Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

De observatione, experimentis ac loco quibus novitii societatis tempore novitiatus exerceri debent.

CAPUT V. DE OBSERVATIONE, EXPERIMENTIS AC LOCO QUIBUS NOVITII SOCIETATIS TEMPORE NOVITIATUS EXERCERI DEBENT.

1. Exponitur sensus quaestionis. — In praecedente capite de tempore et habitu sutlicienter dictum est, nunc de caeteris circumstantiis et actionibus, seu experimentis breviter explicandum, an sint aliquae de substantia hujus probationis, vel solum de perfectione ac debito, saltem ex regula. Vocamus autem de substantia id, quod est simpliciter necessarium ad valorem professionis seu incorporationis subsecutae, et ut impleantur illa verba Concilii Tridentini , sess. 25, c. 15, per annn na probatione steterit ; reliqua vero omnia, quae hujusmodi non sunt, dicimus pertinere ad perfectionem, vel observantiam regulae ; melius autem respondebimus ad hanc quaestionem discurrendo per singula, quae in hac parte instituta sunt et servantur, eorumque rationem vel necessitatem explicando. Est autem generatim advertendum hoc tempus probationis ad duos fines ordinari : unus est ad experimentum, vel cognitionem sumendam ; alter est ad tradenda rudimenta, seu jacienda fundamenta virtutis in hoc instituto necessaria. Et prior finis duas habet partes, scilicet, ut Societas naturam et ingenium personae sufficienter cognoscat, et novitius majorem notitiam habeat institnti, ut majori cum deliberatione perseverantium eligat.

De observantiis quibus novitii jueantur, ut cun majori notitia et lbertate de perseverantia in Societate delaberent.

2. Diligentia heec, licet non sit de essentia, observanda tanen, ut rationi et Patribus consentanea. — Regula Benedirti. — Primum ergo, ut ab hoc ultimo probationis scopo incipiamus, una ex praecipuis obeervantiis hujus novitiatus est, ut novitius, sexto quoque mense biennii, legat eam partem instituti, quae necessariam et sufficientem notitiam ei praebere possit, nempe diplomata Pontificia, regulas, scilicet, generales et communes, et constitutiones , vel saltem compendium eorum. Ita statuitur in c. 1 Exam., § 13, et subditur ratio dicendo : Quod ideo fit, ut utrinque majori cum claritate , et cognitione i Domno nostro procedatur ; et ut quanto fuerit magis probata singulorum constantia , tanto siabiliores ac firmiores sint in divino servitio , ac vocatione prima, ad gloriam , et lonorem divinee majestatis. In quibus verbis significatur, licet haec recognitio instituti per se primo sit ob majorem cognitionem et lucem ipsius novitii, etiam redundare in cognitionem et experientiam ipsius Societatis; nam, quo novitius majori cum cognitione perseverat, eo magis specimen suse constantiaeSocietati praebet. Non est autem tota haec diligentia, et cum omnibus his circumstantiis de substantia novitiatus, quia nullum est in constitutionibus verbum quod hoc indicet ; neque erat expediens ut valor futurae probationis vel admissionis ex tot circumstantiis penderet. Nihilominus tamen diligentia haec omnino observanda est, tamquam valde conveniens, et consuetudini antiquorum Patrum consentanea. Similia enim tradidit Benedictus in sua regula, e. 58, nam prius dixit proponenda esse novitio, priusquam admittatur , ea quae, in religione, aspera et difficilia sunt ; deinde addit, ut post duos menses religionis regula illi legatur, et iterum post sex menses, iterumque post quatuor, id est, in fine anni novitiatus, illum admonendo ut consideret illam esse legem, quam tunc potest libere dimittere, postea vero quam per professionem illi se subjecerit, tali se potestate privare. Et antea Basilius, in regulis fusioribus, in 15, similem morem instituerat, quamvis verbis generalibus, scilicet, ut novitiis tempus sufliciens concedatur, in quo majori animadversione et consideratione intelligant quid sibi expediat; neque aliquid (ait) astute, aut per raptum a nobis fieri videatur.

