Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Proponuntur rationes dubitandi circa advissionem scholarium in societatem.

CAPUT I. PROPONUNTUR RATIONES DUBITANDI CIRCA ADVISSIONEM SCHOLARIUM IN SOCIETATEM.

1. Prima dubitandi ratio. — Secunda. — Tertia ea multiplici incommodo. —In hac admissione novitiorum ad gradum scholarium per vota simplicia, prima ratio dubitandi est, quia vel in hac admissione persona se tradit Societati, eique se devovet, et ab ea admittitur, vel non, sed solum simpliciter talia vota emittit. Si primum dicatur, nihil deest ad perfectam professionem religiosam, quia de substantia hujus professionis duo tantum sunt, scilicet, traditio acceptata, cum tribus votis substantialibus, ut supra ostensum est. Si vero dicatur secundum, illa non est unio cum religione, quia ubi non est contractus mutuus dandi et acceptandi, non potest esse vera unio moralis, quae constituat unum corpus politicum, et efficiat verum et stabile membrum; non videtur ergo possibilis talis modus unionis, medius inter novitiatum et professionem. Dicetur fortasse, dari quidem traditionem et acceptionem, sed non reciprocam, quia obligat simpliciter cum, qui se tradit, non tamen religionem, sed solum quandiu illum retinere voluerit. Contra hoc vero suboritur secunda ratio dubitandi, quia hinc sequitur talem modum receptionis esse illicitum atque injustum. Probatur sequela, quia justitia contractus postulat aequalitatem ex utraque parte; hic autem invenitur maxima inaequalitas, quia receptus in Socictate manet obligatus ex se ad perpetuo vivendum et moriendum in illa, eique serviendum; ipsa vero Societas non se obligat ad perpetuo retinendum illum; est ergo injustitia in tali coniractu, et ideo Doctores communiter, in c. Porrectum, de Regul., Navarrus, et alii, quos superiori tom. retuli, agentes de professione religiosa, in hoc conveniunt, quod professio religiosa, ut debito modo fiat, debet continere contractum, et obligationem reciprocam inter religiosum et religionem. Tertio, etiamsi talis receptio esset licita, non videtur expediens, nec religioni accommodata. Primo quidem, quia talis vivendi modus non potest esse stabilis ac perpetuus, quod maxime necessarium est ad vitam religiosam. Deinde, quia ex illo sequi possunt multa inconvenientia, et quae scandalum generare possunt, quale est, quod personae semel Deo dicatae ad seculum facile revertantur, et negotiis secularibus, etiam in statu conjugii, omnino tradantur contra regulam 51: Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum, de Regul. jur., in 6. Item ex parte personarum ineredientium possunt esse multae fraudes, ut si post vota liberius vivant, ut liberi dimittantur; vel, quod gravius est, si a principio eo animo ingrediantur, et ficte voveant, solum ut bonis et commodis religionis, quoad studia vel alia hujusmodi, aliquibus annis frui possint, et postea sic vivere, vel occasionem quaerere ut liberi dimittantur. Ex parte etiam religionis possunt injustitiae intervenire, ex odio vel alio humano respectu aliquos dimittendo, vel certe, ex nimio affectu ad commodum religionis, innocentem dimittendo, quia forte in eegritudinem incidit. Quae omnia pericula attente considerata avertere possunt homines ab affectu ingrediendi hanc religionem ; ergo, omnibus consideratis, nec simpliciter, nec religioni talis modus admissionis expediens est.

Necessarium esse admitti in Societate juvenes, qui bonis litieris imbuantur , antequam ad Societatis ministeria applicentur.

