Caput 3
Caput 3
Quae probatio antecedere debeat, quaeve conditiones servandae sint ut aliquis convenienter in societatem recipiatur ?
CAPUT III. QUAE PROBATIO ANTECEDERE DEBEAT, QUAEVE CONDITIONES SERVANDAE SINT UT ALIQUIS CONVENIENTER IN SOCIETATEM RECIPIATUR ?
1. Generalis resolutio hujus capitis e instiIuto Societatis. — Potest hoc inquiri tam ex parte ingressuri, quam ex parte habentis potestatem admittendi illum; et quod utramque partem sufficienter provisum est in Constitutionibus Societatis, in praedicto Examine, c. 3 et 4, et in1 p. Constitutionum, c. 3et 4; unde unico verbo respondere possemus, si ea omnia serventur, quae ibi praescribuntur, satisfactum iri interrogationi propositae quoa utramque personam. Ut tamen breviter ostendamus quam sint illa, et antiquitati Ecclesia, et rationi consentanea, ea breviter perstringemus; et primo declarabimus obligationem ex parte Societatis, et inde faciie constabit quid de ipso petente admitti dicendum sit.
2. Confirmatur Patrum testimonus. — Puimum ergo, ut haec receptio debite fiat, diligenter curandum est ut intelligatur an persona habeat dotes naturse et gratiae convenientes huic instituto, juxta aliquem gradum ejus, tali personae accommodatum, et conscquenter an habeat plures, aut aliquos defectus, ex his quae in praedictis Constitutionibus numerantur, et praedictas dotes excludunt, vc! notabiliter minuunt. Tota haec assertio per se est consentanea rationi, quia nihil magis esi debitum religioni, nec magis necessarium a conservationem ejus, quam ut h, qui reci- piuntur, apti et idonei sint ad finem talis relicionis, ut omnes antiqui Patres religionum docent ; et praesertim Basilius, regul. 10, ex fusius disputatis, et regul. 94 et sequentibus, et regul. 107 et 112, ex brevioribus, et optime Bonaventura in quarta parte Opusculorum, in expositione suae regulae, q. 10, per totam, ubi ostendit, neque ipsi religioni, neque Ecclesiae Dei expedire ut omnes admittantur : Omnes (inquit) passim recipere non evpedit nolis, negue Ecclesiee Christi ; nobis non, quia varia sunt conditiones hominum, qualitates et mores. Hinc etiam Nicolaus III, in c. Eait qui seminat, S Verum quia, vers. Sed quoniam, de Verborum significatione, in 6, graviter commendat Praelatis Minorum, ne inditferenter omnes admittant ad ordinem, sed eos tantum, qui suffragantibus eis litteratura, idoneitate, cel aliis circumstantiis , possint utiles esse ordini, sibique per vite meritum, aliisque proficere per ememplum. Similia habet Martinus V, in suis Constitutionibus, cap. secundo. Sic igitur B. fgnatius, prima parte Constitutionum, cap. primo. $ tertio, plurimum referre (ait) ad divinwn servitium convenientem haberi delectum eorun, qui admittuntur, et diligentiam adhiberi wt intelligatur que eorum sint dotes el vocatio. Uhi in declaratione, lit. C, optime dicit : Ut par est sollicite cooperari vocationi et motioni divina, curando ut augeatur in Societate numerus operariorum vinece Christi Domini nostri, ita diligenter considerare oportet ne quis admittatur, nisi qui doms illis Dei praeditus sit, quae hoc institutum ad ipsius gloriam exigit. Et inc. 2 et 3, magis in particulari dotes, conditiones necessarias, et utiles describit, de quibus statim pauca dicemus. Et c. 4 iterum subjungit : IVobis in Domino valde persuademus, ad hoc, ut divina et summa majestas ministerio hujus minimqe Societatis uti dignetur, multum referre ut, qui ad eam adittuntur, non solum du probentur, anteguam n ejus corpus coaptentur, verum etiam ut valde noti sint, antegquum ad eam probationem admittantur. Ac tandem p. 10, 87: Uft perpetuo ( inquit) totius hujus corporis bonus status consercetur, confert plurimun, quod in prima, secunda et quinta parte dictum est de turba, et Lhominibus ad nostrum institutum ineptis, ut ne ad probationem quidem admittantur. In quibus verbis docere voluit B. Ignatius, non esse homines in Societate recipiendos, solum propter illam augendam seu propagandam, quia bonum ejus, non in personarum multitudine, sed probitate et aptitudine ad ministeria con- sistit. Quod de religionibus omnibus mendicantibus prudenter admonuit Cajetanus 2. 