Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

An recte, et sub qua necessitate integrum biennium assignatum sit pro novitiatu in soctetate.

CAPUT IV AN RECTE, ET SUB QUA NECESSITATE INTEGRUM BIENNIUM ASSIGNATUM SIT PRO NOVITIATU IN SOCTETATE.

1. Ratio difficultatis. — Praesentis capitis partitio. — Pro hac secunda probatione supponenda sunt ea, quae superiori tomo de novitiatu religionis generatim diximus; soiumque explicanda sunt hic ea, quae in hac parte Societati sunt propria; nam coetera illa, quibus per speciale institutum Societatis non derogatur, servanda in ea sunt, cum ad statum religiosum ut sic pertinere videantur. Supponenda vero est in hac secunda probatione, sen novitiatu, Societatis Constitutio, quae sic habet in Examin., cap. 1. S 12: Anteguan quis admittatur ud professionem, vel simplicia vota, biennium integrum ad probationem habeCit. Quod in cap. 4, S 16, repetitur. Quod iempus in eisdem capitulis, in 1, 8 12, in 4, S 43, prorogari posse dicitur, si nondum plene Societati satisfecerit, ita ut integrum judicium de illius dimissione vel admissione facere possit. Hoc ergo est unum ex capitibus quod Societati objici solet, eo quod et novum hoc sit, cum antiquissimae religiones uno anno novitiatus contentae fuerint, ut ex reguia Benedicti et aliis constat. Et sit etiam singulare: nam unus annus novitiatus communi omnium religionum consensu receptus est, et jure antiquo, c. 1, 17, q. 2, et novissimo Concilii Tridentini approbatus. Non ergo debuit Societas in hoc esse singularis. Quae objectio multo magis augeri solet, eo quod baec tam dinturna probatio non censetur in Societate sufficiens ad. professiones, sed nova alia postulatur. Verum de hac posteriori parte melius infra, in lib. 6, c. 1 et 2, dicemus, disputando de professione; nunc vero de priori solum dicendum est. Duo autem in hoc capite explieabimus : primum, quae fuerit ratio hujus peculiaris institutionis: secundum. quam sit ne- cessarium totum hoc tempus, ut secundus ingressus, seu incorporatio in Societate, valida sit, et simul quomodo hoc tempus sit computandum.

Prima pars capitis expeditur.

2. Primo ergo dicendum est, hoc temporis augmentum non esse novum, sed renovatum, et ex antiquitate sumptum. Nam imprimis olim a D. Basilio nullum certum probationis a tempus praescriptum fuit, sed indefinite, tanto tempore dixit probandum novitium, quanto ad illius experimentum, et dispositionem suffticere videretur, ut videre licet in reculis fusius disputatis, regula 10 et 15. Et similia sumuntur ex Cassiano, lib. 4de Institutis, cap. 6, 7 et sequentibus; de quo plura infra in citato lib. 6, tractantes de dilatione professionis; nam ad illud punctum magis haec antiqua consuetudo spectat. Deinde Euseb. Caesar., inter alia, quae in Porphyrio refert, dc Essaeis, lib. 9 de Praepar. Evang., cap. 1, sic ait : Qui in cam sectam ceniunt, non statum, sed posteaquam foris auno integro, eisdem noribus viverint, tunc suscipiuntur, non iumen omnino, sed propinguius quidem accedunt. Una cero cun illis vivere non licet, nisi duobus aliis annis palientie signa dederint. Et similia refert Josephus, lib. 18 Antiquitatum, c. 2, et lib. 2 de Bello Judaico, cap. 7. Hinc ab antquis etiam monachis /Egypti servatum legimus, ut per tres annos novitii probarentur, in durioribus operibus exercendi; ex regul. Pachomii retert Nicephorus, lib. 19 Historiss, c. 14. Et sumitur ex Palladio, c. 38 Historiae ; unde etiam Justinianus imperator, in authentica de Monachis, in Novellis, tit. 10, biennu tempus ad professionem postulavit. Quod docuit eiiam Ivo Carnotens., 1 p. sui decreti, c. 153. Et quoad moniales, idem sumitur ex Concilio Aurelian. V, c. 13.

