Caput 6
Caput 6
Utrum societas contemplativam vel activam vitam amplectatur.
1. Quid sit activa, contemplativa , ac mista religio. — Distinximus. in superiori tractatu cum D. Thom. 2. 2, q. 188, tres ordines, seu species religionis; cum enim omnes tendant ad perfectionem charitatis, quaedam illam quaerunt per viam tantum contemplationis , quae per se perficit amorem erga Deum. Aliae illam inquirunt per actiones amoris, et misericordiae erga proximos ; nam cum illee etiam sint propter Deum, etiam charitas erga Deum illo modo perficitur. Aliae denique utramque viam complectuntur, quorum vita mista dicitur ex contemplatione et actione. Est autem advertendum,, ut supra tetigi, nullam esse posse in mortalibus hominibus congregationem adeo contemplativam, quin actioni etiam aliqua ex parte vacet, et corporalibus exercitationibus, nt constat ex Basilio, in Regulis fusius disputatis, regul. 35, cum tamen ejus religio maxime contemplativa fuerit. Et e converso nulla etiam esse potest religio adeo activa, quin aliquid de contemplatione participet , quia sine oratione et laude Dei nulla potest esse perfecta religio. Quapropter videri potest omnis religio esse mista; non tamen ita est. Nam aliquando religio per se solum intendit centemplationem ; de actione vero solum id accipit, quod necessarium est vel ad disponendum hominem ad contemplationem, velad levandum taedium, vel ad sustentandum vel sublevandum ipsum mortale corpus, et haec dicitur tantum contemplativa. Alia vero religio e contrario per se solum intendit actionem; de contemplatione vero tantum suscipit, quod vel ad actionem ipsam perfecte agendam necessarium est, vel certe ad reddendum Deo debitum ac religicsum cultum, et haec dicitur pure activa, quia unaquaeque denominatur ab eo quod est sibi proprium et peculiare per se intentum. Mista ergo dicetur, quando utrumque per se intendit proprio et speciali modo. Cum enim utraque vita per se honesta sit et amabilis, et alioquin inter se non pugnent, possunt simul propter se intendi; imo intendi debent, quantum et charitas veritatis et necessitas charitatis postulaverint, ut verbis utar Augustini, lib. 19 de Civitate, cap. 19. Et hoc genus vitee dixit pertinere ad Praelatos Gregorius, in Pastor.. part. 2, cap. 1. dicens : Sit Bector in ac- tione precipuus, prae cunctis in contemplatione suspensus. Quae verba referens D. Thom. 2.2, q. 182, art. 1, ad 1. ait: Ad Praelatos non solum pertinet vita activa, sed eliam debent esse excellentes in vita contemplativa.
9. Probatur assertio quoad eam partem que ad actionem pertinet.—bDico ergo, Societatem ex vi sui instituti utrumque vitae genus per se ac principaliter intendere, cum omni perfectione, quanium moraliter fieri potest. Quae quidem assertio , quoad eam partem quae pertinet ad vitam activam, multa probatione non indiget. Nam cum ad vitam activam pertineant omnes actiones quae versantur circa proximum, et ex supra dictis satis in cap. 2 constet, principale munus hujus religionis esse spiritualem salutem et perfectionem proximorum procurare, et ad illum omnibus congruentibus mediis uti, manifestum est per se amplecti activam vitam, et cum magna perfectione illam profiteri. Ft quoniam de spiritualibus actionibus, seu mediis, satis supra, in cap. 3, dictum est, hic solum addimus, religionem hanc non solum opera misericordise spiritualia, sed etiam corporalia ex vi sui instituti exercere, qualia sunt infirmos in xenodochiis visitare, consolari, et eis inservire, si necesse sit, adjuvare eos qui in carceribus detinentur, et similia, quae distincte enumerantaur in 7 part. Constit., cap. 4, S 9, ubi dicitur : His corporalibus pietatis operibus, quantum spiritualia, que maporis sunt momenti, germitlent, quantumque vires patiestur, incumbent. In quibus verbis magna perfectio hujus instituti quoad hanc partem considerari potest. Cum enim ea pars vitae activae, quae ad spiritualem profectum ordinatur, multo excellentior sit, illa est primario ae per se in hac religione intenta. Quia vero alia pars, quae pertinet ad subveniendam corpori, et per sc honesta est ac necessaria, et multum etiam juvat ad spirituale Iucrum animarum , ideo secundario, et quasi propter aliud hanc etiam partem amplectitur Societas, cum hac tamen moderatione , ut talia opera spiritualibus inserviant, vel saltem illa non impediant , et praeter banc nulla adhibetur limitatio, sed potius adjungitur illa extensio, quantum vires patientur.
