Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Quis sit finis hujus religionis.

CAPUT II QUIS SIT FINIS HUJUS RELIGIONIS.

1. A fine non solum quaeelibet activ, sed totus vite status regulatur. — Est item principium in moralibus. — Est denmique quasi differentia distinguens statum. — Sicut in actionibus humanis earum bonitas et perfectio ex fine pendet, ut est commune Philosophorum dogma; propter quod dixit Seneca, epist. 46, finem summi boni, ad quem factum nostrum dictumque respiciunt, proponendum nobis esse, ne vita in incertum vagetur. Imo etiam Christus Dominus , Matth. 6, et Luc. 11, dixit, ex oculo cordis et simplicitate intentionis, totius corporis lucem pendere; sicut (inquam) hoc in singulis actionibus verum est, ita etiam in quolibet vitae statu; nam finis ejus est quasi basis et fundamentum illius, ut recte dixit Gregorius, lib. 28 Moral., cap. decimo tertio, explicans verba illa Job. 38: Super bases illius solidate sunt. Vita (iuquit) aeostra in intima finis éntentione subsistit. Est etiam quasi generale principium, ex quo conditiones, seu proprietates, vel obligationes uniuscujusque status colligendae sunt, juxta illud Aristotelis, 2 Phys., c. 8: Sicut principium in speculabilibus, ita finis in moralibus. Inter moralia autem status hominum primarium sine dubio locum obtinent. Est denique finis uniuscujusque status, seu religionis, si preprius sil, veluti propria forma, a qua veluti propria differentia constituens talem religionem, camque ab aliis distinguens, sumitur, ut ex D. Thomae doctrina, 2. 2, quaest. centesima octogesima quarta, intelligerc licet. Ob has ergo causas, ad intelligendum Societatis institutum, ejusque rationes ac proprietates explicandas, finis illius primum omnium contemplandus est. Atque ita primi etiam nostri Patres, quoties a Summis Pontificibus approbationem hujus religionis petierunt, a fine illius suae supplicationis initium sumpserunt. Ab illis ergo, atque adeo a Pontificibus et responsis eorum finem hujus religionis addiscamus.

Finem hujus religionis esse non solum propriam, sed alienam perfectionem quaerere.

2. Probatur testimonio Pontificum. — Ea constitutionibus Societatis idem ostenditur. — In prima ergo Bulla Pauli HI, in formula instituti ei proposita, Socieias ad hoc potissimunm instituta dicitur, ut ad profecium animcrum in vita et doctrina Christiana, ad fidei propagationem, eic., praciyue iutendat. Et inferius, ad unumquodque Societatis membrum dicitur : Curet primo Deun, deinde hujus sui instituti rationeu, que via quadam est ad iiDUn. semper ante oculos habere. et finem hunc sibi a Deo gropositwn todis viribus ussequi. Eadem verba fere inveniuntur in simili formnia oblata Julio HT, ut habetur in prima ejus bulla. Idem repetunt alii Pontifices, praeseriim Gregorius XIII in constitutionc Quanto fructuosius, ubi sic ait : Sécut finis dictee Societatis, fidei propagatio et defensio, amimarumque in cita et doctrina Christiana progvessus, ita etiam gratie ejus cocationis proprium est, dicersa loca de Romani Pontificis, ac Prapositi Generalis ejusdem Societatis directione peragrare, eic. Et in altera consiitutione, Asceadeunte Domino : Cujus (scilicet Societatis), inquit, praecipuus finis est, Catholica religios defensio et propagalio, animarumque is Christiana cita et doctrina profectus. Deinde in suis Constitutonibus saepe hunc finem nobis proposuit B. Ignatius, magisque explicavit. Nam in examine (quod omnibus Societatem ingredi volentibus statim in priucipio proponitur), c. 4, n. 2, sic inquit : Finis haius Societatis est, non solum saluti et perfecLoni propriarum cninarum cum divina graLia vacare, sed cun eadem impense in salutem et perfectionem promunorum incunmbere. Et in parte prima Constitutiorum, capite secundo, numero octavo, ait, institutum Societatis esse recta tendere ad juvandas et disponendas animas ad sui ultimi finis consequentiam. Et p. 3, cap. primo, S 9, sic de Societate loquitur : Quee tota ed majorem Dei gloria et universale bonum , et utilitatem animarum instituta est; et parte quarta, statim iu initio : Cum scopus, ad quem Societas vecta lendit , sit suas ac prosimorum animas ad finem ultimun consequendum, ad quem create fuerunt, juvcgre, cic.; ubiin declaratione id distinctius explicatur. Ac denique ex hoc fine fere omnia colligit, quae in omnibus partibus Constitutionum disponit, ut in discursu operis videbimus. Hic vero specialiter notanda sunt illa verba, quae in septima parte, c. LS1, scripta reliquit de eodem fine, scilicet : Qui finis nostri instituli valde proprius est.

