Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Convenienter in societate cantus et chori ordinarium usum non esse.

CAPUT VIII. CONVENIENTER IN SOCIETATE CANTUS ET CHORI ORDINARIUM USUM NON ESSE.

1. Non pertinere ad perectionem religionis onnia consilia collective profiteri. — Superest ut objectionibus factis respondeamus: inde etiam facile colligetur, quod in capite praecedenti, numero sexto, secundo loco propositum est, scilicet , non posse religionem hanc aut imperfectionis argui, ant aliis religionibus postponi, eo quod vel cantu et choro non utatur ordinarie ( in casu cnim aliquo usum admitti patet ex congregatione generali 1, can. 25, et congreg. 2, can. 24, et congreg. 3, can. 9, et ex iis quae lib. 8, c. 2, numero quarto, in fine attingemus , vel quia in exteriori victu et vestitu specialem austeritateni non profiteatur. Ad quod imprimis supponno, non pertinere ad perfectionem alicujus religionis, ut omnia consilia collective ( ut sic dicam ) et in particulari amplectatur et profiteatur. Quod significavit D. Thom. 2. 2, q. 186, a.2, et late a nobis explicatum est, tractando in genere de statu religionis, tractatu 8. Et ratio evidens est, quia impossibile est multitudinem omnium consiliorum simul exequi et observare ; imo, quaedam eorum possunt esse incompossibilia ut simul fiant, ut inservire infirmis, et concionari, aut eodem tempore, aut continuo officio ; seepe enim ipsa rerum multitudine obruitur humana natura, et aut vires corporis deficiunt, aut fervor spiritus extinguitur, et ita propter indiscretum onus sape in virtute non perseveratur, ut disit S. Antonius, apud Cassian., dicta collat. 2, cap. 2. Et colligitur optime ex verbis illis Apostolorum, Actor. 6: Non est equum nos derelinguere verbum Dei, el ministrare mensis. Opus enim illud ministrandi optimum erat, et sub consilio, non tamen statui Apostolorum accommodatum , quia non poterat simul cum munere praedicationis conjungi.

2. Duo consideranda ut compuratio anter duas veligiones fiat. — Unwmn. — Alterum. — Quapropter, quando fit comparatio inter religiosos status, et uni videtur deesse aliqua observantia religiosa , et exercitium alicujus operis sub consilium cadentis , quod in aliis religionibus invenitur, non statim potest talis religio aut imperfecta, aut inferior aliis simpliciter judicari. Sed ut de utraque illa re judicium feratur, duo cum partitione accommoda pensanda sunt. Unum est, an tale opus sit accommodatum fini talis religionis, vel potius an, considerato illo fine, expediens fuerit tale exercitium in tali religione non admittere : nam, si prudenter hoc ita judicatum fuerit, carentia illius observantiae non poterit juste existimari imperfectio privata (ut philosophico more loquar) talis religionis , cum non sit carentia perfectionis illi debitae, vel convenientis juxta finem suum ; imo nec imperfectio negativa simpliciter reputanda est, si finis ille, propter quem talis observantia omittitur , perfectior est illa, sicut ex Divo Anselmo Theologi et philosophi dicunt, non pertinere ad perfectionem simpiiciter habere formaliter perfectionem illam , quae majorem excluderet. Unde statim sequitur aliud considerandum, an, scilicet , carentia illius boni exercitii alio meliori compensetur , quod simnl cum cum alio moraliter esse non potest, atque ita recte fiet judicium illud comparativum. Si enim aliqua religio tali bono careat, idque non propter aliud majus vel aequale, quo carentia illius boni compensetur , sine dubio ea religio, quae caeteris paribus in tah bono excesserit, perfectior erit. Si autem ille defectus aliunde compensatur, non potest altera religio simpliciter judicari excellentior, sed ad summum secundum quid. Quam totam doctrinam tradit D. Thomas, et bene explicuit Cajetanus 2. 2, q. 188, art. 7, ad 1.

