Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

CAPUT III UTRUM HAEC SCHOLASTICORUM ADMISSIO IN SOCIETATEM VERUM RELIGIOSUM CONSTITUAT?

1. Ratio dubitandi. — Confirmatur primo. — Confirmatur secundo.— Ratio dubitandi est, quia ex hactenus dictis, videtur manifeste colligi, hane non esse veram professionem religionis, quia de ratione professionis est, utsit votis solemnibus omnino absolutis et immutabilibus firmata, ut plane sentit D. Thomas, 2. 2, q. 88, art. 7 et 11, qui hac ratione concludit votum solemne esse indispensabile, et fieri non posse ut semel religiosus desinat esse religiosus. Similiter, q. 185, art. 4, addit, de ratione status perfectionis esse, ut solemni voto firmatus sit. Diximus autem hanc receptionem non firmari votis absolutis et immutabilibus ; non est ergo vera professio. Verus autem status religiosus solum per veram professionem constituitur, ut tomo praecedenti late ostendimus, et constat ex multis locutionibus juris, quae in summa continent, habitum non facere monachum, sed professiongin, cap. Porrectum, de Regularib., unde in e. Religioso, de Sententia excom., in 6, dicitur : Z7s, qui religionem ingreditur, religiosus censeri cum effectu non potest, donec sit tacite vel eapresse professus. Et Sixtus V, in declaratione sui Motus proprii, de Illegitimis: Quia tunc (ait) vere et proprie religiosi esse dicuntur cum, professionem emittunt. Si ergo scholastici Societatis eam non emittunt, verireligiosi non sunt. Et confirmatur ex forma, quam in vovendo servant, quae habetur 5 p. Constitutionum, c. 4, in qua imprimisnulla fit mentio professionis, traditionis, aut promissionis quae homini fiat, sed simpliciter dicitur : Voveo coram sacratissima Virgine Maria, et curia tua eelesti universa, Divine Majestati tue paupertatem , castitatem, et obedientiam perpetuam in Socielate Jesu. Deinde vero additur : Et promitto eamdem Societatem me ingressurum. Ergo illa votorum emissio non est ingressus in Societatem ; nam quod postea faciendum promittitur, tunc non fit; non est ergo illa vera professio religiosa. Praesertim quia statim additur : Omnia intelligendo juxta ipsius Societatis constitutiones. At vero in cisdem Constitutionibus declaratum est, illa vota non emitti in manibus alicujus, sed soli Deo fieri, ut patet in eodem cap. 4, 53, cum declaratione in lit. D, in qua additur, nemi- nem illa vota admittere ; ergo non potest illa esse vera professio religiosa ; nam haec consistere non potest, nisi in manibus alicujus hominis fiat. Circa hoc punctum nonnulli moderni Theologi ! totis viribus conati sunt suadere, per haec vota non constitui religiosum statum. Quorum fundamentum suffkicienter tactum est in ratione dubitandi. Maxime enim nititur in communi usu aliarum religionum, quem putant fuisse unicum ac perpetuum in Ecclesia; ex quo volunt deducere non posse fieri, etiam per potestatem Summi Pontificis, ut aliquis sit verus religiosus cum hujusmodi tantum votis.

2. Conclusio certissima. — Probatur primo ex verlis Pontificum.— Nihilominus dicendum est per hanc receptionem et votorum emissionem , personam constitui in vero ac proprio religioso statu. Quam assertionem ita certam esistimo, ut sine magrna temeritate et errore negari non possit. Nam ex professo definita, declarata et probata est a Gregorio XIH, prius in bulla anni 1582 quae incipit, Quanto fructuosius ; et postea uberius contra aliquos falsos interpretes, vel potius impugnatores Pontificiae doctrinae, in Constitutione Ascendente Domino, ann. 1584. In quibus saepius docet, eos, qui in Societate Jesu tria substantialia vota emiserunt, vere ac proprie religiosos esse, etiamsi illa vota simplicia sint, et non solemnia. Ubi ante omnia expendenda est illa particula vere ac proprie, nam ex illa imprimis colligitur esse in hujusmodi personis quidquid ad substantiam et essentiam religiosi status pertinet; nulla enim res dici potest vere et proprie talis, verbi gratia, homo aut equus, nisi habeat veram substantiam et essentiam hominis vel equi; et e converso, eo ipso quod de fide credimus Christum fuisse vere ac proprie homirem, eadem certitudinc credimus babere totum id quod est de essenlia hominis.