3. Idem ratione suadetur a posteriori. — Satis ergo, et ex testimonio auctoris instituentis, et ex assensu Pontificum approbantium, constat hunc esse finem Societatis. Neque hic alia ratio postulanda est, quia finis intentio seu designatio libera est operanii vel artifici ; ille ergo est finis rei institutae, quem ipse institutor sibi proposuerit, quemque intendere tenentur omnes, qui talem vivendi rationem profitentur. Deinde (a posteriori argumentando), ille est finis alicujus status, ad quem praecipuc operationes ejusdem status, et media, quae ad ilias ordinantur, diriguntur; nam operatio est tinis proximus seu formalis, seu finis quo (ut Theologi loguuntur); id autem, quod per ialem operationem comparatur, est finis qui intenditur, seu cujus gratia res instituta est; sed omne fere opus acnegotium Societatis ad hoc tendit, ut animarum salutem et perfectionem, quantum divinae gratise cooperando potest, promoveat ; et tota ratio instituendi, distribuendi ac perficiendi membra sua in hunc finem respicit, ut ea faciat apta instrumenta ad animarum salutem procurandam, vel ad hoc opus aliquo modo juvandum, unumquodque pro rationc sui gradus; ergo signum est hunc fuisse finem Societatis. Major ut nota supponitur ex 1.2, q.1 et 3, et ex Metaphysica. Minor, et ex bullis ac constitutionibus citatis, et ex praxi et usu manifesta etiam est, et in sequentibus erit saepius repetenda ; nam magis a priori procedendo, ex praedicto fine colligemus, quam recte sint haec omnia in Societate instituta.

4. Puncta duo discutienda, ac ratio difficultatis utriusque. — Evasio occluditur.—Ut au- tem finem hunc et ejus perfectionem amplius declaremus, duo circa illum inquirere possumus. Primum, quomodo possit hic esse finis alicujus religiosi status ; secundum, si est, quo sensu dici possit Societatis proprius. Ratio dubitandi in utroque puncto est. quia finis ille duas partes includit : una est propria perfectio ipsorum religiosorum ; altera est sanctificatio aut perfectio aliorum proximorum. Ex quibus prior est quidem accommodatus et proprius finis religiosi status. Posterior vero non videtur pertinere posse ad finem illius; non quidem quia infra illum statum sit, sed potius quia multum illum excedere videatur. Ait enim Dionysius, de Coelesti hierarchia, cap. 9, omnium divinissimum esse, Dei cooperatorem fieri circa animarum salutem, juxta illud 1 ad Corinth. 3: Dei adjutores sumus. Est ergo ille finis supremus omnium, qui esse potest in aliquo statu Ecclesiae. Pertinet ergo ad supremum statum, qui est Episcoporum, non ad religiosum, qui inferior est. Docuit hoc eleganter Nazianzenus, oratione prima, non solum attribuendo Episcopis tanquam proprie debitam perfectionem propriam, illis verbis: Antistitis vitium est non quam optimum esse, ac novas subinde virtutum accessiones facere , siquidem virtutis sue prestantia multitudinem ad mediocritatem tracturus sit; sed etiam de fine perficiendi alios ita disseruit: Hwuic scopus est animm pennas dare, ac mundo eam eripere, Deogue dare, divinamque imaginem aut manentem conservare, aut periclitantem fulcire, aut dilapsam in pristinun statum revocare. Quem finem dicit deinceps esse scopum totius divina providentiae Dei erga homines, et Incarnationis Christi ; ac tandem concludit : Ac nos hujus medicee scientiae ministri et adjutores sunus , quicumque aliis presidemus. Quibus cum magnum atque amplum sit propria vitia morbosque percipere, disque mederi, multo tanen majus ac preclarius est, aliorum morbos curare, ac scite repuguare posse, atque ut utrisque utile sit , nempe et his qui curatione indigent, et lis qui medendi scientiam profitentur. Videtur ergo arrogantiae cujusdam esse in inferiori statu, hunc finem sibi attribuere, sive usurpare. Et confirmatur , ac declaratur ex dictis superiori tomo circa differentiam status religiosi ab Episcopali ; nam Episcopalis est status perfectionis exercendae seu communicandae ; religiosus vero est status perfectionis acquirendae, ut docuit etiam D. Thom. 2.2, quaest. 186, art. 5. Propter quod etiam in cap. Hoc uequaguam, 1, q. 1, ex Concilio Ceonstan- tinopolitano , dicitur: Monachorum vita sutjectionis habet verbum, et disciplinatus. Et ob eamdem causam Dionysius, cap. 6, de Ecclesiastica hierarchia, religiosum statum ponit in ordine initiandorum, seu perficiendorum, et non in ordine ministrantium, seu perficientium. At vero incumbere aliorum saluti pertinet ad statum perficientium ; ergo nonpotest esse finis accommodatus religioso statui; ergo status, qui habet hunc finem, hoc ipso deficit a ratione perfectae religionis ; tum quia non minus monstruosum est, et perfectioni contrarium, altiora se quaerere, quam a debita perfectione deficere, cum quoddam arrocantiae genus illud esse videatur; tum etiam quia, eo ipso quod in aliquo statu exceduntur limites operandi ultra mensuram accommodatam tali statui, non solum perfectio non acquiritur, verum potius illi, qui talem statum profitentur, exponuntur etiam innumeris periculis arittendi etiam spiritualem vitam. Quod praecipue contingere potest in hoc fine quaerendi salutem animarum, qui multa pericula habet annexa, praesertim superbiae, ambitionis, et vanae gloriae, et inferiorum lapsuum fragilitatis humanae. Quod si forte dicatur hinc solum probari, hunc non posse esse finem directum et primarium alicujus religiosi status, non tamen inde concludi, per quamdam redundantiam et quasi extensionem non posse religiosum statum ad hunc finem ordinari , si hoc (inquam)dicatur, primo repugnatur omnibus testimoniis adductis, et destruuntur omnia, quae de fine hujus religionis hactenus dicta sunt. Deinde nulla erit differentia in hoc inter illam et alias religiones, praesertim mendicantes, quae hoc saltem modo ad salutem proximorum ordinantur, veluti religio Pradicatorum, ut nomen ipsum prae se fert. 5. Quaerere animarum salutem posse esse finein principales alicujus veligionis. — Civca quaestionem hanc primum omnium statuendum est, finem hunc quaerendi proximorum salutem et perfectionem, esse finem non accidentarium, nec secundarium hujus religionis, sed principalem, et maxime proprium, ut verba instituti, et Pontificia scripta manifeste testantur; ita vero sumendus est hic finis, ut ab alio, scilicet, perfectionis propriae acquirendae non separetur, sed sit quasi determinatio ejus, vel potius mutuo sese determment, et ita ex eis confletur unus adaequatus et perfectissimus finis talis religionis. Ut autem boc explicemus et confirmemus, primum probandum est posse hunc finem salutis animarum esse primarium scopum alicujus religiosi status, quod sumi potest ex D. Thom. 2. 2, q. 188, art. 4, et Cajet. ibi. Idque sic ostendo ; nam, licet religiones omnes pro scopo habeant perfectionem charitatis , singulae tamen illam inquirunt peculiari modo, seu in proprio aliquo opere, seu ministerio , quod est veluti proprius uniuseujusque scopus, ut indicavit Moyses Abbas, apud Cassianum, collat. 1, fere tota ; et D. Bonav. , in Speculo disciplinae, cap. 6, tom. 2 opuscul.; et in superiori tomo id declaratum est, circa statum religiosum in communi, et iterum hoc ipso tomo, in tract. 9, circa varietatem religionum dicitur. Sic enim quaedam religiones ordinantur ad solam contemplationem, vel laudem Dei, quaedam ad hanc vel illam actionem in defensionem Ecclesiae, redemptionem captivorum, curationem infirmorum , etc. Hinc igitur sic colligo, nam religio institui potest, quae pro suo peculiari fine principaliter habeat aliquod ex praedictis misericordiae operibus, ut ex usu Ecclesiae constat; ergo multo magis institui potest, quae pro fine habeat maximum charitatis opus erga prosimos, quale est eorum aeternam salutem procurare, nullumque laborem propter hunc finem assequendum recusare.

