Caput 1
Caput 1
Utrum recte instituta sint aliqua impedimenta quae substantialiter impediant societatis ingressum, et qua illa sint.
CAPUT I. UTRUM RECTE INSTITUTA SINT ALIQUA IMPEDIMENTA QUAE SUBSTANTIALITER IMPEDIANT SOCIETATIS INGRESSUM, ET QUA ILLA SINT.
1. In instituto Societatis haberi impedimenta ad ingressum. — Inter Societatis ordinationes seu regulas, primum locum tenent illa, quae ad dirigendum modum recipiendi eos, qui ad Societatem aggregandi sunt. traduntur, et continentur praecipue in opusculo, seu tractatu quod G'enerale esamen vocatnr, quia juxta illud examinantur, qui in Societatem sunt recipiendi, et illis etiam est ante omnia proponendum, ut ipsi quoque de suo ingressu majori cum luce deliberent. Aliqua etiam adduntur in 1 p. Constit., c. 2 et 3, et p. 10, $ 7, in quibus locis quaedam traduntur documenta generalia, quae quia non ita videntur de substantia actus, nisi forte, prout in aliquibus conditionibus particularibus includuntur, ideo in c. 3 melius attingentur, nunc enim solum de impedimentis necessariis dicendum est. Haec igitur quinque proponuntur in c. 2 Examinis. Primum est, recessisse a gremio EFcclesie, fidem abnegando, vel sic in errores contra ipsam incurrendo, ut damnatus ob aliquam propositionem hereticam quispiamn fuerit, vel ut suspectus de heresi, per sententiam publicam declaratus, vel si infamis ob excommunicationem ianguam schismaticus spreta auctoritate sonctee Matris Ecclesie emtiterit. Secundum impedimentum est, homicidium perpetrasse, vel publice infamem propter enormia geccata fuisse. Tertium est, babitum suscepisse alicujus veligionis fratrum vel clericorum , vitam aliquandiu in obedientia cum eis agendo, sive emissa, vel non emissa professione ; vel eremitam cum vestibus monachalibus fuisse. Quartum est, vinculo matrimonii consummati, vel servitutis legitimee ligatum esse. Quintum est, infirmitatem pati, unde obscurari, vel parum sanum judicium ei reddi soleat, vel dispositionem notalilem ad hujusmomodi infirmitatem habere. Circa quae non desunt objectiones et difficultates, quas melius expediemus discurrendo per singula, eorum sensum et rationem reddendo ; postea vero quantum et quomodo impediant explicabimus, ac tandem quid in hac parte a Societate adjectum sit, indicabimus sequenti capite.
2. Delicta primi impedimenti, si sint publica, notitia juris, omnino inhalilitant. — Circa primum ergo, quantum ad sensum ejus attinet, unum est certum, scilicet, quando delicta ibi numerata publica sunt, modo in eadem constitutione declarato, tunc omnino impedire, ac merito, propter gravissimam infamiam quae et in Societatem redundaret, et talem personam ineptan: et inefficacem redderet ad Societatis ministeria. Cum vero dupliciter contingat esse publicum delictum, scilicet, vel notitia facti vel juris, in przedicta constitutione requiri videtur notitia publica juridica, qualis per sententiam condemnatoriam, seu declaratoriam criminis confertur. Etideo dubitari potest an hujusmodi delictum, si ad eum statum non pervenit, non impediat, etiamsi alias factum ipsum publicum sit, et multo minus si sit occultum. ?
3. Quae notitia requiratur ut error circa propositionem haereticam ingressum impediat. — Quae lueresis suspicio ad hunc ingressum inhabilitet. — Ad hoc autem explicandum, quatuor delicta seu gradus delictorum in ea clausula attinguntur, scilicet apostasia a fide, error circa aliquam propositionem haereticam, suspicio haeresis, et schisma, spreta auctoritate ac providentia Ecclesiae. In secundo gradu manifeste postulatur pt sententia intercedat, qua damnetur persona propter talem errorem. Unde, quantumvis aliquis in similem casum inciderit, et idem multis notus sit, videri posset, ex vi illius non reddi inhabilem personam ad Societatem, quia in hac lege hoc non exprimitur, et non est amplianda, cum in hac parte odiosa sit. Sed hoc dubium sublatum est in1 p. Constit., c. 3, lit. A, ubi dicitur sufficere errorem esse publicum, et quod timeretur in judicio posse conveniri, cujus rei judicium Praeposito Generali relinquitur. Ibi vero non dicitur in eo casu recipi non posse, sed non debere, et ideo sola notitia publica sine sententia non videtur facere impedimentum irritans, sed tantum impediens. Advertendum est enim ulterius in hoc secundo genere dlelicti, non requiri ut quis sit haereticus et vere contumax, sed satis est quod errores contra catholicam doctrinam protulerit, et ideo merito postulari ut per sententiam quispiam damnatus sitde errore ob aliquam propositionem haereticam, quia, donec ita damnetur, cum de haresi illius non constet, nec infamiam adeo gravem regulariter contraxisse videtur , ut propterea omnino excludendus videatur. Prudenter ergo judicio supremi Praelati id commissum est. Idemque judicium est de tertio casu, in quo nec certa haeresis, nec prolatio crroris clara supponitur, sed sola suspicio haeresis, et ideo expresse requiritur ut sit per sententiam publicam suspectus de haeresi declaratus. Quod eodem modo intelligendum dicitur in declaratione citata, ex 1 part. Constit.; additur vero in declaratione Examinis, eum, qui suspectus est de opinione aliqua erronea in re ad fidem pertinente, quamdiu suspieio manet, non esse admittendum; ubi haec differentia insinuatur inter eum qui per sententiam suspectus declaratus est. et eum qui alio modo est suspectus , quod in priori impedimentum illud est perpetuum, et iucurabile (ut sic dicam), quantumvis talis persona emendata sit, et suspicio in praesenti ablata; at vero in posteriori casu, licet suspicio impediat quamdiu opinio illius durat, ut ibi dicitur, tamen si auferatur, impedimentum etiam aufertur ; non enim sine causa illa limitatio addita fuit.
4. Primus modus abolendi praedictam suspicionein. — Secundus. — Duobus autem modis potest intelligi, suspicionem auferri : primo, quia jam constitit publice ac suflficienter talem suspicionem falsam fuisse, quia revera talis persona nunquam habuit opinionem erroneam in doctrina fidei ; et hic est optimus modus auferendi suspicionem, et sine dubio in illo casu sufficiens. Alius vero esse potest, si in praesenti jam nulla sit suspicio, quod talis persona habeat nunc talem opinionem erroneam, semper tamen suspicio maneat, an praeterito tempore habuerit. Et hic modus videtur minus sufficiens, quia non omnino purgat personam ab infamia, quae manet ex praecedente defectu, etiamsi emendatus sit. Nihilominus tamen etiam in eo casu censeo auferri impedimentum, quamvis multa prudentia expendere oporteat an in eo casu expediat recipere personam, ut per se constat. Ratio vero prioris partis est, quia declaratio dicit : Quamdiu suspicio manet. Quae verba non significant in rigore, quod solum duret suspicio de praeterito actu, sed etiam quod duret secundum praesentem statum. Imo, ex vi illorum verborum, sola haec suspicio, quando sententia non intervenit , non videtur esse impedimentum inhabilitans personam , et annulans receptionem , si fiat; sed solum impediens ne recte et convenienter fiat. Verba enim declarationis sunt : Qui suspectus esset, etc., constat, quamdiu suspicio manet, non esse admittendum. Quae verba videntur magis directiva et declarativa circumspectionis, et obligationis Superioris, ad quem spectat receptio, quam constituentia novum impedimentum irritans, quamvis definitiva esse, non appareat improbabile. Unde, in rigore loquendo , de tali impedimento necessaria est sententia declarativa, ut per solam suspicionem haeresis inducatur.