2, quaestione centesima octogesima octava, articulo septimo, ad 1. Imo in simili id doeuit Innocentius III, c. Cum sit. de Etat. et qualit., dicens : S'anctius est paucos bonos, quam multos analos habere ministros, quia si caecus coeco ducatum praestet, ambo in foveam dilabuntur. Loquitur autem de sacerdotibus, ad quos pertinet regimen animarum, que est (inquit) ars artium. Unde cum omnibus religionibus haec animadversio conveniat, maxime est in Societate necessaria, eo quod religio clericorum sit, et ad animarum ministerium instituta. Quare optime etiam illi accommodatur, quod dixit Clemens Papa, in epist. 2: Melus est enim Domini sacerdotium paucos habere ministros, quam multos inutiles, qui onus grave ordinatori adducant. Habetur in cap. Tales, d. 23, ut omittam eo hujusmodi ministros in majori aestimatione ab hominibus haberi, quo rariores sunt, juxta illud Hieronymi : Quod rarum est plus appetitur, diaconos paucitas honorabiles , presbyteros turba contemptibiles facit, c. Legimus, d. 43, ex epist. 85, ad Evagrium. Sic etiam referunt solitum esse D. Franciscum dicere : Utinam fratres met essent adeo parvi, ut quando homines viderent illos, mirarentur '. Denique hoc etiam illud confirmat, quod multitudo sine delectu congregata, quod B. Ignatius turbam vocavit, non potest convenienter et cum fructu totius corporis gubernari. Nam etiam Aristoteles dixit, 3 Polit., cap. undecimo, plurimorum politiam difficile bonam esse, quia plures ad virtutem ducere arduum est ; quanto ergo erit diffcilius ad perfectionem virtutis eam perducere, maxime si absque delectu personarum congregata est! Propter quod tandem dixit Bonaventura, q. 19, inter causas, propter quas aliqua religio a suo primo fervore discedit, praecipuam esse multitudinem intrantium, si non cum magna prudentia recipiantur.
3. Atque hinc tandem nota est assertionis ratio ; quando enim persona, quae Societatem ingredi cupit (in quo eadem proportio est de qualibet alia religione ), sufficienter cognoscitur quoad omnes conditiones et qualitates suas, tunc cessat necessitas alterius diligentiae, solumque oportet rectitudinem observare , ut non privato affectu, sed intuitu majoris boni, primum religionis, deinde religiosi, receptio vel fiat vel denegetur; in quo gravis culpa committi poterit vel contra justitiam fortasse respectu religionis, vel contra charitatem respectu conversi, si ex pravo affectu, vel notabili negligentia , aut idoneus repellatur, aut admittatur indignus. Si autem conditio et capacitas personae cognita non est, imprudentissimum profeeto erit, talem personam statim aumittere sine sufticienti inquisitione et examinatione. Nam vel admittitur ut, qualiscumque sit, retineatur; et hoc est in magnum religionis praejudicium , ut ex omnibus dictis constat ; quod maxime verum est in Societate. propter finem, et gravissimas actiones, quibus incumbit , quia sic facile fieret ut ad suum finem consequendum inutilis redderetur, quod etiam in maximum Excclesiae detrimentum redundaret. Vel recipitur ut, si postea minus idoneus reperiatur, statim repellatur; et hoc etiam et ipsi personae injuriosum est, quia turpius postea ejicietur, quam antea non admitteretur. Religioni etiam hoc esset onerosum , tum propter inutiles labores, et sumptus in hujusmodi personis positos ; tum etiam quia non sine nota, et scandalo aliorum fieret tam temeraria receptio et frequens dimissio.
