Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

In quo gradu perfectionis societatis religio constituta sit.

CAPUT VII. IN QUO GRADU PERFECTIONIS SOCIETATIS RELIGIO CONSTITUTA SIT.

1. Prima objectio quorumdam in Societatem, quod chorum non habent. — Quamvis omnis religio sit actus perfectionis, tamen non omnes omnia consiliorum opera exercent, et ideo quaedam in altioribus versantur, quam alia, juxta varios fines proximos, in quos tendunt, ut in superioribus visum est. Et ideo ad perfectam notitiam Societatis tradendam, necesse est, quantum sine invidia et arrogantia fieri possit, quem gradum in hoc ordine perfectionis attingat, explicare. Quod quidem in his. quae hactenus diximus, tam clare continetur, ut nova expositione non indigeat. Tamen, ut aliquorum objectionibus satisfieret, hoc omittere non potuimus. Aliqui enim Societatem magnae imperfectionis arguunt, tam in munere vitae activae, quam contemplativae; unde concludere conantur, illius institutum valde imperfectum esse. Priorem partem ad vitam contemplativam pertinentem ex eo colligunt, quod Societas praecipuum hujus vita munus, quod in psalmodia et divinis laudibus decantandis consistit, non fungatur. Et ideo omnes antiquiores religionum institutores hanc praecipue in suis regulis, commendarunt, ut constat ex Basilio frequenter in suis regulis, tam fusius, quam brevius disputatis ; et Benedicto, in sua regula, a cap. 9, per plura sequentia ; et ex Augustino etiam in sua recuia, quos omnes posreriores religiones imitatae sunt, praesertim mendicantes, quae ex vi sni instituti eleemosynis fidelium aluntur, et hac ratione videntur speciali titulo obligari ad divina officia publice decantanda. Propter quod Sot., de Just.. libro decimo, quaest. decima , articulo tertio, circa finem, cum dixisset religiones approbatas teneri officium divinum in communi celebrare, quia illud est praecipaum contemplationis munus, subdit : Loquor de regularibus antiguis; nuam si alius religionis modus circa hujusmodi obligationem admittatur, certe via nomen religionis meretur, quippe quae maamo splendore religionis caret. Quem imitatus est Trull., lib. 2 Ordin. Canonic., c. 12.

2. Secunda objectio in eamdem Societatem, quod austeram vitam non agat. — Auctor sermonun ad fratres. — Altera pars, pertinens ad vitam activam, ex alio capite sumitur, scilicet, quia magna portio hujus vita consistit in actibus pertinentibus ad poenitentiam, afflictionem, et austeritatem corporis; et in universum loquendo, hujusmodi poenitentiae et austeritatis exercitia maxime necessaria sunt ad perfectionem assequendam. Propter quod omnes etiam antiquae religiones in hac vitae austeritate magna ex parte fundataee sunt, sicut de antiquis monachis per Jgyptum late refert Eusebius, lib. 2 Historiae, cap. decimo septimo, et ex Athanasio, in vita Antonii, et ex aliis historiis antiquorum Patrum constat. Et D. Basilius esum carnium suis monachis prohibuit. Et auctor serm. 1 de Communi vita clericorum, alias serm. 5, ad Fratres in eremo, de illis eremitis ait : Postquam eremum intraverunt, nunguam caornes sumpserunt, ovi0 colore, nigerrimo, asperrimogue induti sunt. Et libro 1 de Moribus Ecclesiae, cap. trigesimo primo, mirum in modum Augustinus exaggerat, et laudat severissimam antiquorum coenobitarum et eremitarum vitam. De qua multa etiam apud Hierony mum, in epist. 22 ad Eustochium, de Custodia virginitatis, praeter alia, quae epistola quarta, decima tertia, et aliis, de hoc genere vitae commendat. Sauctus etiam Martinus (ut in ejus Vita refert Sulpitius) usum vini in suo monasterio suis monachis interdicebat. Benedictus etiam, in sua regula, cap. 39, a carnibus voluit abstinere monachos, praeter de biles et infirmos. Quod servari praecipitur in cap. Cum ad monasterium, de Statu monachorum, ubi, etiam linee camisiae prohibentur monachis. Unde in cap. Carnuem (inquit Fructuosus Episcopus ) caiguam monncho, nec sumendi, nec gustandi est concessa licentia, non quod creaturam Dei jadicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis estmctur. Divus Gregorius, in epistola ad Augusunum, Anglorum Episcopum, ut refertur in cap. Denique, d. 4: Sacerdotes (inquit) et diaconi, et veligui om. nes, quos dignias ecclesiastici gradus ezornat, a Quinquagesima propositum jejunandi suscipiant. Et subdit rationem, ad rem praesentem multum pertinentem : Quo et aliquid ad pensun sanctae institutionis adjiciunt, el eorum, qui in laicali ordine consistunt, obsercantium, sicut loco. ita religione pracellant. At vero Societas non solum antiquam religionum austeritatem non imitatur, verum etiam in hoc genere fere nihil peculiare profitetur, praeter ea, quae ex communi usu, vel praecepto Ecclesiaa omnes observare tenentur. Est ergo in hac parte valde imperfecta, Christique et Apostolorum vestigia non sequitur, ut modernus quidam ! in illam tacite objecit, praeter alia, quae in lib. nono, cap. septimo, agendo de usu exercitiorum, atleremus.

