Caput 1
Caput 1
Sitne societas jesu vera religio, et cur hoc nomine insignita sit?
1. Supponimus esse in Ecclesia Catholica congregationem quamdam clericorum, specialem regulam sub obedientia propriorum Praelatorum profitentium, quam hoc nomine Societatis Jesu appellamus. Hoc ex facto ipso per se evidens est, et ideo non indiget alia probatione, praeterquam quod hujus congregationis, sub eo nomine, honorificam mentionem fecit Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 16, de Reformat. regul., et ante ac post illud multi Pontifices in bullis suis, quorum sententias postea referemus.
2. Assertio prima , Societatem esse veram religionem.— Probatur de fide.— Hssentia religionis que.— Dicimus ergo primo, congregationem hanc esse veram et propriam religionem : quod de toto hoc corpore Societatis nullus Catholicus negavit unquam, quem ego sciam , nec negare potest; est enim (ut existimo) certum de fide; nam si haec non est vera religio, nulla profecto est in Ecclesia religio vera, quod dicere haereticum esset. Sequela autem patet, quia esse religionis non antiauitate, et quasi praescriptione acquiritur, sed professione status ad perfectionem tendentis, el ab Ecclesia approbati. Haec autem omnia in religione hac manifeste inveniuntur. Nam finis ejus est non solum ad perfectionem tendere. sed etiam alios, quoad fieri possit, ad eam ducere. Ad hunc autem finem assequendum fit in ea seculi abrenuntiatio, et ad divinum cultum specialis consecratio per tria vota substantialia religionis, cum vera etiam professione solemni, quae in aliquibus membris hujus corporis fit; ergo de toto hoc corpore dubitari non potest, quin sit vera et propria religio. Quomodo autem in singulis ejus membris hic status inveniatur, in discursu operis dicetur.
3. Secunda assertio, Societatem esse religionem a reliquis specifice distinctam. — Ostenditur. — Societas cur prae aliis religionibus membris caria.—Secundo dicimus, hanc religionem esse distinctam a reliquis specifica distinctione morali, eo modo quo in religionibus haec distinctio inveniri potest, ut vidimus in tractatu praecedenti, cap. 1. Hoc etiam per se notum est ex modo procedendi ejus. Nam post Summum Pontificem sub diverso capite, seu Generali , constituit suam propriam monarchiam, et sub propriis, ac distinctis constitutionibus ac regulis vivit; et quamvis cum aliis religionibus conveniat in generali fine inquirendi perfectionem, hoc tamen speciale habet, quod in suo fine non tantum acquirere perfectionem, sed etiam illam in aliis exercere, seu ad alios derivare intendit, et ideo in modo illam acquirendi sese accommodat aliorum etiam utilitati et saluti; atque ita incumbit suorum membrorum perfectioni, ut ad aliorum utilitatem ea informet, unde etiam fit, ut ad hunc finem propriis, vel (ut sic dicam) appropriatis mediis utatur. Ac denique ex eodem capite etiam nascitur, ut corpus hoc pluribus magisque variis membris constet, quam caetera aliarum religionum, sitque (ut ita dicam) magis heterogenea ; quia ille tinis, ad quem ordinatur, plura requirit munera, atque etiam plura organa necessaria sunt. Est ergo haec particularis religio distincta a reliquis, quae post alias nata est, propriumque fundatorem habuit, propriaque approbatione indiguit; quae omnia sigillatim probanda et tractanda sunt. Nunc tanquam certa supponuntur, magis quam probantur, quia sub hac generalitate nullam habent dubitationem.