3. Objectio. — Solutio. — Fortasse vero quis objiciat, nimiam esse deliberationem hanc, nimisque iteratam instituti relectionem seu recognitionem , cum D. Thomas, 2. 2, q. ult., art. 10, dc religionis ingressu censeat , non multum esse deliberandum , quia de re certa non est necessaria deliberatio; religionis autem professio ex se habet sufhicientem certitudinem, quod homini expediat, quando non intervenit speciale impedimentum, de quo facile constare potest sine tanta mora. Respondetur imprimis hanc considerationem et recognitionem instituti non ordinari tantum ad deliberandum de perseverantia, sed etiam ad se disponendum et praeparandum ad illam, et ad praevidendas prius distincte et clare, quoad fieri possit, difficultates et onera quae positea offerri contnget ; sic enim postea leviora fient, et homo elflicacius postulabit a Deo gratiam, ad ea in praesenti majori affectu amplectenda, et postea majori etiam virtute superanda. Deinde idem D. Thomas qui dixit de ingressu religionis, secundum se, seu ratione generis (ut sic dicam) non esse multum deliberandum, nec cum aliis consultandum , non negat quin de ingressu religionis, ratione speciei et circumstantiarum, prudenter deliberandum sit; imo id expresse docet; estque consilium antiquorum Patrum, qui ad hoc accommodant exemplum Christi, Lucae 14, de eo qui vult turrim eedificare, qui prius secum cogitat an habeat sumptus, quibus possit eam perficere. De quo videri potest Augustinus, epist. 38, et lib. 2 Quaestionum Evangel., c. 31; et S. Bernard., serm. 24, art. 1, in principio; et facit illud Ecclesiast. 8: Ne spondeas supra virtutem tuamn. Unde B. Ignatius non semel requirit, ut qui in Societatem admitti optant, prius sentiant hujusmodi institutum sibi convenire, ad illudque vires suppetere, ut videre est in Examine, cap. tertio, S decimo quinto, et c. 4, S H, et c. 5, 8 4. Neque obstat quod haec virtus a Deo danda est ( ut D. Thomas ait), qui paratus est omnibus dare; quia hoc non tollit (ut Cajetanus advertit), quin homo considerare debeat, an ex parte sua sit dispositus ad obtinendum vel non impediendum hoc divinum auxilium. Et ideo necesse est in particulari considerare, an in tali religione, vel tali vivendi modo, possint occurrere impedimenta quae possint esse occasio ut homo deserat vocationem Dei, vel ejus peculiarem favorem ex parte sua impediat. Et ad hanc finem ordinatur annus probationis in aliis religionibus . In Societate vero propter speciales ejus difficultates, tota illa diligentia non nimia, sed prudens judicata est, etiam a Sunimis Pontificibus, ut patet ex bullis Pauli HI, et Julii HI, et Gregorii XIII.

4. Secundo , eodem biennio, et singulis eliam semestribus, iterum atque iterum examinancus est a Magistro novitius, ut in regulis ejus praescribitur, 63 et sequentibus. Quod examen eodem tendit, ut Societas pleniorem et certiorem notitiam novitii habeat, et praesertim, ut cognoscat an aliqua mutatio con- sideratione digna in eo acciderit, et quo fructu usque ad illud tempus novitiorum exercitia et experimenta sustinuerit, et quo proposito paratus sit ad progrediendum, et perpetuo in Societate perseverandum. Finito autem hoc examine, singulis etiam semestribus confessionem generalem ab ultima praecedente, cum sacerdote a Superiore designato, facere debet, integramque rationem suae conscientiae reddere, ut ita in omnibus melius instrui ac dirigi possit. Quae omnia ex cap.1 Examinis, S 13, c. 3, S 13, c. 4, 8 38 et 41, et 1 p. Constitutionum, c. 1, lit. D, colliguntur. Et ita accipienda sunt, sicut in praecedenti puncto, numero secundo, de aliis diximus. Non enim omnia et singula sunt de substantia probationis ; fuisset enim id nimis molestum et grave. Quod si non omnia simul sunt de substantia, neque aliquid eorum in particulari, quia non est major ratio de uno quam de alio, neque aliis verbis, aut sub majori necessitate unum quam aliud disponitur; sunt ergo omnia illa requisita, ut debitus ordo et modus in hac probatione servetur. Sicque manifestum est totam illam dilicentiam esse convenientissimam ad finem intentum; nihilque in eis esse quod non sit rationi et doctrinae Patrum consentaneum.

De experimentis pro novitiorum probatione deputatis.