3. Prudenter statutum esse in GSocietate, ne in ea sit usus chori. — Deveniendo ergo in particulari ad religiosum usum chori, et cantus ecclesiastici ac psalmodiae , ut in capite praecedenti, numero primo, opponebatur , ostendo primo, prudenter in Societate institutum esse, ut in ea non sit hujusmodi usus, quia, licet secundum se optimus sit. ad finem Societatis non juvaret, neque esset medium proportionatum. Quod his verbis tradidit Beatus Ignatius, 6 p. Constitutionum, cap. 3, S 4: Quoniam occupationes, que ad animarwm auailium assumuntur , magni momenti sunt, ac nostri instituti proprie, et ealde frequentes, cumque aliogui nostra habitatio tam sit in hoc cel in illo loco incerta, non utentur nostri choro ad horas canonicas, et Missas, et alia officia decantanda, quandoquidem illis, quos ad ea audienda decotio moverit, abunde suppetet ub sibi ipsis satisfaciant. Per nostros autem ca tractari convenit , que nosire vocationis ad Dei gloriam magis sunt propria. Quam constitutionem in particulari Motu proprio, et ex certa scientia, confirmavit Gregorius XIII, in bulla edita anno 157, quae incipit Ec Sedis Apostolice, atque duas vel tres rationes reddit: unam a priori ( ut sic dicam ), illis verbis : Quo acrius studiis, lectionibus et praedicationibus intendere possint ; aliam a posteriori, ibi: Nos considerantes religionem prediciam uberrimos fructus ad Dei laudem, et sanctee Catholice fidei propagationem pey uni- versum orbem dedisse, meritoque in suis piis studiis confovendam esse, etc. Addit etiam argumentum ab auctoritate : Quia hoc modo fuit hoc institutum a Paulo IIT, et Julio III approbatum , eique per sanctum Concilium Tidentinwn derogatum ainime extitit.

4. Quae rationes B. Ignatium moverint ad hanc constitutionem condendam. — In verbis autem Beati Ignatii considerare oportet, omnes rationes, quibus motus fuit ad non imponendum Societati chori onus (quamvis in hoc primus non fuerit, ut num. 6 ostendemus), sumptas esse ex illo fine quaerendi majorem gloriam Dei in hoc effectu salutis animarum, per ea media quae ad illum magis conferre possent. Duo autem ad hoc consideravit. Unum est, chorum, vel cantum Societatis non fuisse nunc Ecclesiae necessarium ad hunc finem. Optime enim intellexit, hoc sanctum opus laudandi Deum publice in divinis officiis per cantum, non solum per se esse honestum propter laudem Dei, et sanctam contemplationem eorum , qui illum exercent, sed etiam esse utile proximis, ad excitandam eorum devotionem, et praebendam eis occasionem , ut in audiendis divinis laudibus eo tempore occupentur. Consideravit autem subinde esse in Ecclesia sufficientem copiam et abundantiam hujus medii ad excitandos fideles, et ideo propter hunc finem non fuisse in Societate necessarium. Et hinc additum est in declaratione illius constitutionis ( qua eamdem habet cum illa auctoritatem), prudentiae Societatis relictum esse, quoties ad majorem animarum fructum expedire censuerit, partem aliquam hujus sancti exercitii assumere, ut ca occasione, verbi gratia, fideles ad conciones anudiendas et confessiones faciendas frequentius conveniant, merito id facere posse, ea prudentia et moderatione quae praedicto fini inserviat, et majora bona non impediat.