4. Tertia assertio, et ejus probatio. — Societatis religiosi cariis nominibus appellati per errorem. — Cur Socictatis veligiosi Theatini vocati. — Quare Inniguistee appellati ? — Tertio pro secunda parte tituli, ex dictis concluditur, moraliter necessarium fuisse religionem hanc proprium aliquod et speciale nomen habere, eique imponi. Quia omnes res particulares indigent propriis nominibus impositis, alioqui impossibile esset humano modo, de eis sermonem babere; cum ergo haec religio particularis sit, et post alias instituta, particulari etiam nomine indiguit, ac novo, et a nominibus aliarum religionum diverso. Hoc autem nomen licet ab aliis, per errorem, aut vulgarem usum, varium ac multiplex fuerit, verum certe, ac proprium unicum tantum est Societas Jesu. Religiosi enim Societatis in variis regionibus a multis sunt vocati Thealini, ab aliis Inniguiste, a nonnullis Jesuitee, seu Jesuati, alicubi etiam praesertim in Lusitania, et India Orientali, Apostoli dicti sunt; omnia autem haec nomina, aut sine veritatis fundamento, aut sine auctoritate, nostris hominibus sunt attributa. Ordo enim Theatinorum, qui in aliquibus Italise partibus floret, peculiaris quaedam religio est, seda Societate longe diversa; distinctum enim fundatorem habuit (in quo Chemnitius malitiose erravit, ut Jacobus Payva, n. 5 citandus, notavit), nempe Cardinalem Petrum Carrapha, Episcopum Theatinum, qui postea fuit Paulus IV Pontifex, et institutum habet, ac rationem vivendi longe diversam : habet tamen nonnullam similitudinem cum religione Societatis in exteriori specie habitus clerica- lis; utraque enim religio clericorum est; et propter hanc similitudinem, et quia prope eadem tempora utraque religio exorta est, ideo vulgus nesciens discernere inter homines utriusque religionis, Theatinorum nomen, quod paulo erat antiquius, ad religiosos Societatis accommodavit. Nomen autem Znnaiguistarum , quatenus a nominc 7gnatii ( hispane Znnigo) derivatum est, non carebat fundamento veritatis, quantum ad etymologiam; recte enim potest et solet religio a nomine sui fundatoris nommnari ; caret tamen fundamento auctoritatis , sine qua nullum est verum nomen alicujus rei; oportet enim ut sufficienti auctoritate sit impositum ; hoc autem nomen non solum a nemine habente auctoritatem Societati impositum est, verum repugnat potius intentioni fundatoris ejus, qui humilitatis causa noluit suam religionem a suo nomine appellationem accipere.
5. Quamobrem Jesuite dicti. — Idem, servala proportione, dici posset de nomine Jesuitarum , quo quidem nomine abutuntur haeretici, ut homines Societatis proscindant. Nam Chemnitius, in quodam libello, quem contra Societatem scripsit, sic dicit appellari hos religiosos Jesuitas , non quia vere sint Christo conjuncti, sed quia sunt manitesti hostes Jesu ; sicut olim (inquit) Imperatores Asiatici vel Africani appellabantur, quia illas provincias debellaverant; aliquando vero malitiose depravant ac distorquent per ludibrium, ut refert Payva, statim citandus, et Surius in commentario de gestis Orbis, anno 1536. Libellum autem illum cum aliis ejusdem haeretici damnavit Pius IV, per Epislolas missas ad Maximilianum Imperatorem, et ad Albertum, Bavariae ducem, et ad Episcopos Germaniae, quas in unum collegit Otho Cardin. Albanensis, et Àugustanus Episcopus. Contra eumdem etiam haereticum pro Societate, ejusque nomine gloriose pugnavit Jacobus Payva Lusitanus, lib. 1. liaque si nomen illud pie ac sincere interpretari velimus, accommodatum satis est ad religiosos Societatis voce simplici nominandos , praesertim supposita ipsius religionis appellatione dicta ; si enim tota religio Societas Jesu dicitur, quia Jesus est quasi vinculum, et centrum in quo hujus religionis socii copulantur, et ob alias causas, quas statim in num. 13 attingemus, cur non poterunt membra ejus Jesuite vocari? Sic enim (ut Epiphanius refert haeresi 29. longe a principio) fideles in principio Ecclesiae, ut a Christo ce»perunt Antiochiae appellari Christiani, Actor. 