Caput 9
Caput 9
Utrum societas arctam simpliciter an laxam regulam profiteatur.
1. Ratio dubitandi. — Ut secundae objectioni relictae in c. 7, n. 2, radicitus et plene respondeam , praesentem quaestionem tractare visum est. Quia enim Societas vitam minus austeram in his, quae ad externam corporis tractationem pertinent, scilicet , in victu et vestitu. assumpsisse videtur, ideo calumniatores aliqui in eam objiciunt , quod laxiorem regulam observet ; quibus ex hactenus dictis non satis responsum videtur, quia fieri optime potest ut religio aliqua ex fine suo, et aliquibus ministeriis majorem quamdam dignitatem habeat , et nihitominus sub laxiori regula vivat. Sic ergo religio Canonicorum regularium, eo quod sit religio sacerdotum, et ad officia, quae in divinis mysteriis peraguntur, ordinetur, specialem ac propriam habet dignitatem. Et nihilominus in cap. Quod Dei timore, de Statu monachor., de illis dicit Innocentius Ill, quod regule inserviunt lasiori. Hoc autem non videtur alia ratione dictum , nisi quia licet in caeteris religiose vivant, in his, quae ad corpus pertinent, nullam specialem observant asperitatem , sed commodum,, licet temperatum, vivendi modum habent. Ergo eadem ratione dicenda est laxiori regulae Societas inservire. Atque hoc aliqui ita exaggerant, ut inde velint persuadere hominibus religionem hane imperfectissimam esse, eo quod ejus professores delicate (ut ipsi aiunt) vivant, nihilque a secularibus discerni videantur. (Dominicus Bannes, Relectione de charitate).
2. Discrimen inter austeritatem, ponitenlium, et arctam regulam. — In quo austeritas vitee consistat.— Quid penustentiu.— Arctitudo regule quid sit. — Ut ergo calumniam hanc excludamus, et quid rei veritas habeat apcriamus, tria hic distinguenda sunt, scilicet, poenitentia, austeritas, et arcta regula; sunt enim haec valde distincta. Quia austeritas vitae, prout in praesenti, et justa communem modum loquendi sumitur, significat specialem asperitatem in externa ac ordinaria, et communi corporis tractatione, ad quam praecipue pertinet , quoad victum, abstinentia a carnibus, et erit major, si sit etiam a lacticiniis, et gravior, quo etiam in quantitate ciborum. et in jejuuiorum frequentia fuerit durior. In vestitu ordinaria austeritas est, non uti lineis internis; erit autem major, quo indumentum fuerit asperius, vel etiam simplicius; atque huc etiam spectat non uti calceis, sed nudis pedibus ambularc. Denique etiam in lecto cernitur haec asperitas , in non utendo panno lineo, sed lanco, vel in alio duriori usu lecti, usque ad humicubationem. Poenitentia vero latius patet, nam praeter haec, quae numeravimus, quae certe ad poenitentiam pertinent, potest aliis modis fieri non tantum animo, sed etiam corpore (ita enim nunc loquimur), per actiones aut res quae secrete et occulte fiunt, licet in exteriori habitu non appareant. Hujusmodi sunt secretae et privatae flagellationes, cilicia, extraordinariae vigiliae, graviores labores ex pia causa assumpti , et similia. Rigor autem seu arctitudo regulae, non solum in his rebus, imo nec principaliter in eis consistit, sed subtilius ac spiritualius (ut existimo) pensanda est. Nam, licet arcta regula sufficientem austeritatem vel poenitentiam non omittat, principaliter autem consistit in rigorosa trium votorum observatione, et in omnibus observantiis quae ad illa per se reducuntur, tanquam media ex se necessaria ad perfectam illorum cnstodiam, vel tanquam digni fructus illius. Ut, verbi gratia, in observatione castitatis regula arcta est, quae non solum omnem actum aut motum turpem comprimit, sed etiam omnium sensuum mortificationi invigilat, et omnia verba, non solum lasciva, verum etiam quomodocumque vana, et quae vel remote possunt puritatem offendere, omnino vetat, prohibet ac coercet; et sic de alüs. In paupertate multa numerari possent, quae c. 3. num. 5 et 6, tacta sunt, quorum summa est, ut unica ratio utendi temporalibus bonis sit necessitas, et hac sit omnibus communis; usus vero sit in omnibus dependens a Superioris arbitrio. Maximus vero rigor, et regulae arctitudo esse potest in obedientiae observantia; nam, sicut illa est caeteris excellentior, ita etiam est difficior , et majorem abnegationem propriam, majoremque omnium affectuum abjurationem postulat. Et hic merito dici potest maximus rigor religiosae regulae; nam, ut Gregorius dixit : Minus unicuique est abnegare quod habet, calde autem multum est abnegare quod est.
PRO QUAESTIONIS RESOLUTIONE PRIMA CONCLUSIO. Societatem non profiteri definitam austeritatem, aut ponitentie aodum pro omnibus sociis commuwnem.
3. Fatemur igitur ingenue non profiteri, quoad regularem et omnibus propositam observantiam, definitum aliquem austeritatis aut poenitentiae modum ; ita enim in ejus constitutionibus expresse cautum est. Nam in Examine, capite 1, S 6, sic dicitur: Batio vivendi in ecterioribus justas ob causas, majus Dei obsequium semper intuendo, communis est, neque ullas ordinarias panitentias vel corporis efflictones ez obligatione subeundas habet. Idemque in aliis constitutionibus declaratur, quas postea referemus; et in bulla, in qua Julius HI cum majori declaratione institutum confirmavit , hac sunt ultima verba in narratione seu declaratione instituti Pontifici proposita : 7» his, qua ad victum, et vestitum, et cetera ezteriora pertinent, honestorum sacerdotum communem et approbatum usum sequentur ; uwt quod inde pro cujusque necessitate, vel spiritualis profectus desiderio subtractum fuerit, em devoLtione, et non ex obligatione, rationabile obsequum corporis Deo, prout expediat, offeratur. Et nihilominus statim subdit Pontifex, nihil, quod pium sanctumque non sit, in dicta Societate, ejusque lmudabilibus institulis reperiri, eaque omnia ad suorum., et aliorum Christi fidelium anunarum salutem, et fideli exaltationem tendere ; ergo, ex sententia Pontificis, etiam quoad hanc partem hoc institutum pium est et sanctum, et ad praedictum finem egregie accommodatum, quod nobis superest explicandum.
SECUNDA CONCLUSIO. Societate uti debere penitentüs, et efflictionilus corporis, modo in Constitutionibus prescripto.
