Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum societatis religio convenienter instituta et approbata fuerit.

CAPUT IV. UTRUM SOCIETATIS RELIGIO CONVENIENTER INSTITUTA ET APPROBATA FUERIT.

1. Post causam finalem Societatis, agenduin de triplici efficiente. — Hactenus fere nomen soium Societatis, et quid eo nomine significetur, a nobis explicatum est, ostendimusque JSocietatis Jesu nomine significari quamdam religiosorum hominum congregationem, ad finem salutis animarum, cum talibus mediis, talique vivendi ratione institutam; nunc ex eodem fine et mediis distinctius declarandum est, quid et qualis sit haec religio. Quoniam vero quaestio quid est, supponit quaestionem an est, prius de hac queaestione aliquid dicere oporteret. nisi religionem hanc dari in Ecclesia satis jam per se esset notum; solum ergo superest ut de origine et institutione ejus, atque adeo de illius approbatione dicamus, atque ita fiet ut post causam finalem efficientes causas hujus religionis declaremus. Tres autem causae in ea fundanda considerari possunt, scilicet, prima et principalis, quae est Deus; proxima et ministerialis , quae fuit privatus homo , quem Deus ad hoc mirabile opus excogitandum illuminavit, et exequendum impulit et animavit. Tertia est Apostolica Sedes, quae Dei nomine, ut vicem Christi gerens in terris, religionem hanc sua auctoritate suscepit et confirmavit, et de singulis pauca dicenda sunt.

De institutore Socictatis, ejusque institutionis convenientia.

2. Pontificum testinionia de Ignetii et sociorum ejus sancitate et doctrina. — Ut ergo a notioribus nobis incipiamus, perspectum est omnibus, religionem hanc institutam esse ab Ignatio Loyola, de cujus sanctitate , doctrina et nobilitate hic non dicam, quia ea magis ad historiam , quam ad disputationem scholasticam pertinent, satisque erudite ac copiose descripta sunt a familiari ejus filio, gravique Patre nostro Petro de Ribadeneira, et postea a Petro Maphaeo, ac novissime a Patre Nieolao Orlandino, prima parte Historiae Societatis, ut in ore duorum vel trium sit omne verlum. Nobis ergo sufficiant nune testimonia, quae Pontifices Summi, non solum de Ignatii, sed etiam de sociorum ejus pietate et doctrina, et dc irreprehensibili vita , nobis reliquerunt. Nam Paulus HI, in prima bulla contirmationis Instituti, de Ignatio et sociis ita loquitur : In theologicis studiis per plures annos exercitati, Spiritu Sancto (ut creditur) pic afflati, jamdudum e diversis mundi regionibus discedentes, in wmwm convenerunt , et socii effecti, abdicatis hujus seculi illecebris, eorum vitam perpetuo D. N. Jesu Christi, atque nostro, ei aliorum successorum nostrorum Romanorum Pontificum servitio ded:carunt, et jam quampluribus aunis laudaliliter in via Domini se emercuerunt, etc. Quae iterum repetit in initio bulle secundae, ampliationis praedictae confirmationis; et inferius subdit : Nos igitur, ad eorumdem Iguatii Preepositi et sociorun pian vitam et bonoram operum eaemplum attendenLes, eorum piis desideriis aumuentes, etc. Et in bulla tertia, in qua varias facultates concedit: Attendentes (inquit) ad fructus uberes , quos i domo Domini hactenus producistis , et producere non desinitis, cesira religione, integritate, scientia, doctrina, moribus, et eaperientia, plurimum in Domino confidentes, cobis, eic. Similia leguntur in bulla Juiii HI, de confirmatione ejusdem instituti , et in fine ejus specialiter addit Pontifex : Considerantes, nihil quod piun, sanclumque non sit, in soncta Societate, ejusque laudabilibus iustitutis, ac exenplari Ignatii et aliorum sociorum vita et moribus reperiri, eic. Ubi expendo idcm testimonium ferre Pontificem de sanctitate vita: Ignatii et sociorum, ac de ipso instituto, quod sua auctoritate approbavit. Quae testimonia sequentes Pontifices etiam post felicem B. Ignatii mortem saepius comprobarunt , ut ex ceeteris bullis constat, et specialiter Gregorius XIII in bulla Quanuto fructuosius , bonee memnorie Ignatium Logolam, Societatis instiIutorem , appellavit. Ac novissime Paulus V universae Societati , publico Confessoris non Pontificis cultu rituque venerandum proposuit. Kaque de sanctitate fundatoris hujus religionis impie nune dubitaretur, et speramus fore ut per expressam Pontificis canonizationem universae Ecclesiae proponatur !