5. Primum, in spiritualibus exercitis versari. — Tertio, praeter haec, aiia exercitia pro novitiis deputata sunt, quibus et paulatim ad virtutem et ad ministeria spiritualia Societati necessaria, pro captu suo instruuntur ac disponuntur, et simul majus de illis in dies experimentum sumitur. Reducuntur autem haec experimenta ad sex capita, quae numerantur in Examine, capite quarto, S 9 et sequentbus, et breviter percurruntur in regula Magistri novit., c. 3. Primum est, in spiritualibus exerciilis mensem unum, plus minusve, versari, id est, in propriorum peccatorum recoenitione ac dolore, et in meditatione et contemplatione mysteriorum vitae Christi D. N., et in universum in oratione mentali vel vocali, de quo experimento aliquid in libro supericri, capite sexto, dictum est, cum de vita contemplativa Societatis tractaremus; estque per sese maxime necessarium, tum ad expurgandam praeteriti temporis vitam, tum etiam ad bene inchoandam alteram spiritualem, quod est primum ac praecipuum in religione, ut disit Basilius, in Constit. monast., c. 2, ubi ait spiritualem doctrinam et orationis exereitium debere praecipuum locum in religione tenere. Unde etiam Cassianus, lib. 2 et 3 de Institut. renuntiant., postquam in primo libro tractavit de habitu monachorum, statim in duobus illis libris de modo orandi antiquorum monachorum tractat, quem ipsi habebant suo fini et institutioni accommodatnm. Et Abbas [saac, apud eumdem Cassianum, collat. 9, c. 2: Omnis monachi finis ( inquit) cordisque perfectio ad jugem atque indisruptam orationis perseverantiam tendit. Merito ergo in oratione incipit exerceri novitius; nam ut ibidem subjungitur : Sicut ad orationis perfectionem omnium tendit siructura virtutum, ita nisi hujus culmine haec omnia fuerint colligata, nullo modo poterunt firma perdurare. Quamvis autem orationis exercitium quotidianum sit, multum tamen juvat integros aliquot dies ab omni alia actione vacuos, et a consortio hominum separatos, huic exercitio deputari, ut et mens tota melius colligi possit, et ut major facilitas et aliqualis habitus in hoc difficili exercitio possit comparari. Quod etiam multum juvat ad novitii constantiam et patientiam probandam, et ad naturam ejus et aptitudinem ad spiritualia munia cognoscendam.

6. Secundum, in xenodochiis servire per mensem. — Alterum experimentum est, servire in uno vel pluribus xenodochiis , per mensum alium, prout unicuique fuerit injunctum. Et ratio additur, u magis se demitlaunt et humilient, ac eo, veluti argumento, demonstrent se prorsus ab hoc seculo, ejusque pompis ac vanitate recedere. Ubi considerari potest, quamvis opus hoc per se ad misericordiam, seu charitatem erga proximum pertineat, hic tamen praecipue accipi, quatenus est humilitatis ac propriae abjectionis indicium. Sic enim refert Cassianus, lib. 4, c. 7, observatum esse ab illis antiquis monachis, ut novitius haberet curam peregrinorum et hospitum , eisque omnem diligentiam susceptionis ac humanitatis impenderet : Cumque ibidem (inquit) integro anno deserviens absque ulla querela suum emhibuerit famulatum erga peregrinos, imbutus per laec prima institutione hnnilitatis et patientie , atgue in ea longa exercitatione praecognitus traditur seniori, etc.

