omnes, ut infra, cap. 10, ostendemus. Est ergo haec singularis praeroeativa S. Francisci, et ideo fortasse Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 3, de Regularibus, cum omnibus religiosis faciat facultatem habendi bona in communi , Minores excipit, ut praecipuam illam regulam, et insttus tionem illibatam servaret.

4. Hic ordo est mamime proprie unus ec mendicantibus. — Declaratur exm collatione cum ordine Praedicaterum. — Atque ex his consiat religionem hanc esse unam ex praecipuis mendicantibus, et quadam ratione cum maxima proprietate et singularitate hoc nomen sibi usurpare. Probatur, quia ex duabus conditionibus , quas diximus de facto postulari in religionibus mendicantibus, scilicet, ut vitam mistam profiteantur, et paupertatem in communi, utraque in hac sacra religione satis perfecte reperitur , ut ex dictis patet. Et declarari potest per comparationem ad relicionem Praedicatorum; habent enim se sicut excedens et excessum in aliis duabus conditionibus. Religio enim Praedicatorum ex parte finis excedit, quia principalius et magis ex se videtur praedicationem intendere.Item in hoe, quod praecipue videtur contra haereticos et ad fidei delensionem instituta; religio vero S. Francisci inagis ad commovendum Christianum populum ad poenitentiam agendam , et ad mundi contemptum ; quae differentia in ipsis etiam fundatoribus cernitur : nam praedicatio S. Dominici maxime fuit contra haerclicos, et inde sumpsit occasionem fundandi religionem suam ; praedicatio vero sancti Francisci simpliciter fuit ad curandos et pureundos Catholicos; et licet ex fervore spiritus voluerit etiam et procuraverit inter infideles praedicare, tamen ex divina revelatione stalim ad suos rediit , quia revera illa erat propria ejus vocatio, et a Deo intenta ; unde elium circa litterarum studium diversos habuerunt spiritus illi sancti Patriarchae. Nam Dominicus litterarum studium praecipue suis alumnis commendavit. Frauciscus vero, in c. 10 suae regulae, praemonuit, ut qui litteras nescirent, illas non discant; uterque autem prudenter agebat eligens medium suo fini accommodatum. At vero in mendicitate et paupertate excedit Minorum religio, tum quia, ut dixi, es regula profitetur paupertaiem in communi, quod alia sic non habet; tum etiam quia in ipsamet paupertate in communi, singularem magisque rigorosum modum in multis observat; tum etiam quia in exteriori habitu majorem quamdam paupertatem prae se fert.

5. De aliis mediis seu observantiis Ingjus ordinis. — Praeter haec, quae sunt veluti substantiales proprietates hujus religionis, habet etiam plures observantias, ad vitee rigorosae perfectionem pertinentes, quas etiam magna ex parte ex vi regulae servare tenetur. Nam, quod ad corpus attinet, praeter habitus asperitatem et tenuitatem, calceamentis solum ob necessitatem utuntur, juxta c. 1 sua regulae, et pedestres incedunt, juxta cap. 3, nisi necessitas vel infirmitas cogat. À festo omnium Sanctorum usque ad nativitatem Christi Domini jejunant, et ad jejunandam aliam quadracesimam a die Epiphania numerandam cum benedictione invitantur, licet non praecipiantur ; qua jejuniorum observantia aliam Praedicatorum de abstinentia a carnibus in communi refectorio satis compensant. Et jusxta haec servant eamdem austeritatem in lecto, et in aliis corporis afflictionibus. Et ad nonnullas alias, per constitutiones et consuetudines obligantur. Unde concluditur religionem hanc, non solum ex fine et mediis esse valde perfectam, sed etiam esse satis arctam et austeram. Nec desunt multi ex professori- bus ejus, qui caeteris omnibus perfectiorem et aus'eriorem appellent; sed hae comparationes semper sunt odiosae, parumque utiles ipsismet religiosis, ac professoribus cujuscumque religionis. Nam, ut ipsi non solum contenti sint vocatione sua, sed etiam ad illam sint impense affecti, satis est ut digne ac perfecte de sua religione sentiant, etiamsi aliis eam non praeferant. Quamvis ergo haec religio ex fine suo valde perfecta sit, et media habeat illi consentanea, et austeram satis viiam profiteatur, et in multis rebus alias excedat, non est tamen dubium quin superetur in aliis, quae omnia exacte ponderare, et ferrc absolutum de comparatione judicium, diflicillimum esse existimo.

