Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum societas sit per se religio clericorum, non solum habitu, sed etiam re ipsa, et quas proprietates inde consequatur.

CAPUT V. UTRUM SOCIETAS SIT PER SE RELIGIO CLERICORUM, NON SOLUM HABITU, SED ETIAM RE IPSA, ET QUAS PROPRIETATES INDE CONSEQUATUR.

1. Ratio utrinque dubitandi.—bHactenus explicui causas veluti extrinsecas hujus instituti; nunc intrinsecas declarare intendo, ut ita specifica ejus ratio et perfectio magis constet. Causae autem alicujus rei intrinsecae sunt materialis et formalis. In statu vero religioso, nihil aliud potest habere rationem materialis causae, nisi personae ipsae, ex quibus talis congregatio coalescit, et hoc est quod in praesenti exponere intendimus. Videmus enim a Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 16, de Regular., Societatem esse vocatam religionem clericorum Societatis Jesu - illa enim particula clericorum non sine causa addita est. Significatu est ergo, religionem hanc ex clericis constare debere; haec ergo est quasi materia, ex qua haec religio conficitur. In contrarium autem est, quia vel denominatio haec sumpta est ex solo habitu, et hoc parvi momenti est ; nam habitus non facit religiosum, cap. Porrectum, de Regular., sed est signum ejus; vel ex re ipsa, et in hac vel aequatur, vel certe superatur a religionibus, qua monachorum esse dicuniur; nam plures in qualibet illarum (servata proporticne in numero personarum) sunt sacerdotes et clerici, quam in Societate inveniantur. Quid est ergo cur Societas dicatur clericorum religio? |

2. Prima assertio probatur auctoritate Concilii Tridentini. — Nihitominus dicendum est primo, Societatem vere ac proprie dici, et esse clericorum ac presbyterorum religionem. Hoc suflicienter probat praedictum testimonium Concilii Tridentini, colligiturque ex variis loquendi formulis quae in Bullis Pontificiis habentur. Nam in prima et secunda bulla Paul IH, in quibus forma instituti proponitur, ejusque confirmatio et extensio conceditur, solum exprimitur lgnatium et socios esse presbyteros. qui ad munera presbyterorum se consecraverant, et ut habere possent socios, qui hunc finem et munus perpetuo intenderent, talem religionem instituisse, quae sub ea ratione approbata est. Et ideo in bulla quarta specialiter concessit idem Paulus HI facultatem et licentiam recipiendi in Societatem seculares, seu laicos in temporale adjutorium, quod est indicium, primam approbationem ei facultatem Societatis per se ad hoc fuisse, ut ex clericis seu presbyteris constaret. Unde in altera bulla confirmationis Julii HI, expressius in ipsamet forma instituti dicitur : S'ocii autem omnes cum presbyteri esse debeant , etc. Et ita postea confirmatur. Hinc etiam Pius V, in bulla anni 1571, quae incipit, Dum indefessa, socios vocat presbyteros Societatis Jesu. Et Gregorius XIII, in bulla anni 1576 , Queecaumnque sacrarum . Licet (inquit), sicut accepimus, dilecti fili prepositius generalis, et alii presbgteri Societatis Jesu. Et eodem modo quin in bulla alia ejusdem anni, quae incipit, Salvatoris Domini : Licet dilecti flii presbgteri cenerabilis Societatis Jesu. Idem in bulla anni 1578, Quanta in vinea, cic.; clarius in bullà anni 1573, Ex Sedis Apostolice , eic. : Cum instituto clericorum regularium Societatis Jesu, etc. Sufficienter ergo ex tam multiplici appellatione constat, non casu, et sine causa ita appellari; sed quia in superioribus diximus , tractatu praecedenu, lib. 1, cap. 7, religionem recte distingui in religionem monachorum et clericorum, significatum est Societatem sub hoc posteriori genere contineri. Ratio autem s explicanda superest.

