Caput 9
Caput 9
An augustiniani eremitae, qui nunc existunt, sint idem qui olim tempore augustini in africa; an diversi et mendicantes.
CAPUT IX. AN AUGUSTINIANI EREMITAE, QUI NUNC EXISTUNT, SINT IDEM QUI OLIM TEMPORE AUGUSTINI IN AFRICA; AN DIVERSI ET MENDICANTES.
1. Una suppositio pro decisione. — Puncta tria decidenda. — Nunc vero explicandum superest, an religio, quae sub eodem modo nomne Eresitarum S. Augustini nunc est in Ecclesia, eadem cum illa, superiori capite tractata, sit reipsa, vel tantum nomine. Ad hoe autem deftiniendum unum aliud tanquam cerium supponendumo est, scilicet, hanc religionem, prout nunc est, tempore Innocentii IV et Alexandri IV fuisse in eam formam redaciam, quam nunc habet, et solemni ritu approbatam et confirmatam; quod quomodo facium fuerit, paulo post videbimus. Hoc ergo posito, tria puncta inquirenda sunt. Primum, an iile ordo, qui ab Augustino fuit institutus usque ad iempora Innocentii IV duraverit in Europa. Secundum, an omnes eremitae, qui jussu et opere Iunoceniii in hac familia conercgati sunt. fuerint illius professionis vel religionis Sancti Augustini. Tertio, esto omnes vel plures illorum Augustiniani fuerint, nihilominus nova fuerit religio ex omnibus facta, vel eadem instaurata, et aliquantulum immutata.
2. Arguitur affirmative ex historiis. — Item ec decretis Pontificum. —Circa primum, multti ex historiographis et modernis affirmant in persecutione Vandalorum, quae vivente adhuc Augustino in Africa coepit, omnia eremitarum monasteria destructa fuisse, et monachos ipsos partim necatos, partim dissipatos fnisse, non tamen omnino extinctos. Unde D. Antoninus, d. c. 14, $3, existimat aliquos illorum in ltaliam transivisse; vel quia inde cum Augustino venerant, vel quia audiverant ibi esse monachos simile vitae statutum servantes; ipsi vero, ut inquit, vel solitarie vivebant cremiticam vitam agentes, vel monasteria edificarunt, et congregarunt, in quibus religio illa usque ad Innocentium IV servata est; et simili modo potuerunt alii transire in Hispaniam, Galliam, et alias provincias, et in eisdem se conservare. Quanquam enim de tota hac re historiam authenticam non habeamus, ut fatetur D. Antonin. supra, ex quadam vero traditione et ex nonnullis vestigiis, quae sub nomine Augustiniano semper manserunt, videtur hoc fieri verisimile. Praecipue vero apud nos faciunt nonnulla Pontiticia decreta, quae hoc confirmant; unum est capitulum nsivuare, Qui clerici vel voventes, ubi Innocentius HI refert et approbat professionem' cujusdam feminae, emissam in manibus cujusdam de Patribus S. Augustini, cum habitu ejusdem religionis, ubi Glossa advertit feminam illam solemnizasse votum suum, tradendo se oraini S. Augustini. Erat ergo ille ordo ante Innocentium llf, constat enim non fuisse illo tempore inchoatum. Contigit autem factum iiiud in Lusitania ; nam Innocentius ad Episcopos Olyssipponensem et Conimbricensem scribit; ergo erat jam hic ordo in Hispania. Quod autem etiam in Auglia esset, colligitur ex c. Dilecti filii, de Appellat., ubi refertur causa qua agebatur inter Priorem S. Augusüni, et Archiepiscopum Cantuariensem, quam Innocentius definit in favorem Prioris et monachorum. Refert etiam Antoninus supra, Innocentium III dedisse fratribus S. Augustini privilegium scripium, confirmando in favorein illorum locum quemdam S. Antonii in provincia Senensi. Unde consiat, jam tunc etiam fuisse in lialia hunc ordinem. Praeterea, in cap. unico. de Rcligiosis domibus, in 6, 8 Sane, dicitur institutio ordimnis S. Augus- lini praecessisse ante Concilium Lateranense sub Innocentio IlT. Illa autem institutio antiquior nulla alia esse potest, nisi quae ab Augustino facta est, quia nulla alia meruit hoc nomen eremitarum S. Augustini, praesertim ante Innocentium IIT; ergo necesse est ut ipse ordo duraverit; parum enim ad rem fecisset institutionem fuisse antiquam, si extincta fuisset. Ex his videtur satis colligi, hunc ordinem nullo tempore omnino defecisse post Augustinum, quia nullum aliud initium illius ordinis invenitur ante Innocentium Iit. Addunt praeterea aliqui Innocentium [ specialiter approbasse regulam S. Augustini, et praecepisse ut eremitae, qui in variis locis Italiae vivebant, sub ea militarent, et Zozimum Papam plura privilegia huic ordini concessisse, et Leonem I nomen eremitarum S. Augustini eis indidisse.
3. Arguitur negative. — Pars affirmativa cum quibusdam moderationibus adhibendis avridet. — Verumtamen haec omnia aliis non satisfaciunt, ideoque nihil certi de duratione monachatus, seu vitae eremiticae ab Augustino institutae pro toto illo tempore affirmari posse. Nam imprimis , qua de Pontificibus Innocentio I, Zozimo et Leonel dicuntur, incerta sunt, quia in communibus historiis non referuntur, neque in actibus illorum Pontificum. [ila vero jura decretorum non satis rem probant; tum quia potuerunt essc multae Ecclesiae vel ceenobia monachorum S. Augustini nuncupata, quia ad illius imitationem informabantur, quamvis ab eo institutionem non baberent, sicut de monachis S. Hieronymi supra diximus, vel etiam potuerunt sic appellari, quia sub regula S. Augustini militabant. Imo, etiam si admittamus nunquam defuisse hujus regulae, ex quo ab Augustino facta est, aliquos professores et observatores, non tantum clericos, sed etiam monachos et eremitas, hoc tamen non satis est ut dicamus omnes illos esse successores eremitarum S. Augustini, alias etiam eremitae S. Hieronymi, et plures alii possent dici successores illorum ; oportet ergo ostendere et idem genus vitze, et eumdem aut similem habitum, ac denique continuam successionem et unionem, sub continua etiam Praelatorum successione tenuisse, quod difficillime ostendi potest. Et sane res est obscura et incerta. Nihilominus tamen prior sententia cum moderatione explicata suam habet probabilitatem, quam in sequenti puncto melius declarabimus.
4. Circa secundum ergo punctum propositum n. 4, quidam contendunt omnes eremitas quos Innoc. IV in hunc ordinem redegit, fuisse ex his, qui a primo Augustini monasterio descenderunt. At profecto hoc nec probari potest, nec facile credi ; nam ante Augustinum multi eremitae fuerunt, prius quidem in Oriente, et postea in Occidente, praesertim in Italia, ut ipsemet Augustinus commemorat. In prasenti enim non sumuntur eremitae stricte, prout distinguuntur a coenobitis, quia vitam omnino solitariam agunt, sed pro quibuscumque, qui religiosam vitam contemplaiivam in locis ab oppidis et consortio hominum separatis observant, etiamsi in communi monasterio vivant, sicut revera vixit Augustinus cum suis fratribus, et vivebant monachi, quos ipse Mediolani sub disciplina vidit, et alii quos fuisse diximus in Gallia in monasterio S. Martini. Et Antoninus et alii referunt ante Augustinum fuisse similes eremitas in monte Pissano,[et in Centumcellis, et fortasse crant in aliis locis; ergo non est cur credamus omnes eremitas, qui in Italia, Gallia, Hispania et aliis locis durarunt usque ad Innocentium IV, natos fuisse ex dispersione eremitarum Africanorum ; cur enim illi magis durarunt quam alii, vel cur post illos non potuerunt alii insurgere sub diverso habitu, nomine, et regula, seu vivendi modo ? Accedit, quod ante Augustinum dicuntur fuisse in Italia similes eremitae, in monte Pissano et Centumcellis, et fortasse in alis locis ; ergo vel ea, vel plura alia, potuerunt esse positea monasteria eremitarum, quae non duxerunt ex Augustino originem, sed ahunde; ergo per successiopem potuerunt etiam durare, vel etiam mulltiplicari usque ad tempora Innocentii et Alexandri IV.
5. Auctoris resolutio. — Eremites S. Augustini a Guillielmo fuisse reformatos quidam putant. — Dicendum ergo est, unionem illam factam esse non solum ex eremitis Augustinianis, sed etiam ex aliis, cujuscumque regulae vel nommis essent; hoc constat ex bulla Alexandri IV, de praedicta unione. Praecipue vero dicuntur eo tempore fuisse eremitae, qui appellabantur Guillielmite, alias Villelmite, a Guillielmo, duce Aquitania, qui eremita factus non solum sanctam vitam egit, sed etiam auctor multorum eremitarum fuit, praesertim per Galliam, Germaniam et Flandriam, qui ex nomine auctoris, Guillielmitee nominati sunt. Ita referunt historiographi nonnulli moderni, qui addunt hunc Guillielmum professum fuisse regulam S. Augustini, atque ita ex eremitis S. Augustini fuisse, et consequenter ejus congregationem ejusdem ordinis fuisse, Guillielmumque tantum fuisse reformatorem et instauratorem eremitarum S. Augustini, quamvis in illis Provinciis Galliae et Germaniae ab illo Guillielmitae nominentur .
6. Ostenditur tamen non fuisse eorum reforinatorem.— Sed ut verum fatear, in ejus vita, quam ex Theobaldo Episcopo refert Surius, die decimo Februarii, nihil invenitur quod Augustini regulam , vel aliquam peculiarem professionem redoleat , sed solum vivendi modum eremiticum , solitarium, et nimis austerum. Nec ibi legitur ipsum suscepisse habitum S. Augustini, sed solum postquam ad meliorem mentem a S. Bernardo conyersus est, consuluisse virum eremitam, sanctam et solitariam vitam agentem (de quo etiam non legitur cujus professionis esset vel regulae), et ab eo fuisse indutum lorica ferrea, quam semper portavit , et missum fuisse ut renuntiaret omnibus suis bonis, et pedes peregrinando conspectui Pontificis se praesentaret, quod ipse perfecit, et postea Hierusalem transiit, et tum ibi, tum postea in locis alis per multos annos solitariam et rigidissimam vitam dicitur egisse. Nec etiam ibi legitur fecisse coenobium aliquod, aut retformationem in eremitis S. Augustini. Solum in cap. i8 refertur, eum post reditum ab Hierusalem in Tusciam in speluncam horribilem se recepisse brevi tempore, aliquem numerum sociorum religiosorum ei fuisse copulatum, cum quibus aliquandiu vixit, et hospitale in eoloco construxit. Sed quia socii ab instituto brevi defecerunt, ab eis discessit, et hospitale cuidam eorum, Peiro vocato, commendavit, transivitque ad alium montem, ut eamdem vitam rigidam et solitariam ageret, ubi etiam alii socii ei adjuncti sunt, qui tamen eum non sunt imitati, et ideo cum eis non perseveravit, ut ex cap. 21 constat. Unde (ut c. 22 subjungitur) solus recessit in terram desertam, vocatam stabulum Rhodis, quae est in territorio Senensi, ut recte probat Caesar Baronius, in Annotationibus ad Martyrologium , decima die Februarii; ibi ergo usque ad finem vitae solitariam vitam egit, unum tantum socium et ministrum habens. Neque quidpiam aliud aliud de ceenobiis ab eo constructis, nec de reformatione ab eo facta, in ordine eremita- rum Sancti Augustini, nec de habitu particulari ejus, aut regula a Theobaldo refertur.
7. Imo nec fuisse professum statum veligiosuin. — Imo, quod magis notandum est, ex tota narratione ejus non colligitur hunc sanctum virum aliquando fecisse professionem, seu vota substantialia religionis, et praesertim non constat alicui obedientiam promisisse; ssepius enim et mutavit eremum, et aliqua ex parte vivendi modum sine dependentia ab alterius voluntate; quapropter status vitae ejus proprie videtur fuisse eremiticus, qualis olim fuit in Paulo, Hilarione, et aliis Anachoretis, quos supra diximus non esse integre religiosos ex defectu subjectionis et obedientie. ( Vide Alvarum Pelagium, lib. 2 de Planctu Ecclesiae, c. 51 et 13).
8. Quomodo potuerit dici reformator, atque inde Guillielmitas vocari ipsos reformatos. — Fieri tamen potuit ut , exemplo hujus sancti viri, eremitae, qui tunc erant, fuerint reformati; itaque licet per se ipsum coenobia non eedificaverit neque habuerit, nisi unum vel duos veros discipulos, per illos postea potuit plures procreare. Quod indicatur in vita ejus, cap. 22, ubi de Alberto, ejus discipulo , dicitur : NVec fraudatus est a suo desiderio vir desideriorum (id est, Guillielmus ), proficiente in hoc ejus discipulo (id est, Alberto), ut postmodum multorum pater feeret filiorum; ubi significatur Albertum illum eremitas illos propagasse. Ibidem etiam fit mentio alterius discipuli Fenerabilis Petri, Prioris Montis de Pruno, qui videtur esse ille, cui hospitale commendavit, ut supra diximus; per hunc ergo potuit etiam congregatio seu vita eremitarum reformari, et a primo auctore Guillielmitae vocari. Quomodo autem hi omnes pertineant ad progeniem Augustini, aut ad ordinem ejus, non video, nisi aliunde constet, aut discipulos Guillielmi regulam Augustini, et habitum ejus recepisse, et rigorem aliquem juxta exemplar et consilia sui magistri addidisse.
9. Negue item eremite S. Augustini videnlur fuisse , quos instituit Jonunnes Donus. — Idem censeo de alio genere eremitarum, qui ad hanc congregationem reducti sunt ab Alexandro IV, quorum auctor fuisse dicitur Joannes Bonus , qui floruit tempore Innocentii IIT, et fnuit vir eremita egregiae sanctitatis, et magnae austeritatis, ut refert Anton., 3 p., t. 24, c. 13. Ex quo loco constat, ad eum, in suo eremitorio permanentem , plures accessisse. qui imitatores vitae illius facti sunt *; illi ergo usque ad Alexandrum IV propagati fratres Joannis Boni vocati sunt, et iidem esse censentur, qui eo tempore eratres panientie Jesu Christi vocabautur. In gestis autem ab hoc Joanne Bono nihil referri reperio, de habitu, aut regula, aut ordine S. Augustini, sed tantum de vita eremitica et austera in generali. Unde sectatores ejus sicut ab Augustino nomen non acceperunt , ita nec in speciali modo vivendi, seu in specifica ratione status, ut sic dicam, sed solum in genere eremitarum cum successoribus Augustini, si qui fortasse tunc erant, convenisse videntur. Atque ad eumdem modum fuerunt forte eo tempore per Italiam et alias provincias alii eremitae, vel anachoriticam, vel coenobiticam vitam agentes, variis tum habitibus, tum etiam consuetudinibus, vel constitutionibus utentes, de quibus nobis nihil certo constat in particulari, sed solum in hac generalitate et confusione, hanc enim varietatem historiae indicant, et Bulla Alexandri IV supponit. In hac autem multitudine eremitarum verisimilius est multos fuisse sub hoc nomine eremitarum S. Augustini ; nam conjecturae supra factae id ostendunt , et in multis provinciis et regnis reperiuntur antiqua monasteria illius appellationis et nominis, et scripturae etiam antiquae, quae talium monasteriorum mentionem faciunt. An vero plura vel pauciora horum monasteriorum vel eremitarum fuerint hujus vel alterius religionis, mihi non constat.
10. An post Augustinum usque ad Benedictum omnes monachi fuerint eremite Augustiniani.— Non omittam autem hic advertere, satis esse obscurum et incertum in historiis, an monachi, et eremite , sive solitarii, sive coenobitici, qui in Occidente fuerunt a morte Augustini usque ad D. Benedictum , fuerint ejusdem professionis, ita ut illa nomina tanquam synonyma accipienda sint, vel in re ipsa aliqua sit inter eos constituenda differentia; nam hinc pendet alia quaestio, an, scilicet, tempore Alexandri IV, soli illi, qui eremitae nuncupabantur, et a monachis in aliquo sibi proprio distinguebantur, ad hanc religionem ordinis eremitarum reductifuerint, vel utrum aliqui etiam ex monachis inu hac reductione fuerint comprehensi. Nam in hoc etiam invenitur diversitas in chronicis hujus religionis, et ex illis terminis pendent multa, quae de hac antiquitate dicuntur. Interdum enim dicunt eremitarum Augustini instituium fuisse distinctum a monachali, interdum vero hujus professionis faciunt fere omnes antiquos Sanctos, qui post Augustinum monachi fuerunt ante Benedictum, vel extra regulam ejus, ut Fulgentium, Cotumbanum, et similes ; sed quod ad primum attinet, difficile est differentiam illam explicare, quia, licet nomen eremite pro solitario scu anachoreta, sumi soleat, ut praecedenti libro notavimus, cum Isidoro, lib. 7 Originum, cap. 13, et lib. 2 de Officiis Ecclesiasticis, c. 15, tamen hic ad coenobitas extenditur, qui in eremis degunt; constat enim eremitas S. Augusiini coenobitas fuisse; monachi autem, proprie et specifice sumpti in hoc sensu, etiam agunt solitariam vitam ex vi sua professionis, ut constat de S. Benedicto, Bernardo, Bruno, et aliis, et ante hos de Antonio, Basilio, et aliis Orientalirus ; quae igitur differentia assignari potest inter eremitas et monachos eorum temporum?
11. Unum signum distinctionis inter monaclmn et eremitam Augustinianum rejicitur.— Bejicitur alterum signum. — Negque apud Awugustimun legitur differentia ulla inter suum eremitam, et monachumn. — Dicunt aliqui, non tam in instituto vite, quam in aliquo signo externo distinctos fuisse. Duo autem signa ponuntur: unum est, quia eremitae incedebant praecincti cingulo ex corio; nam Antoninus supra refert Augustinum praecinxisse se hujusmodi cingulo ad differentiam monachorum. Sed, ut supra dixi, illud non habet auctoritatem, et praeterea differentia illa parum momenti esse videtur. Nam Cassianus, lib. 1 suarum Institutionum, cap. 2, cingulum monachi ponit inter vestimenta ejus, quod cingulum dicit fuisse pelliceum, ad imitationem Eliae, qui incedebat zona pellicea accinctus renibus, 4 Regum 2, quod etiam dicitur de Joanne Baptista, Matthaei 3; idem habet Basilius, in Reg. fusius disp., c. 23, et Joann. Hierosolymitanus, lib. de Instit. prim. monach., cap. 37, qui omnes tanquam insigne monachi ponunt zonam pelliceam. Alii pro differentia assignant, quod eremitae incedebant baculos in manibus portantes, ex quodam Brevi Alexandri IV, ubi indicat hanc tuisse differentiam inter habitum eremitarum S. Augustini, et habitum monachorum, quod eremitae baculos in manibus ferebant; sed h»c etiam differentia et paryi momenti est, et incerta, quia non constat vel eremitas hoc habuisse ex institutione, aut ex generali consuetudine, neque etiam e converso constat monachos nunquam incessisse portantes baculos in manibus. Quin potius , Joan. Hierosolymitanus, de Institut. antiq. monach., c. 41, hoc ponit tanquam ex more antiquorum monachorum , quod ab Eliseo deducit, quem baculum habuisse constat ex 4 Reg. 4. Apud Augustinum quoque inter eremitam ceenobiticam vitam agentem, et monachum, nullum discrimen invenitur, ut constat ex locis adductis, praesertim ex Psalmis; et ex sermonibus ad fratres in eremo, cujuscumque tandem auctoris sint, idem constat, ut videre licet sermone 14, 22 et sequentibus. Imo nomen eremitae raro vel nunquam apud Augustinum invenitur, sed tantum nomen monachi aut soltari.
12. Auctoris sententia, quod nomen evemita pro Augustinianis son sit admodum autiguum. — Neque intra Africam omues posi Augustimum veliciosi , ejus eremitas fuisse constat. — Existimo ergo discrimen hoc inter monachum et eremitam non esse antiquum , nisi hae voces in illa significatione sumantur, ut eremita significet anachoretam, et monachus coenobitam contemplationi deditum, et a communi hominum habitatione separatum, quorum vitam distinctam descripsit Augustinus, lib.1 de Moribus Ecclesiae, cap. 31, licet propria nomina eis non imposuerit. Unde, sicut non omnes monachi, qui fuerunt post Augustinum, professores sui instituti fuerunt, ita neque omnes eremitae, quod est manifestum, praesertim extra Africam; nam in Africa aliqui volunt religiosos omnes, qui post Augustinum fuerunt, sive clericos, sive laicos, quocumque nomine monachorum , vel eremitarum appellentur, fuisse progenitos ex aliquo monasteriorum Augustini, quod non repugnat ita contigisse , ut per se patet ; tamen non satis ostenditur ita fuisse. Quia in illo tempore non erant moffasteria religiosorum exempta, neque ita inter se unita sub uno Praelato communi, seu generali , sicut nunc sunt , sed in unaquaque dioecesi monachi erant subditi Episcopo iliius loci, et ab illo approbabatur ritus vivendi illorum. Unde sicut Augustinus in sua dicecesi monasteria condidit, vel antequam esse Episcopus, approbanie Valerio, vel jam Episcopus, sua auctoritate, ita potuerunt postea alii Episcopi in Africa condere propria monasteria , vcl secundum regulam Augustini, vel secunium aliam propriam; et ita in vita Fulgentii, cap. 4, legimus Faustum Episcopum sibi monasterium construxisse, in quo Fulgentius factus fuit monachus; et in cap. 8 fit mentio alterius monasterii Felicis, Abbatis, ubi postea Fulgentius Abbas fuit; et cap. 12 fit mentio B. Eulalii, Episcopi Syracusani; et cap. 14 commemoratur aliud monasterium Vivencense, ad quod tentavit Fulgentius divertere, quia in eo rigidi propositi antiqua disciplina servabatur. Et ipsemet Fulgentius jam factus Episcopus in suo Episcopatu proprium monasterium aedificavit, cap. 19, et postea aliud, cum esset a tyranno relegatus, in quibus omnibus nulia fit mentio reguiae S. Augustini. lno Abbatem nominat, quod nomen in religione S. Augustini videtur inusitatum. Item commemoret perpetuam abstinentiam a carnibus, de qua non est usus inter eremitas S. Augustini. Quae conjecturae non convincunt iilos monachos non fuisse eremitas S. Augustini; potuerunt enim in his accidentalibus esse varii mores, licet religio csset eadem, et camdem haberet originem, faciunt tamen rem dubiam. Unde etiam incertum est an omnes monachi, qui Africa prodierunt. fugientes aut Vandalorum persecutionem, aut postea Maurorum , Augustiniani fuerint, quia si in Africa discursu temporis multiplicata fuerunt instituta, ex omnibus illis exire potuerunt.
13. De religiosis ectra Africam res est certa. — Multo autem certius est non omnes eremitas, qui extra Africam fuerunt, post tempora Augustini, fuisse illius successores; nam , ut diximus, etiam ante Augustinum erant eremitae in Italia. Item, quia diximus eremitas, et monachos cum proportione sumptos, eosdem fuisse illo tempore, id est, vel canobiticos inter se comparatos, vel anachoretas inter se. At constat non omnes monachos lItaliee Augustinianos fuisse ullo temporc. Denique D. Gregorius in Dialogis plures commemorat monacnos ante tempora S. Benedicti, ut in lib. 1, de Equitio, Anastasio, Martino ; et lib. 2, de Romano monacho, qui Benedicto habitum religiosum tradidit ac ministravit, quem nullus hactenus dixit esse eremitam Augustinianum , nec de reliquis cum fundamento affirmari potest. Illi autem monachi erant revera eremitae, vel ex solitariis, vel socialibus.
14. Post Benediclum monachi ab erematis quibuscumque videntur fuisse distincti.—Quales eremitee sint ab Aleuaudro IV in Augustinianan familiam redacti. — Probabile autem est post tempora D. Benedicti aliquam fuisse observatam distinctionem inter monachos et eremitas, praesertim in Europa seu in Italia: namreligiosi S. Benedicti nunquam vocati fuerunt eremitae , ut constat ex modo loquendi, tam jurium quam historiarum ; imo videtur nomen oonachorum, quasi per antonomasiam fuisse accommodatum ad professores illius instituti, et aliorum qui ab eo manarunt, vel qui Benedicti regulam susceperunt, ut supra conjectavimus. Eremitarum autem nomen retentum est ab aliis, qui in eremis religiosam vitam agebant , vel sine speciali regula, vel sub regula Augustini ; imo, multi erant qui veram religionem non profitebantur, ut notat Archidiaconus, in cap. Cwn ea eo, S ultimo, de Excessibus Praelatorum, in 6; et eremitae illi, qui ab Alexandro IX in hanc religionem redacti sunt, religiosi omnes erant, ut videtur verisimilius ; distincti vero a monachis in sensu explicato, id est ab his, qui monastica instituta , qua nunc sunt in Ecclesia, profitebantur. Inter se vero non unius rationis erant, sicut nec unius nominis , habitus, aut regulae : verisimilius autem est quamplures eorum, seu aliquam familiam ex eis praecipuam ex successoribus Augustini fuisse, nonnullos etiam, quamvis proprios habuerint fundatores, regulam Augustini suscepisse.
An ex erenitis quos Alevander TV in unam religionem coegit, nova religio fuerit institute, an tantum Augustiniana reformata.
15. Primum argumentum partis affirnanlis novam religionemn fuisse institutam. — Superest ut de tertio puncto n. 1 proposito breviter dicamus, nam ex eo maxime pendet resolutio dubitationis circa originem et antiquitatem hujus religionis ; nam si in unione facta ab Alexandro IV ex multis familiis una religio ab ulis distincta oria est , erit haec nova religio, cujus initium ab eo tempore computandum erit ; si vero aliter facta est illa unio, aliter etiam de origine hujus religionis censendum erit. Videtur autem nova religio tunc inchoata. Primum, quia, sicut in naturalibus, quando ex simplicibus inter se mistis aliquid unum generatur, illud distinctum est ab ipsis simplicibus, novamque originem, et distinctam ab illis habet, iia in moralibus, atque adeo in praesenti mixtione, et quasi transmutatione censendum videtur.
16. Responsio ad hoc argumentum. — Suadetur dicta responsio tripliciter. — Ad hoc tamen optime responderi potest, non esse com- parandam illam unionem substantiali mixtioni, quae fit ex conversione plurium in unum tertium a singulis miscibilibus distinctum ; sed mixtioni, vel unioni, quae fit ex pluribus, quorum unum caetera in se substantialiter convertit, quamvis inde fortasse maneat affectum aliquibus qualitatibus aliarum rerum quas in se convertit, sicut ex aqua, et vino fit unum Iymphatum, quod totum substantialiter vinum est, quia vinum aquam in suam substantiam convertit, licet qualitatibus aqua affectum maneat. Sic enim in praesenti non ita fuerunt ex multis familiis una effecta, ut omnes rchquerint institutum suum, et unum novum acceperint, quasi novam omnino formam, sed retento Augustini instituto in ea familia, quae sub illo militabat, reliquae omnes illi se subdiderunt, et relicta sua origine, ad Augustini familiam transierunt ; ideoque eadem religio Augustiniana in tota illa cougregatione permansit, et aucta est, non substantialiter mutata, quamvis quoad aliqua accidentalia novam formam acceperit. Quod autem res ita acciderit, conjectura fit : primo, quia in Bulla Alexandri IV non dicitur, ut omnes eremitae ad novam religionem transeant, sed ut ad eremitas S. Augustini reliqui omnes aggregentur, sub eisdem constitutionibus et regimine. Et Antoninus, loco infra citando , his verbis refert hanc unionem: Erant tumtemporis in diversis mundi regionibus diversi eremite sub diversis titulis diversimode civentes, quos omnes Innocentius eremitis S. Augustini conjunait, reducens eos ad uuwm ovile sub unopastore : et infra: Muniens eos pluribus privilegiis el gratiis , quorum omnium exemplaria, et nonnulla originalia sub lulla ego vidi. Secundo, ex nomine, regula et habitu, quae maxime indicant originem et institutum ; haec enim unio facta est sub regula S. Augustini, et sub appellatione eremitarum S. Augustini, et sub habitu quem Augustinus induisse creditur, vel in baptismo, si sermo ille Ambrosii recipitur; vel certe post baptismum, antequam fieret presbyter. Nam ex Vita Fulgentii, c. 18, colligitur, similem babitum portasse in monachismo, et ita illum amasse, ut in Episcopatu illum non reliquerit, quod est magnum signum Augustinum illum monachalem babitum in Africam invexisse. Tertio, quia alias dicendum esset, innocentium IV, vel Alexandrum IV, fuisse hujus religionis fundatorem, et ab illo primam duxisse originem, quod est plane falsum, et contra mentem istorum Ponificum, et aliorum, quos statim referemus.
17. Instatur tamen contra vresponsionem, et est secundum ar qumentum partis afftrmantis.— Sed, licet haec responsio videatur magna ex parte satisfacere, adhuc superest difficultas, quia in ea unione, ipsamet Augustiniana professio ita videtur mutata, ut nihil ex ea retentum fuerit praeter regulam et titulum S. Augustini, quae duo non sufficiunt ut haec censeatur eadem religio, quae fuit ab Augustino instituta, et consequenter neque ut ab illo sumat antiquitatem et originem. Major declaratur, quia imprimis quod ad habitum spectat, jam diximus incertum esse an Augustinus tempore baptismi monachalem habitum receperit. Deinde, esto vel tunc, vel saltem in Africa ante presbyterium iillum habitum susceperit, ut probabilius credimus, nihil tamen singulare vel speciale de illo habitu affirmari potest, praeter id quod tunc reliquis monacbis commune erat. Duo enim signa ejusdem habitus praecipua esse creduntur, scilicet corrigia ex corio et cuculla nigra ; haec enim duo in eo sermone Ambrosii commemorantur, etin Vita Fulgentii insinuantur ; neutrum autem ex his fuit peculiare ornamentum eremitarum S. Augustini. Nam corrigia ex corio et zona pellicea idem sunt ; ostendimus autem supra, num. 11, zonam pelliceam communem fuisse omnibus monachis, tam Orientis, ex Basilio, Joanne Hierosolymitano, et Cassiano, quam Occidentis et Africae, ex Vita Fulgentii, de quo dicitur : Pelliceo cingulo tanquam monachus cingebatur. Ex quo verbo constat , quam sit difficile intellectu, quod apud Antoninum legitur, ex sermone Ambrosii Augustinum assumpsisse cingulum ex corio, ad differentiam monachorum, cum monachis commune sit, nec fingi potest differentia inter cingulum Augustini et zonam monachorum. In quo enim posita fuit ? aut unde constare potest ? Nam de figura aut latitudine illius zonae, vel de colore ejus albo aut nigro, vel fortasse naturali, et nulla arte elaborato, nihil certum affirmari potest. Quod vero spectat ad nigrum colorem habitus, vel cucullae, refert etiam Joannes Hierosolymitanus , lib. de Institutione monachorum, capite trigesimo octavo, tunicam lanae, quam gestabant monachi subtus scapulare , atramentario seu nigro fuisse infectan. Et in Vita Fulgentii solum dicitur, Sublus casulam nigello , vel lactineo pallio circundatus incessit ; ubi obscurum est quid nomine casulg, et quid nomine pallii signiticetur; manifestum autem est ex contextu, nomine casula externam, seusuperiorem vestem et togam, vel, ut clarius dicam, capam significari ; pallium autem, licet alias proprie significet externum vestimentum, ibi significare internum ; nam subtus casulam fuisse dicitur, et de hoc solum asseritur fuisse nigelli aut lactinei coloris, id est, album aut nigrum, probabileque est non fuisse artificiosi coloris, sed illius qui erat lanae connaturalis. Ergo ex habitu, quem runc gestat haec religio, nihil peculiare colligi potest de institutione Augustini.
18. Hac instantia ea habitu sumpta per se sola non multum cogit. —Sed haec non multum obsiant, nam Aabitus non facit monachum, ut jura dicunt, et saepe religio mutationem aliquam in habitu admittit, et non propierea variatur religio. Unde multo minus obstat, quod habitus niger et zona pellicea fuerint aliis monachis communia, sicut nunc etiam sunt; nam verisimile est fuisse ab Augustino usurpata cum aliquo peculiari modo, quo sui monachi discernerentur a reliquis, quod etiam nunc eremita Augustiniani observant cum proportione quadam, non cum identitate, aut integra similitudine; quis enim hoc posset cum fundamento aflirmare, aut quae est necessitas, cum potuerit optime esse successio in religione cum nulla mutatione in habitu quoad figuram, vel quoad qualitatem materiae, et similes conditiones, juxta temporum varietatem et opportunitatem? Videatur Antoninus, 3 p., tit. ultimo, cap. ultimo, $ 5, ubi ait Alexandrum Pontificem determinasse hunc habitum exteriorem, quem hi religiosi nunc portant, vel respiciendo ad primam institutionem , vel declarando in sua prima institutione nullum determinatum habitum habuisse a D. Augustino, et ideo hunc ipsum Pontificem definivisse tanquam praesentibus temporibus et regionibus convcenientem, satisque religiosum; interiorem vero babitum ipsi religioni determinandum reliquit, prout in secunda parte constitutionum hujus ordinis, c. 5, factum est.
19. Efficav tamen reddetur si accedat etiam diversitas instituti. — Arguitur diversitas instituti quoad fiuem, et est terlium argumentum partis affirimantis. — Sed quamvis sola varietas in habitu non snflticiat, si tamen cum illa jungatur diversitas in fine et mediis, seu obscrvantiis religiosis, videtur plane concludi nullam relinqui convenientiam inter hanc relicionem, et ab Augustino institutam, praeier nomen et communem regulam. Constat autem totam hanc mutationem esse in hac religione factam. Quod patet primo ex fine. Nam Augustinus instituit eremitas ad finem vite pure contemplativae, qualis erat vita omnium monachorum, et in ea aetate; et ideo elegit habitationem eorum in eremo, ct ex laicis adhuc ipse laicus monasterium congregavit ; ac denique solum orationi et psalmodiae cum aliquo labore manuum eos vacare voluit, quod est proprium institutum monasticum, et pure contemplativum. Nunc vero finis hujus religionis est mixtus, quia non solum contemplationi, sed etiam actioni circa proximos vacat, ex peculiari et nova institutione. Ut enim refert Antoninus, tertia parte Historiali, tit. vigesimo quarto, cap. decimo quarto, 8 tertio, et habetur etiam in Annalibus Augustiniani ordinis : Iunocentius IV, anno Domini 1240, considerans ordines Predicatorum et Minorumn, fructus salubres in Ecclesia Dei proferre, Hremitas vero S. Augustini sibi solis per bonum vitam gprodesse, cepit velle agere, quatenus et ipsi sicut Praedicatores et Minores fructum salutarem in Fclesia Dei producere possent ; ergo mutavit Pontifex illum ordinem quoad finem suum.
20. Item ea diversis mediis, et est quartum argumentum. — Inde vero facile concluditur mutatio etiam quoad media; nam prius per se, et ex vi instituti, in locis a communi hominum habitatione remotis habitabant ; postea in civitatibus et oppidis vivere necessc fuit. Prius per se et ex vi instituti, erat religio laicorum, quia non postulabat ministeria clericorum ; postea vero praecipuam religionis partem, ad Ordines assumi necessarium fuit, quia ad concionandum et sacramenta ministrandum destinabantur. Item prioribus eremitis necessarium non erat litteris vacare, quod tamen facta praedicta mutatione omnino fuit necessarium. Unde tandem factum est ut illa religio es monachali, in mendicantem transierit; antea enim, quamvis fortasse reditus non haberet, ex manualibus operibus sustentari poterat ; postea vero, cum propter studia et actiones erga proximum manibus laborare non possent, mendicitatem profiteri necessarium fuit; et ita tam ex fine, quam ex modo vivendi, coepit esse religio mendicans; ergo ab eo tempore debet censeri instituta, in quo mendicans esse coppit.
21. Nomen et regula Augustini non obstanut, ubi finis et media sunt distincta. — Ouod autem non sufhiciat regulam aut nomen Augustini retinuisse, ut ab illo instituta censeatur, patet, quia etiam religio Praedicatorum reti- nuit regulam S. Augustini, quam DBeatus Dominicus in seliiune Canonicorum regularium prius profitebatuz, et nihilominus novam ipsam religionem instituit, quia sub illa regula novum finem et nova media ilii attribuit, atque eadem fuisset, licet sub Augustini patrocinio et nomine religionem suam specialiter dicasset ; nam hoc ad substantiam religionis valde extrinsecum et accidentarium esse videtur. Sicut, e converso, ordo sancti Hieronymi, licet patrocinium, imitationem et nomen Hieronymi acceperit, non propterea ab co institutus censctur, quamvis fortasse in instituto quoad finem, et modum vivendi similior sit illi mouasterio quod Hieronymus cum suis monachis construxit et coluit, quam haec religio cum Augustiniano eremitico.
22. Quinto, arguitur ez muteta materia in cotis obedientiee et paupertatis .— Contirmatur tandem ac declaratur; nam eo tempore quo Alexander IV ereniitas omnes in hanc relivionem conjunxit, necessarium fuit omnes illos denuo profiteri in tali religione, quia propter novum obedientiae genus ad multa obligabantur, vel obligari poterant, ex vi novae obedientiae, ad quae non extendebatur prior obedientia eremitica, ut per se constat; et e converso multa cessarunt in hoe vivendi modo, quae in priori ex obedientia injungi poterant. Paupertas etiam multum immutata est, ut ex dictis constat; ergo necessaria fuit nova professio; ergo signum est fuisse conditam novam religionem, ad quam professores ejus ex priori vivendi modo translati sunt. iit ideo, licet multi ex illis fortasse fuerint ex veris successoribus Augustini, non potest dici in illa conservata prior religio, quia ad aliam religionem transiati fuerunt, ut discursus factus convincere videtur.
23. Prima assertio hujus puncti bipartuto. — Nihilominus dicendum est, eamdem religionem Augustini, quae antea erat, permansisse post reformationem Alexandri IV, quamvis in multis rebus immutata fuerit. Hanc posteriorem partem satis probant omnia hactenus adducta. Priorem autem probat primo Concilium Lugdunense, sub Gregorio X, in cap. unico, S Sane, de heligiosis domibus, in 6, ubi de hoc ordine Sancti Augustini dicitur, institutum fuisse ante Concilium Generale, scilicet Lateranense sub Innocentio III, quod habetur in cap. Ne nimia, exira, de heligiosis domibus, quo tempore nondum hic ordo erat redactus in eam religionis formam quam nunc habet. Nam eam formam reccpit ab Innocentio IV, et Alexandro IV, anno Domini 1246, triginta annis post Concilium Lateranense, et totidem fere annis ante Gregorium X; ergo ex sententia Concilii Lugdunensis, dur vel Innocentius IV non fecit institutionem hujus ordinis, alias non esset verum, quod institutio ejus praecessit Innocentium IV, ne dum III, et Concilium sub ilo cclebratum. Ergo post reformationem Alexandri, mansit nihilominus eadem religio quae antea erat, nam retinuit eamdem institutionem quae praecesserat ante Concilium generale; sed ante illa religio erat descendens haereditario jure ex institutione Augustini, ut ostensum est, quia nulla alia institutio potest illi attribui; ergo eadem postea mansit.
24. Secundo, idem probsatur ex bulla et intentione Alexandri IV, nam, ut diximus, non eremitas aeque;commutavit, sed reliquos variis nominibus nuucupatos ordini eremitarum S. Augustini, cum personis et locis(ait Antoninus supra) effectualiter incorporait, ac univii; ergo necessarium fuit ordinem eremitarum eumdem conservatum esse, alioqui non magis alii essent illi uniti, quam ipse caeteris ; imo nulla fuisset unio, sed confusio omnium in unam.
25. Tertio, alii Summi Pontifices privilegia et gratias huic ordini concedentes declarant professores ejus esse veros filios, et Augusbni successores. Sic Joannes XXII concessit cremitis Sancti Augustini praecipaam curam corporis S. Augusiini, aedificato Pavia monasterio juxta Ecclesiam, in qua erat sepulcehrum ejus. Quamvis enim etiam ibi esset monasterium Canonicorum regularium, voluit aedificari aliud eremitarum, et Ecclesiam esse communem, dicens ( ut Antoninus supra, S 4, refert) decens esse, et rationi consonum, ui tanquam membra capiti, discipuli magistro, fil patri suo uniri debeant. Martinus etiam V Romnae transferri fecit corpus S. Monicae in Ecclcsiam eremitarum, et in Bulla rationem reddit, quia sunt filii et successores Beati Augustini. Eisdemque verbis et ratione utitur Clcmens VIII, in quadam Bulla, in qua indulgcntias quasdam concessit Lusitaniae Provincia pro Capitulis generalibus ; senserunt ergo dicii Pontifices institutionem Augustini de eremiiis in hoc ordine conservari, alioqui non magis essent hi religiosi Augustini successores et haeredes, quam alii, qui ejus regulam profitentur.
26. Denique in hac religione i invenitur quidquid ad moralem unitatem cum ea. quam Au- gustinus instituit, sufficit. Nam (quod caput est) conservata est continuata successio. Etenim usque ad Alexandrum IV, familia eremitarum S. Augustini pura, ut sic dicam, perseverabat, sicut ostendimus fuisse usque ad Imnocentium IV; per mixtionem autem (ut ita loquamur) factam ab Alexandro non est inlerrupta successio, sed numerus filiorum crevit per translationem aliorum ad ipsos; unde Antoninus supra, S3, cum dixisset Pontiticem incorporasse alios eremitas ordini S. Augustini, subdit : Dispensans cum eis super diversarum professionum, et observantiarum ligamine, quibus antea in praedictis, vel aliis ordinibus astricti quomodolibet tenebantur.
27. Ad quintum argumenlum in num. 22.— Nota.—Ex quo obiter solvitur facile objectio superius, numer. 22, facta, de iterata seu renovata professione ; nam in aliquibus fuit tunc necessaria nova professio, fortasse solum fuit in aliis eremitis, qui non erant Augustiniani ordinis, nec ejus regulam profitebantur. In ^Augustinianis vero vel non fuit necessaria nova professio, sed solum acceptatio novi regiminis, et alicujus reformationis quoad aliquas constitutiones ; vel quamvis fuerit necessaria aliquo modo nova professio, non tamen substantialiter diversa, sed solum quoad aliquam additionem, quoad cbedientiam praestandam uni Praelato communi, et Generali totius ordinis, quem antea non habebant. Haec autem mutatio plane accidentaria est. Praeterea, in regula et vivendi modo, servat haec religio unitatem cum Augustino, quantum moraliter potest, in cujus rei significationem in suamet professione promittunt obedientiam Deo, et Beato Patri Augustino, et suis Superioribus, juxta regulam ejusdem Patris Auzustini. In quo adverto differentiam inter modum profitendi secundum regulam Augustini in hac religione, et in aliis eamdem regulam profitentibus, nam in religione, verbi gratia, 3. Dominici promittitur obedientia Beato Dominico, secundum regulam Beati Augustini, et institutiones Fratrum Praedicatorum, et sic de aliis. Hic vero promissio fit Beato Augustino tanquam proprio patri et institutori, et simpliciter fit secundum regulam ejus, neque Bt mentio aliarum constitutionum, quasi non ita per se pertineant ad hoc institutum, sed solum ad perfectiorem regulae observantiam.
28. Ad tertium argumentum n uumn. 19. — Nec denique obstat objectio de mutatione finis aut mediorum (qua: enim num. 15 et 17 objecta sunt, responsione jan non cegent), primo, quia, ut supra dixi, in rebus moralibus, qua solum per successionem habent unitatem, quando haee mutatio sensim fit, non censetur tollere unitatem corporis politici, maxime si quoad substantiale vinculum conservatur ; nam etiam corpus physicum in vita hominis idem ceusetur, licet paulatim multipliciter mutetur, adeo ut complexionem etiam mutare soleat. Deinde haec mutatio etiam est solum per quamdam additionem, nam retento fine propriae perfectionis, et contemplativae vitae, extensa est haec religio ad procurandum etiam commune bonum, ut ex supradictis, et constitutionibus hujus religionis constat.
29. Ad quartum, n. 20. — Addo imnsuper hoc non fuisse omnino novum in hac religione; nam D. Antoninus, dicto c. ult., S 6, sic inquit: Ut fratres hujus religionis sic congregatà, et uniti in Ecclesia Dei ad instar Patrun Praodicatorum et Minorum, fructum facere possent, sicut et ipsi olim ante suam dispersionem tempore Beoti Augustiui fecerunt in Africa, ordinavit Pontifem Alemander IV quatenus ipsi fratres ad civitates debevent se transferre, ctc. Caesar Baronius , tom. 5, anno Domini 398, post medium , advertit in Ecclesia Africana, ab Augustiui praesertim aetate, monachismum et clerum fuisse valde conjunctum, ita ut clerici religionem profiterentur, et monachi ad clerum et minuisteria clericorum assumerentur ; et in sermone decimo quarto , ad fratres in eremo, inquit Aucustinus ( si fortasse auctor est ejus) se tria monasteria aedificasse : unum in deserto, aliud in horto prope civitatem, et aliud clcricorum in Ecclesia, subditque statim : Ad fratres nostros et clericos qui in urbe hatatant, quibus ewpedit ctiam praedicare verbum Dei, pertinet uom solum diligere justitiam quoad se ipsos, sed etian judiare, reprelendere, obsecrare, increpare, in omni patientia et doctrinu, populum electum Dei, etc. Quod sane per se verisimile est, seclusa auctoritate illius sermonis ( quae contemnenda non est), nam supra ostendimus Augustinum revera illa tria monasteria aedificasse ; constat etiam ex aliis locis ejusdem Augustini, multos ex fratribus suis eremitis divinarum Scripturarum lectioni et studiis vacasse, et in vita Augustini refert Possidius ex illo monasterio multos fuisse ad Episcopatum assumptos , vita ct doctrina illustres ; cum ergo in loco habitarent commodo ad proficiendum aliis, verisimile est huic ctiam officio perfectionis opc- ram dedisse , nam cum vita monastica non repugnat, licet vita iilla per se ad hoc non ordinetur. Ex his ergo satis constat origo et emanatio hujus religionis ab Augustini insiitutione.
30. Objectio coutra probatam assertionem, disquirens confirmationem instituti EremitaLtun. — Dicere vero quispiam tandem poterit, ordinem ab Augustino institutum non fuisse ab Ecclesia Romana approbatum ante Concilium Lateranense sub Innocentio IlI, et consequenter tunc non meruisse nomen religionis, quia nunquam petuit esse religio simpliciter sine Ecclesie approbatione. Antecedens patet, tum ex motu proprio Pii V supra citato, sub initium capitis 6, ubi declarat primum ordinem ab Ecclesia approbatum, fuisse ordinem Praedicatorum ; tum etiam quia non constat de tali approbatione. Unde in dicto S Sane, de Religiosis domibus, in 6, non dicitur hic ordo approbatus vel confirmatus, sed solum institutus ante Concilium Lateranense. Occurret forte aliqais, legitimam institutionem semper includere approbationem suffticientem ; nam sermo est de institutione, quae licite potest observari et exerceri ; hoc autem nunquam sine approbatione licuit, ut supra ostensum est. Olim autem Episcoporum approbatio sufficiebat, et hanc potuit habere ordo Augustifii, vel a Valerio, antecessore Augustini , si consideretur hic ordo, prout inchoatus ab Augustino ante presbyterium ; vel ab ipso etiam Augustino jam Episcopo. Et quamvis haec approbatio in principio fuerit tantum pro una Dioecesi, postea paulatim acceptata est a caeteris Episcopis, usque ad Romanam Sedem ; et ita tandem pervenisse ad absolutam et universalem approbationem totius Ecclesiae, saltem tacitam, quae aequiyalet expressae.