4. Probatur conclusio ex v ariis locis Constitutionun. — Dico ergo secundo, Societatem ex vi sua regula uti debere poenitentiis , et afflictionibus corporis, modum tamen utendi illis prudenti et sapientissima ratione in ejus regula esse praescriptum. Utraque pars ex eisdem constitutionibus probatur. Nam in diet. cap. 1 Examin., S 6, post verba superius citata subditur : Sed illos (scilicet poenitentias, et corporis afflictiones ) assumere quivis poterit, que sibi videbuntur ( cum approbatione superioris ) ad majorsm sui spiritus profectum conrenire , et gquas propter eumdem fine, su- periores eis poterunt imponere. Circa quae verba solum expendo verbum illud poterit, aut poterunt. Potuisset enim Beatus Ignatius uti verbo debelit ; ne tamen videretur obligationem aliquam in conscientia inducere, ab illo verbo abstinuit ; in universum enim noluit regulam hanc specialem obligationem in conscientia importare. Si tamen verbum debendi non dicat obligationem sub culpa aliqua , sed solum directionem regula ad id quod perfectius est, et per ipsam regulam consulitur, sic vere possumus dicere , debere Societatis alumnos, ex vi hujus regulae, uti afflictionibus corporis , duobus illis modis in ipsa praescriptis. Debent enim quantum est ex se has poenitentias desiderare et petere, et juxta arbitrium sui Superioris illas fideliter exequi. Quod si quispiam in hoc negligens fuerit, debet Superior pro ratione sui muneris, quo tenetur subditos ad majorem profectum spiritualem juvare, et non defectus punire solummodo, tales poenitentias injungere; tunc vero manifestius est debere subditos illas assumere, cum ad perfectionem tendere ex vi sui status teneantur; atque in hoc sensu intellecta est haec regula ab universa Societate, prout ratio ipsa majoris perfectionis postulabat, et perpetua etiam consuetudine, quae est optima legum interpres, eamdem intelligentiam consummavit. Unde, in sexta parte Constitutionum , cap. tertio, paragrapho primo, de professis Societatis agens Beatus lgnatius, cum dixisset in corporali exercitatione jeiuniorum, vigiliarum, aut aliarum rerum ad austeritatem, vel corporis castigationem spectantium, nullam regulam eis praescribendam esse, nisi quam discreta charitas unicuique dictaverit, dummodo consulatur confessor vel superior , subdit: Hoc tamen dicitur in unicerswm esse quidem animadcertenduin, ne mimius hujusmodi rerum usus tantopere vires corgoris debilitet , ut deinde spirituali promiaorum auzilio justa nostri isstituti rationen non sufficiant ; nec contra, tanta in illis sit velazatio, ut fercore spiritus vefrigescente , humani ac inferiores affectus incaescant. Et 3 p. eap. 1, 512, admonentur omnes, u poaitentias omnes, vel mortificationes, et devotiones confessori vel Superiori aperiant, nolentes suo proprio sensu duci. coluntate pura optantes ab illis dirigi, sicubi a rectitudine deflecterent ; a rectitudine (inquam) religiosa, id est ( ita enim interpretor ), ab eo quod melius, et gratius Deo est. Haec enim debet esse regula etiam in poenitentiis agendis. Unde, in capite secundo ejusdem tertiae partis Constitutionum, § 5, dicitur : Corporis castigatio immoderata esse non debet, nec indiscreta in vigilüs, et abstinentiis, et aliis penitentiis eaternis ac laboribus, quae ei nocumentum afferre, etl majora bona impedire solent. Ideo suo confessario delegi ab unoguoque convenit quidquid in hac parte faciat, qui si judicat excedi mensuram, aut certe dubitat de emcessu, illum ad superiorem remittat. In quibus et similibus regulis, considero fuisse majorem curam Beato Ignatio adhibendi remedia ne in hac parte excedatur, quam ne deficiatur; supponit enim hanc posteriorem curam, et in subditis, utpote viris spiritualibus, et orationi deditis, non defuturam, et in superioribus debere esse maximam, et ideo cum excessum vetat, semper significat religiosam curam se exercendi in operibus poenitentiae, et afflictionibus corporis, quantum cum aliis laboribus Societatis conjungi possint, ex vi hujus instituti debitam esse in sensu paulo superius declarato. Et praeterea, in 6 p., cap. 2, paragrapho decimo quinto, de vestitu in particulari admonet, wut honcstus sit, el ad usum loci accommodatus, et professioni paupertatis non repugnans, et humilitatis ac summissionis indicia prabens. In paragrapho autem decimo sexto : In iis (ait) qua ad rationem victus, somni, ac usus rela quarum rerum cite necessariarum cel conveniecntiwn spectant, quamvis communis illa sit, minimeque diversa ab eo, quod medicus illius loci, in quo vivitur, judicabit, ita ut quod quisque sibi inde subtracerit, em devotione, non eg obligatione subirahat , habenda tamen semper erit ratio homnilitatis, paupertatis, ac spiritualis edificationis, quae semper nobis in Domino ob oculos versari debet.
5. Quo consilio B. Tgnatius certas ponitenlias non praescripserit toti Societati. — Predictum consilium testimonio Patrwum suadetur. — Ex his ergo omnibus satis constat, Societatem ex vi suae regnlae debere operibus poeenitentiee, et austeritati corporis insistere, magnamque illarum rationem habere, alioqui magnum profecto religionis, ac perfectionis instrumentum Societati deesset ; quamvis enim in his afflictionibus corporis sanctitas non consistat, tamen negligendae nullo modo sunt, quia et ad cordis puritatem purgando priora delicta, praecavendognue sequentia , et ad humilitatem, ad Christi imitationem, ac plures alios spirituales fructus necessariae sunt. Consilium autem Beati Ignatii fuit, non eamdem regnlam aut modum pro omnibus praeeseribe- re, quia in ianta varietate personarum ac habitudinum ut ipse alias disit') certa regula praescribi nequibat, pn prudenti judicio Superioris mensuram unicuique proportionatam remitiit. Quam vero fuerit hoc consilium prudentiae ae sanctitatis plenum, facile ex antiquis Patribus et ratione intelligi potest. Basilius enim, interrogatione 19 ex fusioribus, quae erat : Qui odus servari in contiuentia debeat ? respondet: 7n citiis quidem animi «nus continentie anodus est; summa earum verum, que ad pestiferam voluplatem ferunt, a nobis alienatio ; in cibis autem , quemadmodum aliis alii necessarii sunt, pro etate scilicet cajusque, ac studiis, hique apposile ad corporis cujusque habitudinem distincti, ita quogue diversa sunt usus illorum, modus, ratiogue ; quo fit ul ueguaguam omnes unà et eidem regule subjici possiut. Et ideo hanc justam distributionem seu convenientem accommodationem Praelato committit, qui providere debet ut nulli desit, quod necessitas petit, neque aliquid immoderatum alicni tribuatur , afferens illud Actor. 