Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

De origine ordinis eremitarum sancti augustini.

CAPUT VIII. DE ORIGINE ORDINIS EREMITARUM SANCTI AUGUSTINI.

1. De quo Sancti Augustini ordine disputatio instituatur. — Hactenus de proprio ordine monachorum a D. Augustino instituto nihil diximus, sed reservavimus, quia uon est adeo manifestum D. Augustinum instituisse hujusmodi ordinem, quin aliqua inquisitione et disputatione indigeat. Et licet fuerit institutus,nunc tamen vel idem non manet, vel non sub pura seu speciali ratione monachatus, id est, sub instituto vitae solum contemplativae et eremiticae,sed mixtae, et sub nomine ac ratione mendicantis religionis, qualis nunc est sacra religio, quae Eremitarum sancti Augustini appellatur. De antiquitate ergo et origine hujus ordinis, multa sunt ab scriptoribus, praesertim ejusdem ordinis, scripta et disputata in defensionem suae antiquitatis, quibus nos nihil addere possumus, nec litem cum aliis intendere volumus, sed ea tantum, quae probabiliora videntur, proponere, ac institutionem, auctoritatem et perfectionem hujus ordinis, quae sine s magna cst, breviter declarare.

2. Prima assertio, B. daepustibhm post bnptismum religiosum vivendi modum inivisse.— Primo ergo probabilius existimo Beatum Augustinum, statim a principio conversionis suae, religiosam vitam professum fuisse. Id enimnon obscure colligitur ex verbis ejusdem, in lib. 8 et 9 Confessionum ; nam in lib. 8 cap. 6;et sequentibus, commemorat internum bellum quod adhuc catechumenus patiebatur, deliberans de statu quem post baptismum accepturus erat, matrimonii, scilicet, vel coelibatus; nam ad rem uxoriam et secularia negotia propensus cerat, aliunde autem exemplis et verbis Sanctorum ad perfectionem sectandam excitabatur. Tandem vero, in c. 12, divinam inspirationem et mirabilem vocationem refert, qua tractus et adjutus, jam non solum christianam, sed etiam perfectam vitam sequi firmiter elegit. Quam cum matri narrasset, loqueus cum Deo: HEaultat (inquit) et benedicit tibi, qui potens est, ulira quam petimus, aut intelligimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me videbar, quam petere solebat miserabilibus ejus flebilibusque gemitibus. Convertisti enim ita e ad te, ut nequc uxorem quaeveren, nac aliquam spem seculi hujus, stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei revelaveras. Hoc ergo est quod Deus Monicae concessit, ultra id quod petebat; illa enim conversionem Augussini ad fidem solum postulabat, Deus autem etiam conversionem ejus ad sequendam perfectionem concessit. Et hoc est, quod subdit : Convertistis luctum ejus in gaudium, multo uberius quam cvoluerat , et mwhto clarius atque castius, quam de nepotibus carnis mec requirebat. Et lib. 9, c. 1, magis explicans hoc propositum adeo perfectum, et firmum, ut jam veluti opere consummatum, ait : Jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi, et acquirendi, et volutandi, atque scalpendi scabiem libidinum; quibus verbis perfectissimam renuntiationem seculi expressit quoad illa tria, quae per tria religionis vota abnegamus, scilicet, propriam voluntatem, seu dominandi libidinem, divitias, et corporis voluptates. In c. autem 2 hujus libri, magis declarat contemplativam et monasticam, seu solitariam vitam elegisse, et ideo inquit decrevisse munus docendi rhetoricam relinquere : Sagittaveras (inquit) tu cor nostrum charitate (ua, et gestabamus verba tua transfixa visceribus, et exempla scrvorum tuorum. Et infra: Plena coiuntas vacandi et civendi, quoniam tu es Dominus, oborta mihi est, atque firmata, nostài, Deus meus.

3. Nec multum id dsiulisse coujecturi eliam suadetur. — Es his ergo intelligi potest D. Augustinum, vel in ipso bapiismo, vel non multo post, religiosam vitam professum esse. Probatur, quia firmo proposito, et magna Dei vocatione, jam illam conceperat, ut declaratum est; ergo non est verisimile, post baptismum executionem multum disiulisse. Probatur consequentia. Primo, quia talis dilatio vel non fuisset sine aliqua culpa, vel non sine magna remissione animi et imperfectione, quam certe si Augustinus commisisset, in Confessionibus suis recognovisset et indicasset. Nam lib. 9, c. 2, cum haberet a Deo inspirationem omittendi publicum lecendi munus, ut Deo vacaret, et per aliquot dies distulisset executionem, ob causam satis apparentem et rationabilem, illam dilationem tanquam aliquo modo culpabilem recoenoscit, et a Deo veniam petit; quid ergo facturus fuisset, si post baptismum viam perfectionis ingredi distulisset ? Secundo, ad hujusmodi statum jam ante baptismum se praeparavit, tum relinquendo munus officii publici, quod per se cum baptismo non repugnabat ; ium colligendo se cum sociis in viilam; ubi Deo et considerationi rerum divinarum vacaret, ut ipse refert, lib. 9 Confessionum. c. 4, nullumque impedimentum habuit, vel a sociis, vel a matre; nam omnes mirum in modum illo genere vitae laetabantur, et ipse divino amore flagrabat, quae omnia ipsemet refert; quae igitur causa dilationis excogitari potest? Tertio expendo, quod codem libro, c. 3, de Nebridio refert cum Deo loquens et dicens : Quem non nulto post concersionem nostram, et regenerationem per baptismum tuum, ipsum etiam fidelem Catholicum castitate perfecta atque continentia tibi servientem n Africam apud suos, cum tota doinus ejus per cum Christiana fucta esset, carne solvisti ; ubi expendo verba illa, castiicte perfecta tili servientem ; nam clare significant staium firmum vitae lcontinentis, et consecrate ad perfecte serviendum Deo. Pondero etiam illam coujunctionem 2psum eliam, supponit enim, se et socios suos, quos Nebridius imitabatur, eadem castitate perfecta et continentia serviisse Deo post suam regenerationem.