3. Objectio. — Dicet fortasse aliquis, quaedam ex his, quae antiquiora videntur, fuisse forte tunc necessaria propter nimium rigorem religionum vel monachorum illius temporis. Postquam vero rigor ille temperatus est, etiam probationis tempus fuisse ad breviorem mensuram redactum ; vel certe illam temporis mensuram non fuisse generalem, sed pro ahquibus casibus vel personis in quibus specialis ratio oceurrebat , ut de personis incognitis lcgitur speciale decretum in c. Si guis incognitus, 11, q. 2, postulans triennalem probationem, etiam ad receptionem ad habitum, quod tribuit Bonifacio Papae Gratianus. idem tamen tribuunt Concilio Toletano Ivo, p. 7 sui decreti, c. 41; et Bureard., lib. 4, cap. 20. Et revera est idem cum authentica Justiniani paulo antea citata, sed ubi in novellis legitur: S ive sertus, sice liber, egendum est, sive serus, site libertus. Et emendatum est in decreto Gregoriano ; et ita constat constitutionem illan non essc universalem, sicut eiiam Gregorius, ut superiori tomo vidimus, pro militibus iriennalem probationem requisivit, etiam ante receptionem ad habitum monasticum , ut habetur in c. ult., d. 53, ex lib. 7 Registri, c. f1, quod amplius restrinxit, lib. 8, epist. 25, ubi prohibet sine suo consensu mnilites recipi; ibi autem biennium probationis praesceribit pro omnibus monasteriis, ut habetur in c. Monasteriis, 19, q. 3.

