Caput 3
Caput 3
Quibus mediis utatur societas jesu ad finem sibi praestitutum.
1. Cur hoc capite de inediis ad finem explicutum agatur. —Quamvis tota ratio hujus ius- tituti in his fere mediis posita sit, et ideo in discursu totius tractatus sigillatim et ex professo sint exponenda, nihilominus opera pretium visum est illa hic summatim colligere, quia neque utilitas, neque perfectio hujus religionis, neque aliae proprietates, quas de illa ostendere intendimus, intelligi poterunt, non habita prius aliqua saltem generali notitia talium mediorum. Ut enim religio aliqua perfecta sit, non satis est quod perfectissimum finem habeat, nisi etiam mediis utatur ad perfectam illius finis consecutionem accommodatis; sicut negue e converso ad perfectionem religionis satis est in optimis se exercere operibus, nisi illa sint proprio fini talis religionis accommodata. Denique finis et media adeo sunt inter se connexa, ut, licet in generali constet ex dictis in praecedenti capite, quem finem intendat Societas, non tamen satis explicari valeat, quam perfecte et exacte finem illum intendat, nisi media, quibus ad illum consequendum utitur, considerentur.
2. Duplex genus mediorum Societatis. — Quoniam ergo finis Societatis duas principales partes includit, quae sunt perfectio propria et proximorum, duplici etiam genere mediorum utitur. Unum est corum quae ad perfectionem propriam suorum subditorum ordinantur; aliud ea continet, quae proximorum commodis inserviunt. Quia vero praecedenti capiie, a n. 5, diximus ita Societatem intendere suorum sociorum perfectionem, ut totam illam quoad fieri possit perfectioni proximorum velit inservire; nam, ut dixit Bonifacius Papa , in c. Sunt nounulli, 16, q. 1: Quanto quisque est celsior, scilicet in virtute et perfectione, fanto cst in his potentior, in his videlicet actionibus, quibus salus proximorum procuratur: ideo possunt non immerito omnia media. quibus Societas utitur, dici esse ordinata ad proximorum saiutem. Tamen in hoc est diversitas, quae in idem fere redit; nam quadam oriinantur immediate ad propriam sociorum perfectionem, licet mediate etiam referantur ad alios ; alia vero proxime et immediate versantur circa proximos ipsos, quanquam illa etiam in bonum ipsorum ministrorum redundent, ut superieri capite etiam tactum est, num. septimo, octavo et decimo.
3. Media pro conservanda gratia. —Item pro augenda et perficienda.— in priori ordine numerari imprimis possunt ea, quae sunt sim- pliciter necessaria ad perfectionem essentialem charitatis, sed haec communia esse debent Christianis omnibus ; contineuturque sub observatione praeceptorum omnium , et sub illo usn virtutum, iam moralium quam theologalium, sine quo charitas observari non potest, de quibus mediis nihil hic in speciali dieere necesse est. Deinde numerari etiam hie possunt illa media, qua ad perfectionem charitatis obtinendam omnibus religionibus communia sunt, qualia sunt praecipue actus pertnentes ad tria vota essentialia, et ad internum Dei cultum, per orationes, meditationes. lectiones, et alia religionis opera. Item actus pertinentes ad eorporis castigationem, et ad perfectam sui abnegationem, et mundi renuntiationem. Omnis enim religio, ut perfecta sit. aliquid peculiare in his omnibus observare debet, ex vi sui instituti, praeter id quod ex vi praecepierum necessarium est. Haec autem omnia Societatem perfecta quadam ratione procurare circa snos subditos manifestum est, nam imprimis tria substantialia vota religionis emittit. Et lieet in modo vovendi in aliquibus membris suis aliquid singulare habeat, quatenus illa vota solemnia non sunt, tamen intra, lib. 3, ostendemus, hoc nihil eorum perfectioni obesse. quin potius muitum prodesse posse, quia quantum est ex parte ipsorum voventium, sunt omnino perpetua, et aequaliter eos obligant : illa vero dependentia, quam semper a Societate habent, eos potius reddere potest et debet in ipsorum votorum perfecta observatione sollicitos.