4.An is vivendi modus fuerit proprie reli giosa professio. — Quoad castitatem verisimile. — Dc paugpertate incertum. — Multogue magis de obedientia. — Hae igitur conjecturae satis, ut opinor, suadent, Augustinum simul cum baptismo viam perfectionis et statum continentia amplexum esse. Nec vero continuo et sine majore probatione affirmaverim, illum statum fuisse proprie religiosum, per tria vota praesertim solemnia, prout nunc fit. Credibile quidem mihi est, statum contiuentiae firmo ac deliberato animo deliberasse, et fortasse etiam Deo promisisse ; nam hoc mihi indicant illa verba, quae supra ponderavi, castitate, et continentia perfecta. Imo verisimile censeo votum hoc continentiae etiam ante susceptum baptismum adhue catechumenum emisisse ; nam hoc satis ipse indicat in ultimis fere verbis lib. 8 Confessionum. Dc voto autem paupertatis vel obedientiae nihil affirmare possumus, saltem de co tempore quo Augustinus fuit in Italia, priusquam in Africam rediret, quia nec Possidius in vita Augustini, neque Augustinus ipse in Confessionibus, neque in aliis libris quicquam de hoc significat ; imo Anton. ait, Augustinum reversum in patriam, ex patrimonio suo domum in eremo aedificasse, pro se et sociis suis, et reliqua in pauperes distribuisse ; ipse vero Augustinus . sermon. 1 de communi vita clericorum, scribit, tenuem suam substantiam vendidisse, et pauperibus erogasse; undc constat superiori tempore nondum se expoliasse omnibus bonis, vel dominio illorum, quamvis habere potuerit propositum et votum dimittendi omnia, quamprimum commode posset, et in usus pios et paupertati consentaneos ; an vero ita fecerit, scriptum ab aliquo antiquo, vel satis fide digno auctore non invenio. Magis autem incertum mihi est obedientiae votum, quia neque in monasterio aliquo ex his, quae ante ipsum erant, neque in manibus alicujus illud emisisse, vel Mediolani, vel Romae, vel in alio Italia: loco legimus, nec in congregatione, seu familia sua videtur co tempore talem vivendi modum habuisse; oportuit enim approbante aliquo Episcopo talem vite modum minchoari, et in manibus ejus votum obedientiae emittere, quod sine dubio non fecit. Ouod etiam ex modo, quo idem Augustinus in citatis libris Confessionum, de se et de suis amicis, et de suo reditu iu Africam loquitur, non obscure intelligitur, unde Possidius, in Vita Augustini, c. 3, sic inguit: Ac placuit ei, percepta baptismi gratia, cum aliis civibus, et amicis suis Deo pariter servientibus, ad Africam et propriam domum agrosque remeare. Quae verba indicant totam illam familiam tuisse laicam, et liberam ab obedientiae jugo, Deo tamen servientem, et inter se amicitia et charitate conjunctam.

5. Tertie objectioni in contrarwm occurriiur.—Neque aliud significasse existimo, quod Monica sanctissima, jam morti vicina , filio dixit, ut ipse refert, lib. 9 Confessionum, cap. 10: Unum erat propter quod in hac vita aliquantum imamnorari cupiebum, ut te Christianum. Catholicaum viderem, prius quasm morerer ; cumulatius hoc nihi Deus meus praestet, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servun ejus videam. Quo ultimo verbo indicare videtur illum jam fuisse religiosum ; sed, licet hoc sit verum late loquendo, quia jam profitebatur viam perfectionis et continentiae, et decreverat seculares curas relinquere, ut explicuimus, tamen quod monasticam vitam proprie sumptam jam tunc profiteretur, non satis inde coiligitur. Quamvis credibile sit Augustinum jam concepisse propositum illius vitae, tamen, cum esset quasi in via, et in reditu ad patriam, non videbatur tempus aptum et commodum exequendi omnino, et quasi consummandi illud propositum, praesertim vivente matre ; et ideo verisimilius etiam est illam executionem distulisse usque ad reditum in Africam.