4. De prima diligentia es parte Societatis facienda, quae est recipiendi examinatio. — Secundo ergo principaliter colligo et assero, convenientissime in Societate praescriptas esse duas diligentias ante hanc receptionem praemittendas. Una est examinatio ingredi volentis. Altera est probatio ejus, quae vocatur prima in hac religione, quia caeteras antecedere debet, et post illam aliae sequuntur ante professionem ; vel etiam dicitur prima, quia est ad primum ingressum. Circa examinationem recolendum est quod supra, initio hujus secundi libri, dixi, hie non esse sermonem de his quae necessaria sunt jure communi, sed speciali Societatis. Hic ergo non agimus de examinatione, aut inquisitione ex vi Constitutionis Sixti V agenda, quae novior est quam Societatis Constitutiones, et servanda in Societate, sicut in aliis religionibus, nisi specialem aliquam declarationem, seu concessionem circa illam habeat a Sede Apostolica cujusmodi est illa Gregorii XIV, quae incipit: Zzponi nobis. Vel nisi uti velit quacumque moderatione in hac parte alteri religioni concessa ; nam id etiam facere poterit per viam communicationis, ratione suorum privilegiorum, nisi in ipsa concessione talis communicatio specialiter prohibita sit. Denique inquisitio illa Sixti V, ab aliis personis de ipso converso praecipue petenda est. Haec autem examinatio, quae in Societate praescribitur , cum ipso immediate peragitur; ipse enim est qui interrogari debet , et qui se ipsum manifestare, per varias interrogationes cogitur , quae in dicto c. 3 Examinis fuse proponuntur, et omnes eo tendunt, ut personae capacitas, naturalis et habitualis dispositio, et actualis vocatio seu conversio probe cognoscatur: ex his enim tribus capitibus maxime pendet dignitas seu idoneitas personae ad tale institutum. Neque oportet de his interrogationibus plura in particulari dicere , quia res est clara et tantum prudentialis ; aliquid vero statim attingemus, declarando impedimenta quae huic ingressui aliquo modo obstare possunt, quamvis non irritent.
5. Objectio. — Solvitur primo. — Gravis deceptio invalidat receptionem ad novitiatum. — Dicet vero aliquis, hujusmodi examinationem parvi esse fructus, si nulla exigitur probatio, praeter proprium testimonium conversi de se ipso, qui facile poterit (quod humanum est ) exaggerare bona, et defectus vel occultare, vel minuere. Respondeo , imo rem esse magni momenti. Primo, quia ipse conversus in conscientia tenetur sincere ac pure veritatem aperire. Nam, eo ipso quod vult quasi pactum cum Societate inire, et ideo examini voluntarie se subjicit, juste interrogatur, et consequenter veritatem aperire tenetur; neque etiam quasi bellum justum ex utraque parte esse potest. Declaratur : nam, si quis cum alio convenire velit in emptione equi, vel alterius rei similis, et ejus conditiones inquirat, quae ad rem faciunt, et ad suam utilitatem vel commoditatem spectant, tenetur sine dubio veritatem respondere ; multo ergo magis in praesenti, quia negotium gravius est, et receptio magis liberalis et voluntaria. Quin potius tantam esse censeo hanc obligationem, ut si quis nimium in hac falsitate excederet, et deciperet religionem in rebus gravioris momenti , et quae redderent personam prorsus inntilem ad talem religionem , fieret receptio nulla; non quia in tali persona sint impedimenta inhabilitantia personam , sed quia religio decepta in re substantiali non videtur consentire receptioni, quia talis ignorantia involuntarium causat juxta superiori tomo dicta de professione ex ignorantia facta; quando autem deest consensus legitimus recipientis, receptio invalida est, argumento cap. ultim. cum Glossa, de Regular., in 6. Hoc tamen certum non est. Navarrus enim, in consil. 48, de Regular., quod incipit Primo quaritur , iractans an professio facta, tacito morbo gallico, vel contagioso, nulla sit. Respondet, si religio habet statutum contirmatum a Papa annullans talem professionem, illam esse nullam ; si autem non habet tale statutum, attento jure communi , non esse nullam. Non reddit autem aliam rationem, nisi quia aegritudo etiam mortifera non annullat professionem. Supposito autem quod impedimentum non inhabilitet personam , nullum videtur posse esse majus, nec redaere religionem magis involuntariam, quam similis aegritudo, vel deceptio circa illam ; sed hoc in particulari pendet ex judicio prudentiali; nam in generali, dubium non est quin dolus possit esse tantus, ut omnino tollat consensum ad inducendam obligationem, ut in simili dixit idem Navarrus, cons. 46, de Regular., quod incipit, Ferus, numero quarto, cum Panormitano, in cap. Cum dilectus, De his quae vi. Et ideo dixi debere esse deceptionem in seubstantialibus , quia ilia plane tollit consensum, ut in quolibet alio contractu constat. Dene autem addit Navarrus, in priori loco, si talis deceptio sit in re gravi, eiiamsi non annullet actum, peccatum esse mortale, propter quod potest Praelatus expellere talem personam a religione, et privarc habitu.