4. De perfectione castitats iu Societate obserrata. — Notetio contra aceusautes Societatem nimis rigors in quibusdam, et minimi in aliis.— Aliunde vero ex parte materiae exactam perfectionem in hujusmodi votis Societas profitetur. Licet enim verum sit, votum castitatis ex parte materiae non admittere diversos gradus, ut $. Bonaventura, in Expositione rcculae, cap. 1, circa finem, dixit; propter quoi etiam Pater noster B. Ignuatius, 6 p. Constit., c. 1. $1, ait : Quee ad votum castitatis pertinent, anterpretalione nou indigent, cum constet gua sit gerfecte obsercanda , uempe mitendo Angelicam gnritatem imilari, et corporis et mentis nostrae sunditia. In quibus verbis imitatus est Sanctos Patres, qui virginitatem profitentes cum Angelis conterre solent, quos superiori tomo retulimus, tractando de voto sim[lici castitatis; lieet (inquam) hoc verum sit, nihilominnus in modo et perfectione observandi ca-titatem , gradus aliqnui distingui pos- sunt, ut videri potest apud Cassian., collat. 12, cap. 7. Quos omnes, sine dubio, perfectio nosiri instituti amplectitur , ut ex verbis Beati Ignatii patet manifeste. Possunt etiam (quod ad perfectionem magis necessarium est) distingui varia media, quibus et castitas ceustodiatur. et perfectio ejus acquiratur. Et in his mirum in modum abundat et excellit hoc institutum. Nam huc spectat summa superiorum vigilantia, et inferiorum charitas, ita ut ipsas etiam cogitationes statim manifestare et communicare moneantur, ut lib. 10, c. 6, magis exponetur. Item huc maxime refertur custodia sensuum, vitare otium, cavere colloquia feminarum, nisi cum magna circumspectione, necessitate, vel utilitate, sacramentorum Poanitentiae et Eucharistiae frequens usus, ac denique moderatio victus ac« vestitus, cum aliis quae ad asperitatem corporis pertinent, juxta uniuscujusque proportionatam mensuram, ut inferius, cap. 9, fusius exponemus; ibique satisfaciemus nonnullis objectionibus, quae in hac parte nobis fieri solent. Solum adverto inter haec media, quaedam esse multum interna et spiritualia, alia magis externa et corporalia. Unde argui solet a suis detractoribus Societas, quod in prioribus rigorosior quam par sit, in posterioribus lentior esse videatur. Debuissent autem advertere, finem Societatis utrumque postularc, et non esse nimium, quod et fini perfecte consequendo moraliter necessarium est, et in se aliunde non habet excessum alicui vir:uti repugnantem. Haec autem in praesenti ita esse, et per se, credendum est, non solum propter auctoritatem Pontifieum, sed etiam propter diuturnam experientiam et usum plurium virorum , qui et in vita et in doctrina irreprehensibiles fuerunt, et in particulari melius ratione ostendimus.
5. De perfectione paupertatis Societatis. — In votis paupertatis et obedientiae possunt ex parte materiae esse graus, in quibus non omncs religiones pares sunt, Societati vero nihil perfectionis in hac parte deest. Primum enim circa materiam paupertatis consideratur abrenuntiatio proprietatis, et incapacitatis dominii in particulari, quem gradum paupertatis amplectitur Societas in omnibus membris suis, sibi (ut sic dicam) ultimate unitis. Quod autem hoc ad tempus cifferat in Scholasticis, non minuit totius religionis perfectionem, nt per se notum est; neque etiam perfectionem ipsorum Scholarium, ut ex dicendis constabit. Secundo pertinet ad materiam paupertatis ca- rentia proprietatis et dominii etiam in communi, de qua religio Minorum mirum in modum, ac merito, gloriatur; illam enim arctissimam paupertatem vocavit Gregorius IX, in c. Nimis prava , de Esxcessibus Praelat., ubi non solum Minoribus, sed etiam Praedicatoribus illam attribuit, quia juxta primariam institutionem utrique eam observare tenebantur, ut tomo praecedenti, disputando de religionibus mendicantium , dictum est; de facto tamen ex religionibus monachorum mendicantium sola religio S. Francisci in universum hanc paupertatem profitetur, ut colligitur ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 3, de Regular. Hoc autem paupertatis genus etiam Societas amplectitur in sua parte praecipua, ad quam reliquae ordinantur, scilicet, in Societate professa, ut constat ex bullis confirmationis Pauli III, et Greg. XIII, et ex 6 p. Constitutionum,