6. Objectio altera, es quodam sermone Ambrosio attributo. — Sermo ille spurius est duabus rationibus. — Non desunt vero qui putent D. Augustinum simul cum baptismo accepisse de manu Ambrosii monachi habitum; nam in quodam sermone 92, inter sermones Ambrosii, sic Ambrosius loquitur de Augustino: Novem Christianum novis vestimentis cuculla nigra induimus, cingulo ez corio nos ipsi praecinaunus, quod Simplicianus noster ingenti ietitia donavit. In quam sententiam ob auctoritatem Ambrosii descendit Antoninus, 3 p. Historiali, titul. 24, cap. 14, 82; unde facile potest quispiam addere, tunc etiam Augustinum religiosorum vota in manu Ambrosii emisisse. Verumtamen sermo ille expunctus est ab operibus Ambrosii Romae impressis, et magna diligentia emendatis, omnibus supposititiis operibus rejectis. Et Caesar Baronius, tcmo 4, anno 388, graviter reprehendit imperitum (ut ipseloquitur) illius sermonis fictorem; primum, quia inepte finxit, cum ejus stylus omnino sit alienus ab eloquentia, gravitate et sententiarum pondere Ambrosii. Secundo, quia facile potest mendacii redargui ; duo enim aperte falsa dixit : unum, quod Augustinum Carthaginensem vocat , cum constet tuisse Tagastensem ; aliud est, quod illum dicit fuisse conversum a Gentilium cultu, cum tamen certum sit nuuquam coluisse idola, licet in aliis erroribus versatus fuerit. Verumtamen haec duo aliquo modo colorari possunt, dicendo, Africanos omnes interdum fuisse vocatos Carthaginenses, a metropoli civitate; vel Augustinum ita fuisse vocatum , quia Carthagini multo tempore vixerai et docuerat, et unde immediate venerat, cum discessit ex Africa. Decultu autem Gentilium conversus dici potuit, non propter idololatriam , sed quia sine fide et baptismo tanquam gentilis quidam philosophus et Academicus de Deo opinabatur. Illud vero difficilius potest ad verum sensum trahi, quod ibi dicitur, saepius Ambrosium tentasse Augustinum, et cum eo dispntasse, et e converso Augustinum, disputationis suae acrimonia et vehementia Á mbrosium vicisse, cum tamen Augustinus ipse, lib. 6 Confessionum, cap. 3 et 11, dicat sibi non fuisse datam copiam sciscitandi ab Ambrosio, quae cupiebat, nisi cum magna brevitate, quia non vacabat Ambrosio.

7. Satisfit objectioni directe. — Ex quibus plane incertum redditur, quod de cuculla nigra dicitur, saltem quod id fuerit ab Ambrosio scriptum, nam utrum in re ita fuerit, ignoratur. Et conjectura est non ita fuisse, quia erat universalis consuetudo baptizatos indui albis vestibus, ut idem Augustinus saepe commemorat, lib. de Fide et symbolo, et lib. de Catechizandis rudibus, nullamque muiationem consuetudinis in suo baptismo factam alicubi indicat, quamvis baptismi lavacrum ministerio Ambrosii recepisse commemoret, lib. 4 contra Julianum, cap. 3. Ad hoc iamen responderi potest, super cucullam nigram, impositam fuisse Augustino candidam vestem baptizatorum. Sed, licet hoc contingere potuerit, etiam est praeter morem, quia ipsamct usualis vestis solet esse candida, ut nunc Romae in neophytis conspicitur. Denique adverto Antoninum ex sermone Ambrosii longe aliter verba illa referre dicentem : Zunc in Christo genui, et postquam baptizavi eum, indui cucullam nigram , et ipse ad differentiam monachorum se cinait zona pergens ad Simplicianum , etc. Ex hoc ergo sermone nihil affirmare pp eorum, quae in illo referuntur.

8 Num sermones ad fratres in eremo, unde praedicta objectio posset roborari, sint AugusLtini.—Nec majorem fidem faciunt alia verba, quae idem Antoninus refert ex eodem Augustino in quodam sermone ad fratres in eremo: Duodecim fuimus fratres , qui induimus cucullam nigram, et calceamenta, et zonam nigram desuper cinctam ad differentium monachorum. Nam hi etiam sermones incertam habent auctoritatem , et in auctorem eorum graviter invehitur Caesar Baronius, in tom. 4, ad annum Domnimni 382, et 385, et 387, et in Martyrologio, 5 Januarii, et multi alii auctores sermones illos, ut Augustinianos non recipiunt, quamvis interdum ab aliis sub nomine Augustini citentur. Et licet fortasse aliqui iilorum sint Augustini, sicut olim inter eos ponebantur duo sermones de communi vita clericorum, quos constat essc Augustini, et nunc ponuntur inter sermones de diversis, suntque quadragesimus nonus, et quinquagesimus; licet, inquam, ita potuerint aliqui alii veri Augustini sermones ibi interseri, ut lib. praced., c. 2, n. 3, attigi, nihilominus certum existimo quamplures eorum non esse Augustini, quia multa falsa, et Augustino indigna in eis continentur; unde fit ut omnes sint incerti. Quapropter illud testimonium de cuculla nigra et zona ex corio, nullam inde auctoritatem accipit; est ergo res incerta, et de ipso, seu pro ipso tempore baptism: parum verisimilis ; quid vero credi possit de reliquo tempore ante clericatum Augustini, paulo post subjiciam.