4. Solutio. — In Societate esse speciales causas ad postulandum plus temporis probatiouis quam ia aliis veligionibus. — Prima. — Secunda. — Tertiu. — Respondetur imprimis ex hoc ultimo decreto Gregorii multum confirmari Societatis institutionem ; nam illud senerale fuisse videtur , quamvis Alexander Papa lI, in cap. 1. 17. q. 2. referat Gregorium approbasse regulam Benedicti quoad annum probationis, et ideo videatur, aut pro diversis locis , aut In diversis temporibus, haec statuisse; vel fortasse (quod mihi magis placet, ut citato tomo tetigi) in uno loco requirit biennii probationem ante habitum, in alio vero inlegrum annum novitiatus, post susceptum habitum. Utrumvis autem sit, si in his omnibus non materialis (ut sic dicam) institutio aut varictas, sed ratio ejus. et fiuis inspiciatur, ex his omnibus manifeste colligitur, institutionem Societatis, nec novitatis, ncc singularitatis notari posse, quia ex illis recte colligitur, ubi specialis causa intervenit, probationem ultra annum in aliquo instituto cexigi posse. In Societate vero, considerato fine cjus, et ministeriis, ratio occurrit specialis, et multo major necessitas longioris probationis, quam in aliis religionibus ; ergo. Major satis constat ex dictis n. 2. Minor multipliciter declarari potest. Primo, quia Societas. ut lib. 1, c. 7, dietum est, et vitam contemplativam et activam in perfecto gradu profitetur et amplectitur, et ideo necesse habet in utraque parte novitios suos suflicienter instruere, fundare ac experiri, et ideo longius tempus requirit quam unius anni, et ad minimum ad singulas illarum partium singulos annos requirit ; merito ergo ad duplicatum otlicium vitae, duplicatum etiam tempus probationis postulat. Quae ratio amplificari posset, in particulari considerando actiones omnes et ministeria, quibus Societas probat novitios suos ; nam inde facile posset intelligi, minus quam biennii tempus, ad hanc probationem non suflicere; sed de hac re dicturi sumus capite sequenti. Secundo probatur, quia Societas ratione sui linis necesse habet, statim post probationem, studiis intente vacare, vel juxta personae conditionem et capacitatem externis actionibus occupari, et ideo necesse est ut novitii ejus majores radices in exercitio virtutum mittant, et in exercitio etiam orationis plenius instructi, et, quoad fieri possit, assueti et experti sint, alioqui, quae in eo tempore leviter inchoantur, facile postea remittentur vel amittentur ; illud autem sine dubio fieri non potest unius anni tempore, in quo vix incipiunt spiritualia exercitia degustari; merito ergo alter aunus additus est, in quo jacta principia robustiora fiant. Quod adeo necessarium esse experientia compertum est, ut ob hanc causam postea in Congregatione 6, can. 5, fuerit prudenter ordinatum, ut post exactum biennium probalionis, et post vota scholarium emissa, per alios duos saltem annos sub majori custodia et disciplina juniores contineantur, prout planius fuit subinde praescriptum in ordinationibus contractis c. 13. Tertiam rationem sumerc possumus ex alia objectione , quae contra Societatem fiebat, lib. 1, c. 7 et 9, nimirum, quod non austeram , sed moderatam vitam in exterioribus profiteatur ; quanquam enim hoc non minuat perfectionem ejus, supposito ipsius fine, ut ibi ostensum est, tanto vero erit major ejus perfectio, caeteris paribus , quanto carentia hujus exterioris austeritatis alio austeritatis genere magis compensata fuerit. Hoc autem fit per multiplicem probationem Societatis, quae inter alias est (ut sic dicam) propria austeritas ejus, et magna ex parte exercetur in hae diuturnitate temporis novitiatui destinati. Fuitque maxime proportionata tam respectu propriae religionis, quam respectu aedificationis proximorum ; quia, cum austeritas corporis ordinetur inter alia ad continendum hominem in oflicio virtutis, et ad trenandos sensibiles affectus ad propriam perfectionem et conservationem in virtute, necessarium fuit diutius probari et fundari in solidis virtutibus (ut B. Ignatius frequenter loquitur, et in interna et externa mortificatione affectuum, et sensuum omnium, ut postca sine tanto perieulo possent in Societate vivere, non obstante illa mediocritate in cx- terioribus. Et similiter respectu proximorum, quibus in admiratione esse solet exterior austeritas habitus, etc., oportebat ut quod in hac parte deerat Societati, suppleretur ex alio habitu, qui, quatenus ad corpus spectat, et visibilis est, exterior dici potest ; est autem magis interior, tum quia magis ex interna virtute pendet, tum quia intimius ( ut sic dicam ) ipsum corpus afficit, scilicet, debita modestia, ct compositio in omnibus sensibus, verbis ac motibus; hic autem habitus non poterat brcvi lempore comparari.

5. Auctoritate Ecclesiae confirmatur haec Diennii novitiatus constitutio. — Tandem addere possumus in hujus rei confirmationem, Ecclesiae auctoritatem, quae specialiter hunc. ritum quoad tempus hujus probationis in Societate stabilivit, tam per bullas Pauli IV et Julii HI, tum maxime per Concilium Tridentinum. Nam specialiter tractans de anno probationis, et generaliter ordinans ut, illo anno expleto, novitii vel admittantur ad professiorem, vel expellantur, specialiter excipit Socletatem, sess. 25, c. 16, de Regular. Quam exceptionem, non reprehensibilem singularitatem, sed piam et sanctam specialitatem esse judicavit. Hoc enim significavit, cum dixit: Per haec autem non intendit sancta Synodus aliquid innovare, aut prohibere quin religio clericorum Societatis Jesus, juvta pium eorum institutum a sancta Sede Apostolica approbatum, Domino et ejus Ecelesiee inservire possit; insinuans, sicut ipsum institutum pium est, licet sit proprium, et speciale, ac distinctum ab aliis, ita etiam pie posse habere hanc proprietatem specialem. Quam etiam significat ex eo necessariam fuisse, quod hoc institutum, non tantum ad serviendum Deo, sed ctiam ad serviendum Ecclesiae speciali modo, ordinatum est. Hinc denique Gregorius XIIT, in constitutione Quanto fructuosius, de b. Ignatio ait: Divino instinctu ita duait disponendum, ut bLiennio novitiatus absoluto, omnes, qui in Societate perseverare voluerint, tria vota substantialia emittant , ac novitii esse desinant. Et in constitutione Ascendente Domino, rationes fere omnes a nobis positas insinuat. Nam, proposito fine, et mediis Societatis, subdit: Ad quae sufficienter, et pro dignitate praestanda, difficultates superandas, periculague adeunda, quibus dicte Socictatis veligiosi in ejusmodi discursionibus et manisteriis ecponuntur, necesse est ut ipsi talia cbituri, magno devotionis ac virtutis prasidio inuniantur, quod illis gratia imprimis omni- potentis Dei, simulque educatio ipsa, longa item inm Societate probativ, nec non regularum observantia prastare noscuntur. Quibus constitutionibus. ut tantee ponant rudimenta virtutis. ad quam aluntur, statutum est ut novitii in Societate biennio probentur. Quod insiü tutum inviolatum et inconcussum esse vult, ut inferius late dicit et confirmat.