6. Secunda solutio. — Deinde respondetur ad interrogationem factam , examinationem hanc, aliis etiam rationibus esse valde utilem, tum quia in illa multum cognoscitur persona et judicium ejus in modo respondendi, et in multis aliis quae occasione talium interrogationum occurrere solent; tumetiam quia examinator non semper est simplici interrogatione contentus, sed quantum potest, instare debet, et aliquando etiam experiri an ita sit, quod ab alio respondetur. Denique, quia, licet interrogationes primo fiant ipsi converso, non prohibetur quin ubi oportuerit, major inquisitio et veritatis examinatio fiat, cujus rei occasio ex responsionibus ipsius petentis sapius sumi potest.
7. De secunda diligentia, quae est ipsius vecipiendi probatio prima. — Genus hoc probationis juri el consuetudumi antiquarum religiouwn esse conforme. — Secunda diligentia est prima probatio ejus qui recipiendus est, quae in Societate fieri debet, antequam ad communem convictum quis admittatur. Nam, iicet ex praedicto examine nihil resultet quod receptionem quoquo modo impedire valeat, sed persona appareat idonea, juxta ea quae institutum exigit, non est contenta Societas, sed probare etiam vult, quoad commode potest, an hoc ita sit, et praesertim quoad vocationem, et constantiam ejus; et quoad capacitatem ad spiritualia exercitia, et ad litterarum profectum, vel ad corporales labores, si in eisexercendus sit. Propter hanc ergo causam, in Examine, cap. 1, S 13, statuitur ut recipiendi, hospitum more. ad dnodecim vel quindecim dies in loco aliquo separato commorentur. ut ibi probentur, priusquam recipiantur. Quod genus probationis satis consentaneum est tam juri, quam antiquae consuetudini religionum. Primum patet ex cap. Si quis incognitus, 1i, q. 2, ubi probandi dicuntur, qui religionem ingredi volunt, antequam ad habitum recipiantur. Idem sumitur ex cap. Monasteriis, 19, q. 3. Seceundum patet ex Cassiano, lib. 4de Institutis renuntiantium, cap. 3, ubi refert mirabilem probationem, quae inter antiquos illos Patres in usu erat. Nam conversus diebus decem vel eo amplius detinebatur, pro foribus excubans, indicium perseverantiae ac des:- derii sui, pariterque humilitatis ac poenitentse demonstrans, et genibus omnium fratrum pro - volutus, opprobriis et injuriis ab omnibus tolerantia ejus probabatur. Et ad idem alludit cap. 32, ubi Pynuphius Abbas sic ad quemdam, quem recipiebat, alloquitur : Jyosti quot p pro foribus excubans, hodie sis receptus. Benedictus etiam, in regula, cap. 58, ait non esse facile concedendum ingressum petenti, sed consilium Evangelistae Joannis, epistol. 1, cap. 4, servandum est : Probate spiritus, an et Deo sint; ad quem finem ait, prius extra monasterium detinendum esse per aliquot dies, et patientiam ejus, tum dilatione, tum etiam aliquibus injuriis probandam ; postmodum vero intra monasterium in hospitio esse detinendum per aliquot dies, priusquam ad noviuatum admittatur. Quae non sunt a mente Basilii aliena, ut ex regula 10, ex fusioribus, et ex aliis supra citatis, intelligi potest, et idem colligitur ex regula Pachomii, c. 26, et ex funnne Climaco, gradu 4.