2. Prima suppositio pro resolutione difftcultatum adductarum.— Ratione suadetur ea 4 parte Constitutionum, in principio. — Ut veritatem exponamus, suppono imprimis id, quod per se notum est, et infra, lib. 5, tractabitur, necessarium fuisse in hac religione, ad utilitatem et conservationem ejus, recipi juvenes, qui ad ministeria Societatis optimis litteris in ea prius imbuantur, quam ad ejus ministeria applicentur. Cujus rei ratio optime traditur in initio quartae partis Constitutionum, lit. A, et ideo solum oportebit verba illa referre. Atque imprimis ex fine Societatis colligitur, et necessarium, et rationi consentaneum esse, ti qui in ean sunt ingressuri (scilicet in Societa tem professam, seu ad ejus ministeria quas ex officio et propria obligatione peragenda). viri sint vitae probitate et litterarum eruditione ad id officium idonei. Deinde vero optime subjungitur : Et quia boni simul et eruditi pauci inveniuntur, si cum alis comparentur, et ez paucis major pars jam a susceptis laboribus velit conguiescere , perdifficile fore comprehendimus, hujusmodi hominibus, qui boni simul ac litterati essent, hanc Societatem augeri posse, tun propter magnos labores quos ejus instituhun exigit ; tum propter magnam sui ipsorum abnegationem ; ideo nobis omnibus, qui conservaltionem et incrementum ejus, ad majorem laudem et obsequium Dei, ac Domini Nostri cupieDamus, alia via tenenda esse visa est ; admitLtendi nimirum juvenes, qui bonorum morum et ingeniorum indole spem facerent, quod in probos simul ac doctos viros, ad colendam Christi Domini Nostri vineam essent evasuri, admittendi etiam in collegia, cum iis conditionibus, que in litteris Apostolicis continentur, sive in unicersitatibus, sice egtraillas fuerint ; et quidem si in universitatibus, sive Mle Sociectatis cura comnnisse sint, sive non. Hac enim vatione nobis in Domino persuademus, ad mapus Divine Majestatis obsequium fore, si e uumero augeantur, et in litteris ac virtutibus progressum faciant ii, qui eidem obsequio se totos imgendunt.

3. Hanc consuetudinem jwvenes educandi anLiguissiman esse monstratur. — Nec solum ralio et evidens necessitas, sed etiam antiqua Ecclesiae consuetudo Ignatium et Societatem docuit hoc modo educare et instituere juventutem , quae ad spiritualia ministeria, proximorum saluti necessaria, idonea postea existeret. Diximus enim saepe Societatem esse religionem clericorum aut presbyterorum ; fuit autem olim juxta primitivam Ecclesiam observatum, ut in dicecesibus, seu locis Episcoporum, domus aliquae essent specialiter deputatae ad juvenes in virtute et litteris educandos, ex quibus postea possent boni clerici et Ecclesiae utiles ordinari, ut intelligi potest ex Concilio Toletano II, c. 1, et habetur d. 28, c. 5, ubi sic dicitur: De his, quos coluntas parentum a primis infantie annis clericatus officio mancipavit , statuimus observandum , ut mox detonsi, vel ministerio doctorwmn traditi, in doo Lcelesie sub Episcopali praesentia, a preposito sibi debeant erudiri. Idem habetur ex Concilio Toletano IV, cap. vigesimo tertio, quod est apud Gratianum, cap. 1, 12, quaest. 1. Omnis (inquit) etas ab adolescentia ad malum prona. est, nihil enim incertius quam cita adolescentium ; ob hoc constituere oportuit, ut si qui in clero impuberes aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii maneant, ut lubrice etatis annos non in luauria, scd in disciplinis ecclesiasticis agant, deputati devotissimo seniori, etc. Idem fere habetur in Concilio Aquisgran., c. 135. Quem morem juvare studuit Concilium Lateranense sub AlexandrollT, p. L c. 18; et aliud Lateranense, sub Innocentio III, c. 11; et aliud sub Leone X, c. 9, de reformatione Curiae ; et tandem Concilium Tridentinum, sess. vigesima tertia, cap. decimo octavo. Ad hujus ergo sanctae consuetudinis imitationem Societas scholarium gradum introduxit, tanquam necessarium seminarium ad eos ministros instituendos, qui pro dignitate Societati ad finem suum inservire possint. Quo enim presbyteri Societatis, ex vi sui instituti et vi professionis, ad perfectionem sacerdotalem (ut sic dicam) magis obligantur, eo perfectiori etiam indigent educatione et institutione a juventute sua.

