Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

De impedimento ex defectu originis, quousque vigeat in societate.

CAPUT II. DE IMPEDIMENTO EX DEFECTU ORIGINIS, QUOUSQUE VIGEAT IN SOCIETATE.

1. Num licuerit tale impedimentum poni. — Superest vero adnotandum quod in quinta Congregatione generali, can. 3, additum est, nimirum defectum originis, qui est descensus per lineam aliquam ex genere Judaeorum, aut Saracenorum , quod impedimentum , tametsi primarium, seu (ut vocant) essentiale non sit instar praecedentium, unde ad caput sequens absolute rejici posset, quia tamen dicta Congregatio ejus rationem summopere habendam voluit in admittendo, praesertim ad professionem, operae pretium existimavi tria circa ipsum explicare. Primum est, an licitum fuerit tale impedimentum poni; sed haec quaestio generalior est, nam plura sunt hujusmodi statuta, tum in Ecclesiis cathedralibus, tum in collegiis , tum etiam in aliis religionibus, de quibus omnibus idem quaeri potest, quod proprie spectat ad materiam de acceptione personarum, et de beneficiis ecclesiasticis; nam pro certo supponimus, tale statutum ex genere suo licitum esse, quia non in odium nationis, neque in solo respectu nobilitatis aut ignobilitatis humanae , sed in ratione aliqua ad commune bonum Ecclesiae, et fidei conservationem pertinente fundatur. Sufliciensque fundamentum est talia statuta per tot viros doctrina et sanctitate illustres esse facta ; et, quod caput est, esse per plures Summos Pontifices approbata. In speciali vero hoc confirmat Cajetanus, tom. 1 Opusc., in ultim., respons. 6, quia receptio ad religionem, prout terminatur ad has vel illas personas , non est debita, sed voluntaria religioni, et ideo libere potest statuere ut cum tali conditione non admittantur.

2. An expediens fuerit addi novum mpedimentum in religione, quod non fuerat a fundeLore positum. — Secundum dubium esse potest, an fuerit expediens in tali religione et tali tempore addere hoc impedimentum, quod ab ipsis fundatoribus positum non fucrat. Sed haec quaestio prudentialis est; unde nec ad nos pertinet eam tractare, nec commode fieri posset, nisi in medium atferendo omnes particulares circumstantias , quae ad hoc impedimentum addendum Societatem moverc potuerunt, quod nimis esset prolixum, et a nostro instituto multis rationibus alienum. Cer- tum ergo est, decursu temporum potuisse experimento cognosci, aliqua pericula vel incommoda religioni imminere ex consortio et convictu talium personarum ; vel etiam ad bonum nomen totius religionis, ut posset apud seculares omnes habere existimationem convenientem ac necessariam ad sua ministeria, ut dicta Congregatio attigit, cum fructu exercenda, necessarium esse non admittere eos, qui banc notam habent , ac proinde potuisse esse expediens hoc impedimentum addere, licet in principio positum non fuerit , quia res humanae non statim perfectae oriuntur, neque omnia incommoda statim cognoseuntur.

Nun Congregatio generalis Societatis potuerit tale statutum coudere?