Expeditur secunda pars.

6. Quando incipiat hujus novitiatus tempus. — Num de necesssitate hujus probationis sit habitus religiosus? — Per hoc ergo, et ratio hujus institutionis sufticienter reddita est, et objectionibus (ut opinor) in contrarium satisfactum. Circa hoc vero biennii tempus interrogari possunt fere omnia illa, quae de anno probationis generatim tomo superiori tractata sunt, scilicet, quando incipiat, quomodo continuandum sit, quam sit essentiale seu necessarium ad valorem professionis vel incorporationis subsecutae, et tandem an haec incorporatio debeat post praedictam probationem immediate subsequi. Haec tamen omnia breviter hic possunt expediri, proportione servata. Nam, quod ad initium attinet, cessat hic quaestio illo loco tractata de susceptione habitus; nam cum Societas nullum particularem habitum profiteatur, nulla susceptio vel mutatio habitus necessaria est, sed solum ut is, qui habet potestatem admittendi, voluntatem habeat hic et nunc recipiendi hanc personam ad Societatis probationem, et ut quocumque verbo vel signo externo illam voluntatem sufticienter declaret , consentiente, et exterius etiam acceptante eo, qui recipitur, ita ut ex tunc vivere incipiat sub obedientia et regimine Societatis, et ita tandem statutum fuit in decreto 90, alias 93, Congregat. 7. Unde hic etiam cessat illa quaestio, an de necessitate probationis sit habitus religionis; nam in Examine, c. 1, § 13, expresse dicitur : In hoc medio tempore duorum aunorum habitus ullus certus Societatis non sumitur. E ibi in declaratione, judicio Superioris relinquitur, an cum eisdem vestibus, quas ex seculo tulerunt, vel cum aliis, probandi sint. Et 3 p. Constitut., cap. 2, in declaratione, lit. C, additur : Convenit ut qui probantur, vestitus vatione ad mortificationem et abnegationem sui, et ad mundum, ejusque vanitatem sub pedibus conculcandam juventur, et id quidem quantum considerata natura, consuetudo, officium et aliee personarun circumstantie patientur. Quod si hoc etiam alicui videatur vel novum, velsingulare, quamvis id concederemus, non propterea reprehensibile esset. Nam sicut in toto corpore Societatis reprehensibile non est, quod communi habitu utatur, ut lib. 1, cap. 9, ostendimus, neque ad id refert quod hoc videri possit novum aut singulare, si ad finem talis religionis sit expediens, ita prorsus de habitu novitiorum dicendum est. Eo vel maxime quod, cum Societas non habeat peculiarem in habitu austeritatem, in nullo diminuitur probatio ejus, ex eo quod sub habitn speciali non fiat. Quae ratio eos maxime Doctores movit, qui dixerunt regularem habitum esse de essentia probationis. Et aliunde ad majorem humilitatem et propriam mortificationem interdum conferre potest, in proprio habitu vilia ministeria religionis facere, ut ab aliis possit potius famulus quam religiosus putari, et ut ornatus seculi in religione conculcari videatur. Et forte propter has rationes hoc fuit olim ab antiquis monachis observatum, ut in superiori tomo tactum est, atque etiam ut novitii liberius possent, si vellent, religionem dimittere, cujus habitum nondum induissent. (Vide Lindanum, in fine suorum operum.)