5. Secunda vatio : domos probaetionis non esse chori ministerio accommodatas. — De professis domibus idem ostenditur. — Alteruna nostro Patre consideratum est, actiones, quibus Societas incumbit in salutem proximorum , tot esse et tam graves, ut sine magna earum jactura non possit haec religio in officio divino decantando occupari. Quod quidem tam est per se notum , ut nulla fere explicatione indigeat. Facilius autem id intelligit, qui per singula membra Societatis, aut omnes status seu congregationes eorum cogitatione discurrerit. Domus enim probationum ad hujusmodi usum per se accommodatae non sunt, tum quia si officia haec per antiquiores et graviores ron exerceantur, non possunt pro dignitate, et cum debito splendore fieri; tum etiam quia in unaquaque religione, in illis aciibus et ministeriis oportet novitios instrui et exerceri, quae postea perpetuo debent in eadem religione retineri, ac propterea tota probatio novitiorum Societatis . ut postea lib. 2. cap. 5, videbimus, adeo est intenta eorum instructioni spirituali, et usui quotidianae meditationis ac contemplationis , nec non etiam aliis actionibus et operibus exercendis, in quibus humilitas, et abjectio propria. et charitas erga proximum, exercetur, ut ad haec publica officia convenienter distrahi non possint. Adde bonam novitiatus partem in peregrinando, in ministrando in xenodochiis, ac similibus experientiis extra domos, longeque proinde a choro expleri. Jam vero de collegiis studiorum res est per se evidentior; nam ctiam religiones, qua hoc maxime ministerium chori profitentur, in collegiis specialiter ad studia deputatis ab ea occupatione suos tam magistros quam Seholasticos simpliciter abstinere jubent. Nam revera studia praesertim tam gravia et multiplicia, qualia sunt illa, quae Societas profitetur, si serio, et cum insigni fructu, prout in Sccietate etiam postulatur, tractanda sunt, totum tempus totumque hominem requirunt ; et alioqui chori etiam occupatio, si convenienti modo fieri debet, non parum laboriosa est, magnamque temporis partem requirit. Denique discursus hic ad domos etiam professorum facile potest applicari. Sunt enim actiones circa proximos, quae ab illis exerceudae sunt, gravissimae, et alioqui considerare oportet eas hujusmodi esse, ut ab studiis et lectione Patrum, vel aliorum Doctorum , qui de rebus divinis, et ad conscientiam pertinentibus disserunt, nunquam omnino cessare permittant. Addo insuper, quod lib. 8, cap. 1. num. 4., afferemus, hujusmodi operariis necessarium esse aliquibus temporibus, et diuturnis, et frequentibus, quantum occupationes permiserint , privatae considerationi , meditationi et contemplationi vacare, quae ad propria munera cum fructu animarum peragenda, et augmentum propriae perfectionis , et ad pericula et incommoda vitanda, quae in his muneribus intermisceri possunt, multo utilior est quam chori et cantus ecclesiastici occupatio. Cum ergo non possent haec omnia simul conjungi, quia hominem trangerent et obruerent, et singula imperfecte fierent, justa commune proverbium : Pluribus intentus , minor est ad singula sensus, merito Ignatius Societatem hoc onere liberandam putavit.