3. Prima adversariorum interpretatio ad dicta verba excluditur primo. — Eacluditur secundo.— Deinde ex vi eorumdem verborum excluduntur plures false interpretationes, quae Pontificis sensum potius evertunt quam exponunt. Prima est, hoc fuissc speciale privilegium Pontificis, atque ita hujusmodi personas posse vocari religiosas ex privilcgio vel dispensatione, non quia in se habeant essentiale vinculum, in quo substantia status religiosi consistat. Haec autem fuga imprimis repugnat proprietati et veritati illarum particularum cere ac proprie, praesertim cum ad majorem declarationem, etad tollendam omnem tergiversationem, in utraque constitutione addat Pontifex, hos scholares sic approbatos in Societatc, esse vere ac proprie vetigiosos, non sccus atque ipsos, tum sSocistatis, tum quorumvis aliorum regulavium ordinumn professos, quod verum esse non posset, nisi essentia status religiosi aeque in illis esset, licet fortasse in aliqua accidentali perfectione inferiores sint. Deinde repugnantiam involvit illa expositio contra sinceram veritatem, quia vel per illud privilegium vere conceditur tali personae, ut ad proprium et substantialem statum religiosum admittatur, vel non ; sihoc non tribuitur, quomodo potest vere ac proprie religiosi nomen illi concedi? aut quod privilegium potest efficere ut, salva veritate rt proprietate, persona habeat titulum sine re, et maxime cum illa comparatione, non secus atque ipsos, eic. Si autem iliud prius concedatur, parum nostra refert, quod aliquis utatur illo nomine privilegii, si ita appelletur, solum quia beneficio et institutione Romani Pontificis talis modus religiosi status firmatus et approbatus est. Quia vero calumniatores ilia voce privilegii uiuntur ad diininuendam rei veritatem et proprietatem , et significandum hos non esse religiosos simphciter, sed secundum quid, ideo talem loquendi modum rejiciendum, et omnino vitandum censemus. Si enim priori sensu loquerentur, dicere possent omnes professos esse religiosos ex privilegio, quia sine beneficio Pontificis, id est, zine ejus institutione et approbatione, n nulla rcligione esset verus ac proprius religiosus status. At vero haec approbatio omnino improprie privilegium appellabitur, cum per se non sit aliquid contra legem aut communc Jus.

4. Secunda interpretatio.— Dicere vero potest aliquis, religiosum statum, qui per veram et solemnem professionem assumitur, esse proprium et verum ex divino jure; hunc autem, qui per haec vota Societatis assumitur, esse quidem verum et proprium, tamen solum ex jure positivo; et hoc sensu esse privilegio Pontificis, quia ab ipso non tantum approbatus, sed etiam inventus et institutus est. In quo differt a priori, qui solam declarationem approbativam requirit, et hoc modo non re- pugnat esse statum aliquem vero religiosum, et positivo jure introductum, quamvis sit alius status religiosus jure divino institutus, sicut in materia de simonia dicitur esse quaedam simonia jure divino prohibita, alia jure humano; vel sicut aliqui putarunt, quaedam sacramentia esse ab Ecclesia instituta, alia a Christo, quod licet de facto sit prorsus falsum, de possibili non repugnat.