7. Integrum probationis aumum esse de essenlia in Societate ad validam professionem emittendam. — Circa alias interrogltiones, imprimis censeo, tam necessarium esse in Societate annum integrum probationis ad professionem validam faciendam, sicut in aliis religionibus. Loquor autem de professione in omni proprietate et rigore, per vota solemria. Probo autem ex Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 15, ubi ille annus assignatur tanquam omnino necessarius ad valorem professionis. Incipit autem illud c., 7n quacumque religione, et postea nullam facit exceptionem ; ergo comprehendit etiam Societatem. Nec satis est quod c. 16 illam excipiat illis verbis : Per hec autem sancta Synodus; nam illa verba non sunt referenda ad omnia capita praecedentia, sed solum ad id, quod proxime in eodem capite praecessit ; quod est manifestum, et ex communi interpretatione jurium, imo ex ipso rigore latini sermonis, et ex proprietate illius pronominis 5aec ; designat enim ea quae proxime, et quasi praesentia sunt. Unde potius inde sumo argumentum in contrarium. Nam, cum in c. 16, statim ac Concilium dixit, ut professio ultra annum non differatur, Societatem exceperit, in capite autem decimo quinto statuens ut intra annum non fiat, illam non exceperit, satis indicavit iu hoc secundo illam comprenendere voluisse. Et sane merito, quia nulla est ratio cur illam exciperet, cum majorem probationem requirat, ut n. Aet 5 ostensum est. Ex quo infero, quoad annum saltem necessarium esse ut talis probatio continuata sit; nam supra, in praecedenti tomo, ostendimus hunc annum debere esse continuum quoad alias religiones; ergo quoad Societatem, cum in eadem regula comprehendatur. Infero etiam hunc annum non solum debere esse continuum, sed etiam cum professionc sine morali interruptione ; nam hoc etiam diximus supra esse necessarium in genere, sub quo jam dixi Societatem quoad hoc comprehendi.

8. In Societate non interrumpi probationem plurium annorum inter novitiatum et professionem.— Solum est advertendum, quod, licet in Societate inter primum annum probationis et professionem multi anni interponantur, non interrumpitur probatio, quia totum illud tempus ad majorem confirmationem et certitudinem ipsius probationis ordinatum est; imo neque in aliis religionibus interrumperetur probatio per dilationem professionis post annum, si novitius in eadem religione permaneret; quamvis in aliis (per se loquendo) hoc non liceat, in Societate autem liceat, et iu aliis non interponantur alia vota inter novitiatum et professionem, sicut in Societate ; quod non impedit illam continuitatem, maxime cum totum hoc sit exceptum et approbatum a Concilio in praedictis verhis. Interruptio autem esset, si quis per unum vel plures annos in Societate prius extitisset, et postea extra illam ejiceretur, ac deinceps iterum ad illam admitteretur ; tunc enim non existimo totam priorem probationem esse sufficientem ad professionem statim emittendam, sed necessarium esse ut saltem per annum in Societate existat, et sit novitius ; suppono enim omnino fuisse dimissum votis solutis, si illa habebat; tunc enim tota probatio praecedens quasi extincta fuit per dimissionem, et ideo nova necessaria est. sicut de probatione in genere, citato tomo probavimus ; nam quoad haec omnia est hic eadem ratio eademque generalis regula, ut dixi. An vero tota haec doctrina locum habeat in aliis incorporationibus Societatis, quae fiunt per simplicia vota, pendet ex alia quaestione, an nomine professionis in similibus juribus et decretis veniat haec traditio, vel reccptio in Societate, per vota simplicia ; quam queestionem commodius tractabimus libro sequenti, ubi tam hoc punctum, quam alia quae ex illo pendent, resolvemus.