6. Non fuisse primum Ignatium qui a canlu et choro abstinuit.—Prima observatio in citatis testimoniis. — Secunda. — Tertia.—Nec vero primus fuit Beatus Ignatius, cui Spiritus Sanctus eam mentem induxit ; multo enim antea eamdem doctrinam per antiquos Patres Ecclesiam docuerat ; Gregorius enim Papa, coram sanctissimo B. Petri corpore cum Episcopis omnibus, ac Romanase Ecclesiae presbyteris residens, astantibus diaconis, et cuncto clero dixit: 7n sancta Romana Hecclesia, cui divina dispensatio praesse me voluit, dudum conswuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti, modulationi vocis inserviant, quos ad praedicaLionis officium, eleemosynarumque studium vacare congruebat. Et postea statuit ut talia officia per subdiaconos vel minores clericos persolvantur, aut cantentur. Ita habetur lib. 4 Registri, cap. 88, alias epist. 44, et in quodam Concilio, quod post 12 lib. registri refertur, et in cap. 72 sancta, d. 92. Quod decretum tractans D. Thomas 2. 2, quaest. nonagesima prima, articulo secundo, ad 3, verba habet ad nosirum institutum valde notanda : Ad3( inquit ) dicendum quod nobilior modus est provocandi hominis ad devotionem per doctrinam et praedicationem, quam per cantum, et ideo diaconi el Prelati, quibus competit per praedicationem et docirinam animos hominum provocare i Dewn, non debent cantibus insistere, ne per hoc a majoribus retruhantur. In quibus verbis ratio potius attendenda est, quam particulares personas, quae in eis nominantur. Quod enim sint Praelati aut diaconi, materiale quid est (ut sie dicam); formale autem, quod eis ex proprio munere competat officium praedicationis exercendae, sub quo omnia ministeria comprehenduntur, quibus proximorum salus directe procuratur. lllud etiam ex his testimoniis constat, praeferendum esse munus doctrinae et praedicationis , psalmodiae, seu cantui ecclesiastico, quando utrumque non potest simul perfecte et stabiliter exerceri. Denique hinc etiam observari potest differentia inter cantum et praediestionem, quod praedicatio est propria actio sacerdotum vel diaconorum ; cantus vero per quoslibet inferiores clericos exerceri potest, adde etiam per laicos, si necesse sit, et maxime si sint divino servitio mancipati. Et hinc factum est, ut religiones monachorum, quia per se non sunt religiones sacerdotum, sed laicorum, chori ministerium profiteantur, quia optime per illos exerceri potest, et est fini eorum accommodatum, scilicet, ad contemplationem; non tamen idem est de omnibus religionibus sacerdotum; quia sacerdotis officium non est solum divinis officiis, sed maxime saluti hominum procurandae insistere, ut Gregorius dixit in 3 p. Pastoralis, cap. 4; et Concilium Aquisgran., cap. 8, et sumitur ex multis decretis apud Gratianum, 16, quaest. 1, cap. Placuit, cum similibus. Et ideo, licet religio clericorum , quae solum quoad priorem partem eorum ministerium usurpat, merito etiam in divinis officiis publice et cum cantu versetnur , religio tamen sacerdotum, quae totium eorum ministerium, et praecipue illud, quod ad salutem et profectum animarum pernet, profitetur, non poterat convenienter in ehoso et cantibus occupari.

7. Corollarium primum, in quo Soti dictum reprehenditur. —Ex his ergo satis constat pessime dixisse Sotum, praecedenti capite, num. 1, citatum, religionem, sine obligatione dicendi officium divinum in communi institutam, vix nomen religionis mereri. Nam praeterquam quod illud est praeter Pontificum approbationem, nullo fundamento nititur; quia chorus vel recitatio officii canonici in communi non est de substantia religionis, ut est per se notum ; neque etiam est nmn necessarium ad illam sustinendam, vel ad perfectionem assequendam, quia charitas multis aliis modis perfici potest. Et potest aliqua religio habere finem accommodatum perfectioni ritatis ad quem medium illud non sit proportionatum. Quomodo D. Thomas, quaest. centesima octogesima octava, dixit, possc institui religionem ad opera vitae activae in operibus misericordiae corporalis, vel ad temporalem militiam, ad quos fines medium illud accommodatum non est. Nec Soto affert aliam rationem, nisi quia talis religio inaximo splendore religionis careret , quasi vero substantia et perfectio religionis ex hoc splendore metienda sit ; vel non possit etiam salvis operibus virtutum, et praecipue ex spiritualibus effectibus et beneficiis circa proximos sufficientem, ne dicam majorem splendorem habere.