6. Suadetur Scripture testimoniis. — Ratione idem ostenditur. — Quin potius, si recte verba Christi in Evangelio expendamus, hic videtur esse praecipuus finis status religiosi a Christo Domino instituti , vel significati. Nam, Luc. 9, cum quemdam ad perfectionem vocasset, dicens : Seguere me, et ille respondisset : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum , respondit Dominus: Sine ui mortui sepeliant mortuos suos , tu auLemn vade, et aununtin reguum Dei; indicans, propter hoc munus principaliter illum vocasse ad statum perfectionis, ut, scilicet, annuntiaret regnum Dei. Et, Marci 10 dixit: Nemo est qui religuerit domun , aut fratres, etc., propter me , et propter Evangelium , qui 01, accipiat centies tantum , ctc. , quam ultimam particulam solus. Marcus addidit. Et Euthym. , cap. suo 41, in Matth.; Barrad., tom. 3 Concord. , libro qvarto, cap. decimo, et alii post Hieronymum , Matt. 19, illam ita interpretantur, propter 'vangelium aununtianduin. Sic etiam Apostolos, quos in religioso statu prius iustituit, ad hoc principaliter vocavit, ut essent piscatores hominum. Est ergo hic non solum aptus, sed etiam maxime perlectus finis status religiosi. Ratione denique declaratur; nam finis, qui magnam perfectionem requirit, et cujus operatio, seu inquisiiio, et per se spectata, opus perfectionis est, et multum ad perfectionem juvat, finis est status religiosi, cum ipse essentialiter sit status comparandae perfectionis ; sed hujusmodi est ille finis, ut per se manifestum est, et in praedictis bullis Societatis saepius declaratur. Nam in prima formula instituti Paulo IIT proposita dicitur, rationem hujus instituti eianm quamdan esse ad Deum. Et Pontifex testatur, omnia et singula ( scilicet sibi proposita ) ad spiritualem profectum eorumdem sociorum, et reliqui Christiani gregis esse opportuna. Quae iterum in bulla 1 Julii HI repetuntur. Et multa adduntur, quae perfectionem et excellentiam hujus finis satis declarant. Praecipue vero notanda videntur verba illa, quae ex parte Societatis proponuntur: Qui ad nos eccessuri sunt, anteguam huic oneri humeros supponant, diu multumque meditentur, an tantum pecunie spiritualis in bonis habeant , ut turrim hanc justa consilium Dominicum possint consummare ; hoc est, an Spiritus Sanctus, qua illos impellit, tantum illis gratie polliceatur , ut huyus cocationis pondus se laturos sperent ; el postquam, Domino inspirante, huic Jesu Christi militie nomen dederint , die noctugue succincti lumbos , et ad tam grandis debiti solutionem prompti esse debebunt. Et inferius sunt alia verba multum notanda, et prae oculis semper habenda : Hecera hoc instituium omnino hnuniles , et prudentes in Christo, el in Christiang vite puritate, ac litteris conspicuos exigit. Non est ergo hic finis, tametsi in se perfectissimus, statui religioso improportionatus, si ordinato modo et per consentanea media intendatur.