3. Religionem hanc convenientissimo tempore fuisse institutam. — Ut vero rationem hujus institutionis divinam potius quam humanam aperiamus, operae pretium erit annotare tempus in quo haec religio orta est. Natus est enim Ignatius anno Domini 1491, et post aliquot annos aetatis, a corporalis militiae exercitatione ad spiritualem mirabiliter vocatus est, in qua diu ac diligenter se exercuit, et alios exemplo suo, et familiari sermone ad idem vitae genus sibi adjunxit, et post multos labores pro animarum salute susceptos , tandem auno 1538, Roma cum sociis suis de tundanda Societate deliberavit, et sequenti anno 1539, confirmationem religionis suae a Paulo Hil, Pontifice Summo, postulavit, et post unius aunt aecuratam examinationem , nimirum 1340, approbationem obtinuit; ac proinde dicere possumus religionem banc illo anno incepisse ;: quanquam tune non simpliciter, et tanquam perpetuo duratura approbata videaiur, quia solum est cata Societati facultas recipiendi usque ad sexaginta socios: post tres vero aunos idem Pontifex Paulus III absolute ct sine ulla restrictione illam confirmavit. Est autem merito a multis sapientibus ac prudentibus viris observatum, hoc eodem tempore natum fuisse in Germania Martinum Lutherum , auno scilicet 1483, octo nimirum annis ante Ignatium ; et anno 1521, publicum beilum contra homanam Ecclesiam excitasse, inpumeras haereses disseminando, et praesertim eas, quae libertatem carnis concedere, et subjectionem ac obedientiam Summi Pontificis destruere posse viderentur , quibus mediis inuumeros habuit suae blasphemiae et iniquitatis sectatores et ministros. Hoc autem ipso tempore, quo videbatur fides in tot provinciis Catholicis, et Eeclesiae subjectis, labefactari ac deficere, non sine magna Dei providentia ceeepit aperiri ostium ac via, qua posset eadem vera fides et Christi nomen ad iunumeras sentium nationes deferri, in quibus antea auditum non fucrat; in India, scilicet, Orientah et Occidentali, et in multis regris, et insulis, quae paulo ante praedicta tempora pietate, diligentia ; et industria Catholicorum regum Hispanie ac Lusitaniae explorata sunt. Hoc ergo eodem tempore excitavit Deus Ignatium, qui Societatem ad profectum animarum in vita et doctrina Christiana, et ad fidei propagationem ac defensionem (ut dieitur in Bulis Pontificiis, praesertim Gregorii XHI, Quanto fructuosius) erigeret. Defensio enim Ó idei contra haereticos fit, propagatio inter gentiles et paganos, profectus autem vite inter ipsos fideles et Catholicos. Convenientissime ergo instituta est ad hunc finem haec religio, eo tempore quo et defensio fidei erat Ecclesiae maxime necessaria, et propagatio valde opportuna, et instauratio ac perfectio morum utilissima.

Spiritum Sanctum fuisse principalem auctorem hujus religionis.

1. Suadetur testimonio Ignatii.—Probatur auctoritate Pontificum. — Atque hine (ut ad primam et principalem causam hujus religionis ascendamus) colligere licet, non fuisse hoc hnmanum inventum , nec B. Ignatium solo suo humano ingenio aut virtute, tantum negotium inchoasse, sed Spiritum Sanctnum fuisse principalem hujus religionis auctorem. Ita profitetur idem Ignatius, in principio suarum Constitutionum, dicens : Summan sapientiam, ac bonitatem Dei creatoris nostri esse, que conservaLura est, gusers atura. atque promotura in suo sancto servitio hanc minimam Societatem Fesu. ut caia dignata est inckonre. Quod sane non aliter fecit divina sapientia, quam lgnatium speciali instinetu suoilluminando, et ad tantum opus excitando et movendo. Quod plane senserunt Pontifices Summi ; Paulus namque IlT, in bullis suis, de Ignatio et sociis semper dicit: Spiritu Sancto (ut creditur) afflati. Julius autem III simpliciter dixit: Spiritu Sancto ayfaci, omissa particula ut creditur, quam non existimo casu excidisse , sed quod dubitationem vel formidinem indicaret, consulto ablatam fuisse ; nam diuturna experientia et ubcres fructus simul cum approbatione praedecessoris sui, omnem formidandi rationem, si qua erat, auferre poterat. Atque eadem fortasse rationc, Gregorius XHT, in bulla Quanto fructuosius, absolute dixit : Ad quem finem Spiritus Sanclus , qui bone memorie Iguatium Loolam ipsius Societatis institulorem, ejusque sccios eccitavit, media etiam praeclara, mavimegue opportuna hujus Sedis ministerio tribuit atque confirinavit. Et paulo inferius: Quapropter Societatis corpus idem Tgnatius divino instituto ita duait dispouendum, etc.