5. Quae infamia excommunicati tanguam schismatici requiratur. — In quarto gradu, seu modo hujus impedimenti, infamia necessaria est, ut in eo expresse dicitur. Non declaratur autem ibi, oportere hanc infamiam esse juris, id est, in publica et juridica sententia fundatam , sed solum postulatur ut quis extiterit infamis ob escommunicationem tanquam schismaticus, spreta auctoritate, et providentia sanctae Matris Eeclesiae. Potest autem aliquis incurrere hanc excommunicationem ipso facto, et esse infamis ob talem excommunicationem , etiamsi per sententiam declaratus non sit ; nam potest delictum esse publicum , et consequenter etiam censura, quod suflicit ad praedictam infamiam. Atque ex his facile redditur ratio hujus impedimenti quoad haec tria membra ; propria enim ac praecisa ratio fundatur in infamia. Quamvis enim illa delicta, vel suspiciones eorum, merito possent reddere cautiorem Societatem in receptione talium personarum, nihilominus non sunt posita ut absoluta impedimenta, nisi quando praedicta infamia intercedit , quia alia incommoda possent esse ablata, et per prudentiam id posset judicari. Infamia vero talium delictorum est magnum impedimentum in hoc instituto, et vitae genere, tum propter ea quae generalia sunt, et statim attingentur in secundo impedimento; tum etiam quia cum haec religio (inter alia) per se instituta sit ad defensionem fidei, et specialem obedientiam ad Sedem Apostolicam profiteatur, merito censetur ineptus ad illam profitendam , qui de erroribus contra fidem, vel de suspicione haeresis damnatus est, vel qui de publico schismate est infamis. Sicut Inquisitores, quia de erroribus contra fidem judicant , ab omni ervrorum suspicione immunes esse debent , juxta illud Ambrosii, serm. 90 in Psalm. 118: Judicet ille de alterius errore, qui non habet quod ia se ipso condemnet ; et habetur in c. Judicet, 3, quaest. 7*. Atque hinc etiam constat idem dicendum esse in primo gradu hujus impedimenti, scilicet apostasiae a fide, si in eo similis infamia interveniat; an vero necessaria sit, dicam melius in puncto sequenti, n. 11 et 14.
6. De primo membro, id est, homicidio, dabium primum, an quodlibet impediat. — Homicidium in proprium defensionem non umpedire. — Secundum impedimentum duas habet partes. Prima est de homicidio, circa quod, priusquam ejus rationem reddamus , quaerendum est de quo homicidio intelligendum sit. Et imprimis an universaliter intelligatur de omni homicidio, sive illicito, sive licito, quale est quod fit a milite in justo bello, a judiee per justam sententiam, et ab ejus executore. Quod enim sub hac generalitate verbum illud accipiendum sit, suadet primum absoluta vocis significatio. Secundo, quia illud homicidium videtur hic intelligendum, quod sufticit ad irregularitatem contrahendam ; sed ad hoc etiam sufiicit homicidium etiam licitum, ut supponimus; ergo. Major patet, quia cum religio Societatis sit religio clericorum, merito deiictum , quod facit hominem irregularem, et ineptum ad clericales functiones, reddit etiam illum inhabilem ad ingressum talis religionis, argumento cap. ult., de Cleric. excommun. rninistr., ubi irritanda dicitur electio excommunicati minori excommunicatione, quia ad susceptiones eorum eligitur, a quorum perceptione a Sanctis Patribus est privatus. Quem textum in disp. 24, de Censuris, sect. 2, versavimus. Sic ergo dicere in praesenii possumus, receptionem talis personae in Societate invalidam esse, ne quis recipiatur ad ea ministeria a quibus est per Ecclesiam remotus. Juxta quem discursum solum erit excipienda occisio lominis in propriam defensionem ; per illam enim irregularitas non incurritur. De qua exceptione res videtur indubitata; cur enim naturalis defensio existimanda est religiosum statum impedire , cum sit per se honesta , et nulla speciem mali habeat, aut defectum lenitatis, propter quam causam nullum sacrum ministerium impedit. Accedit, quod illud non meretur nomen Ponccidii, moraliter loquendo, sed defensionis proprie ; tunc enim ille, qui alterum aggreditur, magis seipsum interficit, quam ab altero occiditur.
7. Solum peccaminosum homicidium hnunc ingressum impedire. — Addo vero ulterius probabilius mihi videri, impedimentum hoc esse restringendum ad homicidium peccaminosum. Primo quidem, quia vox Aomicidii moraliter significat actum intrinsece malum, qualis prohibitus est per quintum praceptum Decalogi, ut tradit D. Thom. 1. 2, quaestione centesima, articulo octavo, ad 3; et sumitur ex Augustino, 1 de Liber. arbit., c. 4. Et hic est communis usus hujus vocis in legibus et praeceptis , et maxime in materia odiosa ita inteiligenda est juxta vulgatam regulam. Secundo, quia statim in 2 c. ejusdem Examinis, S 6, pro ratione hujus impedimenti redditur, quia, qui hanc notam habuerit, minus aptum insirumentum erit ad Societatis munera, propier consuetam multis et communem infirmitatem. Quae verba plane supponunt, in hoc im- pedimento aliquam culpam, vel notam, seu infamiam , ex illa fuisse contractam. Tertio, quia discursus in contrarium factus efficax non est, alioqui probaret omnem irregularitatem debere esse in Societate impedimentum inhabilitans ad ingressum in illam, quod est plane falsum ; quia defectas natalium facit hominem irregularem, et in praesenti non est homini impedimentum. Sic ergo defectus lenitatis, licet inducat irregularitatem, non propterea comprehendendus est sub homicidio, quod multo magis odiosum est. et ejus irregularitas longe diversa. Unde potest optima differentia assignari ; nam in irregularitate contracta ex defectu lenitatis potest ipsa Societas dispensare, ut nunc suppono ex privilegiis ejus, verbo Dispensatio , et infra, lib. 9, c. 2, a numero quadragesimo primo, dicetur. In irregularitate autem ex homicidio, praesertim voluntario, et commisso ante ingressum Societatis, non potest ipsa dispensare; et ideo mirum non est quod prior defectus non impediat ingressum, licet posterior impediat.
8. Dubium secundum, an solum voluntarium homicidium hunc ingressum impediat. — Hinc vero nascitur secundum dubium, an, scilicet, hoc impedimentum intelligendum sit de omni homicidio peccaminoso , vel solum de illo quod in jure dicitur voluntarium, et a casuali distinguitur. Suppono autem non esse sermonem de casuali omnino , quod omne eoluntarium, etiam indirectum, excludit, quia illud non est peccaminosum, ut per multa capita traditur, 25, q. 5. Et ideo certum est hic non comprehendi, tum ex dictis, tum etiam quia non est actus humanus, qualem significat homicidium absolute dictum. Neque oportet hie distinguere, vel quaestionem movere, de dante operam rei licitae vel illicita; nam totum hoe materiale est, solumque est inspiciendum, quod ad praesens attinet, an in ratione homicidi actus sufficienter voluntarius sit et culpabilis. Sumitur ergo hic casuale homicidium , ut distinguitur a voluntario directe, etiamsi endirecte coluntavium sit. Videtur ergo impedimentum hoc restringendum ad homicidium coluntarium : primum, ex responsione proxime data, nam sola irregularitas homicidii voluntarii ita reservata est, ut potestas in ea dispensandi non sit Societaii concessa; in alia vero, quae est ex homicidio casuali, dispensare potest; ergo, sicut defectus lenitatis non impedit ob hanc causam, ita nec homicidium casuale. Secundo , ex generali regula, quod odia restringenda sunt, et ex quodam principio rece- pto, quod in hujusmodi legibus ponentibus censuras , aut inhabilitates propter delicta, verba, quibus talia delicta significantur, restripgenda sunt ad delieta omnino perfecta, et consummata in sua specie ; hujusmodi autem in praesenti est homicidium voluntarium; nam casuale imperfectum est, et ideo ejus irregularitas multo facilius tollitur.