11, ita aliis locis a Jesu sunt vocati Jesei, quod fere perinde est, et eamdem habuit derivationem ; nam totam etiam Ecclesiam aliquando vocavit Paulus Socictatem filii Dei, 4 ad Corinth. 1. Potest etiam haec religio Societas Jesu appellari, quia nomen Jrsv a salute dictum est, et salvatorem ac medicum animarum ex propria etymologia significat ; quia ergo haec Societas in hunc finem peculiariter congregata est, ut saluti animarum Christo cooperetur, ideo sub eadem etymologia ejus religiosi Jesuite dici possunt, quasi animarum curatores ac medici; simile enim nomen in principio nascentis Ecclesiae religiosis esse impositum, auctor est Eusebius, lib. 2 Historiae, cap. 16, ubi ex Philone, lib. de Supplicibus, seu de Vita contemplativa, ait, illum vocasse monachos curatores, eo quod ianguam medici curatione adlhibita, eorum mentes, quà ipsos adivent, a vitii et turpitudinis morbo ereptas ad integram valetudinem restituerent. Et subjungit Eusebius: Sive igitur Philo ipse, dum propriam et appositam hominwn noribus appellationem attribuere volebat suo ipsius arbitratu et judicio, illis istud nomen imposuerit, sive revera ab initio auctores ejus religionis, cum adlnc Christiauorwn appellatio nusquam pene locorum divulgata esset, eos ita nominarint, longa ratione disquirere nou est opus. Verumtamen cadem appellatio esse videtur quae apud Dionysium, cap. de Eccles. Hierarch., p. 1, ubi religiosos vocat 6sponsuvac; ipse vero interpretatur cultores, quam interpretationem Eusebius non omittit, quia vox illa derivatur a verbo graeco 6sgoansóo , quod et famulari et curare significat, unde Luc. 4, ubi de Jesu dicitur, Curabat eos, graece dicitur, a0spsnsusev. (Vide Bellarm., lib. de Monachis, cap. 1.)
6. Nomen Jesuitae fundamentum non habet in institulo Societatis. —lIn hoc ergo nomine recte interpretato nihil est a veritate aut pietate alienum. Nihilominus tamen ipsa Societas non solet hoc nomiue suos appellare, vel quia in bullis Ponificiis, aut constitutionibus ejus non invenitur, et ideo apud illam non habet sufficientem auctoritatem, etiamsi vulgo a multis usurpatum sit, vel certe ad vitandam ambiguitatem seu aequivocauonem. Fuit enim multo ante S. Ignatium congregatio piorum hominum, qui Jesuati appellati sunt, cujus meminit Sabellicus, 4Enead. 11, libro 9; et Polydorus, deInventoribus rerum, cap. 4; Volaterran., lib. 21, cap. de Ordine eremitarum ; Baron., in Martyrol. 31 Julii. Ejusque initium fuisse dicitur Senis, Italiae urbe, anno 1360; auctoribus Joanne Columbino, et Francisco Vincentio, quorum institutum longe diversum est ab instituto Societatis. Nam illi privatae tantum vitae seu perfectioni incumbunt, et communiter non ordinantur. Multi etiam graves auctores dicunt, illam non esse propriam religionem, licet sit satis pius vivendi modus, ut Panormitanus, in rubr. de regul., num. 2, ei latius in cap. Nulius, de Foro compet., n. 11, ct in consil. quinquagesimo quinto, quod ibi citat. Et Felin., capite Sancte Mariae, de Constit., in principio; et Cardin., consilio 136. Cur autem illo nomine appellati sunt, variae rationes redduntur, quae videri possunt in historiis (nostra enim non refert) apud Boerium, lib. de Vita et statu eremitarum, n. 13; et Paulum Morigia, in Historia de ordinibus, c. 33; et Hieronymum Romanum, lib. 6 de Republica Christiana, c. 22; Onuphrium, in suo chronico, an. 1367.