3. Sententia negans. — Tertium dubium est, an potuerit Congregatio generalis Societatis tale impedimentum ponere. Quod in quaestionem non vertissem, nisi quaestionem similem a Doctore Navarro tractatam invenissem in cons. 26, de Regular., quod incipit : Orta sunt gracvia dubia ; ubi refert Capitulum generale Minorum simile institutum fecisse, et inquirit an potuerit id facere, ac respondet non potuisse ; nec dubitat dicere errasse circa illud statutum, quamvis sine peccato, vel omnes, vel majorem partem eorum Patrum, qui illi Capitulo affuerunt , etiam si fuerint sanctissimi et eruditissimi, ut ipse dicit. Navarrum sequitur Sanchez, referens alios, libr. 7 de Matrim., disput. 37, num. 30. Fundamentum est, quia tale statutum est contra jus canonicum ; et nullus inferior Papa potest condere statutum contra canonicum jus, juxta ea qua notantur in cap. Quod super his, de Major. et obedient. Major probatur, quia jure communi omnes Christiani , non habentes impedimentum canonicum, sunt apti ut recipi possint in religione approbata ; sed hic defectus originis non est impedimentum canonicum, quia nec jure divino, nec ecclesiastico positum est, ut late ibi prosequitur; ergo, etc. Secundo argumentatur idem Navarrus, qua circa ea, quae pertinent ad tria vota solemnia religionis, dispositio pertinet ad solum Papam, argumento cap. Cum ad monasterium, de Statu monachorum; ergo nullus inferior Papa potest disponere ut professio hoc vel illo modo facta valeat , vel etiam non liceat. Hanc vero opinionem Emmanuel Rodericus, tom 1 Regularium Quaestionum, quaest. 10, art. 3, ita temperat et sequitur, ut religio non possit quidem facere hoc statutum irritans professionem, vel receptionem talem, possit tamen prohibere illam bona intentione, et justis de causis, quia impedimentum inhabilitans aliquos ad id, ad quod secundum jus canonicum habiles erant, summa auctoritate Pontificis cffici debet.

4. Sententia affirmans.—Nihilominus contrariam sententiam certam existimo, et in nostro particulari casu indubitanter affirmo, potuisse Societatem talem constitutionem effticere, et impedimentum illud, ut substantiale et irritans, apponere. E: primo sumo argumentum ab auctoritate eorum Patrum qui in illa Congregatione interfuerunt, qui sine dubio erant et multi, et doctissimi, et religiosissimi, quos neque contra propriam conscientiam egisse verisimile est, neque etiam contra debitam scientiam errasse ; nam, licet ut homines ignorantiam et errorem habere potuerint, ut Navarrus dicit, per se tamen credibile est, tot ac tales homines illam non habuisse, praesertim in re pertinente ad proprium jus, propriamque actionem et potestatem, de quo saltem dubitare et interrogare debuissent. Accedit quod in conspectu Urbis et Orhis, vidente et tacente ipso Pontifice Summo, tale statutum conditum est, et executioni mandatum, et deinde inviolabiliter observatum. Secundo, id probo ex generali potestate concessa a Summis Pontificibus Societati, ad condendas particulares constitutiones libere ac licite, quas ad ejusdem Societatis finem, et Christi Domini gloriam, et proximi utilitatem, conformes esse judicaverit : Et tam hactenus factas, quvm in posterum faciendas, juxta locorum, et tempovun , ac rerum qualitatem mutare, alterare, seu in totum cassare possit et valeat, quae postquam autate , alterate , aut de novo condite fuerint , eo ipso Apostolica auctoritate confirmala censeantur. Haee enim sunt verba Pauli Hf in prima bulla confirmationis ; et latius in secunda, quae successores ejus, praesertim Julius IIl et Gregorius XII, amplissime confirmarunt. Fortasse vero aliquis ex Navarro supra in quadam solutione ad quartum respondeat , Constitutiones intelligi confirmatas a Papa, quatenus sunt licitae et honestae, et non sunt contra jus commune , nec contra sacros canones; hoc autem statutum esse hujusmodi, quia, licet per se, et ex objecto non sit illicitum, illud condere sine debita potestate est illicitum. Sed hoc est petere principium, nam hoc est quod inquirimus, an, scilicet, hoc factum sit sine sufficienti potestate ; ex dictis autem bullis colligimus non defuisse potestatem. Quia vero Navarrus in hoc vim facit, quod illa potestas non se extendit ad faciendam regulam sacris canonibus contrariam, qualem putat esse hanc constitutionem, ideo accurate hoc distinguendum est.