9. Non solum voluntarium, sed etiam casuale homicidium peccaminosum impedire. — Nihilominus verum censeo sub hoc homicidio comprehendi etiam casuale peccaminosum ; probatur primo ex usu, qui est optimus legum interpres. In hoc autem sensu videtur usu receptum et observatum hoc impedimentum in Societate. Secundo, ex absoluta appellatione Lhomnicidii ; quandocumque enim jura specialiter volunt reservare, aut aliquid statuere de homicidio directo, ita ut casuale non comprehendatur , addere solent illam particulam vountariun, ut specialiter videre licet in Concilio Tridentino, sess. 24, c. 6, de Heformat. Et merito, quia homicidium absolute prolatum significat omnem occisionem hominis intrinseee malam, sub qua comprehenditur etiam illa, qua ex negligentia fit, qualis est in homicidio casuali. Et in universum leges prohibentes delicta absolute, vel propter illa ferentes censuram, non solum illa comprehendunt directa voluntate facta , sed etiam indirecta; et ideo, quando lex, ferens censuram, solum vult comprehendere culpam directe voluntariam, semper addit particulam scienter, vel verbum qui presumpserit , aut aliud simile, ut proprio loco diximus, disp. 4 de Censur., seci. 9; et alios late citat Sanchez, lib. 2 de Matrimon., dis; ut. 46, n. 4. Hac autem constitutio nullum addit verbum limitans hom:- cidium ad solum voluntarium ; ergo non potest a nobis cum aliquo fundamento limitari. Et quamvis verum sit requiri actum consummatum usque ad effectum mortis, non tamen est de ratione peccati consummati in sua specie. quod sit directe voluntarium, sed solum quod sit actus simpliciter humanus ac moralis, ita ut ex parte voluntarii ad peccatum mortale sufticiat. Denique non refert, quod Societas possit dispensare in irregularitate contracta ex homicidio casuali, quia in superiori puncto solum diximus, hanc potestatem juvare, ut aliquis defectus minus impediat. Inde tamen non fit conseqnens, ut omnis defectus, in quo alias potest Socictas dispensare , eo ipso non impediat ingressum, quia fieri potest ut ad hunc effectum non expediat uti tali dispensa- tione, licet propter alios potestas habeatur. Neque etiam valet argumentum ab homicidio licito ad casuale, tum quia in his rebus positivis argumenta a simili debilia sunt, et standum est rigori verborum legis; tum etiam quia homicidium licitum non inducit notam in personam ; unde quoad ordines non impedit, nisi propter significationem ; homicidium autem peccaminosum, licet casuale sit, saepe inducit notam, et graviter turbat pacem, et scandalum generat.
10. Dubium tertium, an omne homicidium peccaminosum vel solum publicum impediat. —Hinc vero suecedit tertia dubitatio, an hoc impedimentum intelligendum sit de quocumque homicidio externo, etiamsi occultum sit, an solum de publico. Nam quod de publico tantum intelligendum sit, videtur suadere ratio, quae in eodem c. 2, S6, datur de hoc impedimento , scilicet, quia inus apta instramenta erunt, qui hanc notam habuerint : nam per hanc notam iufamia significari videtur, ut verba sequentia declarant, propter consuetam multis, e communem infirmitatem ; haec enim infirmitas communis non videtur esse alia, nisi illa, de qua dixit Bernardus, serm. 2 de Resurrect. : Legimus, et quotidianis ewperimentis didicimus , ut cujus vita despicitur , etiam pradicatio contemuatur. Propter quod Hormisda Papa, epistol. 3 ad Episcopos Hispaniae c. 1, cum statuisset irregularitatem in eos qui publicam poenitentiam egissent, rationem subdit: Nam qua conscientia absolvit reum, qui se pecceta sua populo scit teste confaessumn? Quis, quein paulo antea vidit jacentem, ceneretur antistitem ? habetur in c. Non negamus, 61 dist. Haec autem ratio sic intellecta supponit delictum esse publicum, alias nec notam nec infamiam inducet. Accedit, quod ex aliquorum Doctorum sententia homicidium omnino occultum non inducit irregularitatem ; ergo multo minus inducet in Societate hoc impedimentum.
11. Num sola publica apostasia a fide inhabilitet. —Atque hae rationes dubitandi locum habent etiam in primo impedimento, quoad peccatum apostasiae a fide; et ideo supra, in fine numeri quinti, simul huc tractandam remisimus. Iila enim ratio, de nota et communi infiriitate, simul traditur in dicto loco, de primo, et de secundo impedimento; ergo, sicut ex ilia colligimus hie non comprehendi homicidiun: occultum, ita idem colligendum est de apostasia a fide. Loquor autem non solum de apostasia, quae dicitur per se occulia, qualis est mere interna, de qua nullum videtur esse dubium, quia illa non subjicitur humano judicio, neque humana legi; sed etiam de externa apostasia, quae per accidens occulta dicitur, quando contingit ab aliis non sciri, cum de se sciri possit. Nam si haec requirit statum infamiae, ut ratio facta probare videtur, non tantum requirit quod cognosci possit, sed etiam quod nota sit. Et confirmatur etiam, quia sola haeresis publica videtur inducere in jure irregularitatem, in c. Ad abolendam , de Haereticis, et in c. Salaberrimun, 4, q.,1. Confirmatur tandem, quia videtur res valde ardua, ut omnes juvenes, qui nunc in provinciis haereticorum educantur, et consequenter ab Ecclesia recedunt, sint inhabiles ad ingressum in Societatem post perfectam conversionem, et reditum ad Ecclesiam.
12. Etiam homicidium occultum hunc ingressum impedire. — Nihilominus quod ad homicidium attinet, verius censeo hoc impedimentum etiam contrahi per homicidium occultum. Ratio prima est illa generalis, quod ubi lex non limitat, neque evidens ratio cogit, nos non possumus prudenter limitationem adhibere. Unde etiam in jure canonico mihi certum est, propter homicidium, quamtumvis occultum, irregularitatem incurri, et satis significatur in Tridentino, sess. 24, c. Picet, de Reform. Cum ergo haec lex absolute et indistincte loquatur, non potest a nobis ad homicidium publicum restringi; eo vel maxime quod ex contextu verborum potest hoc etiam convinci. Sic enim habent: Secundus est, homicidium aliquo tempore perpetrasse, vel publice infumem propter enormia peccata fuisse. In quo contextu duo considero : unum est, eo ipso quod adverbium publice additur in posteriori membro, et non in priori, tacite a priori excludi. Aliud est, in aliis criminibus impedimentum poni ratione infamiae ; in homicidio vero non, sed ratione solius delicti; ergo absque infamia impedit; ergo etiamsi occultum sit; nam si oporteret esse publicum, maxime propter infamiam. Atque ita opinor in praxi et consuetudine obtineri; nam si is, qui examinatur, fatetur se homicidium perpetrasse, nihil amplius de fama vel infamia, publico vel occulto interrogatur, sed inhabilis judicatur.
