Caput 2
Caput 2
Concluditur licitum ac sanctum esse receptionis modum quo scholastici in societatem admittuntur, ac rationibus dubitandi in contrarium satisfit.
CAPUT II. CONCLUDITUR LICITUM AC SANCTUM ESSE RECEPTIONIS MODUM QUO SCHOLASTICI IN SOCIETATEM ADMITTUNTUR, AC RATIONIBUS DUBITANDI IN CONTRARIUM SATISFIT.
I. Prima conclusio. — Ex his ergo colligimus imprimis possibilem fuisse in Societate modum aliquem admittendi hujusmodi scholures in corpus suum, quo vere illi uniantur lanquam vera membra ejus, medium statum babentia inter novitiatum et gradum professorum. Quia haec vota, quae explicuimus, seu receptio, quae per illa fit, extrahit personas a gradu novitiorum; nam hi nondum sunt membra corpori rehigionis vere unita; scholares autem per hanc admissionem vere efhiciuntur mcmbra, cum tamen constet ex codem modo , quo admittuntur, illos non esse professos, neque ultimate (ut sic dicam) conjunctos et unitos Societati, prout illi conjungi possunt. Atque in hoc fatemur esse differentiam inter Societatem et alias religiones. Id enim expresse dixit Gregcrius XIIT, in dicta Constitutione Asceadente Domino: Quoniam Societas (ait) non sclis novitiis et professis, ut rclique regulares, constat. Atque ita responsum est ad primam rationem dubitandi. Concedimus enim in hoc genere unionis personam, quantum est ex se, perfecte se tradere; admitti vero, non simpliciter, sed cum illo addito, et conditione subintellecta , S jSocietas ejusmodi personam retinendam judicaterit.
2. Secunda conclusio bimembris probatur et Pontificibus.— Secundo vero addimus, hoc cenus receptionis licitum et sanctum esse, tam ex parte religiosi quam ex parte religionis. Ad hujus veritatis probationem, suffticicbat hoc genus receptionis esse approbatum a multis Summis Pontificibus, non solum gencratim et quasi confuse, quatenus approbantur Constitutiones, sed distincte et in particulari declaratum, inter ea quae ad substantiam instituti multum pertinent, ut viderc licet in bulla confirmationis Jutii HI, ubi dc votis scholarium dicitur : Quibus teneantur, quamdiu Prapositus Generalis in Societate retinendos esse censuerit. Latius vero id habetur in dicta Constitutione Gregorii Ascendente Domino, cujus verba ex parte retulimus capite prae- cedenti, numero septimo, et plura slatim rcteremus. Nihilominus tamen necessarium est ratione hoc ostendere, et objectioni secundae in capiie praeccdenti satisfacere. Primum erco, quod ex parte ipsius religiosi talis contractus seu oblatio licita sit, manifestum est, neque ex hac parte aliquid contra illam objicitur; quia religiosus nulli facit injuriam, neque in aliquem alium contra charitatem aut aliam virtutem operatur, neque ctiam in se ipsum, tum quia est sui juris, et potest de sua libertate disponere, ut voluerit, cum alioqui propter bonum finem, et in officium dese sanctum, et in cultum Dei se offerat. Tum etiam quia, licet quamdam sui traditionem et oblationem nimis liberalem facere videatur, totam iliam facit in obsequium Dei, respectu cujus nulla liberalitas potest esse nimia. Unde tantum abest ut ex hac parte hac oblatio sit illicita ci, qui se offert, ut potius es eodem capite videatur excedere aliam professionem, quae reciproca est; nam in illa quodammodo minus est liberalis oblatio, cum ex alia parte quaedam recompensatio respondere videatur; non tamen propterea hanc unionem solemni professioni praeferimus , quia caetera non sunt paria, sed solum advertimus ex hac parte habere excellentiam quamdam singularem.