1. Tertium, geregrinari per mensem. — Objectio adveersus hoc emperimenti genus. — Solvitur. — Atque ad eumdem finem tendit tertium experimentum, quod est peregrinari mensem alium sine pecunia, ostiatim mendi- cando pro Christi amore, ut possint (ait B. Ignatius) ad incom moditatem comedendi et dormiendi assuefieri, atque adeo ut, omni spe illa abjecta , que in pecuniis et rebus aliis creatis possent constituere, integre vera cum fide et ardenti amore eam in suo creatore constituant. Hoc vero tertium experimentum videri potest alicui minus accommodatum pro novitiis religionum, qui, quo minus habent radicatam virtutem, eo majorem custodiam et clausuram videntur requirere ; cujus etiam signum esse potest, quia iu nulla alia religione videtur usitatus hic probandi modus, quia in his peregrinationibus multa occurrunt spiritualia pericula. Unde Hieronymus, in epist. 13, ad Paulinum, de Institutione monachi, hac ratione, et exemplis antiquorum monachorum, probat non esse necessarium monacho loca sancta invisere peregrinando. Respondetur tamen ex eodem Hieronymo, ibidem, aliud esse institutum clerici, aliud monachi, quod 1oquor (inquit) non de Episcopis, non de presbyteris, non de clericis loguor ,quorum alud officium est, sed de monacho. Quia ergoreligio Societatis est religio clericorum, qui ad hunc finem destinantur, ut pro salute anmmarum quamque peregrinationem ex obedientia suscipiant, ideo novitiorum experimenta huic fini prudenter accommodata sunt. Nec Hieronymus supra dicit peregrinationem esse indecentem viro religioso, sed non esse necessariam ad sanciitatem, nec multum esse expetendam ab his qui vitam monasticam et solitariam profitentur. Certum est autem per se esse opus valde religiosum, ut Concilium Tridentinum definit, sess. 25, ideoque a Sanctis Patribus fuisse usitatum, ut late Bellarminus ostendit, lib. 4 de Cultu Sanctorum, c. 8. Nec censeri debet mproportionatum statui novitiorum, quia ad prudentiam Superioris spectat uniuscujusque conditionem, virtutem et aetatem considerare, talesque socios ad peregrinandum conjungere, ut sine periculo, et cum fructu spirituali a Societate intento talis peregrinatio fiat.

8. Quartum, in officiis humilibus et abjectis exerceri. — Quartum experimentum est, in variis officiis abjectis et humilibus exerceri, ut culina et refectorit, aegrotorum cura, ac domesticis aliis ejus generis, cui certe nullum definitum tempus praefigitur, quia per totum biennium hoc humilitatis et charitatis exemplum praestandum est cum omni diligentia et sollicitudine. Illud tamen peculiariter observatur, ut vacando ab aliis exercitiis (quod in regul. 33 Magistri novitiorum dici- tur) integrum mensem novitii in aliquo humili officio impendant. Quod genvs experimenti, sicut maxime necessarium est, ita antiquissimum in religionibus fuit, et fere in omnibus observatur. Unde Basil., in regul. 10, ex fusioribus : Cominunis (inquit) illa est ratio unwnqguemngue pertentandi, ut illud animadvertatur , uumquid is, de cujus sententia periculum fiat , paratus sit libenter ad omne genus luunilitatis descendere, missa omni verecundia, ita, videlicet, ut sordidissima queeque artificia suscipere non recuset , quandoque illorum euxercitationem utilem essc ratio consuadeat. Et infra subdit : Magime autem ei, qui ab splendido aliquo vita genere ad initandum modestissime hwmnilitatis D. N. Jesu Christi esemplum feslinat, munera quedan praeescribi debent de mumero eorum, qua illi sordida emistómant, qui in civili vita versantur ; observandumque uwm in dis cum omni animi alacritate non erubescentem et incoufusibilem se Deo operarium exhibeat. Et multa similia legi possunt in Cassiano supra, et in Joanne Climaco, gradu 4, de Obedientia ; et in Bonaventura, tract. de Informatione novitiorum, c. 10; in Smaragdo, in Expositione regulae S. Dnedicti, c. quinquagesimo octavo, ubi ex B. pu Abbate, post aliqua humilitatis opera, in quibus novitium probandum censebat, refert haec verba : Jía in omni peuwria subactus, expleto auno, probatus moribus, et laboribus elianatus . fratrum societeti donetur. Addere etiam possumus, hoc probationis genus speciali ratione esse in Societate necessarium propter finem ejus, vel quia ad ministeria spiritualia, et ad studia litterarum, quae post novitiatum magna diligentia suscipienda sunt, necessarium est magnum humilitatis funda mentum ; propter quod in bulla Julii IIf dicitur institutum hoc veiros omnino humiles exicere ; vel certe quia non solum spiritualia ministeria, sed etiam corporalia misericordiae opera, cum proximis exercenda sunt. Imo, ut illis spiritualiter prodesse possim; necessarium saepe est etiam corporaliter ik. inservire, et in hoc exemplum charitatis et humilitatis praebere ; oportet ergo ut statim a principio in his humilioribus ministeriis no - tii Societatis multum exerceantur.