8. Primum hujus probationis genus, et a B. Ignatio commendatum. — Consentaneum eliam est sacris Canonibus. — Primum autem probationis genus in hoc tempore, quo prima probatio durat, est videre et considerare diplomata Apostolica instituti Societatis, et constitutiones ac regnulas, quas unusqnisque in ea est observaturus, ut in praedicto loco Examinis dicitur. In quo duo aguntur. Unum est, ut qui ingreditur, majorem cognitionem etlucem habeat status quem assumit ; aliud est, ut Societas magis ac magis probet constantiam ejus. dum considerata perfectione et diflicultate instituti, in ejus amore ac desiderio perseverat. Hlud enim Bb. Ignatius maxime commendatum reliquit, nimirum, ut dispositio et constantia, ac stabilitas ejus, qui ingredi vult, diligentissime inspiciatur et examinetur, ut patet ex cap. secundo Examinis, S 13et 14; et 1 p. Constit., cap. 3, 810 et 11. Fuitque consilium B. Basilii, loco proxime citato, et in Const. Monast., cap. 20; et S. Bonaventurae, in expositione suae regulae, cap. 2. Quoniam autem Societas religio (ut diximus) clericorum est, in hoc modo probandi constantiam imitari voluit Ignatius et antiquos Canonues, et priscarum religionum mores. Sie enim in sexta Synodo, cap. 2, a promovendo in Episcopum Canones et regulae, quas in eo munere observaturus erat, legendae et considerandae dicuntur, et non prius consecrandum esse Episcopum quam ea se posse et velle servare profiteatur ; quod latius etiam habetur in authentica Quoamodo oportet Episcopos.S Si dctur. De Episcopis autem ac caeteris clericis sic diciturin Concilio Carthaginensi HI, cap.3,et habetur in cap. 7, d. 38: Placuit ut ordinandis Episcopis cel clericis prius ab ordinatoriLus suis decreta Conuciliorum auribus eorum inculcentur, ae se aliquid contra statuta Concilii fecisse peniteat. Et in Concilio Toletano IV, c. 25. et habetur inc. 2, cad. d. 38: Quando presbyteri (ait) ia parochiis ordinantur, libellum officialem a suo sacerdote accipiant, at ad Hcclesias sibi deputatas inustrucii accedant. Ubi liber officialis dict videtur, qui obligationes proprii muneris et offie, seu status assumendi, continet, ut Archidiaconus notavit. Quod vero ad religiosos spectat, D. Benedietus, d. c. 58 suae regulae, generatim dicit, ut cupienti ingredi res asperse et difficiles, quas observaturus est, proponantur. Ubi Smaragdus, in Expositione illius regulae, idem ex Angustino et [sidoro refert. Et sine dubio est per se valde conveniens, ut majori cum luce procedatur, ne genus aliquod ignorantiae aut deceptionis possit postea novitius allegare. Propter quod dixit Praeposit., in d. cap. Placnit, non posse novitium allegare ignorantiam, quando constitutiones et regule illi fuerunt specifice declaratae. (Vide Bart. in leg. vlt..fi. de Decr. ab ord. feciend. etc.)
9. Secundum ejusdem probationis genus. — Secundum genus probationis ac simul praeparationis est, ut ingrediens his diebusin actionibus spiritaalibus meditationis ac poenitentiae exerceatur, et confessionem gencralem faviat, ac tandem sacramentum Eucharistiae accipiat. lta habetur in c. 1 Examinis, S 4, et 1p., cap. 4, 86. Quae omnia sancte instituta esse, per se manifestum est; et duos etiam hahet fines. Unus est, quia hoc modo probatur capacitas et propensio ad exercitia spiritualia, et corporis asperitatem. Ahus est, quia hoc modo simul disponitur ad majorem Dei gratiam, et auxilium recipiendum, ut majori fervore ct animi puritate perfectionis statum aggrediatur. Unde similis regula de confessione generali praemittenda habetur in definitionibus ordinis Cistertiensis, c. 35, n. 155. Idem etiam consulit Bonaventura, in Speculo disciplinae, c. 1; Turrecr., tract. 128, in regulam S. Denedicti. Et videri potest Alens., 4 p.. q. 77, membr. 5, art. 3. Hoc etiam confirmat favor Summorum Pontificum, varias indulgentias et gratias concedentium his qui religionem ingrediuntur, ut sic melius sint dispositi ad auxilium divinum obtinendum, atque ita in Societate conceditur per communicationem ex privilegiis Minimorum, indulgentia plenaria, et omnium peccatorum remissio, ut ex Compendio privileriorum constat, verh. Indwlgentia, S 4.
10. Tertium probationis genus. — Tertio, solet etiam, qui recipitur, si ad gradum scholarium est dirigendus, probari in his quae ad doctrinae et ingenii specimen pertinent , ut constat ex prima part. Constitutionum, c. 4. § 5. Si vero ad ministeria temporalia recipiatur, in his actionibus, quae ad vires corporis pertinent, diutius probari solet judicio superioris, juxta varietatem personarum, decenti modo, et unicuique accommodato. Quae omnia per se sunt adeo rationi consentanea, ut nulla alia ratione vel declaratione indigeant.
11. Ratio generalis pro conclusione. — Conditiones in coadjutoribus temporalibus veguisite. — Conditiones ad spiritualia miuisteria veceptorun. — Dicendum tertio est, convenienter postulari et designari in Constitutionibus Societatis dotes, seu conditiones requisitas in his qui ad illam admittendi sunt, et impedimenta quae aut prohibere, aut difficilem recdere possunt ingressum. Ratio generalis sumenda est ex fine Societatis; nam. cum sit status religionis valde perfectus, requirit imprimis ea omnia, quae ad hunc statum ex sua generali ratione necessaria sunt. Quia vero amplectitur magna ex parte, et cum magna perfectione, vitam contemplativam, postulat, quoad fieri possit, naturam et mentem huic exercitio accommodatam; non enim omnes apti sunt ad otium et quietem contemplationis, ut supra, tract. superiori, cap. 1, n. 12, ex Gregorio referebamus. Quia vero principaliter haec religio ordinatur ad perfectissimas aetiones, quae ultra divinam gratiam multa naturae dona, magnamque prudentiam et eruditionem requirunt, ideo in his omnibus, quoad fieri potest, magna perfectio vel dispositio ad illam, in iis qui admittuntur, desideratur. Denique, quia difficile est haec omnia in unum conjungere, et nonnihil potest esse periculi in externis actionibus, et praesertim in peregrinationibus et missionibus, ad quas maxime Societas, ex vi sui instituti, dicata est, ideo quaedam natura et passionum moderatio in admisso postulatur, quae sine nimia difficultate per virtutis exercitium perfiei possit. Si ergo juxta hujus rationis vim expendantur omnia, quae circa hoc ordinantur in c. 2 primae partis Constitutionum, manifeste constabit veritas assertionis propositae. Nam in coadjutoribus temporalibus, inter alia, quae omnibus communia esse debent, specialiter postulatur ut sint sorte Marthae in Societate contenti, aetate et viribus ad labores corporis, qui in Societate se offerunt, sufferendos praediti, et ut homines difficii admodum ingenio non sint. In caeteris vero, qui ad spiritualia ministeria admittuntur, capacitas ingeni, indoles boni judicii, et sufficiens memoriae tenacitas postulatur ; quoad voluntatem vero, ut universae virtutis et perfectionis spiritualis studiosi sint, quieti, constantes, et strenui in his quae ad divinum servitium aggrediuntur; et (quod Societatis proprium est) ut zelum habeant salutis animarum, et de ca causa ad hoc institutum sint affecti. Deinde, in his, quae ad corpus spectant, imprimis conveniens etas, quae, ad hunc primum ingressum, de quo agimus, designatur, saltem decimum quartum annum excedat. Deinde petitur bona valetudo, vires sufticientes ad sustinendos instituti labores, et species exterior honesta, et apta ad aedificationem proximorum, et exoptanda dicitur sermonis gratia, ad agendum cum proximis pernecessaria. De aliis vero externis fortunae bonis, ut sunt nobilitas et similia, optime adjungitur, nec per se sufficere, nec necessaria esse, non tamen esse parvipendenda, si aliis adjungantur.
12. De impedimentis intellectus.— De impedimentis voluntatis. — De impedimentis corporis.—De impedimentis externorum bonorum.— De impedimento originis.—Et juxta haec (quo secundae parti tituli hujus capitis satisfaciamus) statim in cap. 3 ejusdem primae partis Constitutionum impedimenta ponuntur , quie secundaria appellantur, quia non omnino excludunt, sed personam minus idoneam reddunt, et tot possunt multiplicari, ut nullo modo expediat talem personam admittere. Quaedam ergo ex illis ad intellectum pertinent, ut tarditas ingenii, aut defectus memorie aut judicii, quae intelligenda existimo, quando notabilia sunt, ita ut mediocritatem etiam non attingant. Circa judicium autem prudenter et merito adnotatur, multum posse impedire obdurationem n proprio sensu, quia in omni congregatione magnum solet facessere negotium. Quoad voluntatem vero imprimis ponitur aatura difficilis ad virtutem propter vehementes affectus, qui domari vix posse videantur ; deinde peccatorum habitus tanta consuetudine obfirmati, ut de illis non magna emendatio speretur. Et huc etiam pertinere existimo, quod ibi subjungitur de indiscretis devoLionibus, quae solent esse causa illusionum et errorum; tunc enim hoc habet locum, quando haec abierunt in consuetudinem inveteratam, a qua difficile quis dimovetur. Tandem additur defectus actualis dispositionis debitee, qualis est intentio non satis recta, vel non satis firma et constans circa status mutationem , et circa affectum ad talem religionem ; non enim satis est habere firmum propositum, vel ferventem affectum circa religionem in genere, si circa Societatem in particulari animus sit remissus, vel parum firmus, quia illa non est dispositio satis accommolata ad talem formam; neque ex illa magna utilitas talis personae in Societate sperari potest. Quoad corpus vero ponuntur defectus contrarii perfectionibus supra numeratis, ut sunt, debilitas, morbus, notalilis deformitas, et defectus integritatis corporis, vel legitimae etatis, sive per defectum, si sit valde tenera, sive per excessum, si sit nimium provecta, qualis censetur in regulis Provincialis, cap. 4, n. 36, quoad defectum annus infra 15, et quoad excessum supra 50. In quo, cum sit certum, excessum aetatis nunquam esse impedimentum irritans, si judicium integrum sit, de alio extremo per defectum dubitari potest. In qua re certum est ex hac constitutione , non habere Societatem in hoc speciale impedimentum ex suo proprio jure. An vero jus commune Concilii Tridentini in ea locum habeat, dicemus melius infra, lib. 3, eap. 6, a n. 2. Nam quod attinet ad primum ingressum, certum est nullam definitam aetatem esse substantialem (ut sic dicam), nisi quatenus ad secundum ingressum, id est, ad incorporationem per tria vota substantialia proportionata aetas potest esse necessaria. Tandem quoad externa bona pro impedimento ponitur es alienum et civiles obligationes, in quo nihil speciale adjungitur; et ideo, quae tomo superiori in communi circa hoc diximus, de ingressu religionis ad Societatem prudenter applicanda sunt. De defectu autem originis nihil illo loco dicitur. In cap. vero 3 Examinis, inter alia interroganda unum est, an aliquis ex ejus progenitorilus notatus fuerit , vel declaratus ob aliquem errorem contra nostram Christianam religionem, et quomodo id sit. Quamvis ergo ex hoc capite non esset tunc positum absolutum impedimentum, semper tamen in consideratione habendum fuit, ut juxta temporum et locorum opportunitatem id fieret, quod cum religionis securitate ad majorem aedificationem judicaretur expedire; quid autem in hoc additum sit, jam explicuimus in cap. 2.
13. Quid ex parte recipientis reguiratur ?— Ex his ergo concluditur, ut receptio in Societate, ex parte recipientis, legitime fiat, supposita potestate, quae primario in Generali, et per illum in Provincialibus existit , non posse aliam regulam assignari nisi prudentiam. Quia non omnia, quae explicata sunt, in singulis admittendis simul sunt semper postulanda, neque singuli etiam ex dictis defectibus impediunt semper quominus receptio licite fiat; alioquin difficillimum esset aliquem legitime admittere, quia rarum est invenire homines qui simul omnibus praedictis donis naturae et gratiae praediti sint, et nullum ex dictis defectibus habeant. Et hoc significavit B. Ignatius, in fine cap. 2 Constitut., dicens : Quee tamen mensura omnibus in relns teneri debeat, unctio sancia divine sapientie eos docelit, qui id cure ad ejus obsequium ac laudem uberiorem susceperunt. Et in fine cap. 3 solum dicitur, quo plures ex dictis defectibus, seu impedimentis secundariis, quis habuerit, eo minus idoneum esse ut in Societatem recipiatur. In quo clare significatur, non obstante uno vel alio impedimento ex supradictis , posse esse aliquem idoneum, ut non solum valide, sed etiam merito recipiatur. ÀAc propterea admonetur ibi, qui admittendi facultatem habet, ne privato affectu duci se sinat, quia nimirum perturbare solet prudentia judicium; ergo supponit dari locum in hoc negotio prudenti arbitrio. In utroque autem loco optima quidem regula in declaratione significatur, scilicet, quando aliquod ex praedictis impedimentis intervenit, vel defectus aliquis in aliquo ex praedictis donis animae et corporis, attendendum esse an in aliis donis tantus sit excessus, ut secundum rectam rationem talis defectus compensari videatur; sic enim, pensatis omnibus, poterit esse persona idonea et digna, non obstante aliquo simili defectu. Quae compensatio maxime locum habebit , quando defectus non est in vocatione, quoad intentionem et firmitatem ejus; neque in aptitudine, et docilitate ad virtutem . nam hi defectus de se impensabiles plane videntur, nisi prius per divinam gratiam, et liberi arbitrii cooperationem, per nonnullam consuetudinem, seu perseverantiam, corrigantur. Occurrebat autem hic quaestio, an haec potestas admittendi ad Societatem merito committatur solis Praelatis, cum solo consilio suorum consultorum, vel assistentium, vel potius committi debuerit communitati ad plura suffragia, vel alicui congregationi, seu electioni plurium personarum. Ab aliquibus enim in dubium hoc revocatum est, propter consuetudinem aliarum religionum, et propter quemdam Motum Sixti V, de illegitimis. Sed haec quaestio attingit aliam universaliorem de regimine monarchico Societatis, quod in hoc actu eamdem rationem habet, quam in aliis non minus gravibus, et ideo infra in sua generalitate tractabitur. Nunc solum dicimus, ipsummet Sixtum V suammet constitutionem quoad Societatem moderatum fuisse , et post illum Gregorium XIV, in propria Bulla de Confirmatione instituti Societatis, hoc punctum inter alia expresse probasse ect confirmasse, dicens, novitios etium tan in prima eorum admissione ad Societatem , quam ad scholasticorum vota post biennium novitiatus , juzta Societatis morem, per superiores admittendos esse.
14. Quid ex parte recipiendi ? — Ultimo colligitur ex dictis, quid ex parte admittendi necessarium sit, ut debito modo ingrediatur. Nam, praeter ea quae ex communi ratione assumendi statum religiosum necessaria sunt, et in superiori tomo sunt notata, nihil fere hic addendum est, nisi ut illa omnia cum proportione ad talem religionem applicentur ; maxime vero ut sincere in examine procedatur veritatem in omnibus aperiendo ; solum enim in fictione aliqua huic veritati contraria potest gravis culpa in hoc negotio committi ex parte ingressuri ; nam caetera omnia magis spectant ad consilium, ut res adeo gravis meliori modo fiat.