9. Rejicitur alia incerta conjectura de religioso statu Augustini ante ejus reditum in Africam. — Unde etiam incertum esse reperio, quod Antoninus supra refert, Augustinum, postquam Mediolano discessit rediturus in Africam, priusquam fItaliam relinqueret, visitasse eremitas, qui erant in monte Pissano, et per aliquod tempus ibi moratum essc, et postea visitasse alios eremitas, qui crant in Centumcellis prope Romam. Adduntque alii! Augustinum, eo tempore quo eremitas Pissani monitis visitavit , dedisse illis quamdam regulam monachorum, ex tribus quas composuit, et ex tunc proprium monachorum statum accepisse; postea vero visitando alios eremitas in Centumcellis secundum regulam eis tradidisse. Sed haec a Possidio in vita Augustini non referuntur, neque ab Augustino in libro Confessionum aut alibi insinuantur; nec videntur posse cum Chronographia de aetate Augustini convenire; nam constat Augustinum, expleto trigesimo tertio aetatis anno, et trigesimo quarto inchoato, baptizatum esse; ipsc enim, libro primo Soliloquiorum, c. 10, hanc aetatem se habuisse dicit, cum illud opus scriberet; scripsit autem illud ante baptismum, ut ipsemet refert 1 Retractationum, cap. 4. Post baptismum autem statim Romam se contulit, ubi saltem per annum commoratus est, tempus aptum navigationi expectans, nam ibi multa conscripsit, quae ipse commemorat lib. 1 Retractationum, cap. 7, 8 et 9. Et inter alia scripsit libros de moribus Ecclesiae Catholicae, in quorum primo, cap. trigesimo tertio, commemorat monasterium, quod prius Mediolani, et plura alia, quae Romae postea cognovit, de monte autem Pissano aut Centumcellis nihil memorat. Ait praeterea idem Augustinus, 9 Confess., cap. 11, sanctam Monicam, matrem suam, mortuam esse anno 33 aetatis ejusdem Augustini, ubi potius legendum videtur anno 35, ut constat ex alio loco Soliloquiorum; ergo non potuit Augustinus, postquam Mediolano discessit, per duos annos commorari cum eremitis Pissani montis et Centumcellarum ante mortem sancta Monica.. Neque etiam verisimile est post mortem matris retro rediisse, et tam longas moras fecisse; tum quia ipsemet Augustinus, lib. 9 Confessionum, cap. 10, de se et matre inquit: Apud ostic Tyberina post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationem ; ergo cum hac intentione illuc pervenissent, licet mors matris post paucos dies acciderit, non est per se credibile, neque ulla ratio probabilis apparet, ob quam Augustinus mutaverit consilium , et tam diuturnas moras fecerit; tum etiam quia in sermone primo de Communi vita clericorum, dicit juvenem fuisse, cum in Africam rcdiit ; ergo verisimile est non excessisse trigesimum quintum annum actatis, cum illuc pervenit. Igitur haec omnia tanquam incerta, et ad hujus religionis veram originem seu antiquitatem explicandam tanquam inefficacia relinquo. nec definite assero Augustinum ante reditum in Africam non fuisse monachum, aut regulam monachorum non scripsisse, sed assero hoc non constare satis fide digna historia, vel auctoritate.

10. Secunda assertio : Augustinus aute Presbyteratum monachus fuit, et religionem instituit.—Nihilominus dico secundo, Augustinum reversum in Africam , prius quam Presbyter fieret, monachum fuisse, et in proprio monasterio monachos congregasse et instituisse. Haec assertio non satis colligitur ex Possidio, in Vita Augustini ; nam in c. 3 solum ait: Placuit ei, percepta baptismi gratia, cum aliis civibus , el amnicis suis Deo pariter servientibus, ad Africam remeare, ubi constitutus ferme trienno., et a se jam alienatis curis secularibus , cuin dis , qui eidei adherebant, Deo vivebat, jejumiis , oratiouibus . bonisque operibus in lege Domini meditans die ac nocte. Quae verba indicant quidem vitam satis religiosam et perfectam , nondum tamen satis explicant proprium statum religiosum et monachalem ; nam illa omnia dici possent de illo generc vitae quod Augustinus Mediolani etiam ante baptismum in separata villa inchoaverat. Unde Baronius , in 4 tom., ann. 389, de hac re tractans, solum dicit : Aediens (scilicet Augustinus ) ene cav sociis Alypio et Evodio in patriam, quem condimerant, vite statuwmn, cum adhuc in Ttalia esseut, exercere ceperuat. Deinde vero refert verba Possidi, et in praedictis verbis suis alludit ad relationem Augustini , 9 Confess., c. 1 et 8. Ex quibus solum licet colligere ceepisse in Italia amare cum sociis solitariam et contemplativam vitam, in castitate perfecia, et quaesivisse locum ad hunc finem aptum, et hac intentionc in patriam remeasse , et statim ac illuc pervenit, prout potuit , opere complevisse; an vero id fuerit cum monachali professione, non satis a dictis auctoribus explicatur.