Secunda assertio declarando sadehus. — ergo secundo: non solum ratione habitus, sed etiam ratione proprii instituti et functionum ejus, Societas est et vocatur religio clericorum ac presbyterorum. Hoc dixerim imprimis, ut distinguatur haee religio ab aliquibus, quae clericorum dicuntur, solum quia habitum clericorum retinuerunt, quamvis ex speciali intentione sua non intendant aliquem finem, vel functionem , proptcr quam sit per se necessarius clericalis ordo; unde totum earum institutum aeque bene servari posset, etiamsi personae earum clerici non essent, ac propterea tales religiones, si quae sunt, valde materialiter et accidentaliter dicuntur esse clericorum, solum guia in habitu cum clericis conveniunt. Proprie autem (ut supra diximus ex D. Thom. 2.2, q. 189, art. 8, ad 2) illa est religio clericorum, quae per se instituitur ad eas functiones, ad quas clericalis ordo per se necessarius est; aliae vero, quae ex vi sui finis non requirunt tales functiones, cum per se non requirant clericalem ordinem, non sunt proprie religiones clericorum, etiamsi per accidens ob alias occasiones plures sacerdotes habeant. Constat autem ex superius dictis, religionem hanc ex primario fine suo postulare actiones maxime proprias clericorum, quales sunt illae. quae ad perficiendos et lluminandos specialiter homines ordinantur; ergo non solum ratione habitus, sed multo magis ob rem ipsam, et ob finem et munera talis religionis, clericorum, seu presbyterorum appellatur.

Deducuntur aliquot corollaria prevedentis doctrinae.

4. Cur Societas peculiarem habitum religionis non assumpserit.—Imo hinc sequitur primo , non ideo Societatem esse religionem clericorum, quia habitum clericorum poztat, sed potius e contrario, ideo religionem hanc retinuisse clericorum insignia, quia ipsa per se maxime est clericorum religio, ac per se primo tendit ad perficiendos homines suos in statu clericali, et ut proprias clericorum functiones honestius, sanctius ac fructuosius perficiant. Ex quo obiter responsum est ad multorum interrogationem , cur Societas, si vera religio est, proprium aliquem religionis habitum non assumpserit, quae solet etiam esse una ex objectionibus quae contra Societatem fiunt, quoniam videtur, aut novitatem affectare, aut tacite usum peculiaris habitus reprehendere, aut illius dedignari. Item, quia secundum personarum varietatem et gradum habitus distinguendi sunt, teste Augustino, epist. 199, et refertur 33, q. 5, cap. Quod Deo. Et ideo Concilium Tridentinum, sess. 14, cap. 6, de Heform., dicit, licet habitus non faciat monachum, oportere clericos suo statui decentem habitum deferre, ut etiam habitu professionem suam probent, ut dixit Concilium Carthaginense IV, c. quadragesimo quinto, c. Clericus, d. A1. Et in Concilio Aquisgran. , dicitur habitus singulorum ordinum ad hoc esse institutos, ut liquido constet in qua professione unusquisque Domino militet. Ex dictis, inquam, optima ratio et responsio datur ad pradictam interrogationem ; ideo enim sacerdotum habitum haec religio retinuit, quia ipsa religio sacerdotum est, et habitus debet esse accommodatus muneri , et officio quod persona exercet. Item, sicut hoc institutum per se ordinatum est ad perficiendos homines in statu clericali, ita decuit eorum habitum nihil aliud significare, quam clericos religiose et sancte viventes ex vi suae professionis. Ubi merito accommodari potest, quod in Concilio Aquisgran., sub Ludovico, cap. 129, reprcehenduntur Canonici regulares habitu monachorum utentes, cum eorum habitum usurparc non debeant, a quorum proposito quodammodo distant. Maxime vero contra quoscumque detractores accommonari potest, servata proportione, can. 12 Concihli Gangren. , qui refertur 30 d.: Si quis putaverit sancto proposito (id est, continentiae) convenire, ut pallio utatur , tanquam ez eo justitiam habiturus , et reprehendat vel judicet alios, qui cum reverentia birris utuntur. et alia ceste communi, que in ust est , anathema sit. Erat autem birrus vestimenti genus, quo clerici et Canonici regulares utebantur, ut colligitur ex serm. 9 ad Clericos communem vitam agentes, alias 53, ad Fratres in Eremo, inter opera Augustini, quoque monachi uti non poterant, sed pallio, quo colla et humeri tegebantur, ut est apud Cassian., lib. 4 de Instit. renun., c. 7. Sieut ergo monachi utentes pallio, aut habitu suo, clericorum habitum etiam in religiosis reprehendere non debent, ita etiam Societas retinens sacerdotum usum, non propterea contemnit aut improbat usum religionum monachalium, seu monachorum ; nam, sicut nulla carum censetur reprehendere aut contemnere alias , eo quod distinctum habitum a caeteris assumat, quia unaquaeque habet sanctas et pias rationes, et Spiritus Sanctus est multiplex et unus, ita nec Societas alia sancta instituta reprehendit, ex eo quod communi habitu clericorum contenta fuerit. Quid autem referret hoc esse novum, etiamsi id concederemus? non enim omne novum reprehensibile est, si nova occasione et convenienti ratione fiat, sine ullo antiquitatis praejudicio. Sic enim etiam fuit novus unusqnisque religionis habitus, quando primum ilia instituta est. Nego iamen id fuisse novum; statim enim ostendam reiigiones clericorum fuisse antiquissimas, et in principio non est verisimile, vel saltem non constat usas fuisse habitu distincto a communi clericorum habitu, sed solum in illo magnam decentiam et honestatem servasse.