3. Alterius garts difficultas propouitur. — Ex his autem non solum videtur probari haec pars, sed etiam difficilis redditur altera. Oni enim fieri potest nt cum taii genere vite acti- vae simul esse possit perfectio vitae contemplativae per se intenta ? Quamvis enim hae duae vitae, ex ea parte qua honestae sunt et sanctae, non sint contraria, sed sorore:, ex ea tamen parte, qua una requirit otium, alia negotium, non videntur simul esse posse in gradu intenso, ut sic dicam, id est, in magna ac per se intenta perfectione. Quia, ut argumentatur D. Thom. 2. 2, q. 182, art. 3, cum unmana capacitas sit valde limitata, non potest simul intendere contemplationi summae veritatis, et amori ac dulcedini ejus, quod est otium vitee contemplativae, et operibus misericordise erga proximos, quod est negotium vitae activae. Qui ergo fieri potest ut Societas cum tanto negotio, et occupatione circa proximos, vitam contemplativam, non utcumque, sed per se ac perfecte conjungere valeat ?
4. Ostenditur tamen predicta pars, Societalem per se ctiam citam conteveplativam amplecti, primo eg ipsius instituti verbis. — Nihilominus partem illam verissimam esse ex verbis ipsius instituti, et ex usu, ac rebus ipsis , et ratione etiam convincere possumus. Primum enim hoc mihi videntur significare verba illa B. Ignatii, in Examine, c.1, 82: Finis hujus Societatis est non solum saluti ac perfectioni propriarum animarmn cum diviua gratia cacare, sed cuu eadem, etc. Nam huic perfectioni potissimum vacatur per otium vitae contemplativae , quod verbum ipsum cacandi ndicat. Hoc etiam supponit in 3 parte Constit.. cap. 1, S 10, cum inquit : Doceantur quomodo ab illusionibus deemonis in suis spiritualibus exercitationibus caveant ; et infra: Ad veras solidasque virtutes insistant, sice plures adsint visitationes spirituales, sive pauciores. Ubi praesertim agit de modo spiritualiter educandi cos, qui in probatione manent, quem consiat majori es parte per exercitia vitae contemplativae fieri in Societate. Nam statim in principio, in rebus spiritualibus insituuntur , et diu exercentur, in his praesertim quae ad viam purgativam pertinent, et ideo primum experimenium novitiorum est, in spiritualibus exercitiis mensem unwum, plus minusve versari, id est, tum in examiuanda coascientia et anteacta viia recogitauda , ct confessione generali facienda , ac peccatorum suorun meditatione, (um in contemplatione vevum ac mysteriorum vita, nortis, resurrecLonis et ascensionis C hristi redemptoris uostri, tum etiam in oratione mentali et vocali jumta cujusque captum , prout iu Domno edocti fueriut, se egercere, ut dicitur in Examine. c. 4, § 10. Postea vero in discursu probationis, in his maxime spiritualibus exercitiis instruuntur, ad quae pertinent frequens et debitus usus sacramentorum confessionis et communionis, devote etiam quctidie audire Missam, vel in ea ministrare ; modus etiam legendi, meditandi, et orandi cum fructu ; et ideo in tertia parte Constitutionum, c. 1, 8 20, providetur ut de his omnibus frequens sit sermo, et ernditio ac cura, ut non solum addiscantur et memoria teneantur, sed ut etiam exerceantur; et adjunguntur illa notanda verba : Omnes suum tempus rebus spiritualibus impendant, et devotioni querendee pro mensura divine gratie sibi comminunicande insistant. Deinde haec spiritualia exercitia. etiam studiorum tempore continuanda sunt, juxta easdem constitutiones. Quamvis enim propter studiorum laborem et occupationem aliquid de temporis diuturnitate, et de actionum spirituaiium frequentia detrahatur , tamen illud onus, quod sufficiens ad majorem Dei gloriam videtur, imponitur ; quod si perfecte servetur, ut in eisdem constitutionibus ordinatur, revera continet magnam perfectionem vita contemplativae ; ut sunt quotidiana lectio spiritualis , quae merito a D. Thoma inter opera vitae coutemplativae numeratur, 2. 