7. Non repugnare religioso statui simul acquirere, et communicare perfectionem tanquamn duos fines principales partiales. — Quocirca, quamvis de essentia status religiosi sit viam esse , et scholam propriae perfectionis acquirendae, ita ut a tali statu hoc separari non possit, non tamen illi repugnat, quod sit simul status ;perfectionis exercendae et communicandae, ut etiam in tomo superiori circa statum religiosum in communi annotatum est. Et patet facile, tum quia, liect religiosi dicantur esse in via perfectionis , non tamen propterea excluditur quin in religione esse possint, ac frequenter sint multi jam perfecti. Nam, licet in praesenti vita, non ita perveniatur ad terminum, quin ulterius semper procedi valeat, ut libro nono, de Gratia, cap. sexto, ostendi , perveniri nihilominus potest ad eum gradum, et perfectionem virtutis, in qua possit aliquis dici simpliciter pertectus, pro captu hujus vitae. Ergo hic gradus perfectionis non excluditur, sed potius intenditur in statu perfectionis religiosae. Ergo eadem rationc possunt principaliter et quasi ultimate intendi ea opera, quae virum perfecium requirunt, cum omnis perfectio hujus vilae vel in operatione sit, vel propter operationem ; hujusmodi autem opera post sinceram Dei dilectionem sunt illa quae circa salutem animaruni exercentur ; ergo exercere et communicare hoc modo perfectionem non est repugnans huic statui. Eo vel maxime quod ipsamet operatio perficiendi alios, potest ita perfici, ut multum perficiat ipsum perfectorem, seu cooperatorem alienae pertectionis ; ergo recte potest comprehendi in primario tine status religiosi, etiamsi sit status perfectionis acquirendae, quod insinuatum est in illis verbis B. Ignatii !: Curct primo Deum., deinde hujus sui instituti rationem que cia quadom est ad illum quoad vixerit ante oculos Lhabere.