3. Ostenditur deinde posterius membrum exc Pontificibus. — Item es ratione tripartita. — Ex parte vero religionis etiam hoc esse licitum, his verbis breviter probatur in dicta Constitutione Ascendente Domino : Quod ad Socielatis conservatione maxime est necessarum, idque ab illius exordio provisum, et post ex perimcuto comprobatum est, idque initio ingressus, illis eaplicite manifestatur, atque ipsi conditionem hanc amplectuutur, qua eis (si quos dimittere oporleat) multo est commodior, ut liberi potius quam cotis obligati dimitiantantur, aliisque justis et rationabilibus de causis. In quibus verbis plures rationes insinuantur, quas omnes ad unam sub hac forma reducere possumus : si hoc esset illicitum Societati, aut esset contra justitiam commutativam respectu religiosi, aul contra charitatem, aut contra commune bonum, quod respicit etiam charitas vel justitia legalis; nihil borum dici potest, vel cum minima probabilitate ; ergo. Major continet sufficientem partitionem, nec video aliud membrum quod excogitari possit.
4. Prima pars hujus rationis. —- Minor quoad primam partem de justitia probatur in praedictis verbis, quia scienti et volenü non fit injuria ; in praesenti autem religiosus sciens et videns vult item contrahere, et se donare, et ad hunc finem tanto tempore examinatur, et ei distincte proponitur ad quid et quo modo obligandus sit, et tam multiplex consideratio, et repetita lectio instiiuti et diplomatum illi imperatur; quae igitur injuria ex parte Societatis intervenire potest? Et confirmatur, nam in rebus humanis ac temporalibus possunt fieri similes contractus cum magna eequitate justitiae ; cur ergo non in spiritualibus ? Antecedens patet, nam, secluso jure prohibente, potest se aliquis donare alicui in servum, qua donatione facta, non potest ipse retrocedere, aut se eximerc a servitute; alius vero potest illum manumittere ; unde, quamdiu illum apud se retinet, et in suum commodum illo utitur, illum alere tenetur, vel ex pacto implicito, vel ex ipso jure naturali; si autem illum seme! manumittat, sicut unus liberatur obligatione serviendi, ita et alter alendi, in quo contractu evidens est non esse injustitiam. Ouia in ea parte, in qua videtur esse inaequalitas, scilicet, quod unus obligatur ad non subterfugiendum, et alter non obligatur ad retinendum; in hac ( inquam ) parte contractus non est per modum commutationis, sed per modum simplicis donationis ex altera parte, quia (ut supponitur) ille voluntarie se donat in servum. Addo insuper, etiamsi servitus contrahatur per modum commutationis , posse esse et concurrerc tales circumstantias, ut etiam in ea, quae videtur inaequalitas, summa aequalitas rei ad rem servetur. Nam, si servitus ipsa in majus commodum servi cedat quam domini, majoremque utilitatem illi afferat, cur non poterit ille excessus compensari majori quadam oblicatione ex parte servi? Sic enim in contractu cmptionis et venditionis, aliquando obligatur emptor ad iterum vendendum, si alius velit. Sic vero non obiigatur ad emendum, etiamsi ahus velit vendere; et tamen non est inaequalitas, si tantumdem de pretio rei minuatur, quanti obligatio illa major aestimabilis est. Ita ergo facilc intelligi nostrum intentum potest in illo exemplo servitutis. Haec enim omnia simul in hoc quasi-contractu Societatis concurrunt. Nam imprimis contractus est utrinque voluntarius, et cum perfecta scientia; deinde ex parte religiosi est magis liberalis quaedam traditio sui, quam commutatio, et ipsa Societas satis cxpresse declarat se polle acceptare personam talem sibi dona- tam, nisi sub ca conditione, ut possit cam dimitterc cum expedierit. Denique haec ipsa acceptatio, hoc modo facta, est non solum aequale, sed etiam majus bonum respectu religiosi, quam sit commoda ejus traditio ipsi religioni. Nulla ergo ratio injustitiae hic excogitari potest, praesertim quia, licet Societas non oblicetur speciali et absoluta cbligatione ad scholarem approbatum perpetuo retinendum, obligatur nihilominus ad non dimittendum illum sine legitima causa, sive haec obligatio oriatur ex natura rei cx ipso contractu, sive ex ipso instituto, de quo infra, cap. ult., dicam; et causa illa, moraliter loquendo, semper pendet ex voluntate ipsiusmet religiosi. Adde insuper, plures contractus humanos auctoritate legum ita claudicare, ut unum contrahentium simpliciter obligent, et non alium, ut late tractant Glossa ultima, et Doctores, ex textu ibi, in cap. De illis, 1, de Despons. impuber., et in cap. 1, de Eo qui duxit in matrimon. quam polluerat per adulter.; et in leg. Julianus, S Si quis a pupillo, ft. de Actiou. empti., etin S 1, Inst. de Auctorit. tutor.; videri etiam possunt tomo superiore dicta de professione tacita, ubi aliquod exemplum simile attigimus. Propter quae omnia, merito in compendio privilegiorum Societatis, verbo Votum, S 2, in dictis votis, nec contractum claudicantem, nec ullam injustitiam reperiri dicitur.