Conveniens ac necessarium fuisse hujusmodi scholares Societati per tria vota esse substantialiter conjunctos.

4. Secunda suppositio. — Ratione probatur conveniens, tum ex parte ipsorum scholarium. — Tum ea parte Societatis. — Secundo supponendum est, convenientissimum ac moraliter necessarium fuisse, ut hi scholares substantialiter essent Societati conjuncti per veram unionem moralem cum illa; et per tria substantialia vota religionis, ut cum pollicitatione sese amplius conjungendi cum illa, vel eam profitendi, quando et quomodo juberentur. Hoc constat ex Constitutionibus et bullis Pontificiis, hunc gradum tanquam Societati intrinsecum, eique maxime necessarium approbantibus, ut c. 3 videbimus; quod etiam ratione et exemplo facile ostendi potest. Ratio quidem, quia et ad spirituale bonum ipsorum religiosorum, et ad finem et conservationem Societatis, hoc erat necessarium. Primum patet, quia ad perfectionem talium personarum, necessarium erat ut a principio Deo dicarentur, et ad perfectionem sequendam obligarentur ; alioqui, si usque ad finem studiorum hoc differretur, et ipsi magnis commodis spiritualibus et gratiis privarentur, et periculo facillima mutabilitatis exponerentur. Ex parte item Societatis erat evidens necessitas, quia, nisi ex parte studentium esset obligatio manendi in illa, suo fine et laboribus fere frustraretur; nam complures post studia discederent, si hoc esset posi- tum in libera eorum voluntate: 7nigue autem (ait Gregorius NIII, in Constitutione Ascendente Domino) cum Societate ageretur, si viris multo labore ad urdua ministeria eruditis, cum religionis Catholice et hejus Sedis detrimento privaretur. Ft e converso pauci essent vcrum desiderium religiosi status habentes, qui tanto tempore sine illo statu permanere vellent. Deinde vix possent convenienter gubernari, nisi votum obedientiae et paupertatis haberent, et innumera incommoda, et magna confusio sequi posset; quantum autem votum castitatis expediat, per se notum est. Denique, cum hujusmodi scholares approbati intimam debeant habere communicationem cum reliquis membris Societatis in victu, familiaritate, totiusque vitae communitate, monstrosum esset et indecens, si omnia haec membra non haberent inter se substantialem unionem religiosi status. Quapropter, cum in Constitutionibus Societatis, p. 3, c. 3, lit. B, declaratum sit, non repugnare instituto nostro, ex licentia Praepositi Generalis, et ad tempus, aliquos pauperes scholasticos in collegiis Societatis admittere, quamvis intra Societatem vere non recipiantur, neque ipsi promittant ipsam ingredi, statim adjungitur, et vestitus rationem in eis fuaturam esse diversam, et habitationem separatam, ita ut qui institutum Societatis sequuntur, seorsim, et non commisti aliis externis maneant. Dices: cur non poterant hoc modo educari omnes scholares Socictatis ? Respondeo, propter rationes factas, non potuit haec esse generalis regula, neque educatio illa esset cum tguto affectu ci unione charitatis, tam ipsorum ad religionem, quam religionis ad ipsos; ex quadam vero veiuti dispensatione, id in casu aliquo permittitur, quando ex parte ipsorum non esset voluntas ingrediendi Socictatem, et ob alias cansas judicaretur ad majus Dei obsequium expedire aliquos ingenuos adolescentes ita educare. Sicut autem illa permissio specialis est, et per se non expediens, ita ejus usus rarissimus est, aut certe nullus; et experientia ipsa docuit, quando similis necessitas occurrit, melius in separata domo et peculiari collegio id fieri, quamvis sub cura Societatis existat, ut videmus Romae auctoritate Summorum Pontificum, et aliis locis fien.