8. Primum discrimen iuler Episcopos et religiosos, quatenus ulirique profectum animarun procurant. — Secundum discrimen. — Religionem non ta intendere alios perficere, quam personas ad hoc munus idoneas creare. — Tertium discrimen. — Ex quibus potest muitiplex differentia assignari inter statum Episcopi, quatenus est status perficiendi alios, et statum religiosum, quatenus hujusmodi actionem participat. Nam imprimis Episcopis convenit hoc munus per se, et ex officio, ideoque quasi principaliter ; religiosis autem solum convenire potest quasi ministerialiter, et n subsidium Episcoporum, ui sentit D. Thomas, d. q. 188, art. 4; et ibidem magis Cajetanus explicavit. Unde omnis potestas ad hos actus necessaria est jure ordinario in ipsis Episcopis ; in religiosis vero, quatenus tales sunt , solum esse potest per delegationem vel ab ipsis Episcopis, vel ab universalis Ecclesiae Episcopo. Uude etiam tit ut potestas perficiendi alios plenarie ( ut sic dicam) sit in Episcopis, quoad potestatem quidem ordinis , absolute, et simpliciter ; quoad potestatem autem jurisdictionis, quantum satis est ad ordinariam gubernationem, licet cum dependentia a capite , a quo potest illa jurisdictio limitari, quia ad ipsammet gubernationem ita expedit. In relisiosis vero solum est participatio aliqua hujus potestatis, quae regulariter non extenditur ad omnes acius perficiendi alios ; neque enim possunt vel per sacramentum confirmationis fideles perficere, nec per ordinationem sacerdotes consecrarc. Unde potest alia differentia tandem considerari ; nam in eo, qui pertecturus est alios, duo requiruntur: potesias et probitas seu sanctitas aut perfectio personae; status ergo Episcopalis constituit hominem in statu perficiendi alios, dando potestatem, non vero dando probitatem, sed hanc aliunde supponendo. Status vero religiosus , quatenus tendit ad perficiendos alios, eo praecipne tendit, ut conferat personae probitatem, et perfectionem necessariam ad tam perfectam operationem , expectando potestatem ab eo qui illam conferre potest, voluntati ejus tam concessionem potestatis, quam usum ejus committendo. Et ad hoc significandum , tam in dictis bullis, quam in constitutionibus Societatis, ubicumque de ejus fine agitur, conjungitur haec dependentia et subordinatio ad Summum Pontificem , ac si nos docere voluerit B. Ignatius, finem hujus instituti, non tam esse praedicare vel docere, etc., quam facere homines idoneos, expeditos, et expositos, ex vi sui instituli, ad sancte praedicandum, docendum, etc., si a Summo Ponütice, vel a Praelato Societatis ejus vicem habente, ad hoc fuerint destinati. Sic in prima bulla Pauli HI incipit formula instituti : Quicumquc in Societate nostra, quam Jesu nomine insigniri cupunus, vult sub Crucis veadllo Deo militare, et soli Dosnino ect Summo Pontifici ejus in terra Vicario servire. Et tam in illa, quam in prima bulla Julii III, monentur omnes socii, ut sciant, et quotidie animo colcant , Societaten: banc universam et singulamn sub S. D. N. Pape, el aliorum Romauorum Summorum Pontiicum successorun ejus fideli obedientie militare. Et hinc ortum dicitur speciale votum obediendi Summo Pontifici circa missiones , quod professi Societatis faciunt; ct circa hoc ipsum monentur socii, nihil debere per sc vel alios circa has missiones procurare, sed totam hanc curam Summo Pontifici, et Praeposito generali vices ejus tenenti, esse dimittendam. Ex quibus omnibus recte intelligitur finem intrinsecum (ut sic dicam ) hujus Societatis esse creare et instituere ministros ita pertectos, ut ad ministerium salutis animarum ad nutum voluntatis Praelatorum digne assumi possint, qui finis non est extra latitudinem illius status religiosi, qui est ad perfectionem acquirendam, licet illum elevet, et extendat ctiam ad finem perfectionis communicandae et exercendae, modo proportionato religioso statui. Undc adjungi etiam potest tertia differentia ; nam status Episcopi per se primo ad aliorum utilitatem ordinatur, et in ea sistit, quanium est ex vi status, et non ad propriam utilitaiem ctiam spiritualem : quamvis enim persona Episcopi in exercendo suo munere illam possit et debeat intendere, tamen munus ipsum per se et natura sua solum est ad utilitatem aliorum. At vero status religiosus ita ordinatur ad animarum salutem, ut iilammet negotiationem respiciat, ut magnam perfectionem ipsius operantis, a cujus intentione nunquam separat utilitatem aliorum, et ideo hanc ipsam ulilitatem eo pondere et mensura procurat, quae propriam perfectionem non impediat, sed potius ad eam juvet. Hoc ergo modo finem hunc sibi Societas proposuit.

Quo pacto perfectio propria et prosimorum possit esse finis Societatis proprius.

9. Diversos modos tendendi in finem perfectionis, diversas rationes finis forinaliter efficere. — Secundo, principaliter colligitur ex dictis responsio ad secundum punctum in num. 4 propositum ; quomodo, scilicet, finis supra declaratus sit proprius Societatis, quantum ad eam partem, in qua dicitur ordinari ad propriam perfectionem sociorum. Quae difficultas fere omnibus religionibus proponi potest, et maxime illis quae ad proximos non ordinantur, quia omnes hunc soIum finem intendere videntur. Est igitur advertendum ( quod etiam tractatu praecedenti, libro primo, cap. primo, n. 4, notavimus ). licet hic finis secundum se, et quantum ad rem illam, in qua ialis finis consistit , idem cit , nihilominus , propter diversum modum quo a diversis religionibus intenditur, diversas rationes finis formaliter ( ut aiunt ) induerc, licet materialiter idem sit. Sicut enim philesophi dicunt , eumdem locum diversis viis circulari , aut recta intentum, inducre diversas ratiiones termini, aut finis , iia in praesenti eadem charitatis perfectio, intenta per talem regulam, aut vivendi modum, aut per peculiarem usum talis virtutis, induit diversas rationes finis, atque hoc modo intenditur in diversis statibus religiosis. Nam a quibusdam quaeritur per peculiarem usum contemplationis, ab aliis per pium usum in aliquo opere charitatis aut misericordia ; ab aliis per singularem observantiam paupertatis, etc. Et quamvis verum sit, fere haec omnia in omnibus, vel in pluribus religionibus observari, tamen ab co, in quo unaquaeque excedit, et cui caetera omnia quodammodo accommodantur, accipit propriam rationem et denominationem suam. Sic ergo habet Societas proprium quemdam modum in propria suorum membrorum perfectione procuranda, ratione cujus finem illum, ut proprium et peculiarem sibi usurpat.