Societatem ex vi sui instituti perfectissimum religionem esse.

3. Notatio ad probationem. —Suadetur prima pars, primo. — Nihilominus dicendum est religionem hanc ex vi sui instituti perfectissimam esse, ita ut in supremo ordine statuum religiosorum constituta sit, et in eo non infimum gradum teneat. Ut sensum conclusionis explicem, suppono, quod in traciatu 9, libro primo, cap. sexto, cum D. Thoma ostensum est, religiones, quae puram vitam contemplativam profitentur, ex suo genere perfectiores esse illis quae profitentur vitam pure activam, religiones vero, quae ex vi sui instituti utramque vitam apprehendunt, utrisque perfectiores esse. Ex quo D. Thomas, q. centesima octogcesima octava, articulo sexto, concludit : Swonnum gradum in religionibus tenent, qui ordinantur ad docendum et predicandum. In hoc ergo sensu dicimus religionem Societatis in supremo ordine perfectionis religiose constitutam esse. Quod, supposito dicto principio, evidenter concluditur ex his quae de fine hujus religionis diximus in cap. 1; ostensum est enim religionem hanc esse institutam per se, et directe, tam ad opera vitae contemplativae quam activae, et ad docendum et praedicandum, et ad alia spiritualia opera circa proximos exercenda cum maxima perfectione et propensicne.