3. Secunda pars ejusdem rationis multipliciter ostenditur. — Altera pars de obligatione ex charitate probatur dupliciter ex verbis citatis. Primo, ex parte ipsius religionis, quia ad conservationem ejus necessarium est ut hoc moco, et non aliter, scholasticos approbatos recipiat; charitatis autem ordo est, ut, servata aequalitate justitiae, unusquisque consulat bono proprio magis quam alieno, et praesertim in spiritualibus, multoque magis si tale bonum communc sit. Haec autem omnia in praesenti concurrunt ; nam imprimis probatur equalitas justitiae, ut ostensum est. Deinde bonum, quod in Societate conservari intenditur per hoc medium, spirituale est, scilicet, religiosa perfectio et puritas; item major aptitudo et eflficacitas ad spiritualia ministeria in utilitatcem animarum peragenda. Unde ctiam constat hoc bonum non esse privatum, sed commune, non solum quia Societas ipsa communitas quaedam est, cujus bonum vel hoc solo titulo praeferendum est cuicumque privato, sed etiam quia hoc redundat in bonum universale animarum, ad quod non parum spectat quod operarii Societatis idonei et fideles ministii sint Evangelii. Solum restabat probandum hoc medium esse moraliter necessarium, aut valde utile ad hoc bonum Societatis; sed hoc luce clarius est quam ut probatione indigeat, et in eitatis verbis diuturna experientia in probationem adducitur, quae in re morali sufliciens argumentum est. Item adducitur in argumentum, quod a principio fuit hoc a B. Ignatio et sociis ejus praevisum et provisum; quod etiam argumentum in re morali non parum eflicax est, propter tantorum virorum sanctitatem et prudentiam. Deinde haec libertas Societatis eo tantum tendit, ut solum eis membris constet, quoad fieri possit, quae ad finem Societatis apta et idonea sint, et expurgata sit omni membro inutili, vel ad tale corpus parum apto; nihil autem est magis necessarium ad cujuscumque corporis conservationem et augmentum, et ad omnes suas actiones cum fructu perficiendas; crgo. Denique omnes rationes, quibus infra, libro sexto, c. 1, ostendemus propriam Societatis professionem merito per plures annos ditferri, et non habere certum terminum praeter suflficientem probationem personae per diuturna experimenta, probant consequenter pertinere maxime ad bonum Societatis conservare in se hanc libertatem, et non con«tringi ad retinendos cos, quos nondum habet satis probatos, non solum per biennium, sed etiam per illa diuturna experimenta, quae ad professionem necessaria sunt. Supra etiam ostendimus, in tomo praecedenti, alias etiam religiones habere potestatem ejiciendi interdum suos professos, quia ad suam conservationem et perfectionem erat moraliter necessarium, quia paruam fermenti totam massam corrumpit. Quid ergo mirum, quod ad conservationem Societatis dicamus hoc medium esse moraliter convenientissimum?