6. Quedam noctanda que maaine arctam Societatis paupertatem commendant. — Primumn.—ln quo notari possunt aliqua singularia et propria hujus religionis, quae perfectionem hujus paupertatis augent. Primum, quod ad majorem ejus firmitatem et stabilitatem, non contentus B. Ignatius directo (ut sic dicam) voto servandi hanc paupertatem , voluit a professis etiam fieri aliud votum non permittendi, quantum in ipsis esset, mutationem fieri in Societate, in his quae spectant ad paupertatis materiam , nisi per talem mutationem ipsa paupertas magis esset restringenda, cujus voti obiigationem postea, lib. sexto, cap. sexto, expendemus. Secundo non satis fuit eidem P. N. prohibere, ne domus professae redditus habeant, sed etiam vetuit ne Ecclesiis, sacristiae aut fabricae applicari possent, aut ulla alia ratione haberi, ita ut penes Societatem sit eorum dispensatio. Unde nec anniversaria, nec capellanias habere possunt , quod Minoribus prohibitum non est; quod etiam uberius infra, lib. quarto, cap. quarto, declarabitur. Nec minuit hanc perfectionem, quod haec paupertas in communi in collegiis et domibus probationum non servatur, tum quia spiritus et perfectio totius religionis ex primaria ejus parte, et ex fine quo tendit, consideranda est; tum etiam quia domus professae nullo modo juvari possunt proventibus Collegiorum aut domorum probationis; et non tantum professi, sed omnes etiam coadjutores eorum, tam spirituales quam temporales, cum ipsis degenies, eamdem paupertatem servare debent, ut ciiato capit. nono dicetur, in numero tertio; reliqui vero omnes , cum ad hunc perfectionis statum tendant, codem paupertatis spiritu nutriri debent. Tum denique quia, si in collegiis aliquid de hoc rigore remittitur, est propter altiorem finem, et rationem moraliter necessariam ; ideoque simpliciter non diminuit perfeciionem paupertatis, quae non propter se, sed propter aliud appetenda est. Tertio, potest in paupertate considerari actualis usus ejus: et in hoc multa ponderari possunt in hoc instituto, quae materiam hujus voti magnopere ampiificant, quale est non posse admittere stipendium, vel eleemosynam ullam, per quam actio aliqua, vel officium, quod circa proximum exercetur, compensari videawr; item non posse aliquid in particulari recipere ad proprium usum, sed in omnibus, quae ad vietum et vestitum pertinent, ab his, qua in communi distribuuntur, pendere: ac propterea, nihil hujusmodi in particulari posse recipere, aut in propriis cellis servare, non solum quia sine licentia Superioris hoc fieri non potest, quod fere aliis religionibus commune est, sed etiam quia talis licentia, justa communem et constantem usum, et observantiam hujus religionis, vel nunquam, vel rarissime petenda est aut offerenda. Quocirca, si omnia sincere considerentur, exacte observatur illud Pauli: Habentes alimentu, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam, licet in harum rerum usu noa servetur maxima asperitas (quae pars est non mediocris paupertatis), tamen juxta finem intentum servatur maxima moderatio, et, quod caput est, hujus usus mensura vel communis est, vel tota pendet ex alterius, scilicet, moderatoris, voluntate ; et in his duobus consistit formalis perfectio hujus usus paupertatis, ut ex BDasilio, scrmon. 1, de Institut. monach., et regul. 41, ex fusius disputatis, et ex aliis facile intelligere licet. Atque haec nunc sufticiant de hoc medio pauperiatis attigisse.