9. Quintum, exerceri àn doctrina Christiann rudioribus docenda. — Semtum, in ministero praedicandi , et confessiones audiendi, quod tamen non tam gro novitis, quam per tertiam probationem agentibus intelligitur. — Seagtum ia novitiis aliquando habere locum potest. — Quintum experimentum est, ut in doctrina Christiana pueris et rudioribus hominibus docenda, pro singulorum captu, et temporum ac locorum opportunitate, exerceantur. Quod in sexto experimento extenditur ad ministeria praedicandi, vel confessiones audiendi: Postquam in probationibus bone edificetionis specimen prebuerit. Unde constat hoc ultimum magis pertinere ad tertiam probationem, quae finitis studiis ante professionem fit, de qua infra. lib. 6, cap. 2, dicturi sumus, quam ad hanc secundam ; quia hoc tempore non solent esse novitii (regulariter loquendo) in eo statu, in quo possint in his ministeriis praedicandi. et confessiones audiendi exerceri ; nec pro eo tempore intra Societatem ad eos ordines promovendi sunt, qui ad illa ministeria sunt necessarii; cum nec tempore studiorum, usque ad finem eorum, regulariter promoveri debeant, ut constat ex quarta parte Constitutionum, capite sexto, lit. C. Nihilominus, si contingat novitios jam ordinatos recipi, et cum sufficientibus dotibus ad ea munera exercenda, illo etiam sexto experimento probandi sunt!, cum speciali approbatione Sperioris, ut dicitur in Examine, c. 5, S ult. Quintum autem ab omnibus fere potest aliqua ex parte exerceri, sive ipsi per se doctrinam Christianam doceant, sive aliorum socii sint, eosque, ut possunt, juvent. In quo etiam saepe occurrit occasio aliquod opus propria: humilitatis et abjectionis exercendi.

10. Quintum et sextum experimentum Societati propria. — Videntur autem haec duo experimenta , sicut de tertio diximus, valde propria Societatis; nam in aliis religionibus non permittuntur novitii soli inter se egredi septa monasterii , nedum in actionibus circa proximum occupari , quod non solum monachales ordines, sed etiam mendicantes, quae magis de actione circa proximum participant, observant, ut videre licet in Constitutionibus Ersedicatorum, d. 1, c. 13, lect. 6, et in Concttutionibus Minorum, c. 3. Nihilominus experimenta haec in Societate approbata sunt, sicut aliae constitutiones, et cum fructu serntur, suntque consentanea fini ejus, tam ut talentum novitii ad juvandos et sedificandos proximos innotescere incipiat, quantum illa aetas et status patitur; tum etiam ut usu p experientia discere incipiat novitius, in quibus operibus per totam vitam occupandus est, et eo magis ad illa afficiatur, quo a tenera religionis :etate in eis fuerit educatus; sic enim consueverunt parentes. quando filios ad usum militiae destinant, cos a pueritia in actionibus bellicis exercere ; et duces non statim tyrones milites pugna committunt, sed prius illos paulatim exercent ac pertentant . Utrumque ergo observat Societas cum his, quos ad spiritualem militiam enutrit. Cujus rei etiam exemplum a Christo Domino habemus : quamdiu enim in hac vita vixit cum discipulis suis, eos tanquam novitios sub sua cura et magisterio habuit, ut ex Joanne Dominico Cardinali dixit Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 7, 8S4; et tamen quia illos educabat ut per totum orbem Evangelium suum praedicarent, non semper in illo quasi novitiatu, eos apud se veluti intra claustra retinuit, sed interdum ad praedicandum misit intra Judaeam solum, ut inde paulatim ad majora proficerent. Quod significavit Chrysostomus, homil. 33 in Matth., dicens : 7deo primo ad Judoeos mittit, ut quasi in quadam palestra iu Judea exercitati, ad agones orbis terrarwn intrarent, et celut quosdam pullos debiles ad volaudum eos iuduceret. 11. Supraposita experimenta novitiorum nec sola, nec necessaria esse. — Haec sunt praecipua Societatis de novitiis experimenta, quorum utilitatem, quia B. Ignatius, ac primi ejus socii, initio fere suae conversionis, maximam perceperant, nobis posteris obeunda reliquerunt. Quae tamen nec sola sunt, nec omnino necessaria ; utrumque enim ex eodem c. 4 Examinis colligitur ; nam in S 9 espresse dicitur, haec sem experimenta esse procipua, praeter alia multa, quae per totum illud caput narrantur. Et9 p. Constitutionum, c. 3, lit. E, dicitur : Penes Generalem erit, ut omnia eaperimenta, et plura etiam quam illa lex, de quilus in Examine dicitur , fiant. Quoad alteram vero partem , dicitur in eodem c. 4 Examinis, posse illa experimenta anteponi, et postponi, et moderari, et aliquo in casu auctoritate Superioris, habita ratione personarum, temporum et locorum, tum caeterorum, qua occurrerint, in alia permutari. Non sunt ergo simpliciter necessaria, sed juxta observantiam regularem, cum subordinatione ad debitam Superioris providentiam ac directionem.