2, q. 188, articulo sexto; quotidiana etiam oratio, et meditatio mentalis. saltem per integram horam ; bis in die per quadrantem conscientiam examinare ; sacrificio Missae interesse ; Hosarium Virginis, cti alias proprias et peculiares devotiones , juxta confessoris vel superioris judicium, explere ; quae omnia in praedictis 1ocis Constitutionum continentur, et in congregationibus generalibus postea aucta et confirmata sunt :, et si necesse fuerit, augeri posse dicuntur a Praeposito Generali, et in alus etiam regulis saepe commendantur. Post studia rero, cum haec omnia a professis et formatis coadjutoribus servanda sint, nuila tamen limitatio eis adhibetur, quia, ut de iilis in8p. Constit., cap. 3: Tauquam certwn ducitur eos viros spirituales futuros , et qui sie in cia Christi Domini nostri profecerint, ut per eam curere possint, quantum corporis valetudo, et exteruce cceupationes charitalis, et obedientiee per mittent ; et ideo subditur ibidem : ANon cidetur in his, que ad orationem , meditationem et studium pertinent, ctc.. ulla regula eis prae- scribenda. Additur vero ibidem in declaratione, nihilominus superioris cura semper esse cavere, ne hujusmodi ctiam personae in spiritualibus exercitiis deficiant vel excedant. laque, ex modo et providentia instituti satis constat ea, quae pertinent ad vitam contemplativam, primum ac praecipuum locum in eo tenere.
5. Secundo. ea usu et effectibus suadetur.— Secundo, possumus hoc ex ipso usu et effectibus ostendere. Constat enim experientia generali, eos (generaliter loquimur), qui hoc institutum profitentur et observant, csse spirituales viros, multum in spiritualibus rebus instructos, et orationi atque contemplationi deditos ; multosque cognovimus in hoc genere eximios , quia perfecte illud observare studuerunt ; ergo signum est ipsum institutum ex primaria intentione sua in hunc finem tendere; nam in his rebus, quae solum per occasionem , vel ratione alterius assumuntur, non solet vel tanta diligentia adbiberi , vel tam copiosus fructus universaliter vel ut plurimum colligi. Nec solum hinc elicitur intendere Societatem principaliter hunc finem, sed etiam habere media efficacissima et accominodatissima ad illum assequendum ; nam (ut Christus Dominus dixit, Matt. 7) ex fructibus arbor cognoscitur. Possumus etiam addcre aiiam conjecturam, ex effectibus quoque sumptam, quia experientia etiam compertum est, iideles Societatis operarios ac praedicatores, alios etiam seculares inducere ad exercitium orandi et contemplandi, eosque egregie ad ilIud recte agendum instruere, et per Dei gratam habere hoc peculiare donum illuminandi et dirigendi homines in hac vita spirituali, quae principaliter contemplativa est. Ergo signum manifestum est, alumnos hujus religionuis ex vi sui instituti contemplativos esse debere, et non quomodocumque, sed ita ut viros contemplativos possint efficere. Etenim, si in aliqua disciplina illud, 1 Metaph., cap. 1, verum est, signum sapientis esse posse docere . et si de aliqua etiam causa recte dicitur , perfectiorem esse, caeteris paribus, quae potest alus se communicare, utrumque maxime verum habet in hoc genere causae et doctrina. Nam haec via contemplativa adeo est spiritualis et interna, ut nemo possit de ca sapienter loqui, vel utiliter, ac sine magno periculo alios in ea instruere, nisi prius ipse illam didicerit, multumque expertus sit. Nam, licet theologica scientia necessaria sit, multumque juvare pessit ad hoc spirituale et mysticum magistc- rium, tamen sine proprio usu et experientia non suflicit; quia actiones et motiones vitae contemplativae specialiter pendent ex iuspiratione et instinctu Spiritus Sancti, cujus peculiares modos et effectus nenmo scit, aisi qui accipit , Apocal. 2. Neque etiam refert, quod in hoc genere doctrina homo non est principaliter doctor, sed minister Spiritus Saneti, qui principaliter docere debet ; non est enim iustrumentum mortuum, sed vivum, quod plantare et rigare debet consulendo , judicando et monendo ; et ideo ut sit aptum instrumentum, oportet ut ad hujusmodi actiones, et scieutiam, et experientiam habeat accommodatam. Spiritus Sanctus autem, licet pro sua potestate quocumque valeat instrumento uti, regulariter tamen, et secundum legem ordinariam, utitur ministris aecommodatis, et optime dispositis ad tale ministerium. Et ita experientia compertum est, tum praedicatorem habere vim ad sanctificandas animas suo ministerio, quando ipse sanctus est, et sic de aliis; cum ergo eadem experientia nos doceat per hanc religionem Deum promovere in Ecclesia spiritum orandi et contemplandi , signum profecto est in ea parare sibi ministros aptos et accommodatos , recteque dispositos ad hoc ministerium.