4. Suadetur secundo. — Secundo, potest hoc explicari ex alio principio posito, quod Societas per se est religio presbyterorum. Nam, loquendo ex genere, retigio clericorum perfectior est quam religio monachortum, quod sumi potest ex cap. 14 et 2, 19, q. 3, ubi pro- hibentur Canonici regulares ad monachatum iransire, quamvis illud possit exponi factum esse propter dignitatem sacerdotalem, ut indicat D. Thomas, 2. 2, q. 189, art. 8, ad 2, et supra, in tractatu octavo, libro tertio, cap. decimo, expensum est. Inde tamen possumus uiterius argumentari; nam ordo sacerdotalis per se est dignissimus, et statum perfectionis aliquo modo attingens, ut in superioribus significatum est, et sumitur ex Dionysio, toto lib. de Eecles. hierar. ; et Chrysostomo, hom. 38 in Matth., ubi ait sacerdotes esse quasi cor et stomachum Ecclesiae, quoniam ab eis recipit Christianus populus vitae influxum, et spirituale alimentum. Ergo religio, quae per se primo ordinatur ad perficiendos sacerdotes, ut sic, id est, in ipsis muneribus sacerdotalibus, perfectior sine dubio est ex suo genere, quam professio quae per se est laicorum, qualis est monachalis, et ideo haec religio initiandorum vocatur a Dionysio, c. 6 de Ecclesiast. hierarch., et propterea ex monachis ad sacerdotium assumebantur de licentia Abbatum, quando digni inveniebantur, ut sumitur ex Gregorio, lib. 5 Epist. cap. 127, alias epist. vigesima septima, unde est etiam illud Hieronymi; epist. 4ad Rusticum : S'ic vive in monasterio, ut clericus esse merearis. Quia vero hae comparationes semper intelliguntur caeteris paribus, vel quantum est ex tali capite, ideo fieri potest ut duae religiones mutuo se excedant, quatenus una magis attendit ad munus proprium sacerdotum, quam ad concionatorum. Altera vero e contra magis ad hoc quam ad illud munus incumbit. Postea vero ad faciendam illam comparationem simpliciter oporteret illa capita seu munera inter se comparare, quod ad nos non spectat. Societas enim in utroque illo genere existit, et simul utrumque caput amplectitur, ut capite praecedenti ostensum est ; unde ex hoc capite perfectior etiam est ex genere suo, quam quaelibet alia, quae unum tantum genus illorum participat; maxime cum in singulis generibus illorum magnam quamdam perfectionem intensivam (ut sic dicam) et extensivam habeat ; nam est religio sacerdotum, tam quoad munera divinorum mysteriorum, quam quoad caetera ministeria, quae ad perficiendum corpus Christi mysticum diriguntur, et ordinatur ad praedieandum et docendum, quocumque per Christi Vicarium mittantur, et cum omni perfectione in superioribus satis explicata.

5. Suadetur tertio. — Hinc denique addi potest tertia ratio. sumpta ex D. Thoma, d. articulo sexto; nam supremum in uioguoqua genere est mensura caterorum ; in statu autem perfectionis supremum locum tenent Episcopi; ergo religio, quae ad illum statum propinquius accesserit, erit ex suo genere in altiori statu perfectionis, quam reliqnae; sed Societas propinquissime videtur accedere statum Episcopalem, quantum ad id unde habet, quod sit status perfectionis ; ergo. Probatur minor, quia Episcopi dicuntur praecipue esse in statu perfectionis, quia sunt in statu perfectionis communicandse, et quia ad hoc obligantur ex officio, etiamsi oporteat pro ovibus dare animam suam, et quia in illo munere firmitatem habent ex obligatione sui status; sed haec omnia participat excellenti modo Societas ; nam ex vi sui finis ordinatur non modo ad perfectionem acquirendam, sed etiam exercendam et communicandam, et ex vi suorum votorum (quod illi proprium est) ad hoc obligatur, non obstante quacumque difficultate, peregrinando per universum orbem, etiam mendicando, si opus sit, et pericula quaeque subeundo, usque ad sanguinis effusionem ; in quo munere habet etiam firmitatem ratione obligationis voti; ergo etiam ex hoccapite proxime accedit ad statum perfectionis Episcopalis. Diftert autem (ut cap. 2, n. 8, dixi), quia non principaliter, sed ministerialiter hoc munus sustipct. Eem quia non se extendit ad conferenda illa sacramenta, per quae aut fideles in perfecto quodam statu Christianitatis constituuntur, ut est Sacramentum Confirmationis, aut creantur ministri perfectionis aliorum, ut est Sacramentum Ordinis. Sed in his omnes religiones inferiores sunt Episcopis, quorum sunt adjutrices. In hoc vero potest speciale aliquid in Societate notari ; nam videtur specialiter instituta in ministerium Apostolicae Sedis, ut ex bullis Pontificiis seepe adductis manifestc constat. Unde etiam Clemens VIiI, benigne alloquens Patres, qui ex universa Societate Romae congregati fuerant anno 1600, Societatem brachium destrum Sedis Apostolioe appellare dignatus est. Ex quo etiam factum est, ut ab eadem Sede Apostolica plurimae gratiae et facultates in Societatem manaverint, in oraine ad ministeria exercenda circa salutem animarum, et communicando potestatem suam ad perficiendos alios, ut ex eisdem Pontificiis bullis manifes:um est, et in libro nono exponemus.