7. Cur in Lusitania Societatis veligiosi A postoli vulgo dicantur. — Quartum Apostolorum nomen certum est a Societate non usurpari, nec valde commune esse ; nam exira Lusitaniam, Indiasque Orientis, non est in usu. Ibi autem non sine pia et probabili analogia nostris impositum est. Nam quia in initio, ante approbatam etiam Societatem, socii duo B. Ignatii, B. Franciscus Xavier, et Simon Rodericus, Joanne rege efflagitante, et Summo Pontifice imperante, in Lusitaniam profecturi, inde in Orientalem Indiam navicaturi ad praedicandum Evangelium, feliciter missi sunt, tantoque fructu ac vitae exemplo, uterque Olysipone, Franciscus vero in Oriente etiam per se, ac per suos socios, ministerium suum perfecere, ut Apostolos ad vivum imitari viderentur, ideoque tam ex nominis etymologia, quam ex vita perfectione Apostoli vocati sunt. Atque ita hoc nomen, secundum quamdam analogiam et participationem intellectum, nec falsitatem, nec magnam invidiam habere videtur . Tamen etiam caret sufticienti auctoritate, et impositione, et non- nihil arrogantiae habere videretur, si propria voluntate esset acceptum ; verum, ut dixi, nostri religiosi illud non usurpant, sed potius quantum in ipsis est, cohibere et emendare student.
8. Proprium hujus religionis nomen csse Societatem Jesu. — Habetur in prima Bulla Pauli III. — Unicum ergo ac proprium nomen hujus religionis est Societas JEsv. Hoc primum S. Ignatius invenit, crediturque habuisse originem a revelatione illa, quam prope Urbem habuit, in qua JEternus Pater Unicenitum suum Crucem humeris gestantem ostendit, eique Tgnatium, et ejus socios benevolentissime commendavit, quos codem amore sub protectione sua Jesus suscepit, et apertis verbis Ignatio significavit '. Hinc ergo ortum est sancti Ignatii desiderium, quod reliqui socii religiosissime amplexi sunt, et in prima supplicatione, quam de approbanda sibi Societate Pontifici fecerunt, his verbis significarunt : Quicumque qui in Soctetate nostra, quam JEsu nomine insigniri cupimus, eic. Postea vero subjungit Pontifex generalem approbationem, dicens: Praemissa omnia et singula, eic., Apostolica auctoritate approbamus. Atque eadem petitio et approbatio in aliis Pontificiis bullis saepe reperitur, praesertim in bulla prima Julii III, ubi Patres repetunt illa verba : Quicumque, qui i Societate nostra, quam JEsu nomine insigniri cupimus. Et postea Pontifex subjungit : Quapropter considerantes, nihil quod sanctum, piumque non sit, in dicta Societate, ejusque laudabilibus iustitutis, ac exemplari Ignatii, et aliorum sociorwn praedictorum vita et moribus reperiri, etc. In quibus bullis considerandum est quod licet directe et expresse rem, et non nomen approbare videantur, tamen dupliciter illud satis commendant, primo, quia omnia ab illis Patribus proposita et gesta laudant ; nihil ergo reprehensione dignum in desiderio appellationis illius invenerunt. Deinde ac maxime, quia statim illa voce utuntur, et deinceps perpetuo hoc nomine religionem ipsam, religiosos vero ipsos socios appellant; quod omnes sequentes Pontifices observarunt, et praesertim Gregorius XII , in sua Constitutione Ascendente Domino, ac tandem Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 16, de Reform. regul. Atque ita Pontificum mentem S. Ignatius intellexerat, quando initio suarum constitu- tionum dixit : Hec minima congregatio, quee a Sede Apostolica in prima sui institutione Societas Jesu nominata est, etc. Constat igitur nomen hoc magna auctoritate impositum et confirmatum existere.