6. Instantie satisfit undique. — Dices: etiam si absolute acceptarentur, possent dimitti quando expediret, non tamen liberi, sed uis votis ligati, sicut dimittuntur in aliis religionibus professi. Quod quidem esset onus ipsorum qui dimittuntur, non Societatis. Ad hoc tacite respondetur in eisdem bullis eitatis, adjungendo secundam rationem: nimirum in hac restitutione prospectum etiam esse commodo ipsorum voventium; nam, si quos dimittere oportcat, praeterquam quod et litteris fere imbuti sunt, et pietatem gustarunt, multo eis commodius est, ut liberi potius quam obligati dimittantur: esset enim grave onus retinere principale onus obligationis, et carere commodis Societatis. Accedit etiam quod, quando obligatio votorum seu oblationis manet, multo est minor facultas dimittendi, et gravissimam causam requirit; in Societate autem oportebat hanc facultatem esse majorem ad assequendum finem per hanc institutionem intentum ; saepe enim expedit aliquem dimittere, non solum propter vitia incorrigibilia, quae fere sola potest esse ratio dimittendi professum, sed etiam propter difficilem naturam, vel non satis aptam aut fidam, ut ei ministeria Societatis committantur, et alias similes causas. Unde etiam haec impedimenta interdum sunt perpetua, quae aut nullo modo, aut vix possunt auferri per voluntatem ejus qui dimittitur, et ideo inutile esset eum dimittere ligatum, cum non sit iterum recipiendus, etiamsi probus existat ; obligare autem illum ad aliam religionem petendum, per se loquendo, non erat expediens, quia nemo debet obligari ad id quod non promisit; ergo in hoc etiam justa charitatis lecem prospectum est ipsorum voventium commodo.
7. Tertia pars. — Ultima denique pars satis probata est cum praecedenti; ostensum est enim ad bonum commune Societatis, et consequenter etiam Ecclesiae seu animarum spectare, ut Societas hanc liberam retineat facultatem ; ergo non potest esse contra justitiam legalem, vel commune bonum. Quapropter, licet ex uno vel alio capite aliquod incommodum sequi videatur, ut quod aliqui, titulo paupertatis ordinati, postea non sint pauperces obligatione et statu, et tamen reipsa indigeant contra decentiam ordinis, vel etiam quod muiti, qui divitias contempserunt spe religionis, postea sine divitiis et sine religione inveniantur; ex his (inquam ), vel similibus incommodis, non est ferendum absolutum judicium de inconvenientia rei in ordine ad commune bonum; quia nulla est tere humana institutio, ex qua non possint aliqua incontmoda sequi; unde illud de ordinatione in Congregatione S. Joannis Evangelistae levius reputatur, cum tamen ibi utrinque detur facultas ab eo quasi-pacto recedendi. Pensanda ergo sunt homini, et ab eo quod majus et excellentius est, prudenter est judicandum. In praesenti autem universale bonum spirituale unins religionis, quod redundat in spirituale et generale etiam commodum totius Ecclesiae, majoris momenti est, quam particularia incommoda que in contrarium possunt allegari vel excogitari. Item bonum illud moraliter est certum, et per se intentum ; alia vero incommoda, si qua dantur, rara sunt et incerta, et per accidens evenientia ; atque adeo solum permissa, quando evitari non possunt. Denique bonum religionis tale est, ut moraliier alio modo subsistere non possit in Societate propter pericula et difficultates graves, quibus exponuntur operarii ejus, ut saepe dicitur in bullis Pontificiis, et praesertim in dicta Constitutione Ascendente Domino ; at vero si qua incommoda sequi possunt, aut praeveniri et impediri fere semper valent, aut certe majoribus commodis etiam particularium personarum compensantur, ut jam explicabo.
8. Unde solvatur secunda ratio dubitandi capitis praecedentis. — Ad primum incommoduin allatum in tertia ratione dubitandi ejusdenm copitis. — Per haec igitur secundae objectioni satisfactum est ; et tertia etiam fere jam est expedita ; nam quae in confirmationem secundae assertionis dicta sunt, probant non solum hoc esse licitum, sed etiam melius. magisque expediens in hac religione. Nam, quod est moraliter necessarium ad commune bonum spirituale alicujus religionis et Ecclesiae, simpliciter est melius, et magis expediens tali religioni, et ipsi ctiam Ecclesiae. quatenus ex tali parte constat, et quatenus ejus laboribus et operibus ad suum commodum utitur; sed talis est institutio, de qua agimus, ut declaratum est; ergo. Deinde id ostenditur discurrendo per singula incommoda , quae proponuntur. Quod ergo imprimis dicitur, talem modum vivendi non posse esse stabilem et perpetuum, nullius momenti est. Etenim, si sensus sit non habere moralem firmitatem sufficientem ad statum humanum, falsum est; nam, ut in tomo superiore dixi, ad religiosum statum nonu est necessarium ut causae ejus omnino sint invariabiles, sed satis est ut talem habeat stabilitatem, ut sine gravi causa, et per potestatem publicam, seu in virtute ejus mutari non possit; ita vero est in praesenti, ut per se constat, et in sequenti capite magis explicabitur. Si vero sensus illius incommodi est, quod hic status non sit absolute perpetuus et independens (ut ita dicam ) ab humana voluntate, sic petitur principium; nam pro inconvenienti infertur illud ipsum, de quo disputatur. Negamus igitur illud esse inconveniens ; jam enim ostensum est quibus rationibus expediat.