10. Primum in quo consistit modus querendi perfectionem in Societate. —Videtur autem mihi modus hic in duobus praecipue consistere. Primo, quia partem hanc sui finis alteri parti accommodat, quae ad perficiendos proximos pertinet; ita enim quaerit suorum sociorum perfectionem, ut totam illam, mediaque, quibus comparatur, etc. , velit deservire perfectioni proximorum ; ut, verbi gralia, cum meditatio et contemplatio sit unum ex potissimis mediis ad perfectionem acquirendam, Societas ita in ratione meditandi, et orandi suos instruit, ut per illam ipsam aptiores reddantur ad actionem circa animaran salutem intentam. Similiter moderatio in victu et vestitu, usus poenitentiae. rigor, et asperitas corporis, media sunt vaide utiha, et nccessaria ad propriam perfectionem. Ex omnibus autem illis illud accipit Societas. quod ad propriam perfectionem sufficiat, et labores circa animarum saiutem procurandam non impediat, sed potius, quoad fieri possit, ad illos juvet. Pro certo enim habet ac supponit, ex hujusmodi respectu et accommodatione, non esse propriam perftectionem suorum vel minimum minuendam ; quia vera charitas non est charitati contraria , neque ex fine salutis animarum, qui perfectissimus est, potest fructus aut perfectio aliorum operum religionis minui. Quin potius licet de substantia, seu materiali usu (ut sic dicam) aliorum operum aliquid interdum remitti videatur, ex conjunctione tamen ad illum finem, et ex mirabili concentu, et proportione, quae ex omn:- bus illis operibus tali fini commensuratis consurgit, non solum suppletur, verum etiam mirum in modum augetur.

11. Secundum, in quo modus querendi perfectionem in Societate consistit. — In quibus excellentia obedientie Societatis consistat. — Secundo, videtur consistere hic modus Societatis proprius in peculiari cultu, et singulari observantia obedientice. De quo B. Ignatius in singulari epistola , quam de hac virtute nobis scriptam reliquit, ita, numero tertio, loquitur: Ab aliis religiosis ordinibus facilius patiamur superari nos jejuniis et vigiliis, etc., victus, cultusque asperitate, quam suo quisque ritu uc disciplina sancte suscipiunt ; vera quidem ac perfecta obedientia abdicationeque voluntatis, atque judicii navime velim, fratres charissima, esse conspicuos, quicumque in hac Societate Domino Deo nostro deserviunt, ejusdemque Societalis veram , germanamque sobolem , quasi nota distingui, etc. Et in Constitutionibus saepe id commendat et exaggerat , praesertim p. 6. c. 1: T'um (inquit) omnes plurimum observare, et in en excellere studeant , nec solum in vebus obligatoriis, sed etium in alis, licet nihil aliud quam signum voluntatis superioris, sine ullo expresso praecepto videretur. Et infra: Eactissime omnes nervos viriutwn nostrurum ad hanc virtutem obedientie , imprimis Swmnino Pontifici, deinde Superioribus Societatis ex hibendam intendamus , ita ut omnbus in vebus, ad quas potest cum charitate obedientia se extendere, ad ejus vocem perinde ac si a Christo Domino egrederetur (quandoquidem ipsius loco, ac pro ipsius amore et reverentia obedientium prastamus ) quam promptissimi sumus. Et infra requirit a suis obedientiam, tum in executione, tum in voluntate, tum in intellectu; de qua virtute, prout in Societate docetur et exercetur , specialiter a nobis, infra, in libro quarto , a cap. duodecimo, disserendum est ; nunc obiter solum hoc tactum est, ut intelligatur, sicut aliae religiones eminent vel in paupertate, vel in rigore poenitentiae, vel in choro, etc., ita speciale studium Societatis esse in excellentia obedientiae, et per eam specialiter promovere suos subditos ad perfectionem propriam. Haec autem excellentia attendi imprimis potest ex parte materiae; aliae enim religiones profitentur obedientiam secundum certam regulae mensuram, ut etiam D. Thomas 2. 2, quaest. 186, notavit. Hie autem nulla adhibetur mensura , praeter supra indicatam, scilicet, ut opus injunctum cum charitate conjunctum esse possit, ut declaratio addidit: Lujusmodi sunt illa omnia, in quibus nullum manifestum est peccatum. Deinde etiam quoad modum summa perfectio postulatur, scilicet, quod sit ex tota anima, ex tota mente, et ex totis viribus, his enim fere aequivalent verba ex B. Ignatio relata. Consonat autem optime hic peculiaris modus inquirendi propriam perfectionem cum alio membro contento sub fine hujus religionis, de quaerenda perfectione proximorum, et cum priori etiam modo quaerendi propriam perfectionem, accommodate ad procurandam etiam perfectionem proximorum. Quia ad hanc spiritualem militiam contra mundum et contra daemonem strenue peragendam , nulla virtus magis necessaria est quam obedientia, tum quia per illam specialiter moventur hornines a Deo, tanquam instrumenta ejus, quod in hoc negotio maxime necessarium est, juxta illud: Quomodo pradicabunt , nisi mittantur ? et illud : Neque qu plantat est aliquid, neque qui rigat, sed quà incrementum dat , Deus ; tum etiam quia in hoc opere necessarium est multa et difficilia ministeria exercere, et variis gentibus et regnis vel praedicare, vel aliis modis spiritualiter juvare; et ideo nisi ministri Societatis essent in hac virtute promptissimi, et valde exercitati, revera non possent tantum opus pro dignuitate sustinere.

12. Non solum hunc fiuem esse proprium Societati, quia illi per se comvenit, sed etiam quia nulli alii convenit.— Nulli religious clericorum hunc finem convenire. — Ultimo ex dictis difficile non est alteram ejusdem secundi puncti partem expedire et explicare, quomodo propositus finis, quantum spectat ad salutem proximorum procurandam , sit proprius hujus religionis. Potest autem proprius vocari, vel quia ipsi per se ac principaliter convenit, et hoc sensu nullam habet dubitationem; quia et verbis satis expressis id asseruit noster Pater B. Ignatius, et ex omnibus dictis satis evidens est. Vel aliter dici potest proprius, quia ita illi convenit, ut nulli alteri religioni conveniat; et in hoc etiam sensu, si recte expliceiur, verum quidem est; ostendetur autem breviter collatioue facta cum alis religionibus. Ex quibus, ut supra distinximus, quaedam clericorum sunt, alie monachorum. Et quidem religiones clericorum, quanptum est ex statu seu conditione personarum, aptae sunt ad hunc finem, quia ad clericos per se spectant actiones, quibus animarum salus procuratur ; tamen nulla alia religio clericorum est, quae per se tendat vel obligetur ad hujusmodi actiones ; ergo nulla per se intendit hunc finem. Consequentia cvidens est, quia religio maxime tendit et obligat ad eas actiones, quibus finis ab ea principaliter intentus comparandus est, alioqui non essent media fini proportionata. Minor autem constabit facile discurrendo per hujusmodi religiones, ex quibus antiquissima est religio Canonicorum regularium; novissima autem praeter Societatem esse videtur religio Theatinorum, aut alia, quae S. Pauli, vel etiam S. Barnabae nominatur in Italia. Praeter quas sunt aliae minus notae, quarum brevis memoria videri potest in Hierony mo Romano, lib. 6. Nulla autem ex his ex speciali instituto et obligatione ordinatur ad actiones clericatus, quae specialiter circa proximos versantur, sed peculiariter ad eas quae ad cultum divinum pertinent , ut ex usu ipso constat, et legentibus earum institutiones et regulas, seu vivendi modos, certius constabit.

13. A monachatu hunc finem per se esse alienum. — Ordines mencicantium non esse per se omnino clienos ab hoc instituto. — Monachatus autem juxta suam primaevam et puram institutionem, ad solam contemplationem institutus fuit, et ad hunc finem caetera omnia, etiam exercitationes et labores corporis, assumebat, quod manifestum erit legenti antiquos monachorum Patres, praesertim Basilium, in variis libris, seu sermonibus et institutionibus monachorum, et in Constitutionibus monasticis ac regulis monachorum : et ex Cassiani libris de institutionibus monachorum, et collat. 9, a principio. Unde initio monachi regulariter clerici non erant, neque hoc per se pertinebat ad eorum institutum, ut sumitur ex c. Nemo, ei ex c. Alia causa, 19, q. 1; et ex Dionysio, c. 6 de Ecclesiast. hierarch.; et D. Thoma 2. 2. q.. 189, art. 8, ad 2. Vide etiam quaest. 186, art. 7, ad 2, et quaest. 188, art. 1, ad 2. Quocirca religiones monachales secundum suam primaevam institutionem , ad salutem proximorum procurandam per se non ordinantur, sed tantum ad perfectionem eorum, qui illas profitentur. Quod magua ex parte nunc etiam observari videmus in his religionibus, quae veluti per antonomasiam nomen monachalium retinuerunt, ut sunt religio S. Benedicti, S. Bernardi, S. Hieronymi, Carthusiensium , Praemonstratensium, etc. Praeter has vero instituti postea sunt ordines mendicantium, praesertim D. Dominici, et D. Francisci; ordines siquidem Carmelitarum, et eremitarum S. Augustini, quoad primam institutionem antiquiores sunt, licet postea ad formam et: numerum religionum mendicantium sint accommodati. Hi igitur mendicantium ordines monachorum etiam sunt, et ex hac parte non habent pro fine actiones aliquas circa proximum, tamen ex peculiari institutione addidisse videntur statui monachatus respectum aliquem ad salutem proximorum procurandam; quod specialiter de religione S. Domi- nici affirmat tacite D. Thomas 2. 2, quaest. 182, art. 4, et opusc. decimo nono, cap. quinto, ubi occasione defendendi religionem suam, ostendit posse religionem aliquam institui ad praedicandum, ad audiendas confessiones, etc. Et Cajetanus, dict. articulo quarto, declarat esse proprium actum illius religionis praedicare non ex officio, sed ministerialiter subveniendo Episcopis in eo munere. Et hoc ipsum nomen illius religionis declarat, propterea enim Pradicatorum appellata est; nam nomen illud ( D. Thomas indicat) vacuum non est ; indicat ergo proprium illius religionis munus, ad quod necesse est ordinari tanquam ad finem suum. De religione etiam Minorum, dixit Gregorius IX, ut refertur in compendio Minorum, verbo Predicatores, S 2, ministerium praedicandi ex professione sua illi convenire. Idemque de caeteris mendicantibus sentiendum est, quia quoad hoc fere aequales censentur, licet nonnulla inter eas sit diversitas. Nam ordo Carmelitarum et eremitarum ex prima institutione sine dubio non fuerunt propter hunc finem, sed postea ipso usu, ac tandem approbatione Pontificum ad hujusmodi opus assumptae vel extentae sunt; aliae vero duae religiones mendicantium monachorum ex prima intentione suorum fundatorum hunc finem participarunt, praecipue vero ordo Praedicatorum , qui propterea in sacrarum litterarum studiis semper flornuit, quia ad praedictum finem hoc medium est imprimis necessarium.