6. Tertio, idem ratione ostenditur.—Tria in fine Societatis consideranda. — Tertio, ex hoc ipso effectu, illum ut finem considerando, colligere possumus rationem a priori hujus veritatis. Nam Societas, ut saepe diximus, principaliter ordinatur ad propriam et proximorum perfectionem, in quo fine tria considerat. Primum est, perfectio propria, quae principaliter consistit in unione ad Deum, et ex hac parte maxime requirit contemplationem. Secundum est perfectio proximorum. Est enim attentc considerandum , in bullis et constitutionibus Societatis , non sine mysterio saepius dici ac repeti, finem ejus non solum esse incumbere correctioni aut saluti, sed etiam perfectioni proximorum ; unde ad finem hujus insututi pertinet prosimum juvare, et instruere in his omnibus quae ad hunc finem necessaria sunt ; inter quae potissimun locum tenet contemplatio; unde etiam ex hoc capite, necesse est ut hoc institutum eo prius tendat, ut suos professores faciat contemplativos. Tertium, quod hoe maxime dceclarat, est debitus ordo inter illa duo, sine quo ordine neutra perfectio, propria vel aliena, comparari poterit. Est autem hic ordo, ut prius perSciaiur minister per quem alii perticiendi sunt, propter ca quae in proxima ratione divta sunt. Unde Dionysius, cap. 3 Eccles. hierarch. : Decentissimus ( inquit) divinarum rerum ordo est, ut prius comquinicet , atque impleatur sanctus Proesul his, qua per illum distribuenda sunt caeteris, divinis donis, et sic aliis tradat. Verum est bi loqui Dionysium de participatione Eucharistiae, quam prius debet sacerdos sumere, quam aliis tribuat ; tamen in illo ordine hune, de quo agimus, esse significatum Dionysius intellexit. Unde subdit : Quocirca et hi, qui divinis magisteriis (priusquam digna illis conversatione capaces effecti sunt) abutuntur audacter, impuri, atque sacra lege catranei omnuino censentur. Ut cnim im sols radiis tenuiores limpidioresque substantie . primae iufluenti luce replentur, sicque exuberantem lucem in subsequentes solis cice trausfundunt, ita non sine periculo divinis in reblus quibusque aliis sc ducem praestare prasumet , qui non per omnia evaserit similis Deo. Jam vero Bernardus multus est in suadendo iis, qui alios lucrari conautur, se prius exhibeant conchas, quam canales, etc. Videri potest serm. 1 in Cant., et lib. 2 de Consider., cap. 3. Atque hic ordo videtur a Christo etiam significari, Luc. ult., cum suis discipulis dixit: Alanete in civitate, douec induamini virtute ex alto. Ergo ratione talis ordinis necesse est, ut primarius finis hujus religionis sit contemplatio; tunc cnim uterque ille finis comparari poterit, quando (ut Gregorius dixit, homil. 5 super Ezechiel.) predicatores fueriat viri perfecti , qui Dona coelestia, quae contemplari poLuerunt , fratribus denuntinnt, eorumque animas in amorem intime charitatis accendunt ; loquentes autem verbis suis corda audientimn feriunt et iuceudunt. Cum ergo finis hujus instituti sit, et perfectos viros, et perfectos ministros, aliosque perficientes generare, ficri non potest quin finis ejus etiam sit eos contemplativos efficere ; ergo necesse est ut ad hunc fincm media etiam habeat accommodata; alias non esset recte praestitutum, nec tanta approbatione institutum ipsum fuisset dignum.
