Praeambulum
Praeambulum
Proprium ac peculiare est Societatis inter omnes religiones, ut inter receptionem ad habitum et ad professionem solemnem, habeat medium quemdam admittendi modum, per quem is, qui admittitur, estra gradum novitiorum constiiuiiur, et religioni unitur, tanquam verum membrum ejus, verusque religioas: et nihilominus non constituitur in ultimo termino perfectae unionis, quam cum corpore Societatis habere potest, sed adhuc in ordine ad illum aliquo modo in probatione manet. Qui modus admissionis propter scholasticos praecipue inventus est; extenditur tamen etiam ad coadjutores temporales, qui ad scholares ipsosjuvandosrecipiuniur; et quamvis in ministeriis differant, in substantia et modo hujus receptionis, et votorum quae in illa fiunt, ejusdem omnino rationis sunt, et ita sub illis comprehenduntur, tanquam accessorium sub principali. Hic igitur receptionis modus multis modis impugnatus est, et tanquam novus, et tanquam injustus, et insufficiens ad religiosum constituendum. Ut ergo plene omnibus satisfaciamus, convenientiam hujus institutionis, et essentiam, et quasi quidditatem hujus receptionis, et vim votorum ejus, causas denique, effectus, et proprietates ejus explicabimus.
On this page