5. Lex inferioris dupliciter potest esse coniraria juri superioris. — Unde argumentor tertio, quia hoc statutum non ita est juri communi adversum , ut propterea censendum sit reservatum Pontificiae potestati; ergo nulla ratio est cur non potuerit a generali Congregatione fieri. Consequentia evidens est, ex argumento proxime facto, et ex fundamento Navarri , et quia non potest alius coloratus titulus hujus impotentiae excogitari. Antecedens vero declaratur ex quadam doctrina communi in materia de jure naturali , quam attigimus in lib. ? de Legib.. c. 14. Dicunt enim doctores dupliciter posse legem inferioris esse contra jus superioris : uno modo positive, alio modo negative tantum ; seu uno modo contra jus prohibens, alio modo econtra jus concedens, seu non auferens aliquid; ut, verbi gratia, stando in jure nature, dicuntur omnia bona externa esse communia , quia auctor naturae ita illa concessit, nec divisiones fecit, non tamen fieri prohibuit per hominum voluntates, et ideo proprietas rerum seu dominiorum ,, licet dici possit negative contra jus naturae. quia per illud introducta non est, non tamen dici positive contraria, quia per illud non est prohibita. At vero propria auctoritate hominem in captivitatem redigere est contra jus positivum, quia libertas unicuique data est ut proprium bonum, quod violenter auferre ipsum jus naturae prohibet. In praesenti ergo statutum hoc dici potest contra jus commune negative, non tamen contrarie ; quia jus commune et canonicum non facit iuhabiles ad relisionem hujusmodi habentes defectum originuis. Nullum est tamen jus canonicum quod prascipiat eos esse habiles ad omnem religiouem, seu quod prohibeat eos excludi ab aliqua religione; nullum enim tale jus Navarrus atlert, neque opinor aflerri posse. Statutumn ergo positive contrarium juri communi non potest fieri per iuferiorem Summo Pontifici, ut bene probat Navarrus. Probabile etiam est generalem clausulam, per quam datur potestas a Summo Pontifice ad condenda statuta . non extendi ad statuta positive contraria juri commnni , quia juri communi non derogatur per seneralia verba, nisi id simpliciter necessarium sit ut habeant convenientem effectum ; est enim illa potestas quoad hoc odiosa, et ideo restringenda. At vero statutum, quod soium negative est contrarium juri communi, fieri potest per potestatem interiorem Summo Pontifici; magis enim repugnat statutum valere contra jus naturale , quam contra humanum superioris Praelati ; ergo, si statutum, solum negative contrarium, juri naturali potest esse contrarium, multo magis negative contrarium juri cauonico. Ratio vero a priori est, quia tale statutum non est contrarium voluntati Pontifieis, nec legi ejus; ergo ex illa contrarietate non est invalidum. Unde in rigore illa non est contradictio, seu oppositio, sed addictio vel eflectio alicujus moralis effectus, quem Pontifex lege sua facere noluit, non prohibuit autem fieri ab habentibus potestatem. Ex quo a fortiori sequitur, sub generali potestate data a Papa ad condenda statuta, includi illa, quae, cum alias honesta sint, non sunt positive contraria juri communi, etiamsi negative dicantur contraria, quatenus aliquid auferunt vel irritant, quod jus commune non aufert, vel irritat, quia per hoc nihil derogatur juri communi , nec talis potestas odiosa est , et ideo non est restriugenda, sed potius amplianda, tanquam principis beneficium.