7. De perfecta obedientia in Socictate observata. — De obedientia, aliqua in praecedenti capite tacta sunt, quae pro summaria enarraUone , quam nunc facimus, possent sufticere, cum libro quario, a cap. duodecimo, ex professo disputanda res sit. Non tamen omittam advertere S. Bonaventuram, in Expositione regulae, c. 2, judicasse religionem suam caeteras in obedientia superare, eo quod aliae limitate obedientiam promittant secundum regulam. Minores autem indefinite in omnibus, quae mala non sunt. Sic enim B. Franciscus, in c. 10 svae Regulae, inquit: Firmiter praeci- pio eis, ut obediunt suis ministris, in omnibus que promiserunt Domino observare, et non sunt contraria anime et regule nostre. Quod etiam sensit D. Bernardinus in 3 p. operum, sermone de Obedientia, articulo tertio, ad duodecimum argumentum, et auctor Conformitatum, p. 2, tract. 2; et latius Corduba, in Expositione regulae, circa d. cap. decimum, quaest. secunda. Idem de religione sua asseruit Dionys. Carthus., opus. de Profes. monast., art. 21, ubi docet Carthusiensium religionem in obedientia caeteras omnes superare, quia absolute, et non solum secundum regulam, obedientiam profitetur. Ego vero, a comparationibus abstinens, solum assero totam illam perfectionem, quae ex amplitudine materiae in obedientiae voto reperiri potest. in Societate inveniri, et in ipso instituto a fundatore Ignatio formaliter exprimi. Nam in 3 p. Constitutionum. c. 1, 823, obedientia servanda dicitur in omnibus rebus, ubi peccatum non cernitur; et 6 p.,c. 1, S1, in omnibus rebus dicitur, ad quas potest obedientia cum charitate se extendere ; et declaratur hujusmodi esse omnes, in quibus nullum manifestum est peccatum. Et ut perfectiori voluntate tota haec materia suscipiatur, non in ea tantum generalitate ponitur, sed explicatur illis verbis : Zicet difficilia , et secundum sensualitatem repugnantia jubeat. Modus etiam perfectissimus proponitur, dum dicitur: Non solum in euecutione externa iutegre, prompte, furtiter , et cum humilitate debita, sine exmcusationibus et nmurmurationibus obediant ; cerum etiaum conentur interius resignationem, et veram abnegationem proprim coluntatis et judicii habere, eic. Praeterea, juxta varias constitutiones ejusdem instituti, et proprium hujus religionis spiritum et observantiam, est in hac religione maxima subordinatio inferiorum ad Superiores, et dependentia ab illis, etiam in minimis, servata proportione. Imprimis in toto corpore respectu generalis Praepositi, in quo maxima est potestas, et ejus immediatior influxus, seu gubernatio, quam in ulla relizione inveniatur, ut libro decimo, cap. quarto, constabit; deinde in singulis personis cujuscumque quaiitatis, dignitatis aut antiquiiatis sint, respectu propinquorum superiorum. His accedit speciale votum obedientise, quod fit Summo Pontifici, de quo, et de ejus spéciali obligatione et perfectione infra, lib. 6, c. 4, dicemus.
6. De mediis ad interuam sociorum devotionem assequendam pertinentibus. Praeter haec, quae sunt veluti fundamenta religionis, sunt quamplura alia media ad propriam perfectionem sociorum ordinata, quae nune summatim ad duo capita revocamus, quae postea, lib. 8, fusius expendemus. Unum est eorum, quae pertinent ad internam animi devotionem et puritatem assequendam, quae sunt praecipue, quae ordinantur ad familiaritatem et unionem cum Deo consequendam,, et ita ex eis pendet fons et origo totius spiritualis incrementi, in quo ipsa perfectio substantialiter consistit. Ad hunc ergo ordinem spectat quotidiana lectio, et meditatio, oratio et contemplatio. Item quotidiana , vel potius bis in die repetita conscientiae examinatio, cum frequenti et valde circumspecto confessionis usu, juxta ea quae traduntur in Examine, c. 4, 825, et tertia parte Constitutionum, c. 1, Sundecimo. Atque ad hunc finem ordinatur accurata institutio de rebus spiritualibus, et frequens de his rebus consultatio, et propriae conscientiae communicatio, tam cum superioribus, quam cum aliis Praefectis, quibus haec cura demandata est. Praeterea, ad eumdem finem juvantur proprio ac peculiari exercitiorum spiritualium usu, quo non solum in ipso ingressu, sed perpetuo per singulos annos, ut libro iilo octavo, cap. 1, in fine, adducemus, exercentur. Denique frequentes exhortationes spirituales , et familiaria de rebus divinis colloquia, quae juxta sui instituti rationem inter socios esse debent, ad eumdem finem ordinantur.