7. Inductione eadem ratio confirmatur. — Haec autem ratio optime contirmatur esx illis actionibus, per quas Societas principaliter exercet vitam activam, quatenus ad suum institutum pertinet, quae sunt spirituales actiones, et ad animarum proftectum proxime ac per se ordinantur; alia enim opera misericordiae corporalis, sicut secundaria sunt, ita etiam rariora, et ideo et parum extrahere possunt ab operationibus vitae contemplativa, et aliunde potius juvant humanam infirmita- tem, quae non valet semper surgere ad contemplanda coelestia ; et ideo necesse est ut aliquandco ad activam redeat, et quae potest bona agere, non recuset, ut dixit Gregorius, d. homil. 5 in Ezechielem. Alie ergo spirituales actiones tales sunt, ut, licet, quatenus ad proximos referuntur, formaliter pertineant ad vitam activam, nihilominus ratione materiae in qua versantur, intime ac eminenter includant ac supponant vitam contemplativam, praesertim si modo perfecto exercendae sint. Ergo institutum Societatis, quod ad has actiones perfecte exercendas ordinatur, necessario prius et principalius ordinari debet ad vitam contemplativam, tanquam ad primum fontem, et principium talium actionum. Assumptum declaro in doctrinae actione, quae fere in omnibus his actionibus spiritualibus intime includitur. De doctrina igitur agens D. Thom. 2. 2, q. 181, art. 3, quaerit utrum docere sit actus vitae contemplativae vel activae; et respondet, licet respectu discipulorum sit actus vitae activae, ex partc objecti et materiae, si doctrina sit perfecta, et de rebus divinis, pctius esse actum vitae contemplativae, quia est conceptus alicujus veritatis intelligibilis, in cujus consideratione et amore bomo delectatur. Affertque Augustinum, serm. 27 de Verbis Domini, dicentem : Eligant sibi partem meliorem, que non auferetur ab cis, vacent verbo, inbient doctring dulcedini, occupentur circa scientiamn salutarem ; iu quibus verbis, et doctrinam, et verbum Dei inter actus vitae contemplativae numerat. Dicet fortasse aliquis, Augustinum non loqui de doctrina ex parte docentis, sed ex parte discentis; et cum dicit, cacare verbo. non intelligere proferendo, sed audiendo, sicut vacabat Maria, quando, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius ; et sicut inferius dicit idem Augustinus: Nam et modo inde aliquid agimus remotia negotiis, si positis familiaribus curis, convenilis, statis, auditis. At enim si audire verbum Dei est actus vitae contemplativas, cur non magis docere? Etenim, si disciplinam consideremus per ordinem tantum ad discentem, non est proprie actus vitae contemplativae, imo neque est tam actio quam receptio. Pertinet ergo ad vitam contemplativam ratione termini seu effectus, et in ordine ad obiectum ipsius disciplina, quatenus est aliqua veritas, ad quam cum delectatione considerandam auditores per disciplinam elevantur; multo ergo magis doctrina, ratione suas causae et principii, est actus vitae contemplativae. Cnin crgo spirituales actiones intime habeant adjunctam doctrinam dc rebus divinis ( haec enim non solum per publicas lectiones et conciones, sed etiam in seecreta contessione et in secreio colloquio ac instructione traditur), non potest talis activa vita a contemplativa separari, imo esse debet legitimus partus ejus; nam tunc docirina recte et cflicaciter traditur, quando ex divina et interna contemplatione procedit, juxtia illud Psalm. A4: AMeincriam abundantie suavitatis ium eructabunt, et in justitia iua exultabunt. Atque hoc praecipue explicare possumus in quodam speciali medio, quo Societas utitur ad spirituale bonum proximorum, quod est iradere illis spiritualia exercitia (de quibus infra, a cap. 4, lib. 9, ex professo erit sermo). Nam haec actio, si in ordine ad proximum consideretur, sine dubio est opus vita activae, et nihilominus, secundum se intime spectatum, opus est vitae contemplativae respectu materiae, seu objecti in quo versatur; ergo usus talis medii seu aclionis intrinsece includit