Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDUS DE INGRESSU IN SOCIETATEM ET PROBATIONE TUM QUJE ILLUM ANTEGEDIT, ET QUAE SUBSEQUITUR.

Explicato Societatis instituto, ut rationem omnium, quae in ipso sunt, distinctius tradamus, necesse est ex illa generalitate ad partieularia descendere, quod faciemus servato illo ordine, quem in superioribus disputando de statu religioso in genere ténuimus ; quamvis, quia in Societate plures sunt personarum differentiae et gradus, quam in aliis religionibus, ut notatum est lib. 1, cap. 1, num. 3, et latius cap. 3, num. 12, ideo per illos omnes discurrere necessarium erit. Incipimus ergo a primo ingressu, de quo ante omnia supponenda sunt, quae in communi de ingressu religionis in tomo superiori sunt dicta ; nam in illis fere convenit Societas cum aliis religionibus, praeter quaedam specialia, quae ex proprio instituto illi conveniunt, ex quibus quaedam dici possunt substantialia, id est, nccessaria ad valorem ingressus, quaedam vero accidentaria, quia nimirum servari debent ut receptio recte fiat, quamvis si omittantur valida sit, et utraque sunt a nohbis explicanda.

PrevBack to TopNext