13. Etiam homicidiuwn aliena manu facium npedit. — Quocirca, si ratio hujus impedimenti in sensu supra , n. 7 et 10, explicato accipienda sit, dicendum est, in ea consideratum esse id, quod frequentius et ut plurimum accidit , scilicet , quod tale delictum magnam notam inurat ; quod vero in particulari casu, quando delictum est occultum , haec ratio cesset, accidentarium est, et non sufficit ut decisio legis cesset; maxime quia, licet delictum nunc sit occultum, semper subest illi periculo gravem notam inferendi. Potest autem illa ratio habere alium sensum,, scilicet , ut illa infirmitas consueta , et multis communis, non referatur ad opinionem aliorum , sed ad ipsummet homicidam vel apostatam. Est enim communis infirmitas, ut qui semel cecidit, iterum facile cadere possit, vel saltem, quando lapsus est adeo gravis et enormis, ostendit naturam, aut nimis iracundam , seu ferocem, ut in homicidio, aut nimis inconstantem, ut in apostasia; recte ergo intelligi potest hanc esse communem infirmitatem, ob cujus notam talia impedimenta ponuntur, juxta quem sensum ad illam rationem non est necessaria infamia per publicam notitiam ; nam ipsum delictum satis notat personam. Tamen, juxta hunc etiam sensum data proxime doctrina necessaria est, scilicet, quod, licet in aliquo particulari homicidio cesset haec nota, eo quod casu vel ex passione aeciderit, et alias constet hominem esse moderatae naturae, nihilominus impedimentum habeat suam vim, quia lex non considerat particulares casus, sed generaliter fertur, suamque efficaciam habet. Omne ergo homicidium peccaminosum hic comprehenditur, etiam si non propria manu, sed per alium jubendo perpetratum sit, ut declaratur 4 p. Constitut., c. 3, litter. C, ubi in casibus dubiis judicium Generali remittitur, qui admonetur ne se facilem in hujusmodi dubiis exhibeat; quo verbo significatur, in tali dubio inclinandum esse in favorem religionis , etiamsi respectu particularis personee rigorosum videatur.
14. Apostasiam a fide occultam sufficere ad hoc impedunentum. — Debet tamen esse eaterior et probalilis. — Procedensque ab interiori. — Bequiritur ut persona in adulta eetate aliquando fuerit fides. — Ewpeditur difficultas de juvenibus inter hureticos educatis. — Unde consequenter idem censeo dicendum in primo impedimento, de eo qui recessit a gremio sanctae Ecclesiae, fidem abnegando; nam omnes rationes factae hic applicari possunt, et argumentum sumptum ex ratione impedimenti hic eodem modo cessat ; ibi ergo verba etiam praecisa et absoluta sunt. Et praeterea, ex quatuor membris quae in primo impedimento ponuntur, in secundo requiritur damnatio ; in tertio, sententia publica ; in quarto, infamia; in primo vero nihil horum ponitur, sed tantum delictum ; ergo signum est nullam ex illis conditionibus requiri; alias, qua ratione quis diceret esse necessariam infamiam vel notitiam publicam, posset etiam dicere esse necessariam condemnationem per sententiam publicam. Hoc autem manifeste falsum est et improbabile; ergo, et prius; nam sequela tenet a paritate rationis , quantum spectat ad verba legis. Quia vero in Constitutionibus, 1 p., c. 3, aliquid additur, quo potest hoc impedimentum restringi, id praetermittendum non est, et aliqua differentia constituenda inter hoc delictum et homicidium, quia homicidium nec publicum esse oportet, nec probabile ; hoc vero licet non oporteat esse publicum , videtur saltem esse necessarium ut sit probabile, propter id, quod statim adjiciam. Nam imprimis necessarium est abnegationem esse exteriorem ; sola enim mentalis haeresis non sufficit, ut supra , num. 11, dicebam. Quod etiam ipsum verbum abnegandi satis indicat, et explicatur clarius in 1 p. Constitutionum , c. 3, dum additur : Abnegando inter infideles. Quo verbo non solum significatur crimen debere esse externum, sed etiam aliquo modo publicum, et inter infideles commissum. Potest tamen esse hoc modo publicum, id est, probabile , quamvis non sit publicum, id est, notorium, qualis nunc esse solet in Lusitania , verbi gratia, apostasiaa fide neophytorum , quos novos Christianos vocant, etiamsi occulte, et inter se ipsos, illam exerceant; talis enim apostasia est sufficiens impedimentum, etiamsi contingeret cadere in eam personam , quae alias inhabilis non esset ratione originis. Ulterius vcro necessarium est ut interior simul cum exteriori concurrat ; nam, licet quis exterius abnegaverit propter timorem, vel amorem humanum, sola exteriori fictione, interius autem retinendo fidem, non incurret hoc impedimentum, sieut nec poenas juris contra haereticos latas, ut disp. 14, de Fide, sect. 6, dixi, et disp. 43, sect. 1, de Censur., quia ille simpliciter non abnegavit fidem , sed finxit abnegare ; verba autem harum legum stricte et in rigore accipienda suni. Deinde existimo oportere ut talis persona post adultam aetatem fuerit aliquando fidelis, et in Catholica Ecclesia sufficienter instructa ; nam si quis ab infantia fuit educatus inter haereticos, etiamsi baptizatus fuerit, et perveniens ad adultam aetatem eorum errores imbiberit , non videtur proprie et in rigore dici posse a gremio Sanctae Ecclesiae recessisse abnegando fidem. Quod erit certius, quando probabiliter creditur ipsum habuisse ignorantiam invincibilem. Idem tamen mihi est probabile, etiamsi postquam coepit dubitare, negligenter aut pertinaciter in prioribus erroribus permanserit, quia ille nondum incidit in formalem ac perfectam apostasiam, qualem praedicta verba in proprietate significant. Et juxta hanc expositionem facile expeditur difficultas supra tacta, in fine num. 11 ( esetera enim ibidem opposita ex dietis sunt expedita ) de juvenibus haereticorum filiis, et inter haereticos educatis ; nam si illi, postquam ad Ecclesia gremium conversi sunt, nunquam iterum ab illa recesserunt, nec fidem abnegarunt , non videntur esse inhabiles ad Societatem ex vi hujus impedimenti, quia (ut dixi) non possunt judicari perfecte apostatae. Imo in his, etiam si prior ille status fuerit publicus, non videtur obstare , nisi perveniatur ad sententiam in talem personam publice latam; nam tunc ex alio capite, seu gradu secundo loco posito in illo primo casu, impediret; si vero notitia vel sententia publica solum est generaliter de tali provincia, vel natione, sicut nunc Graeci habentur schismatici, tunc infamia magis est nationis quam personae, ideoque illa non impediret. Et haec declaratio habetur expresse prima parte Constitutionum, capite tertio, litter. B.
15. De secundo membro ejusdem secundi impedimenti, id est, iufamia ob enormia peccata. —Ex quo facile declaratur secundum membrum casus seu impedimenti secundi, scilicet, infumia publica propter enormia peccata, circa quod statim occurrebat explicandum, quaenam sint hujusmodi enormia peccata. Sed hoc labore nos liberavit declaratio in d. cap. 3 Constitutionum , ubi Generali committit, an peccata sint judicanda enormia, necne, ad quod judicium ferendum primum expendendum est jus commune, in quo illa peccata mcrito censentur enormia, quae per se inducunt juris infamiam, c. 7n aliquo, 54 d., cum aliis, quae de infamia inducente irregularitatem, disp. quadragesima octava, de Censur., adduximus. Deinde dubitari poterat, si haec infamia non sit in eodem loco in quo homo est recipiendus, sed in alio multum distante, et sine morali periculo quod illud diffundi possit, an tunc impediat. Verum hoc etiam dubium sublatum est in declarationibus, tam Examinis , quam Constitutionum, ubi dicitur infamiam solum impedire ubi est, non vero in remotissimis regionibus, si persona est sufli- cienter emendata. Atque ita facile constat hoc impedimentum esse valde consentaneum rationi, et necessarium ad finem Societatis, et valde conforme juri, quo cavetur infamibus non debere concedi aditus ad dignitates, c. Iuter dilectos, de Execessib. Praelat., et regul. S6, de lhegulis juris, in 6. Quamvis enim recipi in Societate non sit admitti ad dignitatem, tamen ex ea parte, qua hic status ordinatur ad sacerdotalia munia, et conversionem animarum, potest quoad hoc dignitatibus comparari.