contemplationem. Quocirca, sicut D. Thomas alias objicere solet, divinam seu theologicam scientiam esse eminenter practicam et speculativam, principaiius vero speculaiivam esse, iia nos dicere possumus, actiones has esse eminenter activae et contemplativae vitae, principalius autem contemplativae, illa enim est quasi vita et anima talium actionum. Nec refert quod actiones iila aliquando fieri possint a viris nihil aut parum in contemplatione esercitatis ; quia hic nou consideramus has actiones prout ab illis vel iilis fiunt, sed prout fieri debent ex vi instituti ; sic enim fieri debent ut fructus contemplationis, et ut formatae interiori spiritu, quia tunc erunt perfectae, et eflicaces ad finem instituti; aliter vero factae erunt ineflicaces, et quasi mortuee, magisque in sola specie exteriori materialiter apparentes, quam verae, quantum est ex parte ministrorum, ut excludamus et eflicaciam sacramentorum ex opere operato, et quam Spiritus Sanctus ex suamet liberalitate adjungere potesi.
8. Confirmatur ultimo idem discursus. — Ultimo confirmari potest hic discursus ex resolutione superioris capitis, in quo diximus Societatem per se esse rcligionem sacerdotum ; reiigio enim sacerdotum ad opera vite contemplativa ordinatur , ut ex D. Thoma coliigo, 2. 2, q. 199, art. 8, ad2, ubi id affirmat de religione Canonicorum regularium. Est autem cadem ratio in quacumque religioue, quae per sc sit presbyterorum reiigio. Du- plicia enim sunt opera per se pertinentia ad sacerdotalem ordinem. Priora et praecipua sunt illa quae aguntur in divinis mysteriis, et versantur circa corpus Christi. Verum alia sunt ea quae versantur circa corpus mysticum, ut sunt actiones illae spirituales, quae ad salutem proximorum ordinantur , de quibus proximce antea loquebamur. Sicut ergo hae posteriores actiones supponunt priores, ita religio, quae per se ordinatur ad perficiendos sacerdotes, nt sacerdotes sunt (hoc est enim esse per sc religionem sacerdotum) , primario tendere debet ad perficiendos illos in ordine ad priores actiones, quae spectant ad divina mysteria, alioquin ineptissime esset instituta religio. Unde, quia prius ( ut aiunt) separatur a posteriori, bene potest aliqua religio clericorum esse instituta ad perficiendos sacerdotes in his actionibus, quae in divinis mysteriis peragendis consistunt, quamvis ulterius non extendatur ad actiones erga proximos ; eritque talis religio contemplativa, talisque est religio Canonicorum regularium ex D. Thomae sententia, loco proxime citato. At vero e converso, posterius non separatur a priort, neque accessorium a principali, et ideo non potest essc bene instituta religio , quae sacerdotes pertciat in actionibus erga proximum, et non multo magis eos perficere intendat in actionibus circa Deum, et quae in divinis mysteriis aguntur. Societas ergo, quae optime et Spiritus Sancti instinctu instituta et probata est, ad perficiendum sacerdotes, quatenus sacerdotes sunt, et se extendit ad perficiendos illos in actionibus sacerdotalibus erga proximos, multo magis intendit eos perficere in his omnibus quae in divinis mysteriis aguntur. Quod etiam, quantum ex signis exterioribus ostendi potest, effectus ipse manifestat. Quamvis enim haec religio ( propter alias rationes divini obsequii, quas infra, c. 8, videbimus) cantu et aliis solemnitatibus externis in his mysteriis non utatur; quod ad decentiam et reverentiam eorum spectat, nullibi cum majori decore tractantur. Nullaque major cura huic religioni esse solet, quam ut ea, qua pertinent ad divinum cultum , et ad veneratiecuem sacrosancti sacrificii , et ad dignum usum sacramentorum esactissime peragantur. Cum ergo ostensum cit religionem hane, etiam ex ea parte, qua perficit sacerdotes in ordine ad actiones spirituales circa proximos , intime includere vitam contemplativam, multo magis illam includet, quatenus eosdem perficit iu sacerdotalibus actionibus divinorum myste- riorum ; nam in his potissima pars vita contemplativae consistit.