9. De mediis ad proprium abnuegationem , affectuumque anortificationem obtinendam. — Aliud caput continet media omnia, quae ad veram sui abnegationem et affectus mortiticationem adhibentur. Nam statim in principio, in ipso examine admonentur, mundo ac proprio amori mortuos, soli Christo Domino vivere debere, et hanc abnegationem , et contnuam in rebus omnibus mortificationem, quoad fieri possit, esse ab eis quaerendam. Et tertia parte Constitutionum, c. 1, magnopere conferre dicitur, ut ea munera obeant, i2 quibus masxime humilitas et charitas eaercetur. Item ut diligentissime curent portas suorum sensuum custodire. Maxime vero curat Societas, et honcrum ac dignitatum ambitioni viam praecludere; et ideo professi Socictatis peculiari voto obligantur extra Societatem eas non acceptare, nisi in conscientia ab eo, qui potest, obligentur; intra Societatem vero nec directe, nec indirecte eas procurare, ut lib. 6, a c. 1, tractabitur. Et ob eamdem causam, ad tollendam omnem occasionem, Superiorum clectiones, praeterquam solins Gencralis ( haec enim vitari non poiuit) sublatae sunt, sed eorum distributio ipsi Generali est commissa, de quo in lib. 10 agendum. Denique ex hac renunciatione et propria abnegatione, mira sequitur pax, et animorum unio, ac fraterna charitas, quam totis viribus inter suos proeurat Societas, et in ea magnam partem suae perfeciionis ponit; unde P. N. fgnatius, in Procemio Constitutionum, in hac constituit totam vim et efficaciam suarum legum seu constitutionum et idco, 3 p., c. 1, S21, illa duo simul conjungit, dicens: De is crebro tractautes, quae ad sui abnegationem, el in cirtutibus profectum, et omuimodam perfectionem atlinent , ad ea se invicem exhortando, et precipue wunitatem et charitatem fraternam. Va statim, S 22, humilitatem et charitatem iterum conjungit ; et ibidem, et aliis locis, varia media ad banc animorum pacem et unionem tradit, quae Societas diligenter observat, quae ex discursu hujus operis latius constabunt; nunce enim ad compendiosam instituti propositionem , quam hic intendimus, haeec quoad hanc partem sufficiunt.
10. De mediis positivis, ac furmaliter spiritualibus. — Superest dicendum de alio ordine mediorum, quae circa proximum directe versantur, vel ad illum proxime referuntur, quae varia sunt et multiplicia. Partim enim m actione consistunt, partim in privatione, pariim vero in ipsomet modo, seu dispositione totius Societatis, et rationis vivendi illius. Nam imprimis ex illo fine juvandi proximos ortum est, ut haec religio, et habitu et munere clericorum instituta sit, ut in c. 5 declarabimus. Unde hoc potest constitui tanquam primum medium, scilicet, assumptio status clericalis, quo possint proximis inservire, et consequenter omnis dispositio, qua ad talem statum digne assumenium necessaria est, maxime in his hominibus qui perfectionis viam profitentur. Secundo, inter haec media numeranda sunt omnia ministeria sacra, quae ad purgandos, illuminandos , et perficiendos alios utilia sunt, inter quae primarium locum tenet sacramentorum administratio , praesertim confessionis et Eucharstia, qua hujus instituti maxime propria cst, ut ex bullis Pauli ill et Julii III, et Gregorii XHI, et ex forma instituti, quae in eis referiur, et ex omnibus constitutionibus satis notum est. Et huc etiam spectat sacrificiis suis Ecclesiam juvare, pro conver- sione infidelium, et correctione haereticorum, et fructu ac profectu ipsorum fidelium ea frequenter offerendo. Tertio, principaliter etiam ad hoc genus mediorum spectat quodcumque minpisterium verbi Dei, quod variis modis, et magna ex parte propriis, in hac religione exercetur: primo, per publicas conciones, vel lectiones sacras ad populum ; secundo , rudimenta fidei pueris et rudioribus hominibus iradendo, qua occasione, ad communis vulgi utilitatem divinum verbum, non tantum in Ecciesiis, sed etiam in vicis et plateis publice disseminant ; tertio privatis colloquiis et sanctis conversationibus proximos jnvando, nunc corum vitia fraterne corrigendo, nunc ad virtutum opera, et sacramentorum frequentiam eos exhortando, nune vero etiam in operibus perfectionis eos instruendo , vel excitando. Quarto, his adjungitur spiritualium esercitiorum communicatio, et usus, quo homines et vitam in melius mutare, et se ipsos cognosce- : rc incipiunt , et de rebus aeternis serio cogitare, ac negotium propria salutis cum Deo tractare , et ab ipso postulare addiscunt. Quinto, annumerari possunt congregationes cujuscumque status virorum sub regimine Societatis creatae , ac Pontificum Indultis munitae, ubi plerisque modis familiarius ad aeternam salutem promoventur. Sexio, huc etiam spectat tempore mortis juvare proximos ad pie sancteque moriendum. Atque haec fere media sunt, quae circa fideles ipsos exercentur, quaeque iib. 9 sigillatim tradentur. Septimo, hic adjungi possunt omnia illa, quae ad conversionem infidelium querumcumque in Societate assumuniur , sive inter Gentiles , sive inter haereticos. Quo praecipue spectat quartum solemre votum obcdiendi Summo Pontifici in missionibus, etiam difficillimis, et ad quascumque orbis partes, etiam remotissimas, et inter barbaras nationes, etiam sine viatico peregrinando ex elcemosynis, si necesse sit, nullum aliud emolumentum, nisi salutem animarum, inde expectando.