5. Rationibus et conjecturis idem suadetur. — Prima, ex temporis opportunitate. — S. Ignaatius Luthero opponitur. — Sunt praeterea conjecturae et rationes multae, quae veritatem hanc moraliter certam possunt efticere. Prima est illa, qua proxime insinuata est ex tine Societatis, et mediis quae ad ilium consequendum profitetur, adjuncta opportunitate temporis, in qua orta est. Pertinet enim ad specialem Dei providentiam, qua suam Ecclesiam regit et protegit, et insurgentibus contra illam novis hostibus, novos etiam milites praparare, qui eam defendant, et ministros etiam Evangelii providere, quorum opera illud tandem vaticinium impleatur : Fiei unum ovile et unus pastor , Joan. 10. Sicque experientia compertum est ; insurgente enim contra Ecclesiam Ario, Deus contra illum Athanasium excitavit ; contra Nestorium, Cyrillum ; contra Pelagium, Augustinum. Et qui historiam ordinis Praedicatorum scribunt, advertunt, eo tempore Deum sacram illam religionem per S. Dominicum instituisse, quando Albigenses, et alii haeretici Ecclesiae pacem perturbare ncipiebant. Videmus autem religionem hanc eo tempore fuisse exortam, quo Lutherus bellum contra Ecclesiam excitavit, et directe, ac singulari quodam modo esse illi contrariam: Lutherus enim non solum apostata fuit, sed etiam religiosos omnes, ut apostatarent, et fideles omnes, viam perfectionis ut contemnerent , persuadere conatus est; Ignatius autem non solum ipse religiosissimus fuit, sed socios etiam ad proprium et valde religiosum institutum sibi adjunxit, et per eos, ac successores eorum, non fidem Catholicam modo, sed sacras etiam religiones pro viribus defendere, easque quantum in sc esset propagare, et augerc, omnes fideles ad viam perfectionis excitando, conatus est. Lutheri lapsus inde primum incepit, quod contra Romanam Sedem immortale odium concepit ; unde et ab iilius obedientia discessit, et quos potuit, avertit. Ignatii vero cogitationes omnes in hoc praecipue positae fuerunt, ut se totum omnesque suos Sedis Apostolicae servitio consecraret , et novo vinculo voti solemnis obedientiae conjungeret ac submitteret. Denique effectus ipse comprobavit, nullos Ecclesiae ministros hactenus restitisse magis Lutheranorum et omnium novatorum conatibus , quam Ignatii filios, quos propterea ipsi haeretici sumino odio prosequuntur. Idemque discursus potest facile ad temporis opportunitatem circa promulgationem Evangelii inter Gentiles cum proportione accommodari. Cuwr ergo haec ita sint, quis dubitare audeat, ipsum Spiritum Sanctum religionem hanc contra tot Ecclesiae hostes, ad tot praeclaros ftines et effectus excitasse ?