6. Quid in secunda parte conclusionis intendatur. — Ex his non erit difficile alteram parteu conclusionis probare, ceilieet, non habere Societatem in illo ordine infimum gradum, quam per hanc negationem, potius quam per positivam comparationem proposui, ut omnem invidiam vitarem. Duo enim solum ostendere intendo : unum est, habere in illo ordine satis magnam perfectionem ; aliud est, ex illis duobus capitibus , quae nobis objiciuntur, non posse colligi huic religioni deesse aliquid perfectionis debitae et convenientis sibi juxta finem suum , et consequenter nec sibi simpliciter melioris; neque etiam ob has causas posse juste postponi aliis, qui pie ac religiose sanctas illas actiones exercent. Quae vero in particulari, pensatis omnibus, perfectior sit, non est meum dijudicare, ut saepe in hac materia dixi.

7. Probatur jam primo luec secwda pars ex fine Societatis. — Illud ergo prius (posterius enim c. 8 et 9 praestabimus ) multis profecto et manifestis modis ostendi potest, ex his quae hactenus de hoc instituto diximus. Primo, ex fine, qui sine dubio est altissimus, omnium confessione ; nam est idem cum fine Apostolici instituti, maximeque accedit ad finem adventus Christi in mundum; et quamvis multae religiones eumdem ftinem possint intendere aliquo modo, tamen Societas perfecio quodam modo se ostendit in illum propensa ; nam per actiones in suo ordine perfectissimas , et per omnes, quae moraliter desiderari possunt, illum inquirit. Docet autem D. Thomas, 2.2, q. 188, art. 6, inter religiones respicientes eumdem finem illam esse perfectiorem , quae per actionem perfectiorem illum attingit, et, eaeteris paribus, illam quae per plures actiones. Quod etiam ex communi sententia Doctorum, c. 3, ostendimus,

8. Secundo , ex perfectione votorum ad talem finem faciente. — Tertio, ex aliis medis. — Secundo, idem suaderi potest ex perfectione trium votorum, in quibus substantia religionis consistit ; jam enim in citato loco, a n. 4, indicavimus quanta sit, tam intensiva, quam extensiva perfectio Societatis in materia et observantia horum votorum, et praesertun quantum emineat in obedientia, quae aliis est excellentior. Tertio, probari potest ex aliis mediis, quibus ad finem suum haec religio utitur; nam et in se sunt plura et valde perfecta, et ad finem intentum maxime proportionata, ut ex illo eodem capite satis constat; supposita autem perfectione finis, nulla major perfectio in aliqua religione desiderari potest. Nam, ut recte dixit S. Antonius Abbas, et refert Moyses Abbas, apud Cassianum , col. 2, c. 2, optima vatio inguireudee perfectionis non in his vel illis actionibus , aut multitudiuc earum , sed in discretione posita est ; nulla autem est major discretio majorve prudentiae perfectio, quam ut proposito optimo fine, convenientissima etiam media, et ad illum masxime proportionata eligantur.