11. De mediis per relationem eatriusecam spiritualibus . quorum unum est ütterarum studium.— Post haec media, quae propinquissima sunt, et maxime spiritualia, adjunguntur illa, qua praeparant socios ad hujusmodi aciiones erga proximos. Et quoniam haec praeparatio in duobus consistit, in vita, scilicet, et doctrina, juxta illud Pauli, 1 ad Timot. 4: Attende tibi et doctrine ; et illa, quae ad vitam pertinent, eadem sunt cum his quae ad propriam perfectionem ordinantnur, solum hic su- persuni ea, quae ad studia litterarum, et docirinuam comparandam vel tradendam assumuntur. Nam, cum studia litterarum per se non videantur quiequam refterre ad spiritualem auimae et charitatis perfectionem, nam potius scientia inflat, charitas autem edificat, ut ait Paulus, 1 ad Corinth. 8, ideo aliquibus visum est statui religioso non convenire, cum hic status ad perfectionem charitatis ordinetur. Contra quos scripsit D. Thomas, articulo quinto, q. 188, 2. 2, ubi inquirit an sit instituenda aliqua religio ad studendum. Et respondet studium litterarum omnibus religionibus, etiam puram contemplationem profitentibus, esse utile; religioni vero, quae ad salutem proximorum procurandam ordinatur, esse necessarium, juxta illud, ad Titum 1: Amplectentem eumn , qui secuadum doctrinam est, fdelem sermonem. ut potens sit emhortari in doctrina sunu, et cos, qui contradicuut, arguere. Cum ergo ostensum sit, Societatem principaliter ordinari ad proximos juvaudos, recte concluditur studia litterarum esse illi maxime necessaria. Quod etiam docet P. N. B. Ignatius, in 4 p. Constit.. a principio. et per totam illam mirabili providentia et prudentia omnia disponit, quae ad haec media litterarum pertinent. Ex quibus quaedam pertinent ad disciplinam litterariam, ut sic dicam, alia vero ad doctrinam. Nam prius necessarium est eos, qui futuri sunt Societatis operarii, iitteris addiscendis vacare; et quia rari, vel nulli sunt, qui sufficienter instructi et docii a principio recipiantur , necesse est ergo ut in ipsa religione iis vacent; per quod non impeditur perfectionis proprie progressus, cum actio illa ex se valde honesta sit. et ex obedientia sumpta, et desiderio juvandi proximo, opus sit insignis charitatis; scientia autem , qua hoc modo acquiritur. non inilat. sed cum charitate aediticat, et concordiam parit, ut recte D. Thomas dixit, dicto art. 5, ad 2; et latius declaravit, opusc. 19. c. i1 . Qua vero studia religiosos deceant, non est hoc loco ex professo declarandum, sed suflicit dicere, per se quidem ac directe studia sacrarum litterarum ad eos perunere, ut docuit D. Hieronymus, epist. 4, ad Rusticum ; sub illis tamen comprehendit universam theologicam doctrinam, et Sanctorum Patrum, Pontiticum ac Conciliorum decreta ac sententias; nam in his tota sacra doctrina vel explicatur, vel continetur Secundario ve- ro, seu ministerialiter etiam philosophica doctrina, et humauiores litterae religiosis necessariae sunt, his praesertim, qui cum hareticis sunt dimicaturi, et parati ac dispositi esse debent ad doctrinam hanc disseminandam per universum orbem. Quam vero exacte, sapienter, et moderate haec omnia in Societate ordinata sint, postea, toto lib. 5, in particulari videbimus. Post disciplinam recte subsequitur doctrina , eum hic sit finis ejus; unde in hoc etiam genere actionis nihil Societas omittit, quod quoquo modo juvare proximum possit. Nam (ut omittamus praedicationem verbi Dei, quae magis ad affectum, quam ad intellectum ordinatur, et idco superius, numero praecedenti, de illa dictum est) occupatur Societas in docendis proximis, primo in scholis legendo pub'ice Scripturam sacram , et theologiam Scholasticam; quod munus merito a religiosis usurpari, late defendit D. Thomas, opusc. 29, c. 2. Deinde casus etiam conscientiae docendo, ct ubi necesse est, controversias etiam fidei agitando. Hinc ulterius ad liberales quoque artes docendas descendit, neque in his tantum sistit, sed linguarum etiam peritiam, imo et ipsius Latinae lingua prima rudimenta tradit; nam per haec initia ad majora perveniendum existimat, nec parva reputat, sine quibus magna non constant. Denique, tam per privata consilia, quam per generalem doctrinam, qua verbo, qua libris editis traditam, omnes omnibus modis juvare stuet ; nihil aliud (in hoc cnim harum actionum perfectio posita est) quam eorum qui docentur bonum intendendo, et majorem Dei gloriam inde sperando, ut iu suis Constitutionibus B. P. N. Ignatius frequenter repetivit.
12. Alterum est diversitas graduum et personarum qua in Societate reperitur.— Primus gradus scholariugm apgrobazorum. — Professorun grudus. — Gragdus condjuorum spiritualium. — Coadjutorum tensporalium yradus. — Ex his vero sequitur diversitas graduum et personarum, quae in toto corpore Societatis cernitur, et inter media ordinata ad salutem merito numerari potest, nam ex hoc fine, et cx actionibus ac ministeriis proxime numeratis orta est. Ut enim novitios omittamus, qui omnibus religionibus communes sunt, quamvis in Societate aliquid speciale habeant, infra, lib. 2, c. 5, explicandum, post sufficientem probationem , et moralem ac spiritualem instructionem admittuntur novitii ad primum Societatis gradlum, qui scholarium approbatorum appellatur, in quo membra Societatis vere efficiuntur, cique per tria substantialia vota religionis incorporautur. Quia vero tunc regulariter, ac per se loquendo, nec ad statum clericalem , nec ad sacra ministeria erga proximos exercenda sufficientiam habent, aut praeparati sunt, proxime in hunc finem admittuntur , ut al eum statum, et ad alias actiones per studia litterarum, et virtutum progressum disponantur , et ideo nec per vota propria clericorum, neque etiam per solemnia, et omnino absoluta ex parte Societatis , admittuntur. Nam quno finis et actiones propriae Societatis perfectiores sunt, eo magis probati et perfecti esse debent , qui ad eas simpliciver ac solemniter admittuntur. Ita ergo primus gradus membrorum Societatis, in quo scholastici approbati existunt , constituitur. Postquam vero hujusmodi scholastici, et sufficienter probati, et in litteris instructi sunt, et per sufficientem experientiam apti et idonei inveniuntur ad exercenaa ministeria circa proximos supra declarata, et praesertim ad eas missiones, ad quas pro salute animarum a Pontifice mitti possunt , jam tune presbyteri ordinati in ultimum gradum per veram protessionem ad quatuor vota solemnia , quibus alia simplicia adjuncta sunt, ut lib. 6, a c. 6, videbimus, a Societate admittuntur. Quoniam vero praedicta Societatis ministeria multa dona ct naturae et gratiae requirunt, quae non in omnibus, sed fortasse in paucis inveniuntur , ideo necesse fuit aliquos etiam saccrdotes post studia litterarum, et sufliciens de illis experimentum, in Societate intimius quam scholares ipsos admitti, ut juxta suum captum in spiritualibus ministeriis professos juvarc possint, qui propterea coadjutores spirituales appellantur, qui quartum votum obediendi Pontifici in missionibus non emittunt, quia non suppoiuntur habere suflicientiam ad omnia ministeria, quae ex vi illius voti comprehenduntur. Neque etiam regulariter faciunt solemnem professionem, ut debitus ordo et subordinatio melius conservetur, et propter alias graves causas in lib. 7, c. 1, tractandas. Dixi autem vegulariter, quia interdum admittuntur aliqui ad professionem cum tribus tantum votis solemnibus, et substantialibus religioso statui; quod tamen non fit, ut dicemus ibidem, nisi per modum dispensationis , propter speciales rationes, et graves causas occurrentes. Tandem, quia, ut in simili dicitur, Actor. 