6. Secunda ratio, seu conjectura ec effectibus desumpta.—Concluditur ratio ex recensitis effectibus. — Secunda ratio, illaque etficacissima, ex eflectibus et fructibus hujus religionis formari potest, juxta Christi testimonium: Exc fructibus eorum cogmoscetlis eos. Unde etiam D. Thom. , d. opusc. 19, Contra impugnantes religionem, ex fructibus religionis dicit, colligi posse et deberc, an convenienter instituta et approbata fuerit. Atque eadem ratione usus est Gregorius X, cum Concilio Lugdunens., in cap. unic. , S Saze, de Religiosis domibus, in 6, cum, loquens de Praedicatorum et Minorum ordinibus, dixit : Quos evidens ec eis utilitas Ecclesie universali proveniens perhibet approbatos. Quanti autem et quales universali Ecclesiae provenerint fructus ex hujus religionis institutione et operibus, a nobis nec narrari necesse est , cum res per se sit evidentissima ; nec decens apparet, quatenus ad laudem nostram pertinere videantur, quanquam revera nostra non est, scd ipsius Spiritus Sancti , quem volumus ex his effectibus hnjus operis agnosci auctorem. Quia vero Spiritus Sanctus per Christi Vicarios Ecclesiam suam docet, quid ipsi de his fructibus senserint tacere non possumus, nullos enim in hanc rem testes majori fide dignos afferre possumus. Paulus ergo lII, etiam ante natam Societatem , postquam de vita Ignatii et Sociorum testimonium supra relatum dedit, subdit : Et jam quam pluribus aunis laudabiliter in vinea Dominài se exercuerunt. Quae postquam in speciali numeravit , concludit : Z deuun omnia charitatis officia, et qaue ad animarum consolationem faciunt, ubique terravun, ubi peregrinati sunt , multa cum laude obeundo. In bulla autem liT, in qua varias facultates Societati jam institutae et confirmatae concedit, inquit : Attendentes igitur ad fructus uberes, quos iu domo Dominà hactemss produsistis, et producere non desiuitis. Et in buila IV : Licet debitum (inquit) pastoralis offtcii omnibus regularem citam ducentibus, ut in suis disciplinis et laudabilibus iustitutis conserventur et augeantur , nos reddut favorabiles et beuignos ; ad Societatem vero Jesu per uos institutam et approbatam , cujus specimen veluti ager fertilis in Domino , multiplices atque uberes fructus animarum ad summi regis landen , et fidei iucrementum attulit , et affert quotidie verbo et exemplo in populo Christiano, dirigentes praecipue velut pius pater oculos suentis nostrae, dignum censcmus ut ipsam iSocietatex, ejusque in odorem suavitatis Altissimo desercientes personas, specialibus fuvoribus prosequamur. Haec fere testimonia Pauli II refert Julius Il, in sua bulla confirmationis, his brevibus, sed notandis verbis : Cumque goslnoduin progressu temporis Spiritu Sancto cooperante, ex Societate predicta syeritualem animarum fructum crescere intelleaisset idem praedecessor , etc. Si enim Spiritu Sancto cooperante fructus proveniunt, multo magis Societatem ipsam, tanquam proprium instrumentum suum, idem Spiritus Sanctus praeparavit. Quod verbis gravissimis repetit idem Pontifex in secunda bulla, in qua Socieiat privilegia concessit. Quibus similia et valde notanda sunt, quae habet Pius IV in priucipio suae primae bulla : Etsi ez debito pastoralis officii singulos religiosos , eic., paterna dilectione prosequamur , ad illos tamen , qui sicut noumen Sociorum Jesu assumpserunt, ita opere, doctrina el ecemplis Dominum nuostrum J esum Christum imitari, et ejus vestigia sequi nituntur , inajoribus favoribus et gratiis prosequendwmn invitamur. Uberius autem quam priores Pontifices hoc testatus est Pius V, in secunda bulla, qua confirmat quascam Socictatis constitutiones, quae sic incipit : nanerabiles frucius , quos , benedicente Domino, Christiano orbi Societas Jesu, viros ltteravum pracipue sacrarum scientia, religione, vita ezemplari, morumque sanctimonia perspacuos, multorum veligiosissimos praeceptores, ac verii divini ciiam apud longinquas ac barbaras illas nationes , quue Deum penitus nomn uocerant, optimos praedicatores et interpretes producendo, felicissime hactenus attulit , et adhuc sollicitas studiis afferre non desistit, animo segus revolventes nostro, libenter , non solum ea, que alias in ipsius Societatis favorem a homanis Pontificibus praedecessoribus nostris, nobisque, ct alis emanata sunt, ut firmius subsistant, cum a nobis pelitur ; verum etiam Societatem ipsam quantum a nobis eo alto conceditur, specialibus favoribus et gratiis munimus. Simile, vel certe copiosius encomium habet idem Pontifex in altera bulla, in qua Societatem inter religiones mendicantes numerari voluit. Gregorius etiam XHI saepe in suis Bullis simile testimonium praebet, specialiter vero in priori de contirmatione instituti sic incipit : Quanto fructuosius in colenda Domini vinea se ezercet venerauda J esu Societas, dignisque eterua mer- sius contendimus ean , veligiosumgue subinde, quam instituit , prolem , unde tota vespublica Christiaua ubique sublooatur , prosequi et confovcre. Et in altera constitutione, Ascendente Domino, cum proposuisset operam, et laborem quem in gubernanda Petri navi sustinebat, de operariis Evangelicis subjungit : Cumgue tanti laboris socios et validos remiges divina nobis providentia preparaverit , eorum opera in superaudis sevientis pelagi tempestatibus nos maaime sublevat, qui pro comnuni fluctuantium animarum salute, propria commoda nihil pendunt, segue ad omnia discrimina emponunt. In quo cum aliarun religionum studia, tum Sccietatis Jesu assiduus pro Christo labor, uec non usque ad finem perseverantia promptam. se ostendit , cumgue prolem Catholice religioni calde proficuam, et ad omnia pericula pro anicersali Hcclesia subeunda paratam procrenvit, aliam aique aliam a prima non degeneren prestante gratia Dei quotidie substituit , w nobis eorum alumni per multiplices probationes gradus altius provecti sempor praesto sint, quos in rebus arduis suscipiendis fructuosos operarios adsciscamus. Ex his ergo testimoniis satis constat efficacia rationis factae; nam adducti Pontifices non solum agnoscunt et confitentur praedictos effectus, scd ctiam illos pronuntiant esse Spiritus Sancti opera, et a fortiori collicunt tale institutum ab Spiritu Saneto specialiter manasse.