4: Dividebantur omnia singulis, prout unicuigue opus erat. Eamdem regulam fere praescrihit Augustinus. Nam capite 2 Regulae sic inquit : Distribuatur unicuigue vestruma Preeposito vestro victus et tegumentum ; non tamen omnibus equaliter, quia non equaliter valetis omues , sed polius unicuique, sicut cuigue opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum , etc. Et capite 11: Carnen vesiram domate (inquit) jejuniis, et abstinentia esce et potus. quantum caletudo permittit. Hinc auctor? sermonis vigesimi quinti ad fratres in eremo, fratres introducit interrogantes : Numquid in via nostra semper jejunare debemus? respondet : O fratres mei, legem recepistis, et audistis frequenter inter cetera, quod carnem cestram dometis abstinentia esce et potus, quantuan caletudo permittit ; aolo enim meipsum ligare ; nolui onera vestra portarve , sed hoc solun super vos ponere, ut jejunetis et abstinealis , quantum Deo favente poteslis. Denique ejusdem regulae interpretes ?, et ejusdem familiae alumni intellexerunt Augustinum, summa discretione pollentem, non praecepisse in regula determinata jejunia, sed prudenti arbitrio, juxta uniuscujusque vires, definienda reliquisse. Unde idem Augustinus, multa quae ad similem prudentiam pertinent circa ciborum usum, in eadem regula prosequitur usque ad regulam 18, in qua de vestitu sic inquit: Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis cestibus placere, sed moribus. Benedictus etiam in capite 40 regulae : Unusquisque (inquit propriwin domnwn habet ex Deo, unus sic, alius vero sic; et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis anensura victus et vestitus aliorum statuitur. Quae verba accommodate ad nostrum propositum exposuit Turrecremat., tract. 105, in expositione regulae. Eodem modo Cassianus, libro 5 de Institutis renuntiantium, capite 5 : Super jejuniorum (inquit) modo haud potest facile unifor mis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest, nec sicut cetera virtutes, ammi solius rigore parantur ; quod late prosequitur. Pallad. etiam, capite 38 suae Historiae, refert regulam ab Angelo Beato Pachomio revelatam, cujus unum caput erai: Concede unicuique ut comedat et bibat pro vatione virium, et pro viribus comedentium ; eis quoque manda opera, quae proportione conveniant ac respondeant, ei nec jejunare prohibe, neque comedere, siquidem furtibus fortin opera, imbecilla autem et levia his, qui imbecilliores sunt, conceniunt. Denique Eusebius, lib. 9 de Praeparat. Evangel., cap. 1, de Essenis loquens (quos tractatu octavo diximus, cum Hieronymo, Epiphanio et aliis, in Eeclesia fuisse ex primis religiosis qui sub Marco Alexandriae Horuerunt), inter alias regulas instituti eorum in praesenti materia, hanc ait servasse : Cilus et potus vite necessitate mensuratur. Non omittam etiam hoe loco verba quibus sancti cujusdam juvenis vivendi rationem Sanctus Chrysostomus refert, libro 3 contra vituperatores monasterii vitae, post medium; nam Beati Ignatii consilium d unguem xpHiucie videntur : Ft quod est (ait) wrabilius, eateriori quidem cultu, nihil a ceeteris differre videbatur, non enim agrestibus cel incomptis erat moribus , aon come negligentia , non amictus vilitate nobilis, sed erat commwnis habitu, coce, aspectu , et cateris omnibus. Quibus ex vebus factum est ut fucilius plurimos contubernalium intra retia sua includeret, cum haberet intriasecus incredibilem lalentem sapientiam. Denique, si quis illum domi oidisset, umwn em eis esse putavissct, quà montes et deserta incolunt; domus enim ita illi disposita et parata erat, ut in mullo monasterii diHgentiam desideraret , nihique necessarii amplius habebat. Talem Beatus Tgnatius totam Societatem formari optabat.
6. Ratione idem ostenditur. — Ratio aulem generalis est, quae ex medio temperantiae et similium virtutum moralium sumitur. Non est enim (ut aiunt) medium rei, sed rationis, et ideo non est unum respectu omnium , sed in unoquoque consideratur per proportionem ad intentum finem, considerata personae, seu subjeeti qualitate, et aliis circumstantiis. Unde recte dixit Gregorius, libro 2 Registri, capite 31 : Cum non plus quam necesse est servitur corpori, sed sola ejus infirmitas veficitur, ut ad usum exercendee virtutis habeatur, tunc veraciter eo chavitate convivia prodennt. Heec si vos in vestris conviviis agitis, abstinentium fateor magistri estis. Multa similia late prosequitur Basilius, sermone de Vera virginitate, ubi pro regula circa abstinentiam servandam ponit, ut tanta sit, quanta ad virtutis acquisitionem confert, et subdit : Z7utegra se in hac parte, atgue inviolabilem, sanucta virgo caute servabit, corpusque, ut servire queat anime. in his, que sunt necessaria victui, moderabitur prudenter, ac reget ; neque enim eupedit, dum nimis observat ne gustus voluptate rapiatur, manantesque em ventre voluptates per ciborum abstinentiam franare per pit, contra ita corpus alterere, ut incalidum jam inutilegue reddatur. Quod late prosequitur, et post multa subjungit : Sicut in gule intemperantium declinare grave ac periculosum est, ita per nimia abstinentium corpus atterere omnà profecto ratione caret ; neque enim abstinere a voluptatibus gule per se espetendum est, sed quia ad virtutis acquisitionem confert. Quod si illud, cujus gratie ciborum abstinentiam ecligimus , per immoderatam negligamus inediam , contra ac instiluimus agimus; nam fracto contritogue instrumento, nec Deo inheerere per lectionis el orationis studium possunus, neque ad fratrum beneficeutiam humanitatis officium obire. Igitur et corporis cura aecessario habenda est, non ipsius gratia, sed ul servitio illius ad philosophie studia uti possimus. Quibus verbis nulla possunt esse aptiora ad mentem et spiritum Beati Ignatii explicandum. Multaque similia habet idem Basilius in Constitut. monast. , capite 5, ubi inter alia hanc regulam constituit : Continens ventris moderatio ea prestautissima judicanda est, quam vires corgoris cujusque defimunt, quod late prosequitur. Alia ad idem confirmandum sumi possunt ex Cassiano, collat. 2, capite 2, et ex aliis locis quae irfra referemus. Non omittam etiam advertere, quoi Cajetanus, 2. 2, quaestione centesima quadragesima septima, articulo primo, ex mente D. Thomae observavit , regulam temperantiae esse necessitatem vitae praesentis, quoad duo, scilicet, convenientem sustentationem natura quantum ad esse, et quantum ad potestatem exercendi debita virtutis opera. Unde si quis ( inquit) tenetur ad aliquod opus, vel liberale, puta ad legendum, praedicandum , cantandum, vel mechanicum, puta ad edificandum, fodiendum, etc., abstinentia impediens potentiom ad haec n03 est actus virtutis. Quae sententia ad omnes afflictiones corporis applicari potest. Cum ergo medium non sit unum et idem in hac materia pro omnibus personis, merito Societas noluit unam et eamdem regulam pro omnibus suis subditis aequaliter statuere, sed vivae regulae, quae est Superior, id commisit. Nec vero propterea improbavit Sanctus Ignatius consuetudinem aliarum religionum, in quibus hujusmodi austeritates per generales regulas statutae sunt; nam in eis sancte et prudenter id fieri potuit, quia, licet non ab omnibus aequaliter possint observari, possunt tamen a pluribus; ac regulariter possunt hae dispensationes esse in paucioribus. In Societate autem non ita esse poterat, sed potius oportuisset generalem regulam, si statuenda esset, nimium esse moderatam , propter specialem rationem in ea inventam, quae a nobis supra, in num. 4. est explicata.