6, eguwn non est deretinguere verbum Dei, et ministrare mensis, ita ctiam spirituales operarii Societatis, vel qui studiis vacaturi erant, non poterant simul sine magno impedimento corporalia ministeria sustinere, ideo necessarium fuit gradum alium in ea instituere , ad quem illi, qui coadjutores temporales vocantur , admitterentuz, quos oportuit esse veros religiosos, et per substantialia vota Societati conjunctos, ut cum majori decentia, religione et charitate talia ministeria fiant. Horum autem religiosorum statui ac muneri non erat proportionatum quartum illud votum obediendi Pontifici; quia ministeria, ad qnae ordinantur illae missiones, ad tales personas non pertinent ; admittuntur ergo ad tria vota non solemnia , sed simplicia, sicut de coadjutoribus spiritualibus, et scholasticis approbatis dictum est. De quibus omnibus gradibus inferius sigillatim est dicendum a lib. 3 usque ad 6. Nunc enim solum propositi sunt, ut generalis quaedam notitia totius Socictatis habeatur ; ct quia tota haec structura et fabrica ad praedictum finem ordinata est, illique valde proportionata existit, ae propterea a Summis Pontificibus, praesertim a Gregorio XIII in constitutione Ascendente Domino , probata et laudata est.
13. De mediis pricativis ad eamdem salutem progimorum .—Ultimo, quoniam in n. 10 diximus, haec media non tantum positiva , sed etiam privativa esse, et priora insimuata sunt, oportet posteriora breviter recensere. In hoc igitur ordine imprimis pono, non habere usum chori ; quanquam enim haec actio valde religiosa sit, et ideo ab aliis religionibus observata, tamen, quia nimium religiosos Societatis impediret vel ab studiis, dum eis vacant, vel ab actionibus, et ministeriis circa proximum, ad quae post studia destinandi sunt, et praesertim quia parati esse debent ad varias missiones, et ad discurrendum per universum orbem , ideo Pater noster Ignatius Societatem voluit esse hac occupatione liberam. Et quamvis id multi in Societate notaverint ac reprehenderint , in c. 8 ostendemus illos nulla ratione sufticienti motos esse, sed hoc potius fuisse et Patrum sententiis, et rationi etiam valde consentaneum. Et ad hoc medium revocantur omnes similes actiones, a quibus Societas etiam ex Pontificum auctoritate eximitur, ut sunt processiones publicae, et similes, quae eum cantu et choro conjuncta sunt. Aliud medium privativum numerari potest, abstinere a suscipienda cura monialium, ut libro nono, cap. octavo, numero decimo quinto, iterum dicemus; quamvis enim hujus rei plures aliae rationes reddi possint, hanc tamen exisiimo esse praecipuam, quia judicatum est a B. Ignatio, in p. 6 Constitutionum, c. tertio, S quinto, ita expedire, nt socii expeditiores essent ad finem illum, quem praecipue intendunt. Potest etiam inter haec media poni, non accepisse singularem habitum, sed communem clericorum honeste viventium, juxta morem regionis in qua socii versantur; nam hoc etiam ad hunc finem ordinatum est, ut facilior pateret aditus ad omnes proximos, sive haereticos, sive fideles, etc. Et eadem ratione posset hic numerari communis et vulgaris victus, et moderatio a nimia vitae austeritate, in his quae ad corpus pertinent, quorum ratio in progressu hujus libri copiosius expendenda est; et ideo de his mediis haec delibasse sufficiat.