5. Exemplo idem suadetur. — Aliud exemnphim. — Tandem non deest hujus institutionis proportionale exemplum ex antiquitate desumptum. Nam in dicto Concilio Toletano lT, et c. De his, 28 d., de iis minoribus clerieis, qui in seminario Episcopali educabantur, dicitur, cum ad decimum octavum aetatis an uum perveniebant, interrogandos fuisse ar vellent ceelibatum servare; quod si permanere volcbant, promittebant castitatem, uil illo vinculo quasi obtigati ad clericatum manerent. Sic etiam in Concilio Carthaginensi HI. c. 19, dicitur : Lectores, cum ad aunos pubertatis pervenerint, cogantur aut ucores ducere aut continentiam profiteri. Hac etiam ratione. in Concilio illo Toletano ll, c. 2, statutum es ne clerici, ab uno Episcopo in suo collegio sex seminario enntriti, ab alio Episcopo in su: Ecclesia recipiantur: Quia durum est (inqui Concilium) vt eum, quem clius sensu et squalore infantim ewuit. alius suscipere ac vendicare presumat. Volebant ergo antiqua de creta, ac merito, hujusmodi clericos esse addictos illi Ecclesiae, in qua et pro qua educa bantur. Ad hunc ergo modum se habet Societas circa scholares suos, et eodem consilio ordinarunt Pontifices, ut scholares approbat in Societate ad nullam aliam religionem trans ire possint, excepto Carthusiensium ordine quod commune est etiam professis; de quc infra, libro undecimo, c. 2, dicendum est Potest etiam in hujus rei exemplum adduc id, quod nunc videmus a Pontificibus observari in his seminarnis, quae ad edncan dos presbyteros doctos et catholicos diversa rum nationum, ad expugnandas haereses ii eis exortas, erexerunt; non enim aliter (quoc sciam) eos admittunt, nisi prius voto, vel ju ramento praestito suscipiendi sacros Ordines et in suis regnis vel provinciis pro fide Catholica, et animarum conversione laborandi, e. ministeria sacerdotalia exercendi, quia alias fere nullus fructus ex eo labore et expensis probabili certitudine sperari posset. Ia er2o, servata proportione, necessaria fuit in Societate obligatio ex parte scholasticorum, eam vero oportuit fieri modo religioni accommodato, atque adeo per substantialia vota, e intumam religiosam unionem cum Societate ipsa.

Obligationem per praedicta vota non esse mutuam.

6. Tertia suppositio lipartita. — Ostenditur prior pars. — Tertio supponendum est, haec vota ita fieri in Societate, ut ex parte voventis sint ex intentione se obligandi in perpetuum, ad vivendum et moriendum in hac religione sub obedientia ejus; es parte vero religionis solum udmittaniur acceptando tradi- tionem et obligationem ipsius voventis, non tamen se obligando ad semper retinendum ipsum voventem, aut vota ejus; sed solum guaaLum Prepositus Generalis eos in Societate retinendos censuerit. Utrumque est manifestum, ac saepius repetitum in Constitutionibus ac Bullis Societatis. Nam, quod ad primum attinet, nihil magis ab scholasticis approbatis, vela novitiis expleto biennio, ut in illum gradum admittantur, postulatur, quam ut firmum propositum habeant vivendi et moriendi in Socielate. Unde in cap. tertio Examinis, S decimo tertio, primum interrogatur novitius, a ommnino decreverit seculum reliuguere, et cons:- lia Domiui uostri Jesu Christi sequi. Et statim, 8 14: Num deliberatum habeat animi propositum vivendi et moriendi iu Domino, cum Lhac et in hac Societate Jesu Christi Creatoris, ac Domini nostri ? Et rursus c. 7, S 5: An statuerit omnino apud se, studiis absolutis, ac probationibus peractis, Societatem ad vivendum in ea, et inoriendum ingredi. Et infra, n. 7 et 8, haec stabilitas saepius examinanda dicitur. Deinde idem constat ex ipsa forma vovendi tria vota substantialia, atque ingressum in Societatem , ut vitam in ea perpetuo degant, jam formati aut professi, ut constat ex parte quinta Constitutionum, c. 4, 8 4, quae vota ad majus meritum et stabilitatem emitti dicuntur, in Exam., c. 7, in principio. Denique nihil frequentius in Constitutionibus repetitur, et rationes, quibus paulo ante in secunda suppositione probatum est , necessarium fuisse scholares approbari, et admitti in Societate sub obligatione, probant etiam talem obligationem debuisse esse perpetuam, alioqui non vitarentür incommoda quae ibi dicta sunt.