5. Rejicitur primo. — Rejicitur secundo. — Rejicitur tertio. — Ad hanc autem evasionem respondemus imprimis, si hie status religiosus tam verus et proprius esse conceditur, sicut quilibet alius, quantum attinet ad substanuam et essentiam talis status, sic parum rcferre ad rem, de qua agimus, illi tribuere institutionem divinam aut humanam, quia hic non agimus de orig?ne hujus staius, sed de veritate ejus. Si autem propter illam humanam institutionem censetur in aliquo deficere a veritate, et proprietate religiosi status, sic disunctio illa repugnat verbis Pontificis, et impugnanda est quoad hanc partem, codem modo quo praecedens. Deinde vero addo, distinctionem illam falso niti fundamento, et gralis esse confictam, atque ex alia parte repugnantem doctrinae ejusdem Pontificis, ut patel ex iilis verbis praediciae constitutionis Ascendente Domino: MNon cousideranutes voti solemnitatem sola Ecclesiee institut ione iiventam esse, triaque lujusmodgà Socictatis vota, tamelsi simplicia, ut substantialia religionis vota, ob hac Sede fuisse admissa. Ubi in virtute sic Pontifes argumentatur : Ecclesia induxit solemnitatem in votis religiosorum ; ergo etiam potest sinc tali solemnitate statum rcligiosum approbare seu instituere ; ergo, ex sententia Pontificis, hic status, utroque modo factus, est ex Eeclesiae constitutione; nulla ergo est illa differentia. Et declaratur amplius in huuc modum. Ouia vel est sermo de statu reiigioso praecise ac secundum se, prout a Christo Domino fuit traditus; et sic tam vere ac proprie salvatur hic status in hoc gradu Societatis, sicut in quibuslibet aliis personis religiosis; hoc est enim quod aperte supponit Pontifex in citatis verbis; ergo quoad hoc nulla est ditterentia, sed quilibet ex his statibus est ex divino jure. Vel loquimur de statu religioso determinato ad hunc vel illum modum votorum; et sic uterque status est ex Ecclesiae determinalione et institutione, ut idem Pontifex docet in verbis proxime citatis, et in tomo superiori late a nobis ostensum est ex antiqua Ecclesig bistoria, adjuncta etiam ratione, et auctoritate Bonifacii in c. unico, de Voto, in 6.

6. Tertia interpretatio. — Evpugnatur primo. — Secundo. —His vero non obstantibus, aliqui, quos etiam refert Enriq., ut in l. 6, initio c. 3, citabimus, tergiversantur dicentes, relieionem Societatis non esse veram religionem ac propriam, nisi quatenus in ea fit vera professio per vota solemnia, et consequenter admissionem hanc scholarium approbatorum per se non sufticere ad constituendum statum religiosum verum ac proprium ; quamvis, prout in Societate fit, sufficiat ad denominandum hominem vere ac proprie religiosum, quia fit in ordine ad consummandum talem staium in tali religione; et quia aliquo modo unit personam Societati, quae absolute et simpliciter vera religio est, ratione gradus professorum, qui si in ea deesset, nulla alia ejus vota, vel receptio (juxta horum sententiam) sufficeret ad verum statum religiosum constituendum. Verumtamen non minus facile ostendi potest hanc etiam fugam esse contrariam intentioni et verbis Pontificis. Primo, ex vi earumdem particularum cere ac proprie, quae stare non possunt, si veritas ac proprietas status religiosi in toto corpore Societatis solum esset ratione gradus professorum; sic enim reliqui non haberent in se et intrinsece substantialem formam (ut sic dicam) constituentem verum ac proprium religiosum; ergo solum dicerentur religiosi per denominationem extrinsecam, etanalogiam, quatenus conjuncti sunt cum veris religiosis, et eos imitantur, vel ad eorum statum tendunt ; quod satis esse non potest ut dicantur vere ac proprie religiosi. Quod secundo masime confirmat comparatio ila: Non secus atque ipsos professos, eic. Nam per illam uterque gradus per se spectatus cum alio confertur, et aeque vere ac proprie dicitur esse talis; ergo gradus scholarium non dicitur religiosus vere ac proprie, propter conjunctionem, et tetidentiam ad gradum professorum ; sed per se propter unionem quam habet per vota sic in religione admissa. Eo vel maxime, quod coadjutores formati Societatis non ultra tendunt ad gradum professorum, sed ibi sistunt, tanquam in ultimo termino suo ; ergo non possunt dici religiosi, cum non tendant ad gradum professorum. Neque etiam solum quia in eadem congregatione cum illis versantur ; hoc enim satis esse non potest ad verum religiosum constituendum, nisi illa unio, qua cum illis conjuncti sunt, eos in vero statu perfectionis constituat; nam si non sunt in vero statu quaerendae perfectionis, quomodo erunt in statu religionis? quod si non sunt in statu religionis, quomodo sunt vere ac proprie religiosi ? Oportet ergo ut talis receptio et unio per se sufliciat ad talem statum. Ergo, eadem ratione, dicendum idem est de unione scholarium; nam quoad substantiam et modum votorum ejusdem rationis est.