9. Biennium probationis absolute wecessa- rium ad calorem professionis non videri. — De integro autem bienntio probationis non invenio in jure sufficiens fundamentum, ut asseram iilud totum esse absolute necessarium ad valorem professionis, vel cujuscumque incorporationis postea subsecutae. Constat enim ex vijuris communis, hoc non esse necessarium, cum ex vi illius nec biennium requiratur. Neque etiam in speciali Societatis jure invenio verba aliqua, qua tantam necessitatem indicent. Nam in c. 1 Esaminis, S 2, simpliciter dieitur : Biennium integrum ad probationem habebit. Quae lex solum disponit ut ita fiaat, quem loquendi tenorem servavit etiam postea Gregorius XHT, in bulla Ascendente Domino, pag. 228 editionis anni 1606; c. vero 4, n. 16, babentur verba quae majorem indicant necessitatem, scilicet : llud tamen omnino observaLitur, ul anteguam, ec.. duo anni emperimentoruin ci probalionum cxpleantur. Sed neque huec verba aliud indicant, quam quod haec rezula omnino servetur, nec dispensationes in ca admittantur. Et eodem modo loquuntur multae aliae constitutiones, quibus concinit can. 10 Congregationis quintae generalis; dum euim prohibet omnino exercitium facultatis contrahendi biennium pro votis scholasticorum approbatorum emittendis, pro emittenda vero professione in raro aliquo casu permittit, non obscure agnoscit ipsam facultatem, atque adeo valorem, si forte (quamvis illicite) exerceatur, de quo canone iterum, lib. 6, c. 1, n. 11. Nec vero eo quod Societas alterum annum probationis addiderit anno jure communi requisito, statim censenda est sub eadem lege et necessitate illud addidisse, sub qua unus annus jure communi statutus erat, quia nulla est ratio hujus consecutionis, quando in uovo jure id non explicatur. Praesertim quia hoc jus Societatis antiquius est jure Concilii Tridentini, ante quod neque unus annus probationis crat adco necessarius, quin ex consensu partium posset renuntiari, exceptis ordinibus mendicantium, inter quas Socieias tiunc non numerabatur. Icgitur non dubito quin, si Pradlatus habens potestatem in Societate admitteret novitium post integrum probationis aunum, et ante expletum biennium, ad aliquem gradum ejus, admissio et vota essent valida, etiamsi fortasse Praelatus in eo male ageret, quia nulla est lex irritans factum, nt dixi. Certum est etiam Praepositum Generalem ex justa causa posse in hoc dispensare, quia nullibi hoc ei est prohibitum, et res non est adeo essentialis, vel de se immutabilis, quin occurrere possit justa causa et occasio dispensandi.