14. Aliquid habere proprium Societatem, propter quod finis hic per antonomasium illi convenit. — Nihilominus tamen in hujus finis intentione aliquid proprium habet Societas Jesu, ratione cujus merito potest finem illum sibi accommodare, et ab illo propriam rationem et modum sui instituti recipere. Quod imprimis in forma servata in prima institutione hujus religionis, et ex verbis Pontificum quibus illam approbarunt, quae jam supra retulimus, satis conjectari potest ; in nulla enim aliarum religionum institutione , vel approbatione invenitur ita propositus, et toties repetitus hic finis, tanquam primarius illius religionis; quod credibile non est sine speciali ac vera causa factum esse, et a Pontificibus receptum. Deinde res ipsa ita declaratur. Nam imprimis nulla alia religio speciali voto se huic muneri consecrat ; Societas autem hoc facit per illud speciale votum, quo ejus professi se obligant ad obediendum Pontifici in missionibus ad salutem proximorum, et fidei defensionem aut dilatationem ordinatis; quod infra, lib. 4, declarabimus. Nec refert quod non omnes religiosi Societatis, sed illi tantum, qui specialem professionem faciunt, hoc votum emittant; tum quia illa est praecipua Societatis pars, per quam hunc finem principaliter intendit ; tum etiam quia reliqui omnes ad illam ordinantur, vel ut ad illum gradum perveniant, vel ut illum in suo munere adjuvent, atque ita omnes ad eum finem tendunt. Hinc potest secunda proprietas intelligi ; nam alise religiones, etiam mendieantes, ita respiciunt hunc finem, ut totum religionis pondus non illum principaliter respiciat, sed valde secundario, et quasi ex abundanti, ut sic dicam. Et ideo nec particulares religiosi, nec Praelati tenentur ita res suas aut suae retigionis disponere, aut procurare, ut proximorum uulitati et perfectioni deserviant, sed post interna ct domestica officia sufficienter expleta, si commode possint aliquid proximis erogare, tunc ex perfectione charitatis, et ecx ratione sui instituti debent, ut potuerint, proximis in spiritualibus deservire; at vero in Societate totum religionis pondus ad hunc finem ordinatur, nec catisfacient Praelati ejus sno muneri, nisi hunc finem prae oculis semper habeant, et ita omnia, quae ad relgionem pertinent, moderentur, ut omnes, quoad fieri possit, huic muneri incumbant; singuii autem religiosi eumdem finem respicere debent, et ita se disponere. ut ad illum procurandum apti sint et parati: neque aliter suae vocationi satisfacient, etiamsi in his, quae ad propriam perfectionem pertinent, strenui sint, quod de caeteris religiosis non procedit. Denique ob hanc causam Societas per se et ex primaria institutione est religio clericorum, seu presbyterorum, ut a Concilio Tridentino, sess. 25, c. 16, et a Pio V, ei Gregorio XIiT, nominata est, et in c. 5 explicabitur; quia nimirum actiones sacrae, quibus salus proximorum procuranda est, propria sunt clericorum; religiones autem monachorum, etiam mendicantium, per se non postulant clericatu:i, ut numero praecedenti notavimus, licet illum admittant ; signum ergo est, non tta per se intendere finem saiutis animarum, sicut a Sccietate intenditur.

PrevBack to TopNext