16. De primo membro assumpti habitus religionis. — Tertium impedimentum duas etiam habet partes. Prima est, assuwnpsisse religionis habitum, ut dicitur in citato c. 3 Constitutionum. Declaratur autem ibidem, intelligendum hoc esse, non solum de assumptione habitus per professionem, sed de gestatione hahitus religionis, etiam per unum diem, dummodo id factum sit animo assumendi religionem, saltem quoad probationem, seu novitiatum. In Examine autem magis limitatur ac declaratur particula illa religiosus, his verbis, assumpsisse habitum alicujus rehgionis fratrum, vel clericorum, quae videntur addita, ui non comprehendantur assumentes habitum religionum militarium , quoad milites, nam quoad clericos expresse exciuduntur per iliam particulam clericorum ; per fratres auvem monachi omnes intelliguntur ; proprie ergo isti milites dici non possunt habere habitum fratrum, vel clericorum; non ergo hic comprehenduntur. Et ita declaratum est in Congregatione prima generali Societatis, can. 5, et in praxi ctiam receptum est; praeterquam quod multi existimant hos non esse proprie et simpliciter religiosos. Qua de re late in praecedenti tractatu, lib. 1, c. 3 et 4, agendo de varietate religionum in genere. Juxta quam sententiam possent etiam excludi ex absoiuta appellatione religiosorum, sub qua illi non videntur comprehendi, saltem secundum ordinarium et communem modum loquendi; et dcnique, quidquid sit de statu, tamen quoad usum, et vivendi modum, constat de facto hos milites parum differre a secularibus.
17. Redditur vatio Constitutionis quoad professos aliarum religionun. — Sic igitur explieata hac parte, quod attinet ad religiosos professos, non est difficile rationem illius reddere. Primo, quia ut D. Thom. docuit, 2.2, quaest. 189. art. 9, transitus ab una religione ad aliam non est per se laudabilis, nisi ob magnam necessitatem, vel specialem utilitatem, ut supra, in tract. 8, lib. 3, ac. 8, disputatum fuit; quod quia rarum est et extraordinarium, non oportuit in hac lege considerari, et ideo absolute lex posita est; quia si in aliquo particulari casu, et Societati, et desideranti ejus ingressum, judicaretur expediens eum admittere, non obstante tali impedimento, per dispensationem a Summo Pontifice impetratam poterat tali casui subveniri, et aliquando subventum accipi. Et confirmari hoc potest ex Cassiano, collat. 14. c. 5, ubi Abbas Nestor. sic inquit: Unicuique utile et conveniens est,ut secundwn propositum, quod elegit, sive gratiam, quam accepit , summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem gervenire festinet, et aloorun quidem laudans admiransque virtutes, neguaquam a sua, quam elegit seinel, professione discedat. Unde idem Cassianus, lib. 4 de Institut. renunc., cap. 6, significat olim observatum esse ab antiquis monachis, ut neminem reciperent, qui a prima sua vocatione defecisset : lVec quemqguam (inquit) patiuutur illis adhuc indui (id est, vestibus religionis) quem semel ab institutionis sue regula tepuisse perviderint. Sic etiam Athanasius Constantinopolitanus, epist. 5, ad finem, decernit, qui monasterium semel deseruit, non esse in alio recipiendum. Ac denique imperator Justinianus, in Authent. de Monachis, collat. 5, inquit: Si quis relinguens anouasterium, in quo conversationem habuerit, ad aliud transeat monasterium, competens est reverendissimos Abbates eum non suscipere; erronea naamqgue est talis cita monastica, nullatenus tolerantie promima, ueque constantis el persistentis auimi. Hoc ergo impedimentum, quantum ad professos in aliis religionibus (de quibus videntur dicta testimonia loqui ), satis consentaneum est antiquitati, et rationes ejus, quae in Constitutione ipsa assignantur, quasque statim explicabimus, facile illi accommodantur.
18. Cur assunptio habitus novitiorum alterius religionis ingressum Societatis impediat ? — Ratio dubitandi. — De secundo membro ejusdem tertii impedimente. — At vero, quod solus habitus novitiorum per quodlibet breve tempus assumptus impediat, novum videri potest et difficile , tum quia in nulla religione observatur, quod ego sciam; tum etiam quia tempus novitiatus ad probationem concessum est, et ideo non perseverasse usque ad professionem non indicat inconstantiam, aut ani- mi levitatem. Cur ergo ob eam causam debet aliquis inhabilis censeri ad Societatem ? Fieri cnim potest, ut per probationem alterius religionis, aliquis prudenter judicet se non esse aptum ad illam, et quod a Deo vocetur ad Societatem ; cur ergo debet excludi? Et augetur diffieultas quoad alteram partem illius impedimenti, quae est de eremitis sub certo habitu monachali ; nam ille non est status, sed privatus quidam vivendi modus; cur erzo impedire debet magis quam alii vivendi modi ?
19. Prima Constitutionis ratio. — Nihilominus duplex ratio illius impedimenti redditur in eodem c. 2 Esaminis, et utraque sufliciens sine dubio est, ut haec Constitutio honesta et rationabilis censeatur, maxime cum liberum sit Societati eos tantum admittere, qui absque ulla suspicione contraria ad finem sui instituti apti judicantur. Prior ergo ratio est : Quod nobis in Domino videatur (ait B. Ignatius ) eum, qui bonus Christiauus sit, deere esse firmuin in sua prima vocatione, prasertim cuamn illa tam sit sancta, in qua, scilicet, quis, universo seculo relicto, se totum dedicat majori servitio et glorie sui Creatoris et Domnini. kaque, licet mutare religionem ante professionem minor inconstantia videatur, tamen, quia ut plurimum signum est animi inconstantis et mutabilis, in Societate non recipitur. Cui consonat consilium Basilii in regula 10, ex fusioribus, ubi ait, ab his, qui volunt religionem ingredi, diligenter exquirendum esse, qui ipsorum mores sint, ut intelligatur an sint counsilio instabili, et ad constituendum quidvis in utramvis partem precipiti. Cujus rei signum esse solet hujusmodi facilis mutatio religionum, etiam quoad probationem. Et subdit Basihus : S quidem in iis, qui istiusmodi sunt, magnopere suspecta inconstantia esse debet. qui, praeter id, quod uullam ipsi utilitatem inveniunt, ceeteris etiam sunt detrimento, quod instituium vivendi nostrum, falsis probris, et ueguissimis maledictis iagnopere infamant. Verum quidem est statim adjungere Basilium, hos non esse statiw a principio desperandos, sed prius extra religionem ipsam exercitandos, et probandos, ut si sufficieus indicium emendationis et constantiae dederint, admittantur. At illud fortasse tunc conveniens fuit, quia exiguus erat religionum numerus; nunc autem plures sunt religiones in quibus hi recipi possunt, et ideo non est judicatum necessarium in his probandis immorari ; maxime cum Societas ratione sui instituti multa aliu habeat, in quibus suos religiosos probare et experiri ex instituto teneatur.
20. Secunda constitutionis ratio. — Secunda ergo ratio est : Postremo sic nobis persuademur ( preterquam quod major sit futura edificatio provimorum), eo melius iu Domino, ipsius gratia aspirante, conservari posse omnues professos , coadjutores atque scholasticos, quo magis liberi fuerint ab hujusmodi impedimenLis, ac veluti unius coloris et similitudinis omnes. In quibus verbis una ratio principaliter dari videtur, et altera obiter attingi. Ratio ergo principalis est, ut, cum omnes, qui inSocietate fuerint, experti non sint, imo nec deliberaverint aliud institutum, omnino contenti sint eo quod profitentur, et in illo summam uniformitatem et similitudinem habeant, quod ad unionem eorum et amorem inter se, et ad majorem quietem et pacem multum confert ; est enim similitudo causa amoris, ut disit D. Thomas 1. 2, quaest. 27, art. 3; et Aristoteles. 8 Ethic. , c. 6, dixit aequalitatem esse amicitiae fundamentum; et in c. Nozea, 16, quaest. 7, dicitur : n uno eodemque officio non debet dispar esse professio, nam cohuerere et conjungi no possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. Et quamvis is, qui alteram rcligionem probavit et deseruit, jam illam non profiteatur, tamen, quia possunt in eo manere aliqua vestigia illius professionis, vel aliqui conceptus seu apprehensiones diversae, et discrepantes ab instituto Societatis, et ideo semper timetur aliqua difformitas , quae possit pacem turbare; maxime cum Societas propriam vivendi rationem ab aliis in multis diversam profiteri videatur. Et hanc existimo esse potissimam rationem hujus impedimenti; et ob eam rem si quis semel in Societate ingressus ab ea deficiat, iterumque ingredi veIit, non est inhabilis quominus recipi possit ; quia licet prior ratio inconstantiae in eo locum habeat, haec posterior cessat. Quod autem hoc ita sit, patet ex verbis ipsius Constitutionis ; nam cum dicit habitum alicujus religaonis, piane loquitur de aliis religionibus a Societatc distinetis.