6. Discrimen inter aduissionem ad religionem , et ad ecclesiasticium beneficium. — Primum ergo fuudamentum Navarri iu num. 5 ex dietis manifeste solutum est. Secunduimn autem parvi est momenti; nam, licet solemnitas voti quoad illos effectus legales, in quibus ipsa consistit, sit de jure Pontficis, et non de particulari alicujus religionis, nihilominus particulares conditiones necessariae ad tale votum emittendum possunt ab unaquaquc religione, juxta modum sibi convenientem , sanciri, et in his aliquid addere, quod jure communi requisitum non sit, et nihilominus in tali religione sit necessarium ad professionis vel receptionis valorem. Quod probo a hominem, evidenti exemplo; nam jure communi solum est necessaria aetas sexdecim aunorum ad faciendam validam professionem , et nihilominus potest aliqua religio statuere, ut in ea non fiat, usque ad decimum octavum, vel vigesimum secundum annum, et antea faeta valida non sit, ut est communis sententia, quam praecedenti tomo , tractando de professione in genere, probavi, quamque ipse Navarrus manifeste ut veram supponit , consil. 24, de Regul., quod incipit, Quingue quaestioes, in quaest. 2. Ratio vero reddi potest, quia, licet status religiosus in genere non postulct hane vel illam conditionem in his qui ad illum recipieudi sunt, ut convenientem ad com- munem finem illius status, fieri tamen potest ut ad finem illius status determinati ad tale institutum conditi illa moraliter expediat ; ergo oportet ut talis conditio per aliquod jus statui possit; non potest autem hoc pertinere ad jus commune, quia iliud ( ut ipsum nomen prae se fert) commune est omnibus religionibus; ergo necesse est ut in religione sit polestas ad tale jus proprium et speciale condendum. Nec oportnuit semper hanc potestatem in particulari a Pontifice postulari; nam si alia, quae ad religionis regimen spectant, per generalem concessionem commissa sunt , cur non ctiam haec potestas? Accedit etiam alia ratio, quod nimirum potestas recipiendi in tali religione, et acceptandi professiones et vota, per se primo est in tota hac religione; et ipsa potest ampliare vel limitare potestatem suorum Praelatorum circa hujusmodi actum ; ergo potest limitare hanc facultatem ad personas habentes tales ve: tales conditiones, quas rationabiliter judicat sibi convenientes, ita ut illa potestas ad alias personas non extendatur, sicut declaravimus posita esse in Societate quinque prima impedimenta jam explicata. Unde etiam intelligi potest quaedam notanda differentia inter admissionem ad talem religionem, et ad beneficium ecclesiasticum, nt canonicatum, etc., a quibus etiam videtur Navarrus sumere argumentum , quia Episcopi, vel Eeclesiae particulares non possunt circa hoc simile impedimentum sine approbatione vel con rmatione Pontificis ponere. Est autem ratio diversa , tum quia religio habet quasi antecedentem concessionem et confirmationem Apostolicam per generalem clausulam supra, n. 3, allatam, quam alii fortasse non habent, et qua citatus Sancius contentus esse videtur; tum maxime quia beneficia ecclesiastica sunt veluti communia bona Ecclesisee, quae ex vi suae institutionis communi quodam jure distribuenda sunt, et ita nemo potest exciudi ab eorum participatione, nisi auctoritate uni versalis dispensatoris talium bonorum ; in admissione autem ad religionem ipsa distribuit , seu communicat ( ut sic dicam) quoddam bonum, sibi quodammodo proprium, scilicet , societatem suam , seu unionem secum, et ideo talis boni communicatio ad ipsam specialiter pertinet; potest ergo illud communicare quibus sibi expediens judicaverit, et non aliis. Denique, si haec receptio consideretur ut contractus quidam inter religionem et conversum, etiam ex hoc capite liberum est religioni contrahere cum his conditionibus, et sine illis nolle, ut contractus validus sit. Unde nihil etiam obstat quod de impedimento canonico inhabilitante dicebatur , tum quia hae personae non sunt positive habiles jure canonico, sed tantum negative, id est, per illud non factae inhabiles, et hoc modo ad addendum impedimentum praeter jus canonicum non semper est specialis potestas Pontificia necessaria, sed generalis concessio suflicit ; tum maxime quia hoc impedimentum non necesse est intelligi ex parte persome recipiendae , irritando illius consensum, ad quo forte necessaria est major potestas; sed hic ufficienter intelligitur ex parte religionis, quia ipsa non vult praebere consensum suum, sine quo talis contractus validus esse non po-

PrevBack to TopNext