9. Ad secundum incommodum. — Ad aliud concedimus ex hac institutione sequi, ut ali- quae personae aliquando Deo dicatae, et ad ejus obsequium admissae, ad seculum revertantur, et negotiis secularibus implicentur, non tamen in eodem statu manentes, sed mutato statu, et quasi ablata forma per quam eran: res Deo consecrato ; sic autem non est inconveniens rem semel Deo dicatam ad profano: usus media tali mutatione converti, ut praecedenti tomo declaravimus, tractando de unmutabilitate professionis, et quomodo religiosus per professionem solemnem, possit aliquando fieri non religiosus, et deinceps seculariter vivere. Neque vero haec mutatio facile fit, cum gravem causam requirat, et non fiat sine Apostolica auctoritate, et cum matura deliberatione ; certe R. P. Claudius Aquaviva, qui ultra triginta aunos Praepositum Gcneralem egit, uniuscujusque dimissionem semel et iterum iu consultationem adducebat. Et quamvis hoc non raro accidere videatur, considerata tamen hominum fragilitate, ct respectu tantae multitudinis, raro accidere dici potest. Nec deniquc est quod timeaiur scandalum; tum quia, intellecta causa et ratione, nullum est, praesertim apud eos qui non sunt male affecti, ut experientia nos docuit; de quorumdam cnim ejectionc Societati cratulantur, providentiamque de sui ipsius hac ex parte conservatione commendant; tum etiam quia et majus et verius scandalum fuisset, si Societas aut viris se indignis abundaret, aut operarios Evangelii haberet parum cxemplares ac religiosos ; et tanc etiam multo gravius eidem Societati malum fuisset, si religiosi manentes religiosi non satis religiose viverent, quam si aliqui religiosi esse desinant, et seculariter vivant; nam illud prius, praeter incommoda numerata, vix esse potest sine maguis sacrilegiis, et Dei offensionibus; hoc autem posterius, lice! minus bonum sit, cvitat majora mala.
10. Ad tertium incommodum. — Aliud vero inconvenienps de fictionibus quae esse possunt ex parte eorum qui parum constantes sunt in sua vocatione, vel qui a principio non rectam intentionem habent; hoc (inquam) licet admittatur, nullius momenti est ad improbandam institutionem, quia hi sunt quidam hominum abusus, qui in rcbus etiam sanctissimis admiscentur. Alias improbentur religiones militares, quia multi sunt qui non proptcr Dcei obsequium, vcl propriam perfectionem, sed propter humanum honorem et divitias, eas affectant. Improbentur etiam ordines monachales, quia multi non studio perfectioni-, sed ob humanam commoditatem illum statum eligere solent. Idem de Episcopis et multis aliis dicere possemus. Addo etiam ulterius, experientia notum esse, illud inconveniens raro accidere, vel fortasse nunquam, ita ut de co satis constare possit; de interioribus autem ntentionibus homines non judicant. Et timor Dei potest hunc fictum animum impedire, quia, ut infra dicemus, et circa finem libri praecedentis attigimus , qui ita se gerit, et tunc graviter peccat, et postea non est in conscientia tutus: neque desunt etiam moralia remedia, quibus malum hoc per disciplinam et correctionem religiosam possit praeveniri.