21. Tertia ratio. — Evasio praecluditur. — Altera vero ratio ibi obiter, ut dixi, tacta est, quia, scilicet, creditur hoc futurum in majorem animarum aedificationem , quod dupliei ex causa seu respectu dici potest. Primo, respectu aliarum religionum, quibus gratum esse debet, quod ab eis deficientes in Societate non recipiantur. Dcinde respectu aliorum fidelium, apud quos nonnulia nota semper cst, dcfecisse a religione semel accepta , etiam quoad novitiatum tantum; et quia Societas tota est ad lucrandos fideles, et salutem animarum procurandam , ideo omni ratione evitare studet quidquid potest operariorum existimationem aut benevolentiam apud alios minuere. Unde fortasse etiam in hoc consideratum est, quod is, qui non se ostendit constantem, et idoneum ad perseverandum in religione ad solam perfectionem propriam principaliter instituta, non videtur aptus illi religioni, quae non solum propriae, sed etiam alienae perfectioni incumbit. Dices : interdum monachus, qui ex vi sul instituti tantum suae saluti attendit, assumitur ad Episcopatum, qui ad perficiendos alios praecipue ordinatur. Respondeo : aliud est assumi, aliud relinquere proprium statum per inconstantiam ; illud enim prius nullam notam inducit , neque est indicium alicujus defectus , sicut hoc posterius. Praesertim quia monachus, si jam erat professus, licct ad Episcopatum assumatur, monachus manet, atque non ita mutat statum, ut spolietur priori ( ut ita dicam ) specie monachatus, imo nec in individuo, sicut facit, qui ex una religione transit in aliam, maxime Societatem, quam veluti specie diversam intelligimus, ut ex dictis lib. 1, cap. 2, et ex graduum varietate constare potest. Si autem contingat (ut fieri potest ) ex novitiatu assumi ad Episcopatum , tunc non manet quidem in priori statu inchoato , sed immediate transit ad perfectiorem , non tamen ex animi inconstantia, sed ex obedientia Superioris; et ideo in jure id prohibitum non est; in Societate vero speciali jure id est prohibitum , ratione jam dicta.
22. De prima parte, id est, conjugio.— Cuartum impedimentum duas partes habet. Una est de conjugatis, alia de servis. Et prior quidem fundata est in ipsa ratione naturali, quia maritus post consummatum matrimonium non est dominus sui corporis, et ideo non potest illud alteri, etiam religioni, libere donare. Et ideo impedimentum hoc, quoad hanc partem, in jure communi fundatum est, ut statim dicam, et in aliis religionibus servatur, ui patet ex regula Miporum, c. 2, et ex Constitutionibus Praedicatorum, 1 p., d. 1, c. 13. Imo D. Basilius, in regulis fusius disputatis, c. 12, ejusdem impedimenti meminit. Intclligitur autem hoc impedimentum , quoad hanc partem, eo modo quo in jurc communi eaplicatur, scilicet , sine facultate conjugis : Iam si facultas a conjuge concederetur (dicitur in declaratione , 1 p., c. 3, lit. F.), servatis aliis circunstantiis , que juzte sanam doctrinam et usum sancte Ecclesia solent observari, impedimentum esse desinat. lllae autem sunt, ut conjux vel monasterium ingrediatur , si juvenis sit, vel votum continentiae emittat, juxta cap. Cun sis, et cap. Ad Apostolicam, dec Convers. conjugat., quod in tomo superiori declaratum est. Addenda vero sunt duo. Unum est, ex jure communi, si maritus ingrediatur de consensu uxoris, non servatis autem aliis circumstantiis, ingressum, seu professionem esse validam quoad substantiam et proprietatem, ut sic dicam, quamvis quoad usum impediri possit, si uxor repetat maritum, juxta cap. Zx parte, de Convers. conjug. At vero in Societate ex vi hujus impedimenti receptio erit nulla, etiam si fiat de consensu uxoris, si aliae juris circumstantiae non serventur; quia in Constitutionibus absolute ponitur matrimonium consummatwum tanquam essentiale impedimentum. Et in declaratione (quae eamdem vim legis habet) non ponitur alia excepiio, nec dicitur cessare hoc impedimentum, nisi vel per mortem naturalem, vel conjuge facultatem concedente, observatis juris circumstantiis ; ergo illis non servatis, integrum manet impedimentum , etiamsi nudus consensus praestetur. Aliud notandum est, quamvis, corsensu praestito cum debitis circumstantiis , cesset impedimentum essentiale, nihilominus semper esse impedimentum, ut talis persona recipi non debeat sine Generalis facultate; ita ut nec Provincialis possit in hoc dispensare, ut in illius regula trigesima sexta cautum est.
23. Num matrimonium ratum non consummatum hoc impedimentum inducat. — An per vota simplicia emissa in Societate matrimonium ratum dissolvatur. — Ultimo circa hanc partem dubitari potest de matrimonio rato, et non consummato, an impediat Societatis ingressum , sive consentiente, sive repugnante conjuge. Sed in hoe certum est, ex vi hujus legis id non esse impedimentum, quia, licet in d. cap. 3 Constitutionum, simpliciter nominetur matrimoniwun , tamen in cap. 2 Examinis expresse additur consummalum , et in declaratione id etiam supponitur, et juxta commune jus ita esset intelligendum, quamdiu aliud non exprimeretur. Quapropter absolute censeo non esse inhabilem ad Societatem talem personam, et receptionem ejus non esse cx se irritam, quia ncque ex vi juris commue nis irrita est, neque invenio jus speciale quod illam irritet. Quod ergo quaeri potest, solum est, si hujusmodi novitius, expleto anno, vel saltem biennio probationis, non admittatur ad professionem solemnem , an possit ab uxore repeti, et ipse ae Societas teneatur illum ei restituere. Item an possit juste tria vota simplicia et substantialia in Societate emittere sine expresso consensu uxoris, cum aliis circumstantiis de jure requisitis in mairimonio consummato. Quae dubitationes supponunt aliam, scilicet, an per vota simplicia approbata et recepta in Societate dissolvatur matrimonium ratum, non consummatum, quoad ipsum vinculum matrimonii praecedentis talia vota; nam si dissolveretur, omnis quaestio cessaret ; nullum enim esset impedimentum vel irritans, vel prohibens, nullusque consensus conjugis esset requisitus, cum ipsa omni vinculo et obligatione liberanda esset. Solum videtur gravari in dilatione biennii; at illud parvi momenti est, et interdum accidere potest in aliis religionibus ; nam si quis post matrimonium ratum probavit in aliqua religione per decem menses, potest illam relinquere, et ingredi aliam, et integrum novitiatum in ea facere, ut per congregationeg etiam Cardinalium declaratum est, circa cap. 15, de Regular., sess. 25, Concil. Trident. llla ergo dilatio temporis probationis non infert difficultatem quam non posset conjux facile tolerare. Ego vero suppono nulla vota simplicia facta in Societate dissolvcre matrimonium ratum praecedens; quod infra, lib. 4, cap. 2, ostendam, ubi, in numero decimo tertio, de praedicta dilatione redibit sermo.