7. Secunda conclusio uon minus certa ec eadem Pontificis definitione.—Swue deffnitionis rationei apponit Pontifem. — Apponit iten contrarii lapsus occasionem.—VUnde etiam addo, licet in Societate nulla fieret professio solemnis, sed instituta solum esset cum cateris gradibus, quod auctoritate Pontificis fieri potuisset, et illam futnram fuisse veraum religionem , et ejus vota emittentes aeque fnturos fuisse vere ac proprie religiosos, ac nunc sunt approbati scholares vel formati coadjutores. Quia vota et receptio essent ejusdem rationis, et quoad hoc alter gradus professorum solum se habet concomitanter. Atque hoc totum aperte confirmant verba, quibus Pontifex, et rationem suae definitionis, et occasionem contrarii erroris declarat. Nam quoad primum inquit, emittentes haec vota in statu religionis vere constitui, guippe qui per ea ipsa se Societati dedicant, atgue ectu tradunt, seque divino servitio in ea mancipaat. Ubi non sumit rationem ex concomitantia aiterius gradus, vel tendentiae ad illum, sed ex intrinseco vinculo, et quasi forma personarum sic voventium. Quam rationem paulo inferius a n. 9 latius explicabimus. Quoad secundum vero, cum temeraviam audaciam contradicentium reprehendisset , subdit : Omnia ex aliorum regularium ordinum communibus vationibus, formis et statutis metientes, Societatis institutum , peculiares constitutiones, ac cim volorum simpliciun illius , in endem Sccietatis religione probatam admissorum, penitus igaorantes, ac nonuulla jure antiquo, quee post illud , suecessu temporis, hujus Sedis cuctoritate, approbatione et confirmatinue. ac peculiaribus privilegüs sancita, et roborata esse dignoscuntur , perperam inlerpretantes, convetlere nituntur. Non est ergo dubium, quin Pontifex docere ac declarare voluerit, per hanc receptionem et approbationem talium votorum intrinsece ac proprie constitui personam in síatu religioso, et ideo sape vocat illa vota vere substantialia religionis; dicitque per Sedem Apostolicam admitti in Societate, tanquam in religione per eam approbata. Ac tandem concudit : Decerniinus non solum eos, qui in coadjutorum formatorum gradus admittuntur, sed etiam omnes, qui in ipsa Societate admissi tria vota praedicta, tametsi simplicia, emiserint , vere ac proprie religiosos fuisse et esse. Et infra addit praeceptum sub poena excommunicationis lata sententiae , ne quis praedictam definitionem falsis aut violentis interpretationibus, aut quovis quaesito colore impaugnare audeat.

8. Navarrus subscribit.—Atque ita intellexit hanc Pontificis mentem doctor Navarrus, cons. 49, de Regular., quod incipit An sit cere, ubi cum definivisset quemdam, qui se monasterio S. Benedicti obtulerat sine animo profitendi, non esse verum religiosum, subdit : Longe tamen alia ratio est eorum, qui in Societate J esu post biennalem probationem tria simplicia vota paupertatis , castitatis et obedientie emittunt. Hi namque cum ita voveant cero certogue proposito ut religiosi fiant, cumque eadem mente et ratione ab ejusdem Societatis Superioribus admittantur, el cum vere se obligent ad obsarvantiam regularem ConstituLionun ipsius Societatis , ejusque instituti ab Apostolica Sede sepius approbati, vere proprieque religiosi sunt, ut sapientissime declaravit Gregorius X11T. Idem habet in commentario de Regular., num. 19, ubi in hoc distinguit vota privatim emissa a novitio ante expletam biennii probationem, ab eis votis, quae juxta proprium Societatis jus, post expletam probationem in ea emittuntur; nam priora non faciunt religiosum; posteriora vero ita proprium et verum religiosum constituunt, ut sine vitio apostasie et poenis ejus, nullus possit ex parte sua exire, aut relinquere Societatis ordinem, quamvis ex rationabili causa possit dimitti, quod dicit esse guiddam novissimum et admiralile concessum proefate Societati, et clare declaratum et confirmatum a S.D.N.