11. Ad quartum. — Aliud praeterea incommodum, quod ex parte religionis seu Praelatorum ejus ponebatur, humanum ctiam est, quia homines facile abutuntur potestate accepta ; sed numquid ob eam causam non est hominibus committenda potestas ad regendam rempublicam necessaria? Alias nec debuisset Christus Vicarium in terris relinquere cum tanta potestate. Addo vero hactenus per divinam gratiam hoc incommodum non esse secutum, saltem Tregulariter, nec fortasse in aliquo casu, de quo certo constare possit, injuriam aliquam esse factam cum malo animo, vel sinistra intentione aliquem fuisse ejectum ; quod si fortasse aliquando ex nimio zelo aliquis excessus commissus est, neque id est mirandum, neque est magna reprehensione dignum, cum recta intentio non desit, et providentia humana non possit aliquando non falli, qui error raro erit practicus, sed speculativus tantum, cum in casu dubio in favorem religionis inclinandum sit. Et sperandum profecto est hanc rectitudinem semper esse servandam, tum quia non nisi cum magna consideratione, et multorum consilio, hoc fit; tum etiam quia ipsemet affectus ad propriam religionem, praeter affectum charitatis ad proximum , inclinat ad conservanda ejus membra, nec permittit aliquod ex illis abscindere, nisi ubi ad salutem totius corporis necessarium est, sicut in naturali corpore accidere videmus.
12. Ad quintum. — Nec denique timendum est (quod ultimo loco infercbatur) ue ob hanc causam pauci sint, qui hoc institutum profiteri velint, co quod se exponant periculo vel infamiae, vel paupertatis, si postea dimittantur. Nam imprimis diuturna etiam experientia docuit nihil hoc impedivisse, quominus haec religio mirum in modum aucta fuerit; et prae- ter divinam gratiam, praecipuam rationem existimo fuisse, quia plus attrahit et invitat vitae exemplum, et praesertim mutuae charitatis unio, et totum rceligiosae vite specimen, quam terreat timor ejectionis. Deinde, quia cum unusquisque sibi persuadeat non fore ejiciendum, nisi ipse sua voluntate causam dedcrit, vel aliquo modo ejectioni consenserit, sicut tunc per divinam gratiam concipiunt desiderium et propositum vivendi et moriendi in Societate, quantum in se est, ita ex eadem gratia concipiunt spem non deficiendi, ncc dandi causam ejectioni; et ita non difficile deponunt timorem qui eos ab ingressu deterreat, conservant autem eum qui illos in officio contineat, et vigilare faciat, ne unquam desint gratiae Dei. Addo praeterea, si quid periculi alicujus infamiae vel temporalis incommodi illos retardet, efficacem Dei vocationem praebere animum aggrediendi illud propter obtinendum bonum quod in tali religione essc judicant, cum spe (ut dixi) superandi tale periculum; sicut enim multi ob Dei honorem majoribus periculis se exponunt, non solum infamiae, sed etiam mortis, ita minime timendum ne desint, qui hanc etiam viam aggredi velint. Certe, si consideratio illa efficax esset, novitiatus etiam cujuscumque religionis esset sufficiens occasio deterrendi homines ab ingressu; nam post illud inchoatum nemo ecjicitur, aut retrocedit sine ulla infamia aut nota, et quilibet timere potest ne hoc illi contingat. Quod vero ad paupertatem attinet, nihil fere est quod ex hac parte timeatur, tum quia si aliqua bona;Societati donata sunt, ea quidem justa c. 4 Examinis, lit. B, et c. 3 secundae partis, lit. B, ac praxim a 5 Congregatione, decreto 8, Praeposito Generali commissam, restitui solent ei, qui ejicitur; tum quia non nisi qui in vocatione stabiles judicantur, bonorum suorum, si qua habent, renuntiationem facere permittuntur; si vero aliter de eis dispositum est, ita ut recuperari non possint, sibi imputet, qui post hujusmodi renuntiationem indignum se fecit ut in Societate retineretur; et praeterea ipsa educatio in Sccietate, quamvis temporalis, et semina virtutum ac doctrinae, quae in eo tempore comparari solent, majora bona sunt, majorisque aestimationis quam temporalia illa incommoda, quae timeri posse dicuntur.
On this page