24. Hoc autem supposito, videtur mihi consequenter dicendum primo , neminem debere recipi in Societate post matrimonium ratum sine consensu et debita conversione uxoris, uisi forte ex dispensatione Praepositi Generalis, cum intentione admittendi illum post biennium ad professionem solemnem, si recte probaverit, vel statim dimittendi illum, si non fuerit probatus. Deinde consequenter assero, si aliter recipiatur ad novitiatum , non posse ulterius admitti ad simplicia vota, quae post biennium ab scholaribus, vel postea a coadjutoribus formatis fiunt, sine eodem consensu et conversione uxoris. Ratio utriusque est, quia nullus ligatus vinculo matrimonii potest licite assumere statum repugnantem usui matrimonii, et non dissolventem vinculum ejus; status autem Societatis per sola vota simplicia non dissolvit vinculum matrinionii, ut dixi, et re- pugnat usui ejus, cum sit status religiosus; ergo non potest licite talis status assumi, invita uxore; ergo nec potest quis licite recipi in Societate in ordine ad illum statum; vel, licet sit admissus ad novitiatum, non potest postea admitti ad talia vota, sine praedicta conditione ex parte uxoris. Major patet primo ex ratione naturali, quia talis receptio est in magnam injuriam uxoris; nam cogeretur vel innupta perpetuo manere, si socius nunquam esset professionem solemnem in Societate emissurus , sed in statu coadjutorum perseveraret, vel saltem per plures annos, etiam ultra decennium, quae duratio perpetua seu vitalis in jure reputatur. Secundo, probatur ex jure, nam ob similem causam statutum est, ne post matrimonium ratum ordinetur quis in sacris, invita uxore ; nam per sacram ordinationem interdicitur usus, et non dissolvitur matrimonium ratum, ut definit ac statuit Joannes XXII, in Extravag. unica, de Voto; ergo cum eadem ratio urgeat in nostro casu, idem dicendum est. Addo vero ultimo nihilominus, si talia vota de facto admittantur in Societate, valida esse, quia nullum est jus per quod irritentur, et tamen, hoc non obstante, si sponsa suum jus petat, negari non debere nec posse, ne fiat illi injustitia ; debet ergo illi maritus reddi ad cohabitationem , et usum matrimonii; et Societas etiam suo jure ordinario utens possct (et certe in eo casu deberet) illa vota remittere, et personam omnino liberam relinquere; si tamen id non faceret, posset illa persona reddere debitum, non tamen exigere, propter votum castitatis , et mortua uxore non posset valide aliam ducere , quia votum illud in Societate factum hanc vim habet. Et ob eamdem causam compellendus esset ad Societatem redire, quia se semel tradidit, et traditio rescissa non est, ut supponitur.
25. De secunda parte ejusdem quarti impedimenti, id est, servitute. — Altera pars hujus impedimenti est servitus, quae est sumpta ex jure communi, et illius etiam meminit Basilias, regul. 10, ex fusioribus. Unde praeter supra tractata praecedenti tomo, in genere, de professione religionis, nihil hic addendum occurrit, nisi quod, licet jure communi servitus non irritet professionem , seclusa vi et ignorantia, sed inducat obligationem satisfaciendi domino modo jure praescripto, vel restituendi servum, qui nihilominus religiosus manet, attamen in Societate ex vi hujus impedimenti censeo receptionem, et consequenter omnem admiscionem in illa fundatam, esse nullam, juxta generalem doctrinam, quam statim tradam. Ratio autem est, quia servitus absolute et sine ulla restrictione hic ponitur ut impedimentum substantiale. Ulterius autem intelligendum hoc existimo durante servitute, quia non fuisse servum, sed esse , sicut non fuisse uxoratum , sed esse, ponitur impedimentum, quod aperte verba ipsa significant, vel serviLtulis legitime vinculo ligatum esse. Unde si quis servus mapumittatur a domino , vel ipse quacumque alia ratione se vere redimat a servitute, eo ipso tale impedimentum aufertur; pertinebit autem ad prudentiam Praelatorum perspicere, an expediat talem personam recipere, prepter intamiam aliquam, vel vilem rcputationem, quae de tali persona semper manet, et considerato fine Societatis, posset illam minus idoneam reddere ad ejus munera; quanquam si solum admitteretur ad ministeria temporalia, minus haberet incommodi. Praeterquam quod, licet hoc sit verum ex hoc capite, ex alio, scilicet. ez origine, talis persona semper erit inhapbilis, juxta ea quae inferius addemus.
26. De ultimo impedinento infirnitatis. — De ultimo impedimento in fine numeri primi nihil specialiter occurrit notandum ; nam et sensus ejus clarus est, et ratio manifesta, quae in ipsamet Constitutione attingitur: nam recipere talem personam esset non mediocre damnum: ipsius Societatis, cum ad illius ministeria inepta sit. Quod etiam est valde consentaneum juri communi, nam ob eamdem causam simile impedimentum irregularitatem inducit.
Num supraposita impedimenta talia sint, ut ingressus, el quacumque incorporatio cum aliquo illorum, in Societate facta, nulla sit?
21. Discutiiur propositun dubium. — Non additur autem in praedictis locis verbum, quo expresse declaretur hac impedimenta talia esse, ut personam reddant omnino inbabilem ad hunc ingressum, ita ut tam professio, quam omnis incorporatio in Societate inde subsecuta, nulla si*; et ideo dubitari potest an haec impedimenta talia judicanda sint. Posset enim quispiam aliquod ex eis tacere, et ita recipi in Societate. Et quamvis concedamus in eo graviter peccare, ut insinuatur in declaratione cap. 2 Examinis, lit. A, cum dicitur, confessavun debere monueri, ut si quis vere non respondisset , ea de re ejus conscientiam extiulet. Ev merito, quia tale mendacium perniciosum est Societati, et in re valde gravi, dc qua ipsa jus babet interrogandi, et obli- gandi ad dicendam veritatem , quia potest in grave suum detrimentum redundare. Nihilominus, si haec impedimenta non inhabilitant personam, receptio facta, et quidquid ex vi illius subsecutum fuerit , tenebit. Nec obligabitur talis persona ad manifestandum postea suum defectum et delictum; tum quia nemo tenetur se prodere, neque hoc est delictum quod videatur ad restitutionem obligare ; suppono enim in particulari cessare nocumentum Societatis, quia impedimentum est occultum, et in reliquis persona est idonea, et suflicienter inservit Societati; tum etiam quia non videtur obligandus quis cum tanto damno suo ad resarciendum illud qualecumque damnum Societatis , quod in sola transgressione illius Constitutionis positum est. Quapropter in tali casu non erit sufficiens remedium , quod coafessor evtinulet conscientium poenitentis ; nam, licet ille confiteatur suum delictum, ut tenetur , erit absolvendus, si de peccato doleat, etiamsi nolit factum emendare , aut religionem deserere , quia si factum tenuit, ad hoc non tenetur, vel saltem potest probabiliter huic sententiae conformari ; non ergo poterit confessor juste negare illi absolutionem , neque aliquid ei nocere ex vi illius scientiae per confessionem comparatae. Multum ergo refert scire in quo gradu hi defectus impediant bunc ingressum. Et videri quidem potest non esse asserendum , haec impedimenta reddere personam omnino incapacem, cum in ipsa lege id non sit expressum , nam in his rebus odiosis mitior pars sequenda est, ubi rigor pon est expressus, imo, ubi favor non repugnat formalibus verbis legis; hic autem non solum non repugnat, verum etiam est consentaneus cenerali principio, quod lex prohibens aetum non irritat illum , nisi hoc sufficienter cxprimat, ut lib. 5 de Leg., cap. 25, ostendi.