7. Rationem huiusmodi vite ex Societatis fine sumptam esse. — Societas in hoc modoite communis in exterioribus initari Christwn Dominum. — Ratio ergo specialis, qua Beatum Ignatium movit, ut hunc vitae modum communem cum praedicia reguia in poeniteniiis et afflictionibus corporis assumendis in Societate reliquerit, ex fine ejusdem instituii, qui est animarum salus, desumitur; jam enim in superioribus, capite 2, diximus hunc finem ita esse ab hac religione intentum, ut totum religionis pondus, quoad fieri possit, in illum feratur, ac proinde tota ratio vivendi, et ipse etiam modus inquirendi perfectionem propriam huic fini accommodetur. Propter hunc ergo finem primo factum est, ut ratio vivendi Societatis in exterioribus communis sit. In quo voluit Ignatius socios imitari ducem suum Christum, de quo recte docuit D. Thomas, tertia parte, quaest. quadragesima, art. 1, cum hominibus familiariter conversatum esse, et in his exterioribus, praesertim quae ad cibum et potum pertinent, vitam cum aliis egisse communem, ut finem, propter quem principaliter mortalem carnem assumpserat, consequeretur, id est, ut omnes ad se attraheret, ac lucrifaceret ; et in hoe sensu concludit idem D. Thomas ibi, a. 2, non fuisse conveniens, ut Christus in hoc mundo vitam duceret austeram, scilicet, quoad modum cibi et potus : Nam convenientissimu est (inquit) ut qui commuaniter cum aliquibus conversatur, se eis in conversatione conformet, juxta illud, 1 Corinth. 9: Omnihus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam. Quam doctrinam ibi nos, disputat. 28, sect. 1 et 3, testimoniis divina Scripturae et Sanctorum Patrum, ac ratione contirmavimus. Quanquam postea non defuerint, qui eam impugnare studuerint, quia videbant tortasse magnum esse fundamentum ejus rei, de qua nunc agimus; sed profecto minime praevalere potuerunt contra veritatem, quae in Evangelio manifesta est, et quidquid dicant, proferre non possunt Patres qui aliter de Christi vita sentiant.
8. Qua ratione intelligendum sit Chrisium Dominum commuwnem vitam egisse. — Sed in hae re cavenda est magna quaedam aequivocatio, in qua forte aliqui versantur. Nam dum agimus de communitate vitae, quantum ad conversandum cum hominibus, ad utendum communi cibo et potu, transitum faciunt ad vitam laburiosam, aerumnosam, pauperrimam, injuriis, doloribus, maximisque passionibus, usque ad mortem, subjectam; et ita concludunt Christum austeram vitam professum esse, et putant se nobis contradicere. Quis autem Catholicus, etiam rudis, ignorat Christum Dominum, a principio nativitatis usque ad mortein, vitam pauperrimam amplexum esse, adeo ut ne cum primum nasceretur, locum haberet ubi in diversorio poneretur, praeter vile praesepium; et postea, dum regnum coelorum praedicaret, non haberet ubi inclinaret caput suum, ac tandem nudus in cruce finiret vitam ? Quis etiam nesciat Christum recenter natum coactum fuisse peregrinari, quod sine magnis laboribus et incommodis fieri non potuit; et postea, praesertim ex quo tempore praedicare coepit, multum pro salute hominum laborasse, peditem quoque per varias partes discurrendo, famem. sitim et aestum saepius sustinuisse, cujus indicium nobis praebuit, quando, Joan. 4, fatigatus ex itinere, sedebat eic supra fontem, jejunus unius animae et per ilam aliarum multarum conversionem expectando ? Penique omnes norunt Christum Dominum magnos dolores et afflictiones corporis propter hunc finem exantelasse ; aliquando ab inclementia aeris et coeli, seepius autem per hominum injuriam, quae omnia, tam in citata disput. 28, quam in mubiis sequentibus abunde locupletavi. Non ergo de hoc agimus, cum de vita communi vel austera disserimus, sed solum ut vita communis opponitur solitariae, et non austera dicitur, quoad exteriorem usum cibi, ac potus, ac vestitus. Potest enim vita esse pauperrima inter homines degendo, et communibus eorum eibis eleemosyna acceptis utendo. Et similiter potest esse talis vita laboriosa nimis, et injuriis et laboribus exposita, ut per se notum est. Dico autem passionibus expositam, quia aliud est agere, aliud pati; illud prius est in potestate hominis, hoc autem posterius minime, sed ad Dei providentiam vel permissionem spectat, praesertim quando tales passiones vel injuriae ab aliis hominibus sustinendae sunt. Unde non est in potestate hominis imitari Christum, in actuali (ut sic dicam exercitio talium passionum vel injuriarum, sed in hoc solum ut, cum oportuerit, se illis, Deo ausiliante, exponat, et propter illa non formidet in aliis operibus ministrare Christo. et consequentcer quando Deus illa permiserit, patienter sustinere. Sic ergo manifestum est, ablata verborum ambiguitate, qualem vitae rationem Christus servaverit.
9. In quibusdam Societas commumis vilg modum, a Christo servatum, imitatur. —Cumin ergo Societatis finis proximus sit et simillimus fini incarnationis Christi, scilicet, animarum salus, et (ut ita dicam) efficacia redemptionis circa illas, merito etiam Christum imitata est in hoc modo exteriori vitae communis. Primo quidem quoad hoc, ut inter homines vivat et conversetur , quia non posset alio modo eos lucrari. Unde etiam religiones monachorum, quae praesertim a temporibus Sanctorum Dominici et Francisci, aliqua ex parte officium assumpserunt adjuvandi Episcopos in ministerio animarum (ut Cajetanus alias dixit), rigorem etiam antiquorum monachorum, qui omnimodam separationem quoad habitationem observabant , ut est apud Basilium, regul. 6, ex tusioribus, temperarunt, in civitatibus monasteria construentes, et cum hominibus conversantes. Quo ergo Societas propensius huic muneri incumbit, eo amplius cum hominibus conversatur , quia non solum in civitatibus habitat, et ad se venientes beuevole excipit, sed etiam per vieos et plateae eos quaerit, et per universum mundum peregrinatur, ut omnes Christo lucretur, in quo et Christum et Apostolos imitatur. Studet etiam eorum spiritu rectam intentionem et prudentiam imitari , ut cum aliorum fructu, et sine proprio detrimento tantum opus perficiat. Secundo, ad hoc consequens est, ut etiam Christum imitetur in exteriori ratione vitae communis, quoad ea qua ad cibum, potum et vestitum pertinent, ex eodem fundamento a D. Thoma constituto, quoniam convenientissimum est ut is, qui cum aliis conversatur, ut eos lucrifaciat, se cum eis in conversatione conformet; quia sine dubio hoc multum confert ad conciliandos sibi eorum animos, quae magna est dispositio ut conversatio cum illis fructuosa sit, et effectum habeat, si in illomet genere vitae omnis decentia, nt supponitur, temperantia, et honestas observetur. Accedit etiam , quod ad pradictum finem necessarium erat per varias mundi partes discurrere, saepiusque peregrinari , imo haec est gratia hujus cocationis, ut Gregorius XIII, saepe citatus, dixit, et ideo oportuit homines Societatis, ex vi suae regulae, non esse huic vel illi ciborum generi addictos, sed illam Evangelii regulam , Luc. 106, servare: Manducate que apponuntur vobis. Neque enim expediebat aut frequenti dispensaticne uti, aut alium domi, alium foris vivendi ritum tenere, aut onerosos esse aliis, inter quos frequenter versari, et ab eis ali deberent.