11. Prima probatio. — Ninllominus ipsemet Augustinus , serm. 1 de Communi viia clericorum, qui non dubitatur esse ipsius, nam citatur a Beda, 2 ad Corinth. 8, et a Concilio Aquisgranensi, sub Ludovico imperatore, anno 1016, c. 112, ipse, inquam, Augustinus satis ibi declarat, statim ac pervenit in Africam, monasterium construxisse, in quo cum suis fratribus vitam communem et Apostolicam ageret: Jueenis ( inquit) ceut ad istam civitatem, ut multi vestri noverunt , quaeebam ubi constituerem monasterium , et viverem cum fratribus meis, spem quippe ovnmnein seculi reliqueram , ctc. Dicet aliquis Augustinum non dicere construxisse se illo tempore monasterium , sed quaesiisse locum ubi illud construeret. Sed, licet expresse non asserat, nec etiam negat; et per se verisimile est non caruisse illo tantotempore. Verumtamen in sequentibus vcrbis id plane supponit ; ait enim: Veni ad istam civitatem propter videndum amicn, quem vutalam me lucrari posse Deo, at nobiscum esset ia monasterio ; habebat ergo jam monasterium, in quo cum fratribus religiosam vitam agebat, ad quam amicum adducere cupiebat, et hoc vocat lucrari illum Deo. Deinde refert ca oecasione assumptum esse ad statum presbyteri, in quo jam constitutus subjungit : Non attuli aliquid , non veni ad hanc Ecclesiam nisi cun indumentis, quibus illo tempore vestiebar. Et quia hic disponeban esse in amonasterio cum fratribus, cognito instituto, et voluntate mex, beatae memorie senea Falerius dedit mihi hortum illum. ia quo uunc est monasterium. Ex quibus omnibus salis constat Augustinum adhuc laicum, monasterium unum construxisse, et alterum postea jam factum presbyterum ; sed prius in eremo, seu loco ab oppidis separato, posterius in loco civitati vicino ; nam illud prius colligitur ex illis verbis: Feni ad istam civitatem propter videndwm aicumn, quia, scilicet, in loco separato habitabat. Posterius autem indicat, cum subdit : Zic (id est, in hac civitate Hipponensi , ad quam loquitur) disponebam esse n monasterio cum fratribus. Quod postea dicit denuo aedificasse, cum jam prius esset antiquius. Et ( quamvis hoc non explicet ) verisimile est non destruxisse priorem domuni, aut vacuam reliquisse transterendo fratres omnes ad novum monasterium; sed cum paucis fratribus primi monasterii secundum nchoasse, aliis fratribus in alio relictis, prout in aliarum religionum initiis factum esse conspicimus, quod etiam ipse non obscure indicat ; nam de secundo monasterio subdit : Cepi boni propositi fratres colligere compares neos nuilal habentes, sicus uihil habeba . sed imitantes mei, ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi , et puuperibus erogavi, sic facerent et ll, qui aecum esse voluissent , ut de communi viveremus. Ait autem Possidius, in vita Augustini , capit. 5, Augustinum factum Presbyterum, monasierium intra Ecclesiam moex instituisse, et cum Dei servis vivere ceepisse secundum regulam sub Apostolis constitutam. At vero Augustinus ipse in dicto sermone non dicit aedificasse monasterium intra Ecclesiam, sed in horto sibi a Valerio donato , in quo monasterium durabat , etiam postquam ipse erat Episcopus: et infra subjungit: Perceni ad Episcopatum, vidi necesse habere Episcopum exhibere humanitatem assiduam quibuscumgue venientibus , sice transeuntibus, quod si non fecissem, Episcopus inhumanmus dicerer. Si anen consuetudo ista in monasterio permisen es- set, indecens esset, el ideo volui habere in ista domo Episcopali monasterium clericorum. Non ergo aedificavit Augustinus intra Ecclesiam monasterium, nisi jam factus Episcopus, et tunc non sine causa explicat fecisse monasterium clericorum, indicans prius fuisse monasterium monachorum , seu laicorum. Sienificat ctiam diversa fuisse illorum institula ; nam de primo ait non decuisse admittere in eo consuetudinem habendi frequenter hospites. De secundo vero supponit non habuisse talem indecentiam, nam ad hunc finem illud consiruxit ; erat ergo primum rigidioris vitae solitariae et contemplativae, ejusdem nimirum iustituti cum alio prius contructo in ioco a civitate remoto. Aliud vero licet religiosum esset, erat tamen vitae (ut sic dicam ) humanioris ad hospitalitatem accommodatae, et ad ministeria Episcoporum et proximorum.

12. Secunda probatio. — Praeterea colligo ex superioribus verbis habuisse Augustinum adhuc laicum in eo statu peculiarem habitum, qui nec presbyterorum proprius erat, nec vulgaris laicorum, sed tam honestus, ut a presbytero etiam retineri possit. nam haec omnia mihi significant illa verba: Non veni nisi cum illis indumentis, quibus eo tempore cestiebar ; quando enim illa verba dixit Aucustinus, jam erat Episcopus; in quo statu idumenta mutaverat (ut indicat); antea vero eadem retinebat etiam in monasterio civitatis ; quae si non fuissent specialia, et ab indumentis aliorum secularium distincta, non de illis tanquam de singularibus et propriis loqueretur. Qualia autem illa fuerint, aut cujus figurae vel coloris, ipse nobis non explicuit, et ideo nihil certum in speciali dicere possumus , quamvis in genere, non dubitem quin fuerint monacbalia, propter ea quae jam subjiciam.