28. Dubii resolutio tripartita. — Nihilominus dicendum censeo primum, quodlibet ex his impedimentis reddere personam inhabilem ; deinde tam primam receptionem, quam omnem aliam intimiorem admissionem, nullam esse, nullamque obligationem inducere. Probo singula, atque prima pars ex verbis institutionum sufficienter colligi potest. Nam iu cap. 2 Examinis, § 6, post numeratos illos casus subjungitur : Praedicti casus impediuenta sunt, cum quorum aliquo uemo in Societatem admitti potest ; non enim dixit debet, sed potest, ut intelligatur tam recipienti adimi potestatem, quam recipiendo capacitatem ; et ideo ibiden in declaratiouc, littera A, dicun- tur haec impcdimenta talia esse, quae a Societate excludant. Et in 1 p. Constitutionum, cap. 3, additur, omnino excludunt; quae verba plane signiticant excludere quantum Societas potuit; potuit autem personas inhabilitare, ut per se constat, et ibidem in declarationc adjungitur , nec Praepositum Generalem, nec totam Societatem, sed solum Summum Pontificem, posse in aliquo ex his impedimentis dispensare. Ac denique in quarta part., c. 3, S 2. dicitur, cum aliquo ex his quinque impedimentis nullum in Collegiis Societatis inter Scholasticos collocari posse. Fuit ergo sine dubio mens B. Ignatii, omnem in hoc negotio auferre potestatem Societati, et consequenter alterum inhabilem reddere ; nam haec duo correlativa sunt. Quocirca, quando in declaratione cap. secundi secundae partis Constitutiouum, lit. B, dicitur, Quoties aliquis deprehensus fuerii aliquod ex quingue impedimentis in examine dissinulasse, non esse equum ut ia Societate inaneat , ideo cum hac moderatione dictum videtur, quia, regulariter loquendo, etiam non est aequum procurare Pontificis dispensationem ut maneat; nam sine illa non solum aquum non est, verum nec possibile, sita manere debet ut membrum Societatis.
29. Atque ex his clare sequitur seeunda pars, scilicet. actum esse nullum ex impotentia agentis, et incapacitate passi. Eadem vero pars certior fieri potest ex alio priucipio, quod sine acceptatione voluntaria religionis, omnis receptio redditur nulla, ut in superiori tomo generatim tractatum est; quia contractus est mutuus, et ideo debet esse ex utraque parte voluntarius. Sed in eo casu, quo aliquis occultat hujusmodi impedimentum, acceptatio, seu receptio ex parte Societatis hon est voluntaria , utpote dolo et fraude per ignorantiam facta, in re magni momenti juxta suam regulam ; ergo contractus ille validus non est. Declaratur, quia receptio ex parte Societatis in eo casu habet implicitam conditionem : Si tta est, quod nullum subest substantiale impedimentum ; ergo, non subsistente conditione, consensus perinde se habet ac si non esset positus. Differt autem inter hanc rationem et pracedentem, quia si haec nullitas receptionis solum provenerit ex occultatione impedimenti eo quod ignorantia causaret involuniarium in recipiente, seclusa illa ignorantia, si Gencralis, verbi gratia, aliquem reciperet cum illo impedimento, esto ille male faceret, receptio valida esset, quia jam consensus non esset involuntarius ; at vero juxta priorem rationem, etiamsi ipse Praelatus velit, receptio nuuquam erit valida: quia ablata est illi potestas dispensandi, et alioquin impedimentum ipsum irritans est. Et ideo prior ratio est magis per se et propria; posterior vero moraliter est suftieiens et efficax, quia receptio cum tali impedimento moraliter nunquam continget, nisi per putationem et ignorantiam. Quae doctrina in simili sumitur ex Navarro, consil. 26, de Regularibus.
30. Tandem ultima pars manifesta est ex dictis, tum quia si fundamentum, id est, prima receptio, est nullum, quidquid in eo fundatur, nullum est; imo receptio ad novitiatum non potest alia ratione esse nulla, nisi per ordinem ad professionem, quia reliqua omnia, quae in ea receptione cousiderari possunt, sunt facti potius, quam juris, ut iu tomo superiori dixi; tum etiam quia hoc impedimentum maxime ponitur propter professionem, vel quamcumque incorporationem per vota; ergo ad illam masime fit inhabilis persona, et in illa maxime est involuntaria Societas, quando per ignorantiam illam concedit cum hujusmodi impedimento. Dicere vero pctest aliquis, esto professio, vel incorporatio in Societate nulla sit ex parte Societatis, nihilominus ex parte voventis vota esse valida, ideoque obligare illum ad ea servanda, vel ad permanendum in Societate, si Societas illum retinere velit,quamvis Societas illum retinerc non cogatur. Respondeo ( etiamsi fortasse alii aliter sentiant) ex tali professione vel votorum emissione non oriri obligationem etiam ex parte voventis, vel ad servanda vota, sia Societate expellatur, vel ad permanendum in Societate, et admittendam dispensationem in impedimento, etiamsi Societas velit eum retinere, et dispensationem impetrare. Haec latius probanda sunt ex supra dictis in praecedent tomo de professione invalida. Nunc breviter ratio prioris partis est, quia ille non emisit illa tria vota simpliciter et absolute , sed ut annexa statui religioso Societatis, et traditioni quam de seipso fecit ; ergo si status ipsc fuit nullus, vota non possunt obligare, quia accessorium sequitur principale, et quia voti obligatio non excedit intentionem voventis; ille autem non intendit se obligare ad servandam castitatem, vel paupertatem, nisi in tali statu, in quo ab ipsa religione custodiretur et aleretur ; neque intendit se obligare ad obediendum, nisi Praelatis Societatis , qui etiam essent Praelati sui; si autem ipse a Societate cjcitur, jam non habet Praelatum aliquem So- cictatis qui suus Praelatus sit; ergo obligatio talium votorum nulla fuit, quia conditio tacite inclusa ex parte materiae non subsistit. Ratio vero alterius partis est, quia in contractu mutuo aequa debet esse utriusque partis conditio; ergo si una non manet obligata ad perseverandum in contractu, neque alia.
31. Dices, non esse in praesenti parem conditionem utriusque partis , quia religio bona tide et per ignorantiam acceptat; alter vero defraudat religionem. At hoc per accidens est; quid enim si receptus bona fide etiam processit ? nam tunc etiam actus est invalidus; ergo tunc saltem erit aequa conditio et libertas ex utraque parte. Quid etiam si deceptio fuit ex parte Praelati religionis, qui novit impedimentum, et dissimulavit, cum alius vel juris, vel facti invincibilem ignorantiam haberet ? numquid tenebitur religio eum postea retinere, si ipse velit, et dispensaiionem impetret ? minime , quia unius Praelati delictum non potest religionem obligare, et praesertim quia nulla ibi intervenit actio, quae talem potuerit obligationem inducere. Ergo idem dicendum est ex parte religiosi, quia ipse nullam aliam fecit obligatoriam actionem praeter traditionem ; illa autem non fuit acceptata; ergo non est unde maneat obligatio ad perseverandum in ea voluntate ex parte sua, quae revera potius esset ad iterum se donandum, facta sua ipsius persona habili per dispensationem ; nunquam autem ex donatione non acceptata similis permanet obligatio per se loquendo; neque ex matrimonio nullo manet per se obligatio ad iterum faciendum illud, ablato impedimento. Idem ergo est in praesenti. Ex fraude autem, vel dolo, si intercessit, poterit oriri obligatio ad restituendum religioni sumptus, vel nocumenta, si fortasse ob eam rem aliquid simile passa est, non tamen ad religionem profitendam. Et haec sufficiunt de praedictis quinque impedimentis, de quibus, postquam haec omnia scripseramus, ita Congregatio septima generalis, can. 26, sanxit : Impedimenta quinque, que essentialia quinta Congregatio vocat, irritantia sunt vota simplicia, et quamcumque sequentem aliam professionem ; quo fit ut, qui alis tenentur, inhabiles et incapaces ipso facto ad Societatis engressum et admissionem sint , etc. Videri etiam hac de re potest decretum 41 et 43 ejusdem septimee Congregationis.