5. Societatis habitum qualem delegerit S. Iguatius.— Tria obsercanda in habitu clericali Societatis.—MAddo denique, quamvis inter religiones clericorum aliquae sint, quae aliquo proprio et peculiari insigni in exteriori habitu nutantur, ut patet in canonicis regularibus, hoc ipsum (non sine magna et prudenti ratione, considerata temporum opportunitate, et principali Societatis intentione) praetermissum esse, et pro signo quoad habitum accepisse Societatem solam decentiam et honestatem ejus, cum omni modestia, ac verborum, actionum sensuumque omnium moderatione conjuncta. Cum enim talia essent tempora, ut haeretici monachos maximo odio prosequerentur. et ideo illorum habitum, et quemcum- que habentem cum illo similitudinem vel affinitatem, invisum et odiosum haberent, et Societas cuperet etiam ipsos haereticos Incrari Christo, noluit nova alicujus habitus specie eos offendere, sed hoc, quod de se indifferens erat, vitare, ut ita faciliorem haberet ad eos aditum; nam bac ipsa de causa monachi etiam, nonnisi mutato externo habitu, ad haereticos penetrant. Quae ratio non solum ad haereticos, sed etiam ad omnes alios, servata proportione, applicari potest ; nam etiam haec religio fideles et Catholicos , imo illos maxime (juxta Apostoli consilium, 1 Corinth. 9, ad Galat. 6) lucrari cupit, et ideo etiam in exteriori habitu voluit, quantum honeste potuit, communem modum servare, ut apud omnes minus alieni et extranei esse viderentur. Àd praedicandum etiam inter Gentiles, hic habitus visus est magis accommodatus, quia filii magis accommodantur ad eos, quos etiam in extericri habitu similiores parentibus recognoscunt. Ut ergo hi, qui denuo convertuntur ad fidem, pastoribus et presbyteris, per quos communiter gubernari debent, magis afficiantur, conveniens fuit ut ministri, per quos erant convertendi et regenerandi, communi clericorum habitu uterentur. Atque haec est potissima ratio, ob quam haec religio in his, quae ad exteriorem speciem pertinent, communem quamdam vivendi raiionem tenuit, ut sub illa (quae alias per se perfectioni propriee non derogat) facilius posset omnes lucrifacere; imitata in hoc Christum Dominum, qui, ut peccatores luerifaceret, cum peccatoribus manducavit et bibit; de qua re in sequentibus redibit sermo. Ut autem in hoc communi habitu debita perfectio servaretur , tria monuit B. Ignatium, 6 part. Constit., cap. 9,S 15: Primum, ut honestus ille sit; alterum, ul ad useum loci in quo vivitur, sit accomaodatus ; tertium, ut professioni paupertatis non repugnet. Ex quibus primum et tertium omnibus religionibus communia sunt, ut supra dixi, quia id in generali ratione perfectae virtutis fundatur. Secundum magis est Societati proprium, sequiturque juxta rectam prudentiam ex ipsa ratione communis habitus, et fine ejus. Cui consonat illud Augustini, lib. 3 Doctrinae Christianee, cap. 12: Quisquis rebus preetereuntbus vestriclius utitur , quam sese habent mores eorum cum quibus vivitur, aut Ltemperans , aut supersttiosus est; quisquis cero sic eis utitur , ut metas consuetudinis bonorum, inter quos cersatur, ezcedat, aut aliquid significat, aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Eumdemque sententiam habet Gratianus, § ult., d. 4, et affert verba Augustini paululum immutata, melius illa retulit cap. 1 ejusdem distincet. Atque in eamdem sententiam videri possunt, quae notant Gloss., in e. Si quis cirorum, 30 d., et in princ. 21, q. 4, et in cap. Clerici, 2, verb. Deauratis, de Vit. et honest. cler., uhi bene Panormitanus, numero decimo septimo, et optime omnium D. Thom. 2. 2, q. 169, art. 1; et alia congerit Tiraq., de Legibus connub. , libro tertio, numero decimo septimo.