8. Corollarium secundum., non posse imperfectionis argui eo quod choro careat. — Instantia bipartita. — Solvitur prior pars. — Solvitur posterior. — Secundo sequitur ex dictis, non posse Societatem argui quod imperfecto aut indebito modo instituta sit , eo quod hoc splendore seu munere careat, quia (ut recte dixit D. Thomas, dict. quaest. 188, a. 7, ad 1), quando aliquod opus est instrumentum ad perfectionem, non consistit perfectio religionis in tali instrumento, aut in quantitate vel modo ejus absolute spectatis , sed cum debita proportione ad finem talis religionis. Chorus autem non est ipsa perfectio, sed instrumentum ad perfectionem, et ideo absolute non fuit Societati necessarius, et alioqui non erat proportionatum instrumentum ad finem Societatis, et ideo ad perfectam institutionem ejus non fuit necessarium , neque conveniens tale medium. Dices, esto non sit medium proportionatum speciali fini Societatis , esse fere necessarium ad generalem finem religionis contemplativae, quam non debet excludere finis particularis Societatis , si ipsa perfecta religio est. Unde, eo ipso quod Societas talem habeat finem proprium, qui medium illud convenienter non admittat , convincitur esse imperfecta religio, etiam si intra suos limites cum perfectione instituta sit. Respondeo ad priorem partem negando assumptum ; quia sunt multa alia media, quibus finis vitae contemplativae comparari et exerceri potest , alioqui monachi et eremitae, qui solitariam vitam profitebantur, non fuissent professi perfectam vitam contemplativam, quod plane falsum est ; quamvis enim desit publicus et corporalis cantus , potest laudari Deus, ut insiruimur Ephes. 5, in hgnis et cantibus spiritualibus, et privatis. Acccdit, quod cantus publicus magis usurpatur, quia est utilis Ecclesiae ad excitandos homincs ad devotionem, ei laudem Dei, quam quia sit necessarius vel simpliciter , vel moraliter ad propriam et internam perfectionem vitae contemplativae earum personarum , quae in hujusmodi exercitio occupantur. Unde ad alteram partem negatur etiam assumptum, quia, licet finis proprius Societatis hoc medium non requirat, neque cum illo habeat convenientem proportionem , nihilominus in se perfectissimus est, et secum admittit, imo requirit magnam perfeetionem vitae contemplatisa, ut in capite superiori demonstratum est. Denique ostensum est , finem hunc esse omnium perfectissimum , et ideo, quidquid cum illo non habuerit convenientem proportionem , profecto necessarium non est ad religionem simpiciter perfectam, ut ex sequenti illatione magis patebit.

9. Corollarium tertium, Societatem, etiam si choro careat, non esse imperfectiorem religionibus illum habeutibus.—Interrogationi quorumdam satisfit, ex D. Thoma et Gregorio. — Vertio, ex dietis infero, ex hoc capite, quod Societas chorum non habeat, inferri non posse esse minus perfectam aliis illum habentibus. Sicut D. Thomas paulo ante citatus dixit, religionem, quae majorem paupertatem profitetur , non debere statim gloriari, quod aliis simpliciter perfectior sit, sed ad summum secundum quid, quia potest ab alia excedi in his quae pertinent ad obedientiam vel continentiam, quae majora sunt, et quod in melioribus excedit , est simpliciter melius. Sed quid habet Societas proprium, quo possit honum illud equari, ne dum superari ? Respondeo ex doctrina ejusdem D. Thomae, et Gregorii, n. 6, citati, functiones illas, quibus directe salus animarum procuratur, non solum aequare, sed longe excedere bonum illud ; ostendimus antem in his functionibus, et in perfectione et obligatione earum non pauca habere Societatem sibi propria, et nulli alteri religioni ex vi sui instituti convenientia; ergo ex hoc capite potius excedit in eo quod simpliciter melius est. Iu quo etiam considero hunc excessum non solum esse in his, quae ad vitam activam pertinent , etiamsi functiones illae hujus vitae actus esse videantur. Nam zelus animarum, a quo illae functiones debent procedere, ad actus vitae contemplativae pertinet. et est maxima pars perfectionis ejus, cum ad perfectionem charitatis proximi formaliter pertineat , et in perfecta charitate Dei radicatus esse debeat. Est autem hic zelus suo modo proprius et peculiaris hujus instituti, quatenus cum speciali perfectione illum postulat et intendit. Nam, in 4 p. Constitutionum, cap. 3, dicitur, Aanc Societatem exercendam esse in charitate, et celo animarum . quo omnia hominum genera complectatur. ut eorum serviat spirituali utilitati. Et decima parte, S 2, potissima media Societatis ad suum finem esse dicuntur, probitas et virtus, ac precipue charitas, et pura inteutio divini servitii, et familiaritas cum Deo in spiritualibus devolionis exercitiis , et zelus sincerus animporum ad gloriam ejus, qui eas creavit et vedemi, quovis alio emolumento posthabito. Haec ergo sunt, quae Societatis vitam etiam quoad partem contemplativam maxime perficere possunt, et chori jacturam non solum supplere, sed etiam superare.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8