9. Probatur eadem conclusio em ratione. — Hnjus rationis antecedens suadetur anultipliciter.—hatione ita potest haec veritas demonstrari. Nam in hac probatione seu receptione scholarium est vera traditio ex parte ipsorum scholarium in magnum et totale ac perpetuum Dei obsequium, tribus substantialibus votis stabilita, et facta in religione approbata, et juxta formam ab Ecclesia confirmatam; ergo est in tali actu quidquid necessarium est ad constituendum statum vere religiosum, et quoad hoc substantialiter et essentialiter convenit cum vera professione religiosa. Antccedens ex facto ipso supponendum esset potius quam probandum; quia, dum hi religiosi perpetuam obedientiam cum aliis votis in Societate promittunt, satis ostendunt seipsos Societati tradere ; neque enim oportet ut verbo tradendi aut alio simili formaliter utantur; nam etiam in alis religionibus antiquis professio solum fit per verbum promittendi, ut constat ex variis formis, quas tomo superiori retulimus, disputantes de professione religiosa. Sensus ergo verborum ex intentione operantium et ex usu sumendus est; ac propterea Gregorius XIII declaravit expresse hos religiosos , per haec vota se Societati dedicare, atque actu tradere, seque divino servitio mancipare. Deinde ab effectu et ex Constitutionibus ejusdem Societatis idem ostenditur; nam in 5 p.Constitutionum, c. 1, de scholasticis approbatis dicitur, modo quodam interiori in corpus Societatis coaptari, et ut membrum unius ac ejusdem corporis Societatis admitti. Et idem repetitur in c. 4, S8 5. Non possunt autem fieri actu membra hujus corporis, et ut talia admitti, nisi ipse scholaris se tradat, quia haec conjunctio debet esse utrinque voluntaria. Item per hanc unionem adquirit Societas peculiare jus in talem personam, quale habet corpus in membrum suum; non potest autem illud acquirere, nisi alio etiam tradente et consentiente. Atque hoc idem argumentum sumitur ex omnibus locis Constitutionum, in quibus significatur hos scholares esse vera membra Societatis, ut in 2 p. Constitutionum, c. 3, ubi dicuntur in corpus Societatis coaptari. Et in 4 p., c. 3, S 3, dicuntur admitti ad vitam in Societate perpetuo ducendam ad gloriam Dei. Et 5 p., cap. 1, lit. A, dicitur Societatem in sua proprietate includere professos, coadjutores, ct scholasticos approbatos. Ex his enim tribus partibus aut membris Societatis corpus constare. Patet ergo ex parte horum religiosorum esse sufficientem traditionem, ab ipsa relicione satis etiam acceptatam, ut ex hac parte nihil revera desit ad verum rehlgiosum statum.

10. Effugium precluditur.—bicet vero aliquis, acceptationem ex parte Societatis non esse omnino absolutam, nec cum obligatione reciproca retimeudi perpetuo in Societate personas sic approbatas, et ideo talem traditionem et acceptationem non suflicere ad religiosum statum constituendum. Sed hoc praeterquam quod est contra mentem Gregorii XHI, facile potest ratione impugnari, demonstrando ilium modum acceptationis suffi- cere ad religiosum statum. Quod primo ostendi potest ex generali ratione status servitutis; nam ad illum constituendum sufficit similis traditio ex parte servi, et acceptatio ex parte domini, quamvis dominus non se obliget ad perpetuo retinendum servum sub dominio suo; cur ergo similis traditio et acceptatio non sufficiet, servata proportione, ad statum religiosum constitueudum , qui est status servitutis? Praeterea, in superiