Praeambulum
Praeambulum
Haec est postrema pars totius operis de statu religionis , quae, sicut pluribus titulis ac nominibus a me debita est, ita praecipue ac primario est intenta. Cum enim ante quadraginta annos, ex quo haec scribo, scribo autem anno 1595, magno divina gratiae beneficio ad hanc religionem vocatus sim, et toto hoc tempore in ea educatus, nutritus et conversatus, ejus vivendi rationem ac institutum admiratus semper fuerim, et in ea singularem morum probitatem, et erga divinam majestatem religionem ac reverentiam, erga proximos vero eximiam charitatem et animarum zelum, in variis ac distantissimis provinciis Italiae, Galliae , totius fere Hispaniae, ac tandem Lusitaniae fuerim expertus; videamque nihilominus religionem hanc non solum ab haereticis hominibus (quae illius magna laus est) odio haberi, verum etiam, specie religionis, ab hominibus sanam doctrinam , et religionem Catholicam profitentibus oppugnari, variisque modis, tum in privatis colloquiis, tum etiam in publicis lectionibus et concionibus, vel iniquis detractionibus, vel sophisticis argumentationibus exagitari ; diu, multumque desideravi, ejus, quae in nobis est, religionis rationem utrisque reddere , et objectionibus universis , quae hactenus contra Societatem excogitatae sunt, satisfacere. Non quia veritas ipsa, quae luce clarior est, aut religio, quam Apostolica Sedes toties probavit, et divina gratia suis operibus illustriorem reddidit, nostra defensione aut illustratione indigeat, sed ut signum aliquod grati animi, et Deo, qui me vocavit in Societatem Filii sui, et ipsi Societati, cui totum. quod sum, vel habeo, debitum recognosco, exhiberem. Quamobrem, Sanctissimorum Pairum Thomae et Bonaventurae exempla secutus, opus hoc divina gratia confisus aggressus sum. Ouia vero Societas haec quaedam habet cum caeteris religionibus communia, quaedam autem propria ; propter priora, nonnullis minus necessaria in Ecclesia, vel potius supervacanea visa est; eo quod novissimis temporibus, quando Ecclesia multis et gravissimis religionibus abundabat , inventa videatur; propter posteriora vero, res nova, ac propterea vel hoc solo nomine suspecta multis existimata est ; ab aliis autem minoris habita, quod parum rigorosum et austerum vivendi modum amplexam esse calumnientur. Ad satisfaciendum igitur omnibus, necessarium existimavimus ea prius , quae religioso statui communia sunt , diligenter, et exacte tractare; quod hactenus praestitimus '; deinde vero (quod nunc aggredimur) Societatis institutum distincte ac dilucide explicare. Ita enim speramus fore, ut ad majorem Dei gloriam, et animarum fructum , religionis hujus dignitas et utilitas omnibus innotescat, et oblatrantium ora aut obticescant, aut confundantur. In hoc ergo primo libro, generatim Societatis institutum, ordinem, harmoniam, seu hierarchiam proponemus ac declarabimus. In sequentibus vero de singulis ejus partibus, volis, ac praecipuis constitutionibus (haec enim omnia instituti nomine comprehenduntur) disseremus.