6. Secundum corollariui. — Declaratur hoc corollariuin. — Secundo sequitur ex dictis, quamvis religio haec quoad suam peculiarem regulam et institutionem nova esse videatur, quoad substantiam vero, etiam specificam, esse antiquissimam , et esse veluti quamdam instaurationem ejus, quae omnium prima fuit. Hoc possumus breviter declarare ex aliquibus principiis in tractatu praecedenti, lib. 1, c. 7, demonstratis ; ostendimus enim clericorum relisionem, in genere loquendo, antiquiorem esse religione monachorum ; nam illa prior et in Apostolis incepit, et per eos derivata et quasi continua traditione conservata est. Religiones autem monachorum postea inceperunt. Nam, licet vulgare sit monachos ab Heliae tempore incepisse, et Joannem Baptistam monachatum professum fuisse , tamen, ut supra dixi, id magis intelligendum est de usu operum pertinentium ad illum statum, nt sunt solitudo, vitae asperitas, contemplaiio, quam de proprio statu quoad integram formam snbstantialem ejus, secundum quam proprius est evangelicae legis, et Christum habuit institutorem. Quae omnia citato loco ostensa sunt, simulque probatum Christum, non soium fuisse institutorem status religiosi ut sic, sed etiam factorem cujusdam particularis religionis, quae in Apostolorum collegio primum creata fuit . et postea in aliis discipulis fuit propagata. Hlam ergo dicimus fuisse primam religionem clericorum, quia non solum ex sacerdotibus a sui initio congregata est, sed etiam per se primo fuit a Christo instituta ad actiones hierarchicas purgandi, illuminandi, et perficiendi homines, quae sunt proprie actiones clericalis status. Quod intelligi potest ex vocatione Christi, Matth. 4: lenite post me, et fuciam cos feri piscatores Lominun. Quod et ipsi Apostoli cognoscebant cum dicebant, Actor. 6: Non est equum nos relinguere verbum Dei, et minislrare anensis. Huc etiam spectat ille modus vocationis Christi. Matth. 8. et Luc. 9: Sequere me; et statim: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos ; tu autem cade, et annuntia regnum Dei. Fuit ergo illa religio ex proprio ac peculiari fine religio clericorum.

7. De antiquitate Canonicorum regularium varietas.— Reditur ad institutum corollurium. — Verumtamen , quamvis status religiosus continue postea in clericis conservatus sit etiam per se quoad religionem clericorum , non tamen mihi constat fuisse conservatum in ordine ad illum particularem finem, seu quoad actiones quae versantur circa corpus Christi mysticum; sed quoad illas quae versantur circa corpus Christi verum , quomodo dixit D. Thom. 2. 2, q. 189, art. 8, ad 2, religionem Canonicorum regularium per se esse religionem clericorum, quia directe ordinatur ad eas actiones, quae in divinis mysteriis perficiuntur : de qua religione licet communiter censeatur a D. Augustino incepisse, multi tamen existimant Augustinum potius fuisse restauratorem et reformatorem illius, qua jam antea erat ab Apostolis derivata. Quod sensit Vincentius in Speculo historiali, lib. vigesimo sexto, cap. 51; Nauclerus, in Chronographia, volum. 2, generat. 42, qui dicunt Canonieos rcgulares ex Apostolorum institutis originem trahere ; et sumitur ex Benedicto XL, in proomio ad Constitutiones Canonicorum regularium. Quinimo illum ordinem jam inde ab Apostolis incepisse dixit Navarrus, tract. 4 de Regularibus, cap. Statuimus, 29. q. 3, numero octavo, qui id colligit ex sententia Pii IV, quam ibi refert, lata in favorem Canonicorum regularium contra monachos S. Benedicti, in lite de jure praedicandi; et quamvis in priori sententia solum dicatur : Decernimus , et declaramus Canonicos regulares uti clericos, etc., ubi non titulo antiquitatis, sed titulo clericatus eos praefert; tamen habet illa sententia fundamentum in eo, quod supra diximus, religionem clericorum in Apostolis fuisse institutam. Vide Rosetum de heligione ecclesiastica, tract. 34, cap. 3; Joannem de Nigra Valle, mn Epilogo Chronicorum, lib. 13, cap. 8; Robertum, tract. de Tuendo coelibatu, tom. 2. ut. de Ordinum primordiis ; Volater., in Tropologia , lib. 21, in princ.; Autonin., 2 part. Histor., tit. 15, cap. 16, 57. Non tamen satis certo constat religionem clericorum perpetua traditione, et absque interruptione ulla, fuisse continuatam usque ad Augustini tempora. Et aliqui revocant in dubium, an a tempore Angustini usque nunc hic ordo regularium Canonicorum continne duraverit. Alii distin- guendum putant inter Canonicos cathedrales et regulares, ut de varietate religionum dictum est tractatu praecedenti. Quidquid vero cirea hoe sentiatur, hic ordo dicitur coepisse in Apostolis, quatenus ordo clericorum per se in illis incepit, et ex parte retinuit finem illius Apostolicae religionis, scilicet , quoad actiones quae pertinent ad divina mysteria divinamque contemplationem. Ad eumdem ergo modum non inepte dicere possumus S. Ignatium non tam novam religionem instituisse, quam eam, quae in Apostolis fuit, etiam quoad proprium finem ejus, scilicet, Evangelii praedicationem, ac fidei propagationem et defensionem , instaurasse. Nam, licet verum sit, illum religionis modum, cum illo particulari fine, et mediis illi proportionatis, non fuisse continua successione conservatum in Ecclesia ( quia certum est tempore, quo vixit b. Tgnatius, nullam talem religionem clericorum fuisse in Ecclesia; quanto autem tempore post Apostolorum tempora duraverit , incertum etiam est) , nihilominus videtur plane B. Ignatius excitasse religionem illi simillimam in his quae substanualia sunt, scilicet in fine et mediis, atque adeo in modo vivendi, et imitandi Christum in ordine ad salutem animarum. Nam , sicut Apostoli professi sunt se relinquere omnia propter Evangelium praedicandum, ita etiam hujus reigionis alumni ; et sicut illi ad hunc finem peculiariter se Christo consecrarunt, ut quocumque vellet , eos mitteret ad salutem animarum procurandam, et post Christi mortem in eadem obedientia sub Petro permanserunt, ita etiam hi ad eumdem finem se Vicario Christi devovent. Ac denique sicut illi ob hanc causam Christum in exteriori vitae genere communi, et in peregrinationibus continuis pro salute animarum imitati sunt, ita de his dixit Pius IV, in prima bulla sua : Sicut noven Jesu assumpserunt, ita opere, doctrina, et exemplis Domimim nostrum Jesum Ckristum imitari, et ejus vestigia sequi nituntur. Ex quo principio ratio multarum rerum reddi potest, quae in Societate aliquibus nova videntur, re tamen vera nova non sunt, sed renovata, aut ex illa prima antiquitate repetita , ut tali fini et tali modo religionis accommodata.