6. Varie Minoritarum familie unde orte. — Conventualium familia. — Familia de Observantia. — Failia Capuccinorum. — Quoniam vero religcio haec in illa celsitudine paupertatis, quam a suo auctore accepit , principaliter fundata est ( nam per illam promissa est professoribus ejus virtutum sublimitas, et haereditas regni caelorum, in c. 6 suae regulae), hinc factum est ut in zelo, vel taedio hujus paupertatis religio sit in plures quodammodo divisa, dum quidam tam arctam paupertatem male ferunt, alii pro illa aemulantur. Paulo enim post Divi Francisci mortem, ab Innocentio IV circa rigidam illam paupertatem dispensationem obtinuit, et annuos reditus ac immobilia bona in communi habere coepit , et per plures annos tota fere religio in eo statu duravit. Nunquam tamen defuerunt primitiva regulae ac paupertatis zelatores et observatores, qui se a reliquis segregarunt. Nam quidam frater Caesarius cum paucis sectatoribus loca separata ac solitaria petiverunti; ibique successione continua per sexaginta, et eo amplius annos a reliqua Franciscana famila separati vixerunt. Non constat autem mihi omnino certo, an sub obedientia ejusdem Generalis vel Provincialis viverent. vel omnino per se congregaticnem distinctam constitucrent; illud autem prius probabilius videtur, quantum ex monumentis ejusdem ordinis diligentia Reverendissimi Patris Fr. Francisci Gonzagae colligere possum. Postea eodem spiritu separati sunt alii, qui Clareni dicti sunt, et de licentia Summi Pontificis Celestini V, omnino ab obedientia rcligionis exempti eremiticam vitam sub regula Sancti Francisci vixerunt, qui tandem postea ad obedientiam et unionem totius religionis redierc, licet in vitae austeritate et pauperta- tis puritate perseveraverint , et separaiam provinciam per se constituerint, licet sub eodem Generali. Postea vero tempore Clementis VI nova reformatio in hoc ordine inchoata est, et per Italiam, Galliam , Hispaniam paulatim crevit, et in duas principales familias totus ordo divisus est, quarum altera proprietatem in communi retinuit, et Conventualium dicta est; altera repudiavit, et vocata est de Observantia , ad quam omnes aliae variis nominibus nuncupatae reductae sunt. Et in principio quidem utraque familia uni Praelato generalissimo parebat, qui ex Conventualibus usque ad Leonem X eligebatur; sub Leone autem X translatum est sigillum ad Observantiam, ex qua Generalis totius ordinis cligi copit, qui nomen Ministri generalis vetinuit. Es Conventualibus autem coepit eligi proprius Generalis, qui AMagister appellatus est, supremam etiam jurisdictionem habens , similemque confirmationem suae electionis a Ministro generali recipiens, ex praescripto Leonis X, qui familias has in hanc concordiam redegit, sub certis conditionibus, quas peculiari bulla expedita declaravit; atque in co statu usque in hodiernum diem duae illae familiae permanent ; quibus postea tertia adjuncta est, quae Capucinorun dicitur, et ex Observantia prodivit, suumque quoad nonnullas provincias proprium Generalem habet, ct in communi paupertate , ac tota regula sancti Francisci de Observantia convenit, solumque diftert, quia simpliciter et sine declarationibus eam observat, et asperiori aliquo modo, habitu, et forma capucii aliquantulum diversa utitur.

7. Haec varietas arduitatem in instituto Franciscano arguit.—Sed haec diversitas non tollit religionis unitatem saltem specificam, ut sic dicam; nam numericam et moralem aliquo modo auferre videtur, quia saltem unitas capitis seu Generalis non retinetur. Non tamen hoc indicat imperfectionem instituti, sed potius arduitatem et difficultatem, quam mirum non est, in tanta hominum multitudine non ab omnibus aeque servari et adamari; sed illud potius magna laude dignum est, quod tot sint, nunquamque desint illius perfectionis zelatores; quanquam fieri potest ut, qui dispensatione illa circa pauperlatem in communi uti voluerunt, non remissione animi, sed bona intentione et probabili opinione moverentur, ad majorem spiritus quietem ac securitatem id conferre existimantes, sicut aliae multae religiones mendicantes sibi expedire judicarunt, nec ob id creduntur a perfectione defecisse, quia paupertas per se non est regula perfectionis, sed quanta et qualis ad perfectionem magis deservire potest. Verum est tamen peculiari ratione in hoc instituto Divi Franeisci zelum et custodiam paupertatis in communi valdce esse conformem spiritui et vocationi talis religionis, ac proinde praeferendum esse caeteris paribus, ideoque non sine speciali providentia Spiritus Sancti Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 3, de Regular., cum omnipus religionibus concedat facultatem habendi bona immobilia in communi, non obstante quacumque regula, excepit Minores , Capucinos, et de Observantia, tanquam specialiter ad hanc paupertatem vocatos. :