7. Hujusmodi effectus in particucari indicaatur. — Ut vero hoc evidentius constet, indicemus in particulari hujusmodi effectus. Primus est sanctitas et vitee innocentia, quam Deus contulit primis hujus vitae inventoribus, medio usu, et observatione ipsius instituii. Quamvis enim videri possit hoc magis ad causam quam ad effectum hujus religionis perti nere (quod ron minuit rationis efficaciam ; nam idcirco Deus talem sanctitatis gradum ct modum B. Ignatio contulit, quia ad iantum opus illo, ut ministro, uti volcbat), re tamen vera inter effectus merito numeratur; nam per opera et exercitia, quae in Societate retenta et approbata sunt, voluit prius Deus Ignatium ac socios ejus sanctificare ae perhcere , et ita usu ipso et effectu approbavit institutum postea ab Ecclesia suseipiendum et approbandum. Onualis autem et quantus fuerit hic effectus, satis supra, num. 2, verbis ipsorum Pontificum indicavimus, et de ilia re pleni sunt libri, qui in manibus omnium versantur. Secundus effectus est baec cadem virtus ct vitae puritas , quae in succersoribus eorum, mediante eodem instituto, conservatur; hoc eniin sine arrogantia dicere possumus, cum non de aliqua particulari persona, sed de tota religione tractemus. Praecipue vero haee religio semper enituit, omnibusque in admi: atione fuit, in unione et charitate fraterna, ut merito dicere possimus, satis in ea ostendi signum illud a Christo datum, Joan. 13: 7n hoc cognoscent omnes, quia discipeli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

8. Tertius effectus numerari potest firmitas et stabilitas hujus religionis , non obstantibus iunuuseris persecutionibus, quas et ante suam institutionem in personis Ignatii et sociorum, et post suam institutionem et approbationem sustinuit. Cum enim illa sit omnium minima et novissima , et iam grande opus ac bellum contra haereticos, et alios Christi hostes assumpserit, variis modis ac rationibus, non ab cis solum, eed etiam a Catholicis nonnullis impugnata, nullum inde detrimentum passa est, sed semper fortior ac purior per tribulationes reddita, ut experimento omnibus est compertum. Unde merito illi aecommodar potest dictum Gamalielis, Actor. 5 : S est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud. Quartc , adjungi potest propagatio et incredibilis extensio hujus religionis, quae per totum orbem brevi tempore facta est; nam statim fere sine mora per totam Europam dilatata est, et. ut Pius V de illius alumnis dixit: Non contenti terrarumn finibus, usque ad Orientales e Occidentales Indias penetrarunt. De qua re in Vita B. P. N. Ignatii, et in epistolis Indicis, et in Vita S. P. Francisci Xavier, multa habentur. Specialiter autem animadverti potest ex 4 lib. Vitae B. Ignatii, cap. decimo sexto, apud hibaden. , tempore mortis suae reliquisse fundata centum Societatis domicilia, per duodecim provincias distributa, ut in hoc etiam videatur in ipso impleia illa promissio : Qui veliguerit domum, aut fratres, eic., centuplum accipiet. Quinto, addere possumus, religionem hanc non solum successione et approbatione temporum , sed etiam sanguine multorum martyrum fuisse stabilitam et firmatam. Nam hoc etiam Pius V, loco proxime citato, in approbatione nujus religionis numerandum putavit, dicens: Ac eorum aliquos ita Domini amor perstringerit, ut ctiam proprii sunguinis prodigi, ut vcerbun Dei inibi efficacius plantavent, martyrio voluntario sese supposucrint. Et tamen, post tantum Pontificis testimonium, iiastres alii iu Anglia, in medio ipso Occano, aliisque pro Romana, id est, catholica Ecclesia expeditionibus martyres occubuerunt. Sexto, hine secuti sunt exteriores fructus circa proximos et universam Ecclesiam, de quibus Pontifices supra citati potissimum locuti sunt ; maxime vero Pius V, dum in hoc postremo loco adjungit : Per quae corum spiritualia euercitia, etiam regna ipsa fidem Christi agnoverint , ac tam inibi, quam ubique terrarum charitatis, ct inisericordie opera exercere studeant. Vide de hoc plura in Payva, de Origine Societatis.