De loco probationis novitiorum.

12. Cur novitii in domo separata educentur. — Quarta et ultima circumstantia hujus probationis esse potest locus ubi facienda est. In quo aliquid etiam proprium ac peculiare ob- servat Societas, videlicet, ut proprias et separatas habeat domos, ad hoc solum officium probandi et instruendi novitios destinatas, ut constat ex c. 1 Examinis, et ex 1 p. Constitutionum, cap. quarto. Quod etiam a Summis Pontificibus approbatum cst, ut videre licet in bullis saepe citatis de confirmatione Societatis , et ex bulla Pii IV anni 1561, quae iucipit, Excponi nobis, ubi has domos probationis eximit ab obligatione solvendi decimas. Ratio autem hujus institutionis primo reddi potest ex generali principio a Patribus observato, multum expedire ad bonam novitiorum educationem, ut separatam ab aliis religiosis habitationem habeant, ut optime probat Basilius, regul. 15, ex fusioribus, et statuit D. Benedici. c. 58 suae regulae, et fuisse observatum ab antiquis Patribus, sumitur ex Cassiano, lib. 4, c. 7 et sequentibus ; et nunc etiam in omnibus religionibus observatur, in unaquaque juxta modum aliquem sibi accommodatum. Ergo quod haec separatio sit non solum in aliqua parte ejusdem domus, sed etiam in domo distincta, ex se valde consentaneum est rationi; nam, si considerentur omnes rationes quae fundatores religionum moverunt ad aliquam separationem faciendam, omnes ostendunt, quc major fuerit haec separatio intra latitudinem religiosae unitatia, tanto fore meliorem, si caetera paria sint.

13. Septem rationes quibus Basilius suadet novitios separatim a professis esse educandos. — Rationes , quas Basilius insinuat, hae sunt. Prima, ut raritate congressus novitii majorem reverentiam erga antiquos retineant. Secunda, ne occasionem alicujus elationis accipiant, si statim cum aliis ad communem vitam admittantur. Tertia, ne forte si aliqui ex antiquioribus, in officiis suis aut religionis observantia minus diligentes, vel revera sint, vel apparere possint, proclivitas ad eos imitandum in animis illorum nascatur; hoc enim scandali genus facilius in his, tanquam in infirmioribus et pusillioribus, nascitur; et sape propter novitatem et inexperientiam ibi defectum aut negligentiam judicant, ubi revera non est. Unde addit quarto Basilius cavendum etiam esse ne de se elatius sentire incipiant, cum in quibus ipsi recte se gerunt, in his grandiores labi animadvertant. Quinto, per hoc etiam providetur ne novitii ante tempus indecore appetant ca, quae cum aliis propter aetatem vel alias rationes, religiose et cum decore servantur. Sexto, addit Basilius aliud commodum, scilicet, ut in praeceptorum commentatione adolescentulis necessaria , strepitu illo, qui illam solet comitari, reliqui religiosi non offendantur. Denique conciudit, ad servandum rectum ordinem in disciplina religiosa, hanc separationem esse necessariam; quae omnia commodius profecto servabuntur, si separatio in distinctis domiciliis fiat, si commode id fieri possit, quamvis etiam in cohabitatione ejusdem domus possint aliae utilitates inveniri : Naam et parvi (ait Basilius) ev grandiorum aunulatione ad compunctionem assuefiunt, et qui pietate antecedunt, in oratione a pueris non mediocriter adjwantur. Hae vero utilitates et similes non amittuntur propter domorum separationem, quia haec nunquam potest esse tanta, quin cum noxitiis aliqui antiquiores habitent, a quibus vitae exemplum accipere possint, quod co melius fiet, quo ipsi magis fuerint selecti et probati; et e converso, inter antiquiores semper juniores aliqui habitant, qui licet novitii non sint, novitiorum fervorem et institutionem retinent, quorum vel officio, vel exemplo alii sufticienter juvari possunt.