9. Nihilominus non defuerunt viri catholici cL docti, qui cum in nostris primis patribus corumque religione aliquid quaererent, quod reprehenderent, in hoc etiam nomen impecerunt, arrogantiae illis tribuentes, quod nomen universae catholicae religionis proprium sibi usurparent. Cum enim Paulus, 1 ad Cor. 1, dixit : Fidelis Deus, per quem vocati estis in societalem filii ejus Jesu Christi, per illam societatem universam plane Ecclesiam intellexit. Et hic dicitur fuisse primus articulus censurae, quam contra Societatem Universitas Parisiensis edidit. Hoc etiam videtur significare voluisse Cano, l. 4 de Locis, c. 2, in principio, ubi tractans praedicta verba Pauli, inquit: Quae sine dubio societas , cum Christi Ecclesia, sit, qui titulum illum sibi arrogant, hi videant an heereticorum more penes se Ecclesiam existere mentiantur. Quibus nos uno verbo respoudere possemus, nos illud nomen non usurpasse, sed consensu Summorum Pontiticum habuisse, magisque timendum esse ne invidia vel arrogantia genus sit, ibi reprehensione dignum aliquid quaerere, ubi toi Pontifices, tantumque Concilium nihil invenit, vel potius dum nos calumniantur, ipsos quoque tacite reprehendere. Sed et novissime Gregorius XIV, in sua confirmatione instituti Societatis , quae incipit Ecclesie Catholice, etc., data 4 Kal. Jul., anni 1591, omnem hac de re quaestionem extinxit in hunc modum: Quo vero ad reliqua quae in controversium vocata erant, sic statuimus, nomen sSocietatis Jusv, quo laudabilis hic ordo nascens, a Sede Apestolica uominatus est , et hactenus insignitus, perpetuis futuris temporibus in ea retinendum. esse, eic.
10. Supra posita calumnia diluitur. — De nomine Societas.—N erumtamen, ut objectioni eorum plenius satisfaciamus, duas dictiones, quibus nomen illud constat, distincte consideremus , Socielas Jesu. Et quidem in priori nihil est quod arrogantiam redoleat, sed potius humilitatem et charitatem. Noluerunt enim nostri Patres, Pontificis approbationem antevertendo, congregationem suam religionem nominare, et ideo usi sunt voce, quae communissima est, et vix poterant invenire aliam, quae majorem temperantiam et moderationem animi indicaret. Deinde, summo charitatis vinculo conjuncti erant inter se; haec enim sola, ex tam diversis nationibus, summo animorum consensu, et perpetuo nexu eos copulaverat, et hunc spiritum in sua congregatione relinquere maxime cupiebant, quod nullo alio nomine magis significare potuerunt. Et hoc indicant illa verba in secunda bulla Pauli II : Ad perfirciendam et conservandam eorum Societatis in Christo unionem , quamndaan vivendi formulam tradiderunt, etc. Solet enim Societatis nomen et ad militiam, et ad negotiationem, seu mercaturam specialiter applicari. Ex utroque titulo videtur haec vox a DB. Ignatio usurpata. Nam ad priorem spectat, quod in prima bulla Jutii III dicitur: Postquam, Domino inspirante, Inic Jesu Christi militie nomen dederint , die noctugue succincti lumbos, et ad eam grandis debiti solutionem prompti esse debebunt. Et infertus : Jdonei reperti ad eumdem finem Societatis admittantur ad hanc Jesu Christi militium. Et in prima Bulla Pauli II : Quicumque in Societate nosira, quam Jesu nomine insigniri cupimus, vult sub Crucis vexillo Deo militare. Est ergo haec quorumdam militum societas. Ad posteriorem autem pertinere videtur, quod prius in eadem bulla dicitur : Exemplaris ac religiose vite socii effecti, etc. Quid enim est religiosa vita, nisi quaedam spiritualis negoltiatio et mercatura? Cum ergo, D. Thoma teste, 1 p., quast. decima tertia, art. secundo, ad 2, unaquaeque res ab operatione sua magis propria, magisque nota, optime nominetur, et finis ac munus Societatis sit, praeter unionem et charitatem propriam, perpetuo militare pro animarum salute, seu pro illis Christo lucrandis negotiari, maxima cum proprietate religio haeec Societas appellata est.