9. Quam efficaciam habeat ratio ab his ejfectibus desumpta.—Vandem ad hujus discursus confirmationem addere possumus, his fere motivis et rationibus solere Patres et Theologos uti ad persuadendum, esse evidenter credibile, ut aiunt, auctorem fidei et religionis Christianae esse ipsum Deum, quemadmodum nos etiam prosecuti sumus, disp. 4 de fidc, sect. 3. Nam argumento sumpto ab insigni sanctitate eorum , qui hane fidem profitentur, utitur Eusebius, lib. 2 de Praeparatione Evangelica, c.5; et August., lib. 2contra Julian. Argumento verosumptoex sanguine martyrum utitur Justinus, in Apologia pro Christianis. Ratione autem sumpta ex constantia et incremento in persecutionibus, utitur Leo Papa, in serm. 1 de SS. Petro et Paulo, his verbis: Non minuwuitur persecutionibus Hoeclesia, sed augetur , et semper Dominicus ager segete ditiore vestitur, dum grana, que singula cadunt, multiplicata nascuntur. Et idem sumi potest ex eodem Augustino, in id Psalmi 57: Ad nihilum devenient iunquam aqua decurrens. Denique illud argumentum visum est efficacissimum omnibus Patribus , praesertim Augustiao, quod ex amplitudine Ecclesiae sumitur, et quod duodecim homines potuerunt universum mundum subjugare, non vi armorum, sed vitae et doctrinae ; ergo, proportione servata, eadem signa manifeste ostendunt religionem hanc peculiari providentia a Deo ipso tuisse institutam ; quibus addere possumus, unam ex praecipuis notis ad cognoscendam veram Ecclesiam, quam Patres tradunt, essc unionem membrorum inter se, et cum capite, Romano, scilicet, Pontifice, ut ex Leone Papa, Irenaco, Cypriano, et aliis late tradit Beilarminus, lib. 1 de Eecles., cap. 10. Sie ergo ex perfecta unione charitatis membrorum hujus religionis inter se, et unionis perfectee, et singularis obedientiae totius religionis ad Summurm Pontificem, evidens conjectura fit, eumdem Spiritum fuisse hujus religionis principalem auctorem, qui fuit ipsius Ecclesia.

10. Sed quaeret aliquis quomodo intelligendum sit hanc institutionem esse specialiter Spiritui Sancto tribuendam. Aut enim est sensus, non potuisse Ignatium et socios sine speciali Spiritus Sancti gratia et inspiratione, tantum opus inchoare et perficere ; aut sensus est ex singulari aliqua revelatione, aut extraordinaria motione . aut directione infallibili, qualis dari solet Prophetis, aut sacris Scriptoribus, hanc insütutionem orisinem duxisse. Si prior tantum sensus intentus est, res est certissima , et fere evidens ex principiis fidei, quibus docemur, nulium pietatis opus inchoari, aut fieri posse a nobis, sine Spiritus Sancti praecisa inspiratione, et subsequente adjutorio. Quis autem dubitare audeat conatus Ignatii et sociorum in hac religione fundanda fuisse pietate plenos, cum sine magna fide ac religione , et ferventi charitate ac obedientia tantum opus aggredi non potuerint. Itaque in hoc sensu dubitari non potest quin ab Spiritu Saneto fuerint moti et adjuti. Haec autem parva et communis valde laus est, cum ille modus originis ab Spiritu Sancto omnibus pietatis operibus communis sit. Ex quo soIum concluditur, bonum et meritorium fuisse huic operi incumbere; inde tamen inferri non potest, aut opus ipsum habere aliquam singularem excellentiam, aut fuisse utiliter aut convenienter inventum ; potuit enim esse ex zclo , et non secundum scientiam; potuit ctiam voluntas ejus esse ab Spiritu Sancto, in ipsa vero fabrica vel institutione nihil esse nisi mere humanum , atque adeo expositum mille erroribus ac defectibus. Si vero alter sensus est intentus, ille quidem magnam laudem continet, verendum tamen ne sit nimia, et non sufficienter probata; nam inde sequeretur omnia, quae in hoc instituto continentur, omnino esse certa et infallibilia, quod dicendum non est.

Religionem hanc convenientissime ab Apostolica Sede approbatam et confirmatam.