14. Octava ratio, ex Societatis instituto sumpta. — Probatur imprimis novitios in domibus professis educari nom posse. — Item in collegiis aninus convenienter educari.— Praeter has vero generales rationes, considerata est in Societate specialis utilitas, vel etiam necessitas ex peculiari fine, et actionibus Societatis proveniens. Nam, omissis novitiis, duo sunt in Societate conventuum seu domiciliorum genera, pro aliis, qui jam sunt Societatis membra; quaedam pro studiis et scholaribus principaliter deputata, quae collegia appellantur ; alia ad actiones et ministeria erga proximos omnino dicata, quae sunt domus professorum; in neutro autem locorum istorum poterant satis convenienter domus noviüorum Societatis fundari; merito ergo tertius ac separatus locus ad hunc finem inventus est. Minor quoad domos professas facile ostendi potest. Primo, quia illae domus reditus habere non possunt, sed ex eleemosynis vivere debent; domos autem, in quibus novitii probantur, habere convenientes reditus oportet, ut in eisdem Constitutionibus Societatis institutum est, tum propter majorem tranquillitatem et quietem novitiorum, et Superiorum, a quibus gubernantur, ut, deposita sollicitudine rerum temporalium, solis spiritualibus intendant; tum etiam ut omnis occasio distractionis auferatur. Secundo, quia longis- ime inter se distant ministeria domus proessae, et occupationes ac instituta novitiorum, opter qüod necesse est in professis domibus sse multam frequentiam secularium persoaarum, multamque cum illis communicationem, a qua novitii separati esse debent. Denique domus probationum non sunt (ut ita dicam ) proxima et immediata seminaria domorum professarum, sed haec sunt collegia, quae a domibus novitiorum continuo refici et anservari debent; et ideo cum collegia deeant esse separata a domibus professis, ut fra dicemus, multo magis novitiorum dous; quod si ha cum aliquo illorum memorum conjungi deberent, potius id futurum set cum collegiis, quam cum professorum omibus. Unde in declaratione cap. 1 Exainis, lit. B, domus probationis velut mema collegiorum esse dicuntur, ubi et admitti probari ad tempus solent, qui postmodum collegiis sunt constituendi. Atque ita ubi mmode probationis domus omnino separari n potest, cum aliquo collegio interdum yuncta est, ita ut illo habeat omnem sepaionem quam habere possit. Nihilominus en regulariter, ubi id fieri potest, multo nmodius existimatur ut domus probationis ollegiis etiam distincta sit, quia etiam stutium exercitia valde diversa sunt ab exer;s novitiorum, nec possunt intra eamdem num adeo separari, quin aliqua inquietudo erturbatio in aliquibus saitem inde oriaItem, quia cum domus probationis ad cationem spiritualem novitiorum solumlo atque omnino instituta sit, res omnes s, toumque regimen, ordo, actiones, atipsa etiam habitatio ad illum finem diritur et accommodantur, et Superioris cura is unita est, totaque circa educationem torum versatur, et ad hunc finem omnia disponit; unde non est dubium quin ad orem novitiorum educationem haec ratio ndi utilior sit.