11. De nomine Jesv. — Cur B. Ignatius de suo nomine Societatem nuncupart noluerit. — Non potuit autem nomen hoc Societas absolute et sine ulla determinatione huic religioni imponi , tum quia talis impositionis modus etiam in propriis nominibus absque alia cognominis determinatione usitatus non est, nedum in communibus et generalibus; tum etiam quia vel nomen esset nimis vagum et incertum , vel si per antonomasiam pro hac relicione accipiendum putaretur, majoris fortasse arrogantiae argueremur. Quae igitur determinatio, aut magis pia et religiosa, aut instituto talis religionis magis accommodata, aut membris ejus dulcior, aut fructuosior, vel ad fidelium aedificationem aptior addi poterat, quam adjuncto nomine Jzsv? Fraeter hanc enim, duae tantum aliae accommodatae determinationes poterant cogitari, Ignatii nimirum, vel primorum sociorum ejus, S. Xaverii, nimirum, Salmeronii, etc. Et quidem non immerito nec sine sufficienti ratione potuisset haec societas Societas B. Ignatii appellari ; illum enim ut ducem, et proximum exemplar a Deo datum agnoscit, et secundum Christum veneratur. Àt hunc ipsum honorem fugere, et nomen suum occultare voluit Beatus IgnaLius : tantum ergo ab arrogantia abfuit, quantum humilitas a superbia distat. Quanquam ergo nostri muneris esse debeat, nomen 7gnatii perpetua memoria et affectu retinere, ejusque virtutes imitari , ipse tamen JEsu nomen voluit esse infisum in cordibus nostris, et ideo non suo, sed illo voluit Societatem insigniri. Aliera vero sociorum omnium Ignatii determinatio seu appellatio, quamvis ab eorum meritis aliena non esset, multis tamen rationibus fuisset incongrua non solum quoad moralem rationem, quia non omnes pares fuerunt , sed etiam quoad ipsius nominis usum ; oportuisset enim aut omnium propria nomina Societatis voci distincte adjungere, quod prolixum esset et inusitatum ; aut sub confusa sociorum voce eos comprehendere , quod ambiguitatem et communitatem vocis non tolleret, nisi saltem Ignatii nomen praponeretur, dicendo, Societas B. Ignatii, et sociorum ; et ita neque Ignatius ipse, quod humiliter exoptabat, obtineret, neque alii in eodem modestiae ac humilitatis officio eum perfecte imitari viderentur. Prudenter ergo, et sancte additnm est nomen JEsv, in quo principaliter ipsi sociati erant, et caeteros imitatores eorum conjungi cupiebant.
12. Ab arrogantia nominis Societas liberatur. — Sed instant, arrogantiae esse, universalis Ecclesiae nomen sibi usurpare. Respondeo imprimis arrogantiam tunc proprie esse, cum quis aliquid boni vel virtutis sibi attribuit quod vere non habet, aut a se habere, quod a Deo habet, juxta Deo Thom. 2.2, quaest. centesima duodecima, art. primo, ad2. Neutrum autem horum fecit S. Ignatius, aut facit Societas per hujus nominis appropriationem. Nam imprimis hoc nomine profitetur, quod vere est Societas lEsv, tum quia in illo unitur perfecta unione, qua membra capiti copulantur, et inter se ratione illius; tum etiam quia sub illo, tanquam sub primario duce, militat ; tum denique quia pro illo legatione ad homines fungitur, ut Deo reconcilientur, illique ad salutem animarum, quantum potest, cooperatur. Nam et Paulus Apostolus, ad Philip. 2, Epaphroditum fratrem, cooperatorem et commilitonem suum appellat, eo quodin praedicatione Evangelii illi esset socius. Sic autem hujus religionis ministri, si non tempore et loco, certe spiritu et munere illi sociantur.Tum denique quia, quidquid lucri in negotiatione sua haec Societas intendit, totum adJesum pertinet; non enim quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaerere debet ac conatur. Deinde hoc ipsum, quod vere S'ocietas est, non a se, sed a Christo habere illo eodem nomine profitetur. Propterea enim non alterius hominis, sed Jgsc appellata est, ut ab illo intelligat se habere originem et profectum.
13. Replica. — Diluitur primo.— Diluitur secundo.— Rationes cur nomen totius Ecclesiee approprietur huic religioni. — Nomen Societatis varie in Constitutionibus usurpatur.—At urgerc tandem possunt, ad arrogantiam etiam et superbiam pertinere, ea, quae communia sunt, et excellentiam prae se ferunt, tanquam propria usurpare. Respondeo primo, vulgatam esse doctrinam etiam inter Dialecticos *, genericam vocem aliquando attribui abjectiori speciei, ut denotetur potius nihil habere excellens , praeter id quod commune est; nomen autem Societatis JEsv, licet excellentiam magnam prae se ferat, tamen ex se non aliam significat praeter illam, quae toti Ecclesiae, etomnibus membris ejus communis est, et ideo attribui potuit alicui parti ejus, non tanquam excellentiori, sed tanquam minimae, et quasi nihil proprium habenti unde glorietur. Deinde addo, etiam esse vulgarem Theologorum doctrinam, nomina communia, quantumvis excellentia, recte appropriari alicui, quando et penuria nominum cogit, et sufticiens ratio ad talem appropriationem invenitur. Sic nomen Spiritus Sancti, quod alias commune est, tertiae personae tanquam proprium imponitur, ut emittam multa essentialia et communia nomina personis appropriari, ut potentiam Patri, sapientiam Filio, et similia ; sic etiam haec vox religiosus communis est omnibus verum Deum sana fide co- lentibus, et nihilominus speciali ratione iis, qui peculiari modo se divino cultui dedicant, appropriata est; et ideo quamvis nonnulli haeretici etiam hoc in monachis reprehendere voluerint, quod religiosorum nomen sibi vendicaverint, nihilominus tamen esse veram calumniam omnes Catholici intellexerunt. Ita igitur commune hoc nomen sine arrogantia poiuit huic religioni appropriari, quia multa habet propria, in quibus merito haec impositio seu accommodatio fundari potuit. Primum, quia, ut dictum est, Christo specialiter conjungitur, ut ei circa efficaciam redemptionis, et salutem hominum, quam nomen JEsvs prae se fert, specialiter cooperetur. Secundo, quia Christi vitam proprio et particulari modo imitatur, ut in sequentibus latius ostendemus. Et nunc breviter declaratur, quia in hoc praecipue suos instituit, ut summa unione charitatis inter se vivant, more discipulorum Christi, et ut Christo conformentur, praecipue in obedientia ad Patrem, et in affectu ad animarum salutem; quos omnes effectus nomen illud prae se fert, juxta ilud 1 Joan. 1: Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut el cos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. Tertio est huic religioni proprium, peculiarem obedientiam Vicario Christi promititere; quod, inter alias causas, speciali Dei providentia credimus factum, in detestationem haereticorum, qui eodem tempore exorti sunt, et speciali odio Apostolicam Sedem, atque adeo Catholicam Ecclesiam prosequuntur. Non ergo nomen Societatis haec religio assumpsit, ut universalem Ecclesiam sibi arrogaret, sed potius ut se illius filiam, et peculiari modo illi obedientem profiteretur. Quis autem filiam reprehendat, quod ex peculiari affectu ad matrem nomine ejus insigniri gaudeat? Denique nullus reprehendit relisiones aliquas, congregationes, aut particulares personas, quae vel a Trinitate, vel ab Spiritu Sancto, vel a conceptione, vel ab ipso nomine Jrsv, cognomina accipiunt, vel ob peculiarem institutionem, vel ob singularem devotionem, vel propter aliquem alium respectum ad talia mysteria ; cum ergo hae omnes causae, et plures alia, qua insinuataee sunt, vel cogitari etiam possunt, in Societate inveniantur, merito a nomine JEsv cognomen accepit. Ultimo vero circa nomen hoc prae oculis habenda est multiplex ejus significa- tio, quae in Constitutionibus ejusdem Societatis declaratur, p. 5, cap. 1, lit. A. Quia enim Societas congregatio quaedam est, qua: pluribus menmbiris constat, et novitiis etiam, qui propria membra non sunt, ideo interdum illo nomine significatur tota Societas, ut novitios etiam complectitur ; nonnunquam excluduntur soli novitii, et Societas appellatur iotum reliquum corpus ex memnbris svis constans. Inter haec autem memhra quaedam sunt, quae nondum ad terminum wpervenerunt, sed adhuc probantur aliquo modo, et sunt in via, ut scholastici, et ideo vocari solet aliquando illo nomine haec congregatio, ut constans ex professis et coadjutoribus formatis, qui jam sunt in termino sui status. Quia vero inter eos professi sunt praecipui, et apud eos est principaliter regimen Socictatis, et ministerium ejus, ideo specialiter solet eis hoc nomen attribui. Quae distinctio ad intelligenda ea, quae dicemus, prae oculis habenda est.