8. Duo genera difficultatum circa paupertatem alibi tractata. — Hic vero occurrebant variae difficultates, quae circa hanc paupertatem Minorum orta sunt, et inter Summos etiam Pontifices disceptatae, ut patet in variis decretis de Verborum significatione, in 6, in Clementin., et extrav. Joann. XXII. Sunt autem hae difficultates in triplici differentia ; quaedam spectant ad paupertatem in communi, prout per se convenit omnibus rehgionibus mendicantibus, et hae tractatae sunt a nobis sufficienter superiori tomo, agendo de voto paupertatis. Aliae versantur circa paupertatem, quae excludit dominium rerum omnium etiam mobilium, quae usu consumuntur, quaeque videtur esse propria Franciscanorum; et difficultates huc spectantes magis videntur speculativae quam morales, ut apud quem sit talium rerum dominium ; et quomodo in rebus, quae usu consumuntur, separentur usus et dominium, ita ut non habeat dominium, qui habet usum pro sua voluntate. Quibus quaestiones etiam illae adjunguntur, an Christus et Apostolh aliquid proprium in hac vita habuerint, et an illa carentia omnis dominii ad majorem perfectionem pertineat. Quas omnes in supradicto loco pro opportunitate sufticienter attigimus, etin tom. 2 tertiae partis, de Christi Domini paupertate disseruimus. Et novissime eas quaestiones erudite tractat Joan. Azor, in 1 tom. suarum Institutionum, lib. 12, c. ult. Tertium caput dubitationum esse potest, et adhuc magis proprium hujus religionis, quod versatur circa usum facti, et habet fundamentum in propria regula S. Francisci.

9. Regula non acceptandi pecunian emponitur. — Primna conditio ut possit acceptare. — Secunda. — Tertia. — Quarta.—Unum autem ex praecipuis dubiis est circa cap. 4, ubi sanctus Franciscus firmiter pracipit, ne sui monachi pecuniam recipiant per se, vel per inlerpositam personam, an hoc sit praeceptum, et haec sit materia voti paupertatis specialis hujus religionis ; uam verba regula hoc videntur sonarc, et ita etiam sunta Pontificibus explicata ; usus autem videtur aliud indicare; et pro humanis necessitatibus videtur moraliter necessarium. Sed hic articulus latissime declaratus est a Nicolao IV, in cap. Ezit, S Ceterum , et a Clemente V, in Clement. Exicit, S Porro. Summa est illud quidem esse praeceptum, et materiam voti paupertatis, ita tamen esse intelligendum, ut liceat per tertias personas eleemosynam in pecunia recipere, ct habere, cum nonnullis limitationibus, et praecipua sunt. Prima, ut pecunia intelligatur manere semper sub dominio dantis eleemosynam, quamdiu est in manu tertiae personae, ita ut possit ab alio libere repeti, quamdiu in alios usus consumpta non est. Secunda, ut non possit a fratribus peti, nec administrari tanquam propria. Item non possint rationem ejus exigere, sed fidei ac conscientiae depositarii rem totam committere ; non peccabunt tamen (ut opinor) si fecerint, ut dominus pecuniae rationem a commissario petat pecuniae sibi creditae, quando viderint expedire, quamvis regulariter cavendum hoc etiam sit, praesertim si dans eleemosynam tale jus sibi a principio non rescrvavit respectu commissarii. Tertia est, ut solum pro necessariis usibus reponatur et expendatur, non ipsorum fratrum nomine, quorum pecuniae non sunt, sed ejus qui eleemosynam contulit, ita ut si necesse sit contractum facere, non fratres dicantur emere, et dare pecuniam, sed alius emat pro fratrum usibus. Quarta, prohibetur ibi mutuo accipere pecuniam etiam per procuratorem, quia per mutuum transfertur dominium in accipientem, et manet obligatio solvendi apud cumdem ; utrumque autem repugnare constat huic regula ; si tamen necessitas urgeat, et desint eleemosynae, conceditur eis ut possint pecuniam per procuratorem recipere, offerendo curam, et diligentiam procurandi eleemosynas, quibus illi satisfiat, sine obligatione propria; hoc enim in rigore non est mntuum, sed quaedam eleemosyna, quamvis cum aliquo onere, paupertati minime contraria.