7. Ostenditur posterior. — Exponitur constitutio.— Altera item pars, quod Societas ex parte sua non absolute obligetur, expresse habetur in Examine, c. 7, et quinta parte, cap. 4, lit. D, et his verbis ponitur in Constilutione Ascendente Domino, Gregorii XII, ubi cum sermo sit de scholaribus, dicitur : Quaatun est ex parte ipsorum, perpetuo ; cz gurte vero Societatis, juzta Apostolica Tndulta et Constituliones praedictas tamdiu obligati sunt, quamndiu Prapositus Generalis eos in Societate retinendos esse judicaverit. Et ideo quinta parte Constitutionum, c. 4, de his scholaribus dicitur : Qui, peracta sua priori probatione el experimentis per biennium, in scholasticos approbatos admittuutur, coram aliquibus doesticis, quamvis non in manibus cujusquam rota sua cnttaat, eic. Ubi in declaratione ita explicantur illa verba: Non in manibus cujusquam :ut hoc votum soli Deo offertur, et non howini, ita ueino id admittit; propterea in nullius manibus fieri dicitur. Quve verba obscuriora sunt, et egent expositione, quae iterum in c. 5, ad finem, recolenda erit. Nam certum est hac vota fieri aliquo modo in manibus Praelati Societatis, multumque in hoc differre a votis, quae novitius suo arbitrio facere potest, et saepe facit, et repetit etiam publice, et in praesentia multorum, juxta easdem Constitutiones Societatis, in Examine, c. 1, et 3 p. Constitutionum, c. 1, lit. F, ubi etiam declaratur, talia vota non fieri in manibus cujusquam, neque admitti, quod longe aliter quam de votis scholasticorum approbatorum necesse est intelligi. Quia negari etiam non potest quin haec vota scholasticorum aliquo modo a Societate admittantur, alioqui non vere cum illa unirentur. Et ideo, in quinta parte Constitutionum, cap. 1, dicitur: Quic scholastici approbati, etiam modo qucdum interiori quam adanissi ad probationem, in corpus Societatis cooptantur, de eorum quoque admissione in hec quinta parte dicetur. Inscribitur autem illa pars, De iis quee ad admittendum in corpus Societatis pertinent ; ubi corpus Socictatis sumitur ut constat ex suis veris membris, excludendo novitios, de quorum admissione in prima parte dictum fuerat. Ergo necesse est ut scholastici ab ipsa Societate admittantur iu vera membra ejus, quod non fit nisi per hac vota. Unde si talia vota etiam post biennium fiant coram aliquo, qui potestatem non habeat admittendi illa, non habent vim incorporandi in Societate, neque efliciunt scholarem approbatum, nec denique efficiunt vota Societatis. Necessaria ergo est aliqua admissio ; alioqui ad quid esset necessaria potestas in admittente ? In hoc ergo sensu non tautum fiunt coram ipso, sed etiam in manibus ejus, ut ipse possit ea acceptare. Sic enim disit Gregorius XIII, in praedicta Constitutione Ascendente Domino, scholares, per haec vota se Societali dedicare, atque actu tradere ; quod impossibile est fieri, uisi in manibus alicujus illa emittant. In praedicta igitur Constitutione, dicuntur haec vota non fieri in manibus alicujus, qui ita illa acceptet vel recipiat, ut Societatem obliget ad ea semper in suo valore retinenda et conservanda. Et eodem sensu dicitur in declaratione neminem talia vota admittere, scilicet, ut absolute perpetua sint, sed solum sub conditione subintellecta, Societas huusmodi personas retinere velit, ut ibidem dicitur. Quam conditionem latius, capite sequenti, a n. 3, explicaturi sumus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1