9. Ad alteram partem difficultatis in uunero Tertio. — Deum unicuique religioni graLiam suo instituto accommodatam communicare. — Atque ex his difficile non est tollere admirationem, quae in numero tertio objiciebatur, scilicet, qui fieri possit ut tam multa actio, quam Societas profitetur, cum perfecta contemplatione conjungatur. Respondemus enim imprimis hoc non esse impossibile cum divina gratia; et quamvis id difficle vidcatur, perfectam tamen virtutem circa difticile versari, atque ita diflicultatem illam, per religionis providentiam et perfectam institutionem, cum vocationis gratia posse superari. Dico autem cum cocationis gratia, tum quia nemo pro ratione sui status potest pie vivere, nedum perfecte, sine speciali gratia Dei; tum ctiam quia pie credendum est, vel potius est moraliter certum, Deum unicuiqne religioni dare specialem gratiam, quam communicat omnibus qui ab Spiritu Sancto ad illam vocantur, si per illos non steterit, ut finem illius instituti consequi valeant. Sic enim dixit D. Thom., in 4, d. 2, quaest. 1, articulo secundo, ad 9, ad quamlibet eminentiam status dari aliquam sanctitatem, cum sit ibi necessarium speciale auxilium gratiae. Et d. 38, quaest. 1, articulo quinto, ad 2, dixit, in consecratione virginum, et aliis hujusmodi benedictionibus, dari gratiam, nisi sit impedimentum ex parte suscipientis. Cujus locutionis sensus non est, per hos actus dari aliquam gratiam ex opere operato, cum non sint sacramenta, nec de hoc possit assignari certa aliqua lex; imo neque speciale privilegium eis esse concessum, cum ufficienti fundamento dici potest. Sensus ergo est, de speciali gratia auxiliante, excitante et adjuvanie, quam Deus, quantum in ipso est, majorem et specialiorem tribuit his, quos in speciali statu ac munere constituit, ad cujus convenientem usum illa indigent. Quo principio usus est etiam idem D. Thomas, tertia parte, quaest. 27, articulo quinto, ad T, eta nobis confirmatum est in 2tom. tertiae partis, disp. 1, sect. 2, ad finem, et disp. tertia, sect. quinta, ration. 3, ubi ex Scriptura et Patribus illud confirmavimus. Quibus addi potest illud Pauli, ad Ephes. 3: Ejus factus sum ego minister secundum donum gratie Dei, que data est inihi sccundum virtutem operelionis ejus; mihi enim Sanctorum minimo data est gratia evangelizare investigabiles dicitias Christi. etc. Atque hoc voluit Deus significare Moysi, quando se excusanti a divino ministerio, eo quod ad illud imparem se agnosceret, respondit : Ego erotecum ; hoc enim verbo non tantum speciale privilegium, sed suavis etiam dispositio providentiae divinae significata est, dantis unicuique gratiam muneri vel statui ab ipso Deo instituto accommodatam. Cum ergo omnes religiones approbatae merito censeantur speciali Dei providentia institutae, dubitandum non est quin singulae habeant paratum speciale Dei auxilium suae vocationi proportionatum, ac proinde eo majus, quo institutum fuerit altius ac difficilius, eu ad majus Dei obsequium, majoremque Ecclesiae utilitatem ordinatum. Ostendimus autem in Societatis instituto haec omnia excellenti quodam modo inveniri, scilicet, approbationem, institutionem ex Spiritus Sancti instinctu, inientionem divini cultus et gloriae, cum gravissimo munere et onere procurandi salutem animarum ; ergo dubitari non potest quin habeat a Deo paratam specialem vocationis gratiam, qua praedictum finem comparare valeat. Atque hujus gratiae vocationis videtur nobis praebuisse testimonium Gregorius XIII, constitutione Quanto fructuosius, et in alia bulla Ascendente Domino, cum dixit: Sicut Societalis finis est propagatio et defensio fidei, animarumque in vita et doctrina Christiana progressus, ita etiam gratie ejus vocationis proprium est, diversa loca ey Romani Pontificis vel Praepositi generalis directione peragvare. Nam, quia ille actus et difficilior et periculosior aliis esse potest, ideo gratiw vocationis specialiter illum attribuit ; sic ergo nos dicimus, si qua est diflicultas in conjungenda perfectione vitae activae cum perfectlone vitae contemplativae, per gratiam cocationis uon difficile superari posse.