13. Probatio principalis.—Colligo enim ulterius ex eodem loco, adjunctis aliis, Augustinum in illo primo monasterio propriam ac peifectam monasticam vitam instituisse, quod probo primo ex voce monasterium, quae proprie dicitur, et tunc maxime dicebatur de habitatione monachorum. Secundo, quia ibidem ait professum fuisse cum fratribus voluniariam paupertatem, et professum esse viiam communem ad irmitationem Apostolorum. Tertio, quia idem Augustinus, libro 3 contra Petilianum, cap. 40, de ilio haeretico sic inquit : Perregit ore maledico in vituperationem anonasteriorum et monachorum, arguens etiam me, quod boc genus vitee a me faerit nstiutum, quod genus vitae omnino quale sit nescit, vel potius toto orbe notissimum nescire se finzit. Ubi Augustinus tacite consentit et fatetur, se illud genus vitae instituisse ; quod intelligi potest, vel quia illud institutum amplexus et professus est, vel quia in illo genere vitae proprium et peculiarem modum instituit ; non enim totius generis, ut sic dicam, seu totius vitae monasticae inventor cogitari potuit, nisi per magnam ignorantiam vel malitiam illorum haereticorum, cum ante Augustinum essct et monachorum nomen, et genus vitae in orbe diffusum, ut ipse commemorat tum hic, tum etiam alis multis in locis, praesertim in libris de Moribus Ecclesiae, et de Opere monachorum, et in Psal. 75 et 99, et optime in 132, ubi et nomen monachi declarat, et vitam laudat, et modum etiam salutandi Deo gratias agendo commemorat; et in epistola 89, quaest. 4, disputando contra haereticos, qui divites omnes damnari dicebant, ne amore divitiarum id facere calumniaretur. inquit : Ego, qui haec scribo, perfectionem, de gua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti : Vade, vende omuia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in colo, et veni, el sequere me ; veheinenter adavavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adjuvanute sic feci. Subjungitque deinceps: Et ad boc propositum , quantis possumn viribus elios eahortv , et ia uomine Donini habeo consortes, quibus hoc per meum animisterium persuasum est. Scripsit autem Augustinus haec verba jam Episcopus; possuntque tam ad monachos, quam ad Canonicos regulares applicari. Certum tamen est ex dictis, ante Episcopatum et ante presbyterium ipsum adamasse et amplexum esse illum statum, et ad illum alios traxisse, et cum illis monasterium non clericorum, sed laicorum monachorum construxisse. Hac ergo ratione dictus est monachorum institutor, et quia fortasse illud vitae institutum primus in Africam invexit, ac denique quia in Latina Ecclesia primus etiam monachis vivendi regulam dedit, quam Apostolica Ecclesia postea probavit, ut jam ostendam.

14. Tertia asserlio , regulum unan scripsisse Augustinum pro suis religiosis.—bico ergo tertio, Augustinum pro suis monachis regulam illam, quam Ecclesia sub nomine illius recepit et probavit, edidisse. Solent quidem divo Augustino tres regulae attribui; duae brcviores, et tertia integra, et magis compicta; prima incipit : Commusni definitione decre- vimus, etc. Secunda, post illa verba praeambula : Ante omnia, fratres charissimi, diligaiur Deus, deinde prowimus, ncipit : Qualiter autem nos oporteat orare, etc. Sed hae duae regulae incerti auctoris sunt, et probabilius creduntur non esse Augustini, et ita in 1 tomo operum ejus separatim et quasi in angulum rejectae sunt, simul cum alia regula feminarum; itaque de his nullam rationem habemus, praeterquam quod nihil speciale continent, quod in certa Augustini regula non contineatur, praeter ea quae in regula secunda habentur de ordine psallendi, et recitandi divinum officium, quae statui fortasse potuerunt ab Augustino, sed propter illa non oportet regulas multiplicare; satis est enim id quod in sua regula Augustinus posuit: Orationi instate horis et temporibus constitulis : et iufra : Psalmis et hgpnnis cum oratis Dewun, hoc versetur in corde, quod profertur in ore, et nolite cantare nisi quod legistis esse cantandum ; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur. Ex quibus verbis intelligitur habuisse monachos instructionem aliquam scriptam circa tempora el modum psallendi et cantandi, illam vero non fuisse positam in regula, quia fortasse juxta locorum aut cons uetudinum diversitatem variar! poterat. Ita que una fuit ab Augustino religionis regula composita.

15. Hanc regulam scripsisse pro feminis ineptit Erasmus. —De hac vero regula dubium est, an Augustinus pro regularibus Canonicis, vel pro eremitis illam scripserit? Omitto enim censuram Erasmi, ab omnibus piis et doctis viris merito damnatam, qui negavit Augustinum scripsisse illam regulam pro viris religiosis, sed tantum illam quae virtute habetur in epistola 109 Augustini, quae est ad monachas, quae revera eadem est, sed sine dubio fuit pro viris scripta, et facile potuit ab eodem auctore ad feminas accommodari, et in hoc seusu communiter recepta est, et citatur a D. Bernardo, in lib. de Praecepto et dispensatione, et exposita ab Hugone de Sancto Victore, ut notarunt Doctores Lovanienses, in fine primi tomi Augustini, tacite contempta censura Erasmi , quam Parisiensis Academia jam damnaverat.

16. Qui putent scripsisse primo pro Canonicis regularibus. — Supposito ergo Augustinum pro religiosis viris illam scripsisse, dicunt aliqui primo ac praecipue regularibus Canonicis et clericis eam tradidisse , quod sensisse videtur Gratianus, in titulo capituli Non dicatis, 12, quaest. 1, quod constat sumptum esse ex hac regula. Gratianus vero citat sermon. 3 de Communi vita clericorum ; et in decreto Gregoriano, in quodam scholio, eodem modo dicitur caput illud sumptum ex sermon. 3 de Communi vita clericorum, in quo regula D. Augustini continetur. Verumtamen, inter opera quae Augustini esse creduntur, non invenio teriium sermonem de communi vita clericorum, sed primum tantum et secundum; fieri tamen potuit ut illa regula per modum concionis aliquando imprimeretur, et ita adnotatur in quodam libro antiquo de qualuor regulis ab Ecclesia approbatis, ubi in principio sic dicitur : Begula tertia Augustini in qua latius tradidit ea, que ad communem vitam clericorum pertinent, que a nonnullis inter sermones de communi vita clericorum emuneratur ; quae omnia supponunt hanc regulam pro clericis fuisse scriptam ; et idem affirmat Vincentius, in Speculo historiali, lib. 29, c. 44, ubi ait, Augustinum scripsisse regulam et institutionem pro clericis regularibus, qui etiam dicuntur Canonici regulares. Idem habet Antoninus, 2 p. Historiae, tit. 9, c. 8, 82 et 3; et Volaterranus, lib. 21 Anthropologiae; hoc autem non aliter probatur, nisi quia ab hac regula maxime videntur vocati Canonici regulares, qui veri religiosi sub Augustini disciplinafuerunt, ut supra dictum est, et optime confirmat Trullus, lib. 1 de Antiquitate sui ordinis, c. 2 et 3, qui etiam adducit testimonium Peossidii, de quo statim.