Hanc sepavationem non esse de substanwritiatus. — Quid sit de hujus novitiatus tantig. — Qui cum ficto animo Societatem editur, vere novitius dici nequit. — Quamutem hoc ita sit, nihilominus hac etiam mstantia non est de absoluta necessitate ationis, ut in eisdem constitutionibus saeclaratum est. Nam parte tertia, c. 1, et parte quarta, c. 2, lit. D, significatur n in domibus professis posse aliquando tios probari, quod etiam consuetudine ptum est, maxime quando ad servitium vel auxilium domus eorum opera necessaria est, et eadem ratione possunt aliquando ad collegia admitti, ut in quarta parte, cap. 6, lit. C, dicitur, et tunc non interrumpitur eorum probatio, quia illa loci circumstantia essentialis non est. Unde tandem concluditur, de substantia hujus probationis tantum esse id, quod est de substantia novitiatus, in quacumque alia religione, illud cum proportione ad hanc accommodando. Hic etiam non est necessarius specialis habitus regularis, sed totum ad hoc reducitur, quod est vivere sub obedientia Societatis, tanquam membrum nondumilli unitum per aliqua vota, cum proposito illam intrandi, et in illa vivendi ac moriendi, ut dicitur in quinta parte Constitutionum, c. 1, lit. A; subintelligendum autem censeo, si post probationem ita sibi expedire judicaverit ; non enim tenetur novitius habere absolutum propositum profitendi, seu moriendi in religione (quamvis optimum consilium sit), quia cum eo tempore revera ibi sit ad probandum, satis est in rigore quod habeat illud propositum cum ordine ad probationem, seu (quod idem est) sub illa condiiione ; quamvis (ut dicebam ) melius sit illam supponere, et propositum firmum habere; sic enim magis excitatur homo ad constantiam et ad perferendos labores quos in religione experitur. Videtur autem necessarium habere dictum propositum. Unde, si quis ficto animo, cum deliberatione non vivendi perpetuo in Societate, sed solum proficiendi, vel studendi per aliquot annos in ea existat, et exterius probare se sinat, praeterquam quod gravissime peccaret decipiendo religionem in re gravi, et postea egrediens teneretur ad restituendas omnes expensas, vel si quae alia damna ob eam causam religio passa esset, ille non posset vere dici novitius Societatis; nam, ut in praedicta declaratione dicitur, ut aliquis vere dicatur de Societate, etiam novitius, necesse est ut cum praedicto proposito vivendi et moriendi in Societate, sub obedientia ejus in probatione versetur, ut in aliquem ejus gradum admittatur. Unde satis probabile est, etiamsi postea fictum propositum mutet, et velit in Societate permanere, non posse in conscientia in tempus probationis computare tempus illud, in quo animum fictum habuit, quia revera tunc non erat in probatione, licet exterius appareret. Quod cum proportione ad alias religiones applicari potest.

16. Frobalile tamen oppositun. — FPFlictus animus non fruitur gratiis spiritualibus Societatis. — Totam potestatem admittendi et dianittendi novitios est apud Generalem, et per lums in Provincialibus. — Quia vero hoc videri potest duriusculum, et in praxi potest habere aliqua incommoda et graves dithcultates, praesertim quoad tempus probationis simpliciter necessarium ad valorem professionis , et quia etiam nullo jure communi satis fundari potest, ideo probabiliter dici potest, quod, licet illa probatio, eo tempore quo sic fit, ficta sit potius quam vera, quia deficit intentio, a qua omnis humana actio pendet, nihilominus , mutata postea intentione, retrotrahi (ut sic dicam) et ratificari praecedentem probationem ; quia experimentum esse assumptum, non omnino transit, sed permanet, et illud est principaliter intentum per talem probationem. Aliud etiam incommodum cavendum est ex illo animo ficto, quia veri novitii Societatis fruuntur spiritualibus gratiis Sccietati concessis, ut dicitur in eodem c.1 quintae partis Constitutionum, lit. A; illis autem non fruetur qui talem fictum animum habuerit, quia pro tunc verus novitius non est; et in praedicto loco, ad fruendum his gratiis hoc propositum requiri videtur; et quoniam inter has gratias continentur absolutiones a censuris reservatis, commutationes aut supensiones votorum, et similes, cavendus est talis status, ne hac omnia invalide fiant. Atque haec videntur sufficere de hac prima parte Societatis. Nam de potestate admittendi ad hanc probationem, jam supra, in c. 1, sufficienter tactum est, et in eodem c.1 quintae partis Constitutionum dicitur, totam illam esse apud Praepositum Generalem, et merito, quia, praeter alias rationes, in Societate non recipitur aliquis pro uno aut alio loco, sed pro tota Societate. Quia vero non potest per se semper illam exercere, quasi ordinario jure Provincialibus illam communicat. Idemque dicendum est de potestate dimittendi novitium, quando religioni non satisfacit, ut constat ex 2 p. Constitutionum, c. primo, ubi in declaratione fusius explicatur modus legitime utendi hac facultate; neque hic aliquid addendum occurrit, praeter ea quae de religione in genere dicta sunt tomo superiori.

PrevBack to TopNext