10. Non solum in communis vitae modo, sed eliam in vite austeritate Societas Christum nitatur. — Atque hinc etiam fit ut, sicut Societas in hoc genere vitae communis Christum imitatur , ita etiam in ea vitae austeritate , quam ipse amplexus est (ut adversariorum verbis utar ), ab ejusdem vestigio non recedat. Atque imprimis cum hoc genere vitae perfectam paupertatem conjungit ; nam, ut supra, capite 3, num. 5, tetigi, et infra, libro 4, cap. 1, latius dicam, in domibus professorum paupertatem in particulari et in communi observat; in collegiis autem studiorum eam retinet, quae illi tempori et occupationi maxime est accommodata; et, quod caput est , in usu paupertatis quoad singulas personas maximum rigorem observat. In missionibus autem et peregrinationibus pro animarum salute, quoad feri possit, emendicato vivere debet. Deinde in laboribus pro animarum salute suscipiendis plurimum Christum imitatur; nulli enim labori parcere debet, ut illum finem assequatur. Unde in 4 p. Consti:utiouum. in deelaratione prooemii, ea ratio redditur, propter quam expedit juvenes in Societate admittere, qui et vita et moribus ab ea bene instituantur, et convenienter educentur : Tum (dicitur ibi) propter inagnos labores , quos ejus institutum emigit, twn propter magnam sui ipsorum abuegationem. Atque hinc tandem fit, ut etiam in sustinendis injuriis, doloribus, aut passionibus Christum etiam imitari debeat, ut luculenter in Examine , cap. 4, S 44, et in 11 regula Summarii proponitur. Nam (ut in fine num. 8 dixi) actualis occasio haec patiendi non est posita in patientis voluntate ; tamen praeparatio, et animus ea sustinendi necessarius omnino est eis, qui vitam suam huic ministerio et labori consecrarunt , quia moraliter fieri non potest, quin quamplures occasiones sese offerant talia patiendi eis, qui pro dignitate Evangelium praedicant, non solum inter fideles, sed etiam inter paganos, Gentiles, et haereticos, ut non solum in Christo, et Apostolis, et in aliis praedicatoribus Evangelicis, sed etiam in ipsa Societate experientia, tum praeterita, tum praesenti , compertum est. Ac propterea in ejus Constitutionibus seepe commendatur sui ipsorum abnegatio, et omnium rerum temporalium contemptus, et desiderium patiendi cum Christo, quoniam nihi! magis necessarium est ad liberam et efficacem Evangelii praedicationem , qua de causa dictum existimo in bulla prima Julii IHI, non esse aliquos in hac Societate admittendos , nisi pos: diuturnas et diligentissimas probationes , quia recera hoc institutum omnino humiles , et prudentes in Christo, et in Christiune vitee purilate, ac litteris conspicuos exigit.
11. Objectio. — At vero, dicet aliquis, esto expediens fuerit, Societatem in externo habitu et in frequenti usu ciborum mediocritatem et communitatem quamdam tenere, hoc tamen non impedire quin in interiori habitu, aut lectis, majorem aliquam asperitatem, et in jejuniis aliquam peculiarem observantiam ex vi regula habuerit praescriptam. Nam et Christus Dominus licet ordinarie dictum vitae modum observaverit, aliquando quadraginta diebus jejunavit, ut ejus rei nobis exemplum praeberet ; et similiter in suo habitu asperitatem aliquam servasse credendus est, cum de Joanne loquens dixerit, Matth. 11 : Quem existis videre, hominem mollibus cestitun? Hocce qui mollibus vestiuntur, in domibus vegum sunt. Unde multi credunt tunicam inconsutilem, super quam milites sortiti sunt. non lineam, scd laneam fuisse ; et alii opinantur Christum Dominum nudis pedibus ambuiasse.
12. Pro objectionis solutione additur secunda ratio praedicte coustitutionis. — Possemus ex ratione facta, eam cum proportione applicando, huic objectioni satisfacere. Ut tamen res evidentior fiat, addamus secundam, quam existimamus multum movisse Beatum Ignatium, ut praedictam vivendi regulam suis reliquerit, et Summi Pontifices illam approbarint. Hla autem est, quia, considerato fine hujus religionis, necessarium erat socios omnes in maximis laboribus, tam mentis quam corporis, perpetuo versari, ideoque ad eumdem finem consequendum, necessarium futurum esse afflictiones corporis ita moderari, ut laboribus illis sustinendis possint sufhicere, ne Societas suo fine frustraretur, et curandis aegris, potius quam proximis juvandis, instituta videretur. Quod praesentiens ac timens Beatus Ignatius, non solum in afflictionibus corporis, sed etiam in ipsismet laboribnus moderationem saepius commendat ; intellexit ergo, si jejuniorum aut aliarum austeritatum generalem aliquam regulam siatuere vellet, necessario futuram fuisse moderatissimam, quia generalis rigor in rebus corporalibus, cum tanta varietate actionum et laborum, primum in studiis, et postea in ministeriis etiam erga proximos, non poterat ab omnibus sustineri sine magno periculo, ac dispendio salutis, et consequenter cum impedimento majorum bonorum, quae ad Dei gloriam et animarum profectum magis conferunt. Melius autem judicavit pro regula relinguere, et uniuscujusque affectum et facultatem, et Superioris providentiam ac prudentiam, quam generalem regulam multum moderatam proponere. Nam hac semel constituta omnes contenti essent illam implendo, etiamsi fortasse et viribus corporis potentiores essent, ctinajori poenitentiae exercitio ad suum profectum indigerent. E converso vero alii, qui forte etiam ad illam moderationem suflticientes vires non haberent, vel eamdem servare regulam, vel ex dispensatione vivere cogerentur. Quorum prius, detrimentum, posterius vero tristitiam et anxietatem animi afferre solet.