17. Verius scripsisse pro monachis eremitis laicis. — Prima conjectura. — Nihilominus persuasum mihi est Augustinum, illam regulam primo scripsisse pro suis eremitis et monachis, qui eo tempore ex vi professionis suae laici erant, et ab Augustno adhuc laico instituti sunt, et normam vivendi acceperunt. Hoc pro certo habent omnes defensores antiquitatis eremitarum $. Augustini. Quorum probationibus omissis, solum afferam conjecturas, qua me maxime movent.Prima est quamin secunda assertione insinuavi; ostendimus enim Augustinum, antequam esset presbyter, monachorum monasterium instituisse ; ergo per se credibile est virum, jam valde doctum et pertectum, statim eis dedisse regulam, et normam vivendi; non legimus autem aliam ab ipso conscriptam.

18. Secunda conjectura. — Secundo, Possidius, c. 5, sic de Augustino inquit : Factus presbyter monasterium intra Feclesium mos instituil, et cum Dei servis vivere cepit secundum modum et regulam sub senctis Apostolis constitutam, maaime ut nemo quidquam proprium in illa societate baberet. Ex quibus verbis colligunt aliqui, Augustinum dedisse regulam suis clericis, quos in monasterio congregavit ; ad quod tamen verba non cogunt, quia ibi non est sermo de nova regula ab Augustino facta, sed sub Apostolis constituta, quae solum illa est quae continet substantialia vota religionis. Tamen, ut dicebam, hinc satis verisimiliter colligitur Augustinum providentissimum Praelatum adjunxisse suam regulam. Verumtamen consideranda sunt verba, quae statim adjungit Possidius, scilicet, quod jam ipse prior fecerat, dum. de transmarinis ad sua remeasset. Quae verba sunt notanda; confirmant enim quod supra, num. 9, diximus, Augustinum non fuisse vere professum regulam religiosam, donec ad sua rediit. Deinde probant optime, ante presbyterium, cum Dei servis vivere coepisse secundum regulam ab Apostolis approbatam, et consequenter, quam regulam postea suis clericis dedit, prius suis monachis tradidisse.

19. Tertia conjeclura. — Quid pro conjectura exm his verlis eruatur. — Tertio, idem probo ex ipsamet regula, in qua sic dicit: Praposito tanquam patri obediatur, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit ; et iterum infra : Si quid servatuwm minus fuerit, non negligenter pretereatur , sed vt emendandwmn corrigendumque curetur , ad Praepositun praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat, quod modum vel vires ejus eucedit. Ex quibus verbis colligo, religiosos illos, ad quos primo Augustinus illam regulam direxit, fuisse monachos, similes illis quoad statum, et professionem, ac modum regnmninis, qui tunc erant in Oriente, et per ltaliam, qui ordinarie, et per se, ac ratione status non erant clerici, sed laici monachi, et similiter eorum Praefectus, seu Abbas non erat presbyter, regulariter loquendo, ut in superioribus ostensum est, et sumitur ex c. A subdiacono, d. 23, et ex aliis multis, 16, q. 1, et ex Hieronymo, in epist. ad Nepotianum. Semper vero talia monasteria fuerunt subjecta Episcopis, et verisimile est ab eis semper habuisse singula monasteria presbyterum aliquem, ad quem praecipua cura monasterii, saltem quoad correctionem morum, et in rebus gravioribus pertineret, pro qua re vide, si placet, Cassianum, collat. 18, c. 15; et Epihanium, epist. ad Joannem Hlierosolymitanum. Et quidquid sit de aliis monasteriis, de monasterio Augustini id clare colligitur ex citatis verbis. Nam singulare nomen Presbyteri aperte indicat. unum tantum fuisse in illa congregatione, et consequenter illam non fuisse congregationem clericorum. Item colligitur Praepositum non fuisse presbyterum, quamvis haberet ordinarium regimen, et administrationem monasterii, ut ex aliis locis ejusdem regulae satis constat. Denique colligitur reliquos omnes, regulariter ac per se loquendo, fuisse monachos laicos. Unde, in epist. 109, eodem modo loquitur Augustinus ad monachas, ut, scilicet. Praepositae obediant, multo autem magis presbytero, etc. Ad Canonicos autem regulares difficile possunt illa verba applicari, quia illis Praepositus semper, ac per se, presbyter est, neque est verisimile fuisse unquam aliam consuetudinem. Nihilominus tamen verum existimo, postquam Augustinus, presbyter vel Episcopus, clericos, seu Canonicos religiosos sibi adjunxit, eamdem regulam illis servandam tradidisse, ut notavit Anton., 3 p., tit.24, c. 14, 82, quia, ut recte ait, regula ipsa de se indifferens est, et communis ad utrumque statumreligiosorum. Unde factum est ut plures religiones, tum monachorum, tum etiam clericoruur, sub illa militent ; sic ergo potuit ÀAugustinus prius illam dare fratribus, et postea sub eadem religiosos clericos congregarc; neque necessarium fuit illa pauca verba praefecti et presbyteri mutare, quia facile poterant cum proportione intelligi et servari, licet praefectus etiam presbyter sit, et sive contingat unum tantum esse presbyterum et praefectum, sive duas personas subordinatas, ut sunt nunc inter Canonicos regulares, Prior et Vicarius, qui ambo presbyteri sunt.

20. Quarta assertio, dictam religionem laicorun vivente Augustino diffusum per Africum. —bDico quarto, religionem illam monachorum ita fundatam, et optima regula instructam, et Episcopali auctoritate probatam, vivente Augustino in Africa propagatam fuisse. Hanc assertionem colligo imprimis ex Possidio, in Vita Augustini, c. ultimo, ubi de Augustino jam defuncto sic inquit : Clerun sufficientissimum, et inonasteria virorum ac feminarum continentium cum suis Prepositis plena Ecclesia religuit. Nam sine dubio credibile est illa monasteria virorum fuisse magna ex parte horum eremitarum D. Augustini, quia non erant tunc in Africa alia monasteria re- ligiosorum virorum, de quibus videtur loqui Possidius. Nam prius ponit clerum sutticientissimum, qui vel totus, vel praecipuus erat religiosus, et illa verba, virorum ac feminarum. continentiwn valde proprie indicant personas laicas. Quod ctiam colligitur ex eodem Augustino, epist. 76 ad Aurelium, ubi dicit ad militiam clericatus, non desertores monasteriorum eligendos esse, sed ex iis qui in monasterio permanent, non nisi probatiores atque meliores in clerum assumendos esse: Cum aliquando (inquit) bonus etiam monachus via bonwe clericuse faciat, si adsit ei sufficiens continentia, ei lamen desit instructio necessaria, aut personee regularis integritas. Et ex eadem epistola constat quantam curam et providentiam suorum monachorum haberet Augustinus, etiam post adeptum Episcopatum. Denique per se est valde credibile Augustinum, suae religionis propagationem, non minus in fratribus, quam in Canonicis procurasse, nam utramque videbat esse necessariam populo suo ad utriusque status perfectionem. Et generalem charitatem ac zelum animarum habebat; quod ex omnibus ejus operibus satis constat ; specialiter verocolligitur ex epist. 64 ad Aurelium, Carthaginensem Episcopum, in qua eum exhortatur, ut diligentiam adhibeat extirpandi quaedam vitia per universam Africam, et in fine gratias agit de agro, provisione et liberalitate ipsius fratribus donaio. In quo indicat jam tunc tuisse monasterium suorum fratrum Carthagine. Clarius vero, lib. 2 Retractationum, cap. 21. ait, cum apud Carthaginem monasieria esse coepissent, ea occasione scripsisse librum de Opere monachorum. Quae duo conjungendo, illa monasteria monachorum fuisse intelligimus; cumque, ut supra vidimus, ipse Augustinus primus in Áfricam monachorum institutum invexerit, plane concluditur monasteria Carthaginensia ab Augustinianis fluxisse, et iicet fortasse aliqua ab Augustini disciplina desciverint, plura illius institutum retinuisse. Quod satis etiam ipse Augustinus indicat, libro de Opere monach., c. 30, ubi ait scripsisse illum librum, id maeime curans (inquit), ae boni fratres Apostolicis praeceptis obedientes, a pigris el vnobedientibus pravaricatores dicerentur ; ei infra : Ne monasteria doctrina saniore fundata corrumpantur et infra : Sciant ceeteri fratres et filii nostri, qui hanc per ignorantiam defendere consueverunt, eic. Per quae omnia judicantur illa monasteria, quae sana erant, ex filiis Augustini fluxisse, et in doctrina ejus fundaia.

21. Hinc vero multi pro certo habent, omnia monasteria, et omnes monachos, qui post Augustinum fuerunt in Africa, S. Augustini eremitas fuisse, ut Beatum Fulgentium, et alios similes, qui post Augustinum floruerunt; quibus ego non contradico, quia convinccre non possum id falsum esse. Dico tamen rem esse incertam, quia, licet forte ante Augustinum monachi in Africa introducti non fuerint, ut in superioribus diximus, et attigit etiam Caesar Baronius, 4 tom., ann. 391, nihilominus postea facile potuerunt alii Episcopi, ad imitationem quidem ejus, monasteria in suis dieecesibus aedificare, non tamen sub regula ejus, sed juxta propriam institutionem, sicut jam noverant fieri in Italia. Sic legimus in vita Santi Fulgenii, cap. 3, Felicem quemdam Episcopum aedificasse sibi monasterium, in quo Sanctus Fulgentius monachus factus est, ut refertur c. 4, et inde iransiit ad aliud monasterium alterius Felicis Abbatis, ut dicitur c. 6. quod Abbatis nomen videtur alienum a regula et professione eremitarum D. Augustüni. Unde quod de Fulgentio dicitur, incertum etiam fit, quia ille etiam dicitur fuisse Abbas et Pater multorum monasteriorum. Sed de hoc paulo post redibit sermo. Atque haec sunt quae de prima origine illius religionis Augustinianae conjectare possumus.

PrevBack to TopNext

On this page