10. Alio modo eidem dubitationi satisfit. — Prima circumstantiu ad Societatis actiones requisita. — Secunda. — Addo vero ulterius, si attente consideremus ea quae diximus, non esse in co negotio nimis magnam difficultatem, quia principales actiones, in quibus vita activa Societatis versatur, ita sunt conjunctae cum vita contemplativa, ut veluti ex corpore et animo unum quid ex illis efficiatur ; quamvis autem plura, ut plura, intendere difficile sit, qua de causa, Ecclesiastici 11, dicitur: Fili, ne in multis sint actus tui ; et Luc. 10, Marthae declaratur unum ecsse nbecessariunm, quod Augustinus et alii Patres unico vitae contemplativae negotio seu otio exponunt. Plura tamen per modum unius intendere non est difficile. Exemplo ab speculatione et doctrina aliarum scientiarum sumpto, rem declaro. Longe enim diversum videtur docere et speculari, scribere aut meditari ; tamen haec duo munia non se impediunt, neque unum ratione alterius difficilius redditur, quia unum ex alio oritur, et tunc recte doctrina traditur, quando interior veritatis speculatio perfecta est. Ita vero se habet contemplatio ad praedictas Societatis actiones, et ideo illam per se non impediunt, eo vel maxime quod tales actiones, ut perfecte fiant, duas circumstantias ad contemplativam partem maxime pertinentes per se requirunt. Una est, ut fiant intuitu majoris glorias, et obsequii divini, et quod semper aut frequenter quoad fieri possit, illuc referantur, de quo frequenter filii Societatis in suis constitutionibus admonentur, ut videre licet in 3 p. Constit., cap. 1. S vigesimo sexto, et p. 7, c. , SI, et c. 2, per totum, et p. 8, cap. 1, et ideo in parte decima, S 2, dicitur : Ad conserceationem et incrementun spiritus Societatis, atgue ad assecutionem finis quem sibi pgrefigit, auailii animarum ad ultimum et supernaturalem suum fiuem consequendum, media illa, que cum Deo instrumenUn conjungunt ac disponunt, ut a divina munu recte gubernetur, efficaciora sunt quam que illud disponunt erga homines. Hujusmodi est probitas et virtus , ac precipue charitas, et pura intentio divini servitii, et familiuritas cum Deo in spiritualibus devotionis emercitiis. Qui modus operandi perfectissimus est, et qui assiduam Dei memoriam maxime conservat, ut late explicat Basilius, reg. 5, ex fusius disputatis, et attingit in brevioribus, regul. 195 et 196. Alia circumstantia, quae ex dictis facile colligitur, est, ut talia opera fiant cum actuali oratione ac petitione divini auxilii. Quia cum in illis omnibus homo semper operari debeat nt Dei instrumentum, a quo debet efficaciam illorum expectare, tunc perfecte fiunt, quando pradicta oratio cum eis adjungitur. Igitur si debito modo tales actiones fiant, ex se non impediunt perfectionem vitae contemplativae, sed potius ex se juvant. Et quamvis contingat aliquando impedire actualem quamdam interiorem suavitatem et dulcedinem, illud non est substantiale detrimentum, multoque magis perfeciionem auget opus charitatis erga proximos propter Deum factum. Propter quod dixit Gregorius, prima p. Pastorahs, c. 5, ad finem : Sunt nonnulli qui, maguis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati provimorum praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis petunt; de quo si dislricte judicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt ; qua enim mente is, qui promimis prefuturus enitesceret, utilitati ceterorum secretum pra ponit suum, quando ipse summi Patris Unigenitus, ut a multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum?
On this page