13. Utilitates que eg hugusmodi constitulione sequuntur.—Plures ergo utilitates speravit Beatus Ignatius futuras in Societate ex hujusmodi regula, quas successores ejus per Dei gratiam experti sunt. Prima est, quod ponitentia Societatis non tantum poenitentia est, sed etiam obedicntia et humilitas, nam hae duae virtutes maxime exercentur, dum aliquis Superiori suo aperit quidquid in hoc genere et facit et desiderat, et ejus arbitrio se conformat, vel moderando, vel augendo poenitentiae opera, juxta Superioris voluntaiem. Quod fuit consilium omnium antiquorum Patrum spiritualium, ut videre licet in Basilio, in Constit. monast., capite 20, et regul. 45, ex fusius disputatis ; Cassian., collat. 4, cap. 20; Benedict.. in capite 49 suae regulae, ubi habet illa verba notanda: Quod umusquisque offerre coluerit (scilicet voluntariae abstinentiae, etc..) Abbati manifestet, ei cum ejus benedictione et voluntate faciat, uam quod sine licentia Patris spiritualis fit, presumptioni et cane glorie tribuitur, non mercedi. Et de eadem re videri potest Bernard., sermon. 7 in Cant. Secunda utilitas est, quia hoc modo uniuscujusque utilitati corporali et spirituali melius provideri potest. Nam constitutio scripta complecti non potest qua unumquemque sigillatim attingunt, ut dixit Basilius supra, et in Constitut. monast., cap. 5, ubi materiam hanc late et eleganter prosequitur ; et ideo, licet ex aliis circumstantiis praestet legibus scriptis quam judiciis hominum gubernari homines, ut communiter traditur cum D. Tüom., 1.2, quaest. 95, art. 1, attamen ex suo genere melior est animata regula, quam inanimata, ut dicitur in Authent. de Consulibus ', S Omnibus, ad finem, et indicat Aristoteles. 3 Polit., cap. 11, et melius 5 Ethic., capite 4, praesertim ubi animata regula facile conveniri potest, et ubi magnum periculum imminet, si pro omnibus una regula signetur, et majus, si uniuscujusque arbitrio negotium relinquatur. Unde Abbas Plato (ut apud Palladium, in Historia Sanctorum, refert Sanet. Theodorus, in ejus vita) sic aiebat : Corporis afflictiones, humi cubationes, vigilie, et lujusinodi, per se laudabilia esse conc:det aliquis, sed nihil tamen evpedit, imo vero et ruina causum illam esse affirmaumus, qu suo uvlitrio in his faciendus utitur, nis ejus, quiprast,. 5 ei regula dirigatur.
14. Tertia utilitas, de emercitio ganitentie is ori quom sipro omnibus moderata aligua preescriberetur. — Quarta utilitas. — Tertio, hinc factum credimus, ut cum effectu majus sit in Societate poenitentiae exercitium, quam si certa aliqua regula fuisset praescripta, quae fini ejus et tantae personarum varietati esset proportionata. Nam tunc, ut num. 12 dice- bam, omnes essent illa regula contenti, quae necessario deberet esse moderata, ut ostendi; nunc autem onmnes appetunt (regulariter loquor) facere quantum possunt, et plures etiam plusquam possunt; Superior autem vel confessor singulorum desideria moderatur. Unde etiam ftit, ut apud Deum longe major sit poeni - tentia, quam exterius appareat, quod non parum etiam ad nostram humilitatem juvat, ut infra iterum attingam. Possem autem utilitatem hanc ex effectu ipso ostendere, recensendo varise poenitentiae opera, quae praedicto modo generali quidem consuetudine, justa vero, accommodave distributione in Societate fit, qualia sunt cilicia, non crebrae solum flagellationes secretae, sed publicae etiam multorum simul, in refectorio, praecipuis quibusque fesiis Christi Domini, B. Virginis, Apostolorum, ac eorum quos alii atque alii praecipua veneratione colunt, patronosque deligunt ; item vigiliae, jejunia et similia. Veramtamen haec omitto, quia hominibus bene afftectis vel nota sunt, vel per se credibilia, male autem aflectis diflieile credentur, maxime cum sint secreta. Duo solum adverto : unum est, quia inter pradicta opera, jejunia sunt magis publica, et qua non possunt nisi in conspectu communitatis fieri, ideo specialiter cautum esse in prima congregatione generali, ut Praepositi et heclores curam habeant admonendi alios ad singularitatem non pertinere, si quis jejunet aliis non jejunantibus. In quo supponitur jejunia particularia et privata debere esse in usu pro uniuseujusque devotione, habita ratione virium et laboris, judicio Superioris, ui reipsa sunt, iis maxime diebus, quibus per hebdomadam ex praecepto Ecclesiae a carnibus abstinetur citra jejunium. Aliud est in partem non modicam poenitentiae computari , imprimis quoad cibum et potum, non solum contentos csse communi quantitate et qualitate ciborum proomnibus designata, quae juxta consuetudinem religionis vix eredi ab aliis potest, quam sit moderata ; verum etiam illa uti cum magna temperantia et sobrietate, et praesertim nihil privatim possidere aut in propriis cellis habere, quo possint aliquando, vel necessitati occurrenti subvenire, vel insurgenti desiderio consentire, quam tanquam regulam perfectae abstinentiae posuerunt antiqui Patres; et specialiter videri potest Cassianus, lib. 5 de Institutis jejunantium, cap. 8 et 9; et Basil.,in Constit. monast., cap. 5, et optime in 26. Et cadem proportione de vestitu, et usu abarum rerum judicium fercndum est. Tandem pro maxima utilitate reputatur, quod religiosi ordinarie vivere possint, et suis laboriosis muneribus inservire, sine frequenti dispensatione, quae sine dubio occasio esse solet et obmurmurationis et relaxationis. Propter quod etiam in Concilio Tridentino cautum egst, ut frequentes legum dispensationes vitentur, quoad fieri possit ; maxime vero id vitandum venit, si pro tota vita, a totius communitatis rigore sint aliqui eximendi ob rationem ( ut aiunt) status magisterii, jubilationis, concionatoris ordinis, efc. Propter has ergo, et alias causas, non una poenitentiae regula pro onnibus posita est, sed illa solum, quae ad temperantiam, honestatem, decentiam et paupertatem sufliciant ; has enim conditiones saepe in Constitutionibus suis observat D. Ignatius, ut patet tertia parte, cap. secundo, et sexta parte, cap. 2, S decimo quinto, et sequenti.
15. Exemplo in objectione adducto de Christi Jejuniv satisfit. —Ad exemplum autem illud, quod in eadem objectione n. 11, de jejunio Christi Domini, afferebatur , respondet Basilius, dict. cap. 5 Constit. monast., in fine, ubi cum fere totam doctrinam a nobis positam late tradidisset , eodem modo sibi objicit, dicens : At, et diuturnam Dominus inediam perLulit, diveris ; idem fecit Moyses , idem Hlias propheta; respondet : At enim illud tu quogue animadvertito, Dominum, itemque Moysem, et Hliam, hoc semel tantumn fecisse ; reliquo autem toto vite tempore, quod in regendo corpore eam, quam par erat, perpetuo disciplinge moderationem adhübuerint, idque otio languere nunguam sigerint , sed usque in laboribus assiduisque exercitationibus continuerint , sicaue auailiari opera corporis, anima virlutes illustriores reddiderunt, dum omnibus swis partibus absolvende spirituali sume conversationi operatorium ejusinodi, et acticam vitum , ceu sigilhun ac clausulum adjeceruut. Ubi Scholiastes in margine adnotavit, Basilium loqui de activa vita, quae ex plenitudine contemplationis derivatur, ut est spiritualis doctrina, quam dicit esse consummationem perfectionis, et ad hanc pertinere ita moderari corpus, ut illi possit inservire. Atque hujus rei exempluimn dedisse Christum in ordinario cursu vitae suae, licet semel extraordinarium etiam jejunium servaverit. Unde D. Thomas, 3 part., quaest. quadragesima , art. secundo, ad 1: Uftraque ( inquit) vita est licita et laudabilis, ut , scilicet, aliquis a communi hominum consortio segregatus abstinentiam servet , et ut n societate aliorum positus communi vite utatur , et ideo Dominus voluit utriusque vite evemplum dare hominibus. Fortasse etiam voluit illo exemplo docere, praedicatores , et ministros Evangelii oportere aliquoties a communi vita segregari, et per aliqua temporis spatia serius et frequendius contemplationi vacare, et corpus majoribus jejuniis, vigiliis et aliis modis affligere. In quo etiam Societas ipsum maxime imitatur per usum spiritualium exercitiorum, quae vel semel, vel saepius in anno fere ab omnibus per hebdomadam vel plures dies fieri solent , cum frequentiori usu jejuniorum, et aliarum corporalium afflictionum, quae ad majorem devotionem, ac longiorem solito divinarum rerum meditationem et contemplationem possint deservire. Quam tandem consuetudinem, sexta generalis congregatio suo decreto stabilivit, ut lib. 8, c. 1, in fine afteremus.