31. Sed adhuc contra hoc instari potest, nam , licet hoc sit verum de approbatione quasi permissiva , quae sufficit ad honestum et pium vivendi modum, non tamen de approbatione canonizante ( ut sic dicam) talem statum, et habentem eam auctoritatem intallibilem, quam habet confirmatio religionis auctoritate Pontificia solemniter facta. Antecedens patet, quia omnes alii eremitarum ordines, qui erant ante Alexandrum IV, et per eum sunt ad hanc religionem reducti, permittebantur a Pontificibus Romanis, ipsis videntibus ac tacentibus, vel etiam privilegia cis concedentibus, et tamen non propterea erant religiones approbatae illo singulari ac perfecto modo ; ergo idem dici potest de eremitis S. Augustini.
32. Respondeo imprimis, interdum tacitam approbationem posse esse tantam, ut expressae aequivaleat, et aequalem cum illa habeat auctoritatem, sicut de canonizatione Sanctorum dici solet, et constat de antiquis Sanctis, sola universali traditione totius Ecclesiae canonizatis ; par enim est ratio de autbentica approbatione religionis, ut videre etiam licet in antiquis religionibus S. Benedicti et DBasiIii, et in eodem gradu ponenda est religio eremitarum S. Augustini ; nam in c. Perniciosam, 18, q. 2, regula Augustini, et consequenter ordo ejus, aeque censetur sufticere ad religionem approbatam , ac regula Basilii vel Benedicti ; est autem illud decretum Concilii Romani sub Innocentio I, quod constat esse multo antiquius ; potest igitur duplex approbatio tacita distingui. Una, qua solum permittitur aliquis modus vivendi, non sub certo et firmo judicio de illius perfectione vel congruitate ad perfectionem assequendam, sed quasi negative se habendo, et non improbando talem vivendi modum, quia de illius malitia non constat. Alia vero est approbatio quae, licet consuetudine introducatur, et ideo tacita vocetur, ad eum tamen gradum pervenit, ut recepta et firma opinione totius Ecclesiae, et judicio Summorum Pontificum, factis ipsis privilegiis sufficienter declarato, sit sufficiens, ut per eam proponatur aliquis status tanquam vera perfectionis via, et hanc approbationem dicimus aequivalere expressae. Hoc igitur secundo modo dicimus ordinem divi Augustini fuisse ab Ecclesia approbatum longe ante Concilium Lateranense ; nam hoc indicatur in d. Perniciosam , juncto cap. INVe aimiam , de Religiosis domibus, ibi: Sed quicumque ad veligionem converti voluerit , ungm de approbatis assumat , et qui voluerit religiosam domwn de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de approbatis. Nam certum est ibi esse sermonem de approbatione perfecta ; certum item est sub illis religionibus approbatis comprehensam tunc fuisse religionem eremitarum Sancti Augustini, quidquid fuerit de aliis eremitis ; nam hoc probat dictum cap. Perniciosam , et c. Insinuante, Qui clerici vel voventes, quod est ejusdem Innocentii Ill, et de simili institutione existimo loqui S Sane.
33. Denique explicatur in hunc modum; nam D. Augustinus circa statum monachorum, quem in Ecclesia invenit, et Mediolani ac Romae vidit, duo tantum fecisse videtur: unum est, quod illum invexit in Africam, ubi nondum erat in usu; aliud est, quod peculiarem regulam illi addidit; in caeteris nihil immutasse aut statuisse videtur, nec de hahitu, ut ex his quae supra expendimus, satis constare videtu", et plane sensit Anton. supra, et Baronius, 6 tom., circa annum Domini 34; nec de aliis ritibus aut caeremoniis, prater ea quae in dicta regula continentur, quia neque ex scriptis ejus, neque ex ulla historia vel traditione aliud quippiam habemus. Status autem monasticus seu eremiticus, qui, ut a numero decimo diximus, idem erat, satis fuit approbatus et confirmatus etiam ante Augustinum per traditionem Apostolicam, ut supra, libro praecedenti, late probatum cst; regula item Augustini multo ante Iunocentium III Ecclesiae universalis approbationem meruit et obtinuit, et aliqui affirmant Innocentium 1l, eam expresse approbasse et praecepisse eremitis omnibus per lItaliam, ut sccundum eam viverent, de qua approbatione aut praecepto nihil in Concilis invenio, neque inter opera Innocentii IlI. Tamen inter privilegia et chronica ordinis eremitarum contineri dicitur a Hieronymo Romano, lib. 6 Reipub., c. 5et 6. Quidam etiam referunt approbationem Eugenii II in Concilio Remensi; sed nec Remense Concilium, neque aliquod aliud invenio sub hoc Pontifice celebratum. In Remensi autem Concilio celebrato sub Leone II, solum fit mentio regulae S. Benedicti in canone 9. Eadem vero approbatio satis supponitur ab Innocentio Il, in d. c. Perniciosam. Igitur ex eo saltem tempore, ex quo coepit recula Augustini habere hanc approbationem, coepit ordo ab ipso institutus esse approbatus, eo modo quo ordo S. Benedicti suo temporc approbatus fuit.
34. Secunda assertio, quodamnmodo restringens primum. — Nihilominus addendum est, hunc ordinem eremitarum habuisse novam et solemnem approbationem ab Alexandro IV, quia revera illa indiguit; quamvis enim non fuerit religio de novo instituta, talem formam et mutationem accepit, ut sine speciali approbatione Pontificis firmitatem habere non potuerit. Primum enim omnia monasteria, quae antea erant divisa, in unum corpus redacta sunt sub uno generali Praelato, quem antea etiam non habebant. Secundo, quoad multa novum vivendi modum accepit haec religio, quae in superioribus tacta sunt, suntque ex rebus praecipuis ad religiosum statum perti- nentibus praeter substantialia vota et regulam. Tertio, hinc factum est ut haec religio ab eo tempore inter mendicantes numcrari coeperit, nam antea et imperfectam unitatem religionis habebat, et monachalis potius, seu eremitica reputabatur, quia sibi soli, et non proximis incumbebat, et quia ex propriis reditibus, ct, his deficientibus, ex labore manuum, non e mendicato vivebat, et, quod caput est, a nullo Pontifice inter mendicantes recepta fuerat. Quarto, ex tunc coepit essc exempta , et sub speciali Sedis Apostolicae protectione recepta. * Haec sunt, quae de hac sacra eremitarum S. Augustini religione in autographo manuscripto invenire potuimus.
On this page