10. Differentia inter Generalem et alios iaferiores Prelatos. — Provincialis potest dispensare cum novitiis Societatis, ut litteris cacent.—Quid de tribus votis religwuis, quae interdum ex devotione a uovitiis emittuntur.—lmo ita videtur hoc expresse declaratum. part. 5 Const., c. 1, lit. C, ubi cum in constitutionc iundefinite dicatur, tempus ad admittendum ultra biennium esse oportere, in declaratione additur hoc temporis spatium, sicut prorogari, ita et contrahi posse quibusdam in casibus, ex causis non levis momenti, judicio Praeposit Generalis, cujus erit dispensandi jus, licet raro id fieri debeat , prout in citato canon. 10 fuit postea declaratum. Inferiores autem Praelati, etiam Provinciales, non possunt, quia nullibi legitur illis conccssa talis potestas. Haee enim est differentia inter Generalem et alios, quod in Generali , tanquam in supremo capite interno (ut sic dicam) est tota potestas quae in Societate esse potest, exceptis solum his quae expresse prohibentur ; alii vero habent potestatem partieipatam a Generali, et ideo non possunt quidquid non prohibetur, sed solum quod positive conceditur, vel in generali, vel in speciali, juffta rerum qualitatem; haec autem, de qua agimus, ejusmodi est ut specialem concessionem postulare videatur. Rara enim est in Societate talis dispensatio, nec memini vidisse me, aut audivisse alicui esse concessam etiam ab ipso Generali. Dispensatur quidem aliquando, ut ante expletum biennium, novitius litteris vacare incipiat. maxime post expletum primum annum ; id enim fieri posse ex quaria parte Constitutionum colligitur, c. 3, S 4, et habetur in ean. 1 secundae Congregationis gencralis, ubi haec potestas dicitur committi Provincialibus ex concessione Generalis. Et habetur etiam ip regul. trigesima octava ejusdem Provincialis. Nihilominus tamen non dispensatur cum his novitiis in tempore probationis, quia eorum vota non admittuntur. Imo nec omnimo ab exercitiis novitiorum eximuntur, nam separatam habent habitationem, et sub proprio magistro peculiariter instruuntur et exercentur; et, quod caput est, semper intelligunt se esse liberos, ut possint discedere, si velint. Dices : nonne interdum ipsi tria vota sua devotione emittunt ante biennium expletum ? Hespondetur, quidquid ipsi privatim faciant, illa non esse vota Societatis, quae verum religiosum constituunt, quia nec per sc publice fiunt, ncque ab ipsa Societate admittuntur, et ideo nihil illam obligant, sed tam libere potest dimittere novitium, ac si nihil vovisset, quo casu talia-vota cessabunt, nisi alia fuisset expressa intentio voventis, ut esse posset, praserlim quoad castitatem. Tmo, quia juvenes facile possunt ex fervore indiscreto talia vota emittere, non solum a Societate non admittuntur aut consuluntur, verum etiam nec fieri permittuntur, nisi cum magna consideratione et consultatione, ac servata debita forma et subordinatione ad Superiorem, ut constat ex declaratione capitis primi Examin., lit. C, et tertia parte Constitutionum , c. 1, lit. T, et quarta parte Constitutionum , 8 6, et in dicto canone 1 secundae Congregationis.

11. Quam sit necessaria biennii continuatio in novitiatu ad valorem professionis. — Atque ex his facile colligi potest quid dicendum sit de alia interrogatione, necessaria scilicet continuatione bujus temporis biennii; constat enim simpliciter non esse necessariam ad valorem subsequentis incorporationis, dummodo in uno saltem anno debita continuitas observetur. Nam si alter annus simpliciter non est necessarius, ut dixi, multo minus necessarium erit ut in se sit continuum, vel cum altero annoc. Quocirca, si contingat aliquem prius esse per aliquot menses vel annos in Societate, et postea ab ea deficere, et omnino exire, et iterum ad illam redire, poterit, si Superiori habenti potestatem visum fuerit, aliquid ex priori tempore in partem hujus biennii computare, ita ut hoc saltem non sit contra substantiam seu valorem admissionis seu professionis, dummodo annus integer novitiatus intra Societatem proxime ante professionem praecedat, juxta superius dicta , n. 7 et 8. An vero hoc facere liceat, judicandum est ex potestate admittentis, et ex causa propter quam tit; si enim attendamus juridicas rationes , ob quas in tomo superiori diximus , annum probationis religiosae debere esse continuum, probant in praesenti biennium jure proprio Societatis ad probationem postulatum , eo modo, et in eo gradu in quo postulatur, debere esse continuum; ideoque, quoties ex interruptis temporibus computatum fuerit, non sine dispensatione aliqua fieri posse; erit ergo, et potestas, et causa necessaria ut licite fiat. Per qua- etiam penultimae interrogationi, quae restabat, responsum est.

PrevBack to TopNext