16. Respondetur ad verba Christi, Qui molItbus, e£c. — Ad aliam vero partem in eodem n. 11, respondetur, verba illa Christi Domini, Qui mollibus vestiuntur , etc., in eos dicta esse, qui delicias in vestibus quaerunt; non vero ad eos transferri possunt, qui (juxta consilium Apostoli, 1 Tim. 6) habentes alimenta, et quibus tegantur, his contenti sint. Neque enim amplius habere censendi sunt, qui licet habitu nimirum austero non utantur, nihil tamen aliud in eo, quam decentiam, honestatem et commoditatem, suo statui, hoc est, religioso clericatui necessariam, quaerunt. Hanc autem regulam servari voluit B. Ignatius in vestitu Societatis, ut supra, in cap. 5, notatum est. Unde, licet ex priori ratione, quae sumpta est ex communi vita, et conversatione cum proximis, prout supra disseruimus, solum videatur concludi utilem fuisse communem habitum clericorum, quantum ad ea quae exterius apparent, tamen ex ratione secunda, numero duodecimo addita, quae respicit necessitatem virium, et salutis corporis ad sustinendos labores Societatis, idem a fortiori concluditur de usu interparum vestium. Eo vel maxime quod nullae fere adeo interiores lateant, quin exterius appareant ; et inter eas etiam est servanda proportio et decentia, ad quam multum pertinet munditia , maxime in his personis quae cum aliis familiariter conversaturae sunt . Unde de omnibus clericis dixit Hieronymus, epistol. 2 ad Nepotianum : Ornatus et sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum deli- cias, alterum gloriam edolet. Quibus etiam ait, non ornentur veste, sed noribus ; et similia habet epist. 22 ad Eustochium. Cujus auctoritate hoc ipsum confirmat Concilium Senonense, 2 p. de Moribus, c. 24, et Concilium Coloniense, p. 5, c. 26. Et idem habet Concilium Mediolanense, sub Cardinalhi Borromeo, p- 2, c. de Clericorum vestitu. Et de b. Augustino refert Possid., in Vita ejus, c. vigesimo secundo, vestimenta illius, nec nitida nimium, neque abjecta plurimum, sed ex moderato et competenti habitu fuisse. De qua etiam re nonnulla in superioribus diximus in c. 5. Propter hanc ergo exteriorem decentiam, et munditiam (quam certe solitariis supervacaneam censuit Hilarion, nisi forte de curiosa ac mundum redolente locutus est) necessarium etiam fuit Societatem hoc genere vestimenti uti, cum illud propriam perfectionem non impediat , et utile sit, ut faciliorem magisque gratum possit habere aditum, ad omnes homines, cujuscumque ordinis sint, lucrandos et familiariter tractandos, quantum eorum saluti expediat. Porro autem dictis in tota hac secunda assertione minime adversatur observari in Societate, juxta regulam 5 ex communibus, abstinentiam sexta feriae per annum, statutumque fuisse in septima congregatione, can. 2, ut in pervigilio S. Patris nostri Ignatii jejunium servetur. Haec enim magis ad cultum ac memoriam passionis Christi Domini et fundatoris nostri referuntur, quam ad statam communemque toti religioni peenitentiam indicendam. Quod etiam de illa abstinentia ab omni recreatione, quam eadem Congregatio, in can. $, pro triduo passionis Christi pie introduxit , accipiendum est.
17. Suadetur ea dictis. — Tertio dicendum est, religionem Societatis sub regula valde stricta et rigorosa Deo inservire. Hoc facile demonstrabitur ex dictis, si declaratio terminorum, supra, num. 2, posita, prae oculis habeatur, nam regula non dicitur arcta, vel laxa, propter corporales afflictiones majores aut minores (quamvis hoc etiam adjuvet), sed praecipue propter majorem rigorem et observantam in omnibus operibus virtutum et consiliorum, et tanto erit major arctitudo, quanto fuerit major observantia in his quae majoris momenti et perfectionis sunt. Constat autem evidenter, regulam Societatis circa consilium obedientiae, quod est omnium maximum, esse arctissimum, quia descendit usque ad minima, cum maxima dependentia et subordinatione ad Superiorem; et se extendit usque ad maxima cum summa promptitudine, et totius hominis abnegatione ; qua de re late in lib. 4, c. 12 et 13; et qui hujusmodi obedientiam non observat, revera huic regulae plene non satisfacit ; ergo. In usu etiam paupertatis maximam quamdam perfectionem requirit, ut in superioribus satis tactum est, et citato lib. 4, c. 8 et9 tractabitur. In castitate vero rigor consistit in summa vigilantia vitandi omnia, quae vel minimum possunt eam laedere. Quam verosit exacta haec cura, tam inregulis, quam in usu Societatis, notissimum est; nam aiquibus potius videtur nimia; considerato autem fine et ministeriis Societats, nimia quidem non est, non tamen potest non esse maxima et valde rigorosa, si Societas debet in sua puritate conservari, ut per divinam gratiam hactenus conservatur; qui effectus satis probat regulam ejus in hac parte esse arctissimam. His accedit, quod ex vi regula Societatis, tam in Constitutionibus quam in regulis communibus et particularibus contentae, necesse est, ut, qui perfecte ad illam se conformare voluerit, strenue vigilet in custodia omnium sensuum, et circumspectione verborum, et in abnegatione propria voluntatis, et mortificatione omnium affectuum, praesertim ambitionis et elationis ; quae omnia non solum corpus, sed etiam spiritum valde constringunt, et non parum interdum affligunt, praesertim quia haec eura, licet singulis voluntaria esse debeat, eisque praecipue demandata sit, non tamen illis solis, sed etiam Superioribus ex vi suarum regularum, ut si qui in toto hoc negotio propriae mortificationis negligentes, ac remissi sint, eos excitent et exerceant. Si igitur haec omnia attente considerentur, et multa alia, quae ex ordinariis laboribus et exercitiis Societatis, tam internis quam externis, adjunguntur, nemo, qui ea satis percipiat, dubitabit quin hujus religionis institutum satis arctum et rigorosum sit.