9. Quarto , ex perfectione charitatis erga provimum. — Quinto, ew perfectione charitatis erga Deum. — Quarto, id ostendi potest ex perfectione charitatis erga proximum , quam haec religio profitetur, ut toto lib. 9 constabit latius. Illa ergo cerni potest primo in unione religionis et membrorum ejus inter se, de qua supra dictum est, et dicetur latius libro octavo, c. 8. Deinde in benevolentia erga proximos, quae, ut D. Thomas docuit, opusc. 18, c. 4, tunc perfecta ostenditur, quando ad omnes amicos et inimicos, fideles et infideles extenditur, et quando pro eorum commodis praesertim spiritualibus propria incommoda temporalia et corporalia etiam usque ad mortem, si opus sit, contemnuntur. Quae omnia manifeste cernuntur in modo diligendi proximos, quem haec religio profitetur. Testimonium enim hujus benevolentiae est beneficentia ; nam festificatio amoris emhibitio est operis, ut dixit Gregorius, hom. 17 in Ezechielem, et in illud 1 Reg. 3: Non erat visio mapifesta; et iterum hom. 30 iu Evangeliura. At Societas hoc beneficentiae genus plane profitetur, ut evidentissimum est ex ejus instituto, et peculiari ac propria obligatione qua tenetur, non solum pro communibus Ecclesiae hostibus, nedum Catholicis universis, sed pro suis etiam privatim inimicis, aemulisque gratiose orare, quod ad beneficentiam spectare docuit D. Thomas 2. 2, q. 31, a. 2, ad 1. Offerre item (quod specialius est ) sacrificia pro iisdem, ac denique ex paupertatis voto nullum ab eis acceptare stipendium aut compensationem, quos tam sedulo, tamque laboriose litteris imbuit, aut consilio in rebus dubtis instituit, salutarique doctrina pro concionibus impertit. Atque hinc constat quinta ratio, quae sumi potest ex perfectione charitatis ad Deum. Unum enim ex maximis signis dilectionis ad Deum, est dilectio proximi, propter quod scriptum est, Rom. 13: Qui diligit provimun , legem implevit ; ergo etiam perfectio charitatis erga proximum magnum indicium esse debet perfectionis charitatis erga Deum, praesertim cum ex vi sui instituti, ut dixi, teneatur Societas in animarum salute procuranda nullum temporale commodum quaerere, neque honores, aut humanas dignitates ; quid ergo ei superest, nisi divinam gloriam propter se ipsam quaerere, prout in suis constituiionibus saepe admonetur ? Hoc autem proprium est amoris Dei propter se ipsum ; ergo.

10. Sexto. ex sue cocationis gratia. — Denique ea peculiari ratione in subditos vigilandi. — Hine sexto ad hanc perfectionem spectare potest singularis illa gratia eocationis, quam capite praecedenti . numero nono, ostendi ab Spiritu Sancto dari. Quamvis enim haec distributione accommoda unicuique religioni tribuatur, verisimile tamen est ei dari copiosiorem et majorem, quae ad altiores effectus divinae gratiae assumitur ; nam, ut ibidem quoque ostendi, confert Deus gratiam juxta mensuram obligationis et muneris, quae gratia etiam crescere solet ex dispositione hominis, ad quam pertinet affectus ille, quo persona vel majorem difficultatem propter Deum amplectitur, vel magis se ipsam abnegat. In uiroque autem videtur haec religio habere singularem excellentiam ; nam ex parte Spiritus Sancti instituta est ad excellentiores effectus divinae gratiae , quales sunt Ecclesiae propagatio, fidei defensio, animarum conversio et perfectio. Ex parte vero eorum qui ad hanc religionem vocantur, quia eximia quaedam abnegatio ab cis postulatur, ita ut nec locum, nec officium, nec quidquam aliud cer- tum. aut securum habere possint, sed ad omnem mutationem , omnemque difficultatem superandam expositi semper esse debeant ; et sine dubio credendum est propriam gratiam hujus cocationis singulari modo esse perfectam et paratam , quantum est ex parte Dei. Denique posset hic etiam considerari singularis providentia hujus religionis ex vi sui instituti, tam in promovendo ad bonum subdiios suos, medio usu sacramentorum et aliarum spiritualium rerum, quam in praecavendis malis, seu obstaculis et impedimentis spiritualis profectus. Sed haec et in superioribus lacta sunt, et toto libro 8 recurrent, et expendentur etiam statim , punctum alterum numero 6 propositum prosequendo.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7