10. An possint Minores contractum mutui celebrare. — Unus modus quo possint obligari ad reddendum mutuum. — Alter modus. — Quaeri vero obiter potest an res alias, quae pecunia non sunt, possint mutuo recipere cum obligatione ex justitia ad solvendum ; quamvis enim ex parte materiae non ita sit eis prohibitum alias res accipere sicut pecuniam, tamen ex parte obligationis videtur aeque repugnare paupertati in utroque genere rerum. Et simile dubium est, an possint credita pecunia emere hujusmodi res, sive mobiles usu consumptibiles, aut permanentes vel se moventes, sive ctiam immobiles, ut terram sive pavimentum ad fundandam domum, vel ecclesiam, aut hortum, etc. Respondeo nunquam posse ita emere aliquid credita pecunia, ut ipsi etiam in communi obligentur ad solvendum illud ex justitia in pecunia, quia hoc planc repugnat corum instituto, quia non possuntillam obligationem implere, nisi accipiendo pecuniam, et suo nomine solvendo. Quod si alius pro illis soluturus est, non possunt illi obligari de justitia ad factum alterius ; solum ergo possunt promittere diligentias procurandi elecmosynas, quibus talis res solvatur. Quando vero res mutuo accipitur solvenda in eadem specie, vel etiam si in alia specie, quae non sit pecunia, solvenda sit, alia commutatione interveniente , tunc directe non fit contra hanc regulam de non accipienda pecunia, in qua nunc versamur; tamen aliunde videtur repugnare illa obligatio statui paupertatis in communi; sicut enim privatus religiosus obligari non potest, quia nihil habet proprium privatim, ita communitas, quae nihil habet proprium in communi, obligari non potest ad quaecumqne bona temporalia reddenda; et revera ita est, si obligatio sit pure personalis, quia nemo potest obligari ad dandum quod non habet, nec quod sperat habere solum ex eleemosynis. Possunt tamen obligari altero e duobus modis. Primo, si is, qui obligatur, intelligat involvi conditionem, per eleemosynas obtinere possint ea bona, quae veddituri sunt. Tunc enim non obligatur ad impossibile, et alter non decipitur. Secundo, si obligatio non sit pure personalis, sed realis, saltem implicite, id est, si jam habeant res alias ejusdem valoris et pretii, per quas possint in omni eventu satisfacere ; nam, licet non sint earum domini, habent tamen absolutam administrationem earum ; unde possunt illas obligare, sicut possunt etiam in casu necessitatis calicem vel rem aliam pretiosam in pignus dare, et similia.

11. Pontificias paupertatis declarationes, quomodo alii atque alii Minoritae acceptant.— Nota. — Caetera quae hie dubitari poterant, in citatis decretis satis attinguntur et declarantur, et in superiori tomo agendo de paupertate a nobis allata sunt. Solum hic adverto illas declarationes Fontiticum circa hanc Minorum paupertatem, solum fratribus de Observantia esse usui, nam Conventuales majoribus dispensationibus utuntur, cum propria bona in communi habeant; Capucini vero profitentur se nudam observare regulam, et illis declarationibus renuntiant. Nam in hoc maxime dicuntur ab Observantibus distingui. Videant ergo ipsi quid voveant, et quo sensu, iltudque observent, mihi enun de eorum more aut usu non satis constat. Non possunt tamen declarationem aliquam non admittere, quia votum et lex debet esse de re certa et clara. Solum ergo possunt non admittere declarationes illas, quatenus aliquid de jure humano et arbitrarium involvunt, quod minorem forte rigorem indicare videtur; in quo potuerunt ipsi majorem rigorem eligere; necessarium vero est ut in hoc aliquid certum et stabile declaratum habeant, ne conscientiae facile ligentur; quod in tanta communitate, et in rebus, quae quotidie prae manibus habentur, et necessarias sunt, facile potest contingere.

PrevBack to TopNext

On this page