18. Atque hine, servata proportione, inferre possumus illa duo, quae in capite superiori, num. 8 et 9, intulimus. Unum est, institutum hoc non posse in se judicari impertectum, aut minus prudenter ordinatum, eo quod ex regula certam corporis austeritatem aut afflic- tionem non profiteatur, sed vitam quamdam in exterioribus communem, severam tamen, moderatam ac honestam. Probatur codem discursu quem supra fecimus ; nam hae corporis afflictiones non sunt ita per se bonae, ut in eis consistat perfectio, sed ut sint instrumenta perfectionis acquirendae, ut D. Thomas docuit, quaest. 188, art. 6, ad3; et est doctrina omnium Patrum : Augustini, quem D. Thom. citat, 2 quaest. Evang., quaest. 11; et Gratiani, in c. Quod dicit , 41 d.; Basilii, citatis locis, praesertim in Constit. monast., c. 5, et serm. de Servanda virginitate ; Cassiani, et Patrum quos refert , collat. 1, c. 7,collat. 2, c. 2,et collat. 21, c. 13, 14 et 15. Et idem sumitur ex lib. 1 de Institutis, c. 11, et toto lib. 5. Igitur si, considerato fine (eoque perfectissimo) religionis, major asperitas ex vi regula non est non solum necessaria, verum nec conveniens, non potest religio in se imperfecta aut minus bene instituta judicari, eo quod illo medio non utatur nisi cum moderatione et discretione, suo illi fini accommodato. Demonstratum autem est, considerato fine Societatis et laboribus ejus, illud medium non fuisse illi conveniens in alio gradu aut modo; ergo ex eo capite non habet imperfectionem privativam, ut superiori capite, numero secundo, loquebamur. Quod si ulterius addamus, finem et labores hujus religionis adeo perfectos esse ex suo genere, ut austeritati corporis praeferend sint , quatenus hi cum illa conjungi non possunt, juxta illud Pauli 1 ad Timoth. 4: Eercitatio corporalis ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia ; quemlocum ad hoc propositum, adjunctis multis Patrum testimoniis, tractavi in tom. 2 tertise partis, disput. 28, sect. 3; si hoc (inquam) addamus , ulterius etiam concludemus, nec negativam imperfectionem illam dici posse in tali religione, quia illa non est perfectio simpliciter simplex in hoc genere, ita ut formaliter sit necessaria ad perfectionem religionis ut sic ; potest siquidem eminenter contineri in aliis laboribus, et afflictionibus majoris momenti, et suppleri per desiderium exterioris poenitentiae gravioris, ex magno affectu interioris poenitentiae, praesertimque per voluntatis abnegationem, in qua religiosi perfectio consistit, ut dixit Joannes Climacus, in Gradu primo perfectionis, et Bonaventura in Speculo disciplinae, p. 1, cap. 4. Advertant autem religiosi Societatis, nos hic. loqui de instituto ipso, non de singulis personis , nam singuli imperfecti erunt, si, quantum in ipsis est, afflictionibus corporis sibi proportionatis non utantur; neque erit eis sufficiens excusatio, quod in aliis laboribus studiorum aut aliorum operum pietatis versentur, vel quod aliae abnegationes et internae mortificationes ab ipsis exerceantur, et custodiae sensuum cura vigiliaque occupentur ; nam haec omnia non excusant ab usu poenitentiae exterioris, cum omni austeritate quae arbitrio Superioris possit prudenter cum illo alio graviori onere conjungi ; hoc enim non solum ipsa ratio per se majoris perfectionis, majorisque cum Christo et Sanctis conformitatis, verum etiam propria regula Societatis illa a nobis sigillatim requirit, ut explicatum est, declararique amplius potest exempio paupertatis, quam collegia Societatis in communi non habent, cum tamen singuli scholares habeant ; sic ergo in communitate Societatis regula definitae poenitentiae non datur ; quisque autem ex regula tenetur sibi convenientem cum Superioris nutu aut jussu assumere, contra quam etiam regulam faciet Superior, qui subdito ea in re non prospexerit.
19. Aliud corollarium huic simile est, propter hoc genus vitae, non posse religionem hanc judicari minus perfectam quacumque alia, a qua in exteriori vitae austeritate ex vi regulae excedatur ; sicut D. Thomas dixit de excessu in paupertate, et nos ostendimus de excessu in usu chori, in citato num. 5 superioris capitis. Eadem enim ratio hic omnino applicari potest, quia ille excessus non est in re simpliciter necessaria ad perfectionem, nequce in re omnium optima. Oportet ergo pensare an religio illa, quae in austeritate excedit, in aliquo alio bono excedatur, ut in perfectione obedientiae, contemptu honorum et dignitatum, laboribus circa salutem proximi, et exercitatione ac professione perfectarum solidarumque virtutum, vel alia simili et deinde oportebit expendere quod illorum bonorum magis ponderet, et tunc legitime fiet comparatio, quam tamen facere, ut saepe dixi, mcum non
20. Ultimo ex dictis facilis est responsio ad secundam objectionem, cap. 7, num. 2, relictam, et ad rationem dubitandi in principio hujus capitis propositam. Nam imprimis distinguimus austeritatem corporalem a rigore vel arctitudine religionis, quae non immerito dici potest spiritualis austeritas, et quamvis prior in Societate non emineat, posteriorem ostendimus esse magnam, eamque per se ad perfectionem religionis pertinerc. Deinde fatemur antiquas religiones in majori austeritate corporali fuisse fundatas, quantum ad ea quae pro toto corpore religionis per generales regulas designabantur ; id vero ortum est ex diversitate finis, studiorum, actionum ac laborum ; et ideo haec diversitas non est contrarietas, sed potius conformitas proportionata. Quoad usum autem et exercitium earumdem vel aequivalentium austeritatum, et afflictionum corporis , ortum etiam ex vi regulae, licet diverso modo propositae, fortasse non est magna diversitas; et si qua est, aliis muneribus compensatur, ut satis explicatum est. Denique addere possumus primam et antiquissimam religionum fuisse religionem Apostolorum, quae quia non fuit instituta ad vitam quietam, vel solitariam aut otiosam, ut Augustinus loquitur, nee ut membra ejus in uno loco consisterent, sed per universum mundum discurrerent , ideo non legitur fuisse fundata in certa aut uniformi austeritatis regula, praeter tria substantialia religionis vota, cum maxima eorum perfectione in ordine ad illum finem, qui, Actor. 6, illis verbis exprimitur : JVos vero orationi et ininisterio verbi instantes erimus. Unde, licet certum sit Apostolos castigasse corpora sua, et in servitutem redegisse, modus tamen non cst certus, nec unus et idem pro omnibus fuit definitus, sed unusquisque, quod prudenti arbitrio suo muneri, juxta proportionem virium et actionum, expedire judicabat, egissc creditur. Nam de Jacobo fratre Domini refert Eusebius, lib. 2 Histor., cap. vigesimo quarto, ex Hegesippo, nunquam induisse laneam vesiem, sed sola syndone linea usum ; alii vero hoc non observarunt, et ita est de aliis rebus ad usum corporis accommodatis. Illud ergo institutum suo modo imitatur Societas, ejusque alumni conari debent ut, quoad possint, Apostolos imitentur. Hoc, inter alia, observato discrimine, quod Apostoli in hujusmodi rebus ab spiritu Sancto proxime et specialissime regcbantur ; nobis autem Superioris. judicium et volurtas pro regula proposita est.
On this page