8. Tertium corollarium. — Ratio dubitandi in numero secundo solvitur. — Quartum corotlarium. — Tertio, ex his facile solvitur ratio dubitandi in principio tacta, et quomodo non obstet dictae resolutioni, piures esse in Societate non clerices. Nam in hujusmodi statu considerandum est id quod est per se, non vero quod per accidens , ut D. Thomas dixit. Addo etiam considerandum esse id, quod est ratione sui, et quod est ratione alterius ; nam, ab eo quod est per se, seu gratia sui, sumitur denominatio, et quasi species religionis, quae clericorum esse dicitur. In Societate ergo status clericorum per se est, et gratia sui, ut explicatum est, et ideo ad solemnem professionem non nisi sacerdotes in ea admittuntur, ut dicitur etiam in Examine, cap. 1, 88, ut lib. 6, cap. 1, numero quarto, afferemus. Illi vero, qui clerici non sunt, duobus modis in Societate recipiuntur: primo, ut in ea disponantur ad sacerdotium, et ad illum gradum Societatis , qui sacerdotium requirit, juxta illud Hieronymi , epist. 4 ad Rusticum: Iia age in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam wulla sorde commacules, etc. Et ideo manifestum est non esse praeter institutum religionis clericorum, hac intentione recipere plures qui clerici non sint, alias conservari non posset, nec sacerdotes habere, qui pro dignitate sacerdotale munus exercerent, prout religiosos decet. Secundo modo recipiuntur laici in corporale seu temporale sacerdotum adjutorium , quia vel non expedit aut decet omnia haec munera per sacerdotes exerceri , vel non expedit sacerdotes impediri a verbo Dei, et ministrare mensis, ut dicitur Actor. 6, tractabiturque inferius, in lib. 7, cap. 3, numero secundo. Unde opposita ratione contingit in religionibus clericorum, et monachorum; nam in illis, juxta antiquam et primaevam institutionem, per se erant laici, clerici vero vel assumebantur, vel fiebant, quantum necesse erat ad spirituale regimen, vel adjutorium aliorum, ut in tractatu superiori visum est. In hac autem religione clerici sunt per se, ac ex primaeva institutione; laiei vero assumuntur, quantum necesse est ad temporale adjutorium vel sacerdotum, vel reliquorum etiam qui ad sacerdotium tendunt; nam hi etiam propter studiorum laborem temporalibus ministeriis ex professo vocare non possunt. Quarto, et ultimo, possumus ex dictis conjecturam facere perfectionis hujus instituti ; sed de hoc paulo inferius. in cap. 7, dicetur commodius.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5