11. Antequam ad hanc interrogationem respondeam, de tertia causa hujus instituti proposita in num. 1 dicendum breviter est, quanquam in hactenus dictis jam fere contineatur. Dico ergo religionem Societatis convenientissime fuisse ab Apostolica Sede approbatam et confirmatam. De approbatione ex Apostolicis bullis saepe citatis satis constat. Nam Paulus HT in prima bulla sic inquit : Premissa omnid, et singula, tanguam ad spiritualem profctun dictorum socicrwn, el religui Chris- tiani gregis opportuna, Apostolica auctoritute tenore praesentium ex certa scientig, probamus, confirmavs, et benedicimus, ac perpetue firmitatis munimine roloramus , ipsosque socios sub nostra, hujusque sanctee Sedis Apostolice protectione suscipimus. Et deinde facultatem concedit condendi constitutiones quae ad finem Societatis , Christi gloriam, et proximi utilitatem conformes sint, quas, eo ipso quod legitime sint conditae, eadem Apostolica auetoritate vult esse confirmatas, ut latius in bulla secunda declarat. In bulla autem quinta Societatem commemorans idem Pontifex : Per nos (ait) institutam et approbatam. Non enim coufir natoris tantum, sed etiam instituentis nomen usurpare voluit Pontifex, vel ut majorem benevolentiam in Societatem ostenderet, eamque majori honore afficeret; vel ut indicaret se fuisse primum Societatis confirmatorem ; vel denique quia propter specialem subordinationem quam haec religio habet ad Apostolicam Sedem, et quia ejus institutum in hoc peculiariter consistit, quod tota Societas proxime sit dicata servitio Summi Pontificis, et ab ejus nutu et servitio pendeat , ideo ejus institutio non solum pendebat a Pontifice, quoad generalem approbationem religionis, sed etiam quoad acceptationem talis voti ac traditionis. Hine fortasse ortum habuit, quod de Societate dixit Kemnitius haereticus, ut refert Payva, lib. de Origine Societatis, a Romano, scilicet , Pontifice fuisse excogitatam, ut labentem Eecclesiam fulcire aliquo modo posset, quod ab haeretico in opprobrium Societatis dictum est; ignorans autem quid dicerei, summan ae illa laudem protulit. Deinde Julius III, in buila confirmationis eamdem approbationem confirmat illis verbis : Auctoritate Apostolica tenore presentium erectionem el institutionem Societatis, etc., perpetuo approbaius et confirmamus. Pius autem IV, in prunma sua bulla , eamdem confirmationem commemorat, et multis verbis, ac benevolentiae signis contirmat. Idem Pius V, in omnibus tere bullis, et prasertim in ultima, in qua non solum Societatem confirmat, sed etiam in mendicantium numerum illam recipit. Idem latissime Gregorius XII, praesertim in illis duabus constitutionibus, Quanto fruciuosius, et, Aecendente Domino. Ac tandem Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 16, de Regular., camdem approbationem ita commenorat , ut ipsum denuo institutum laudet ac approbet, et in omnibus miuime mutatum velit, dicens: Per haec tamen sancta Synodus non iutendit aliquid iunovare aut prohibere, quin religio clericorum Societatis Jesu juxta pium eorum institutum a sancta Sede Apostolica approbatum, Domino, et ejus Ecclesiae inservire possit.

12. Quaedam pro Societatis approbatione notanda. — Quorwndam impudentia notatu», et Poatificum auctoritate eploditur. — In hae autem approbatione nonnulla consideranda sunt. Primum est, in ejusmodi instituto prius approbari pietatem et sanctitatem, vel (ut clarius Julius III dixit) nihil quod pium, sanctunque non sit, in dicta Societate ejusque laudabilibus institutis reperiri. Et quoad hoc approbatio habet vim enjusdam antbentiere definitionis vel declarationis, cui falsum subesse non potest, ut supra tractando de religione in Senere ostensum est, et ideo non est necesse ut denuo probemus approbationem quoad hanc partem fuisse convenientem; nam, co ipso quod facta est, certissimum est convenientem esse, et veritati approbanti conformem. Deinde considerandum est approbationem, quoad hanc rationem, cecidisse proprie in ea quae distipcte fuere Pontifici proposita, quia non poterat prudenti modo aliter fieri approbatio, quae dictam infallibilitatem contineret; et ideo non sine causa specialiter dictum est a Paulo IlT: Prenissa omnia, et singula approbata fuerunt. Reliqua vero, quae virtute ibi continentur, vel per generalia verba proponuntur, solum intelliguntur approbata, vel si omnino necessaria fuerint ad veritatem eorum quae distincte approbantur, vel solum seceundum quamdam moralem fidem ac credulitatem, si solum morali etiam probabilitate cum eis fuerint conjuncta. Hinc tertio expendao, cum Paulus IlI, in bulla secunda, explieat se ita concedere Societati facultatem condendi constitntiones, ut, eo ipso quod fiant, velit esse sua auctoritate munitas, non uli verbo approbandi , sed iantum coufirmandi ; inter quae duo verba hanc differentiam considero, quod approbare refertur magis ad intellectum, pertinetque ad clavem scientise; confirmare autem magis spectat ad clavem jurisdictionis, referturque ad vim obligandi. Voluit erzo Pontifex dare robur et valorem constitationibus, eo ipso quod fiant, non tamen propterea eas ita approbet, ut declaret esse convenientes aut opportunas, supponit autem eas esse debere honestas, et utiles ad Societatis finem, Christi gloriam, et proximorum utilitatem. ut ibidem pramittit. Quarto adverto, Pontifices non fuisse contentos approbando hoc institutum ut sanctum et pium, sed etiam ut Eeclesiae valde opportunum, et moraliter necessarium ad finem intentum, quod non sine providentia divina factum est, propter eos qui calumniari possent, hoc institutum, licet bonum sit, non tamen fuisse Ecclesiae necessarium, vel eo tempore conveniens. Neque enim defuerunt, qui cum in aliis censerent quoad hoc Pontificem posse errare, senserint etiam in hoc facto errasse, quod profecto impudentissimum est, maxime cum expresse tot Pontifices etiam quoad hanc circumstantiam distincte institutum probaverint. Quod patet expresse ex illis verbis Pauli III : Preemissa omnia . et singula, tanquam ad spiritualem profectum eorundem sociorum , et religui Christiani gregis opportuna , Apostolica auctoritate, etc. Et in altera buila inquit: 7psorum, et cunctorum Christi fidelium animarum salutem zelantes, etc. Ev Julius IH : Considerantes, elc., eaque omnia, ad suorum et omnium Christi fidelium, et fidei exaltationen tendere. Et clarius Gregorins XHL, in constitutione Quanto fructuosius : Ad quea finem ( nquit) Spiritus Sanctus, qui bone memorie Ignatium Loyolam ipsius Societatis institutorem, ejusque socios ezcitacit, inedia etium praeclava , maamneque opportuna hujus Sedis ministerio eis tribuit, atque confirmavit. F in altera bulla . Ascendente Domino : Ipsius ( inquit) iastituta, tanguam fundamenta ejus presidii, quod catholice reiigioni impendunt, inmota , atque inconcussa aliorum etium Iomnaaorumn Pontificum eaemplo debemus Apostolica auctoritate tueri; et infra : Cum divina providentia pro temporum necessitate varia et salutaria ordinum institula in Ecclesia sua producerit, novisque sulánde in ea nasceutibus morDis, nova remedia , novisque emergentibus hostinn impugnationibus , uova regularium ordinuin aucilia excitarit, et cuique illorun juata cujuslibet peculiaris gratie eocationem, peculiares quasdam notas, propria insignia, ac opportuna ad fiuem, quem intendunt, media suggesserit, et uunc magime, eic.; et infra: Nos universalis Ecclesie ulilitati, quam en inviolato et inconcusso Societatis instituto, et religiosa sobolis educatione sentimus, et majorem in dies speramus, prospicientes de Apostolice potestatis plenitudine, etc. Dupliciter ergo quoad hanc partem approbatur Societatis insttutum. Primo, ut utile, ac necessarium (ad melius esse loquimur) ad finem quem intendit; secundo , quia religio intendens talem finem , per talia media , valde opportuna fuit Ecclesiae, et in codem sensu necessaria. Guomodo idem Grego- rius XIII, in bulla concessa anno 1576, quae incipit : Salvatoris : Propter ipsius Societatis (inquit) tam utiles, tamgue necessarias funcLiones ; et infra: T'aan salubribus dictee Societatis ministeriis, que pro eorum dignitate, et majori fidelium fructu in locis aptis, ubi major seges, et freguentior populi consuetudo viget, exerceri et ministrari dcbent. Quam vero tota haec approbatio veritati ipsius rei conformis sit, satis ex dictis de fine et mediis Societatis, et de effectibus ac fructibus ejus constare existimo.

13. Ex his ergo ad interrogationem num. 10 factam respondeo, institutum hoc specialiter tribui Spiritui Sancto, non solum eo modo quo universa pietatis opera ab ipso manant, sed etiam quia ab illa speciali providentia, qua Spiritus Sanctus universalem Ecclesiam regit et protegit, duxit originem. Unde fit ut, quantum attinet ad substantiam instituti, quae consistit in intentione talis finis per talia media primaria ac principalia, non solum credendum sit habuisse B. Ignatium quomodocumque Spiritus Sancti excitationem et inspirationem, sed etiam specialissimam directionem, ut ab eo, quod Ecclesia opportunum erat, non aberraret. imo etiam ut tam prudens ct immensum opus posset concipere et architectare. Quod si quis pie credat directionem hanc per expressam revelationem saepe factam esse, nihil fortasse a veritate deviaret, ut ex historia vitae ejus intelligi potest. Quidquid vero sit de expressa revelatione, saltem specialis instinctus Spiritus Sancti per specialia dona superiora ordinariis virtutibus et auxiliis earum negari non potest. Atque hoc modo verum censeo, in his quae pertinent ad substantiam instituti (sub quibus ea omnia comprehendo, quae a Sede Apostolica expresse in specie recognita et approbata sunt), ita tuisse Ignatium motum et direetum ab Spiritu Sancto, ut neque erraret, neque ab eo, quod Ecclesiae utile et opportunum futurum est, deviaret, non quod putemus singula verba ejus ab Spiritu Sancto fuisse dictata, sicut in tom. de Fide, disput. 5, sectione tertia, a numero quarto, diximus de scriptore Canonico; sed quod res ipsae, in quibus substantia instituti consistit, fuerint praedicto modo suggestiae ex speciali providentias Spiritus Sancu; et hoc videtur mihi sufficienter probatum, tum ex dicta approbatione, tum ex fructibus et effectibus hujus operis, tum etiam ex re ipsa, considerato fine et mediis hujus instituti, et circumstantiis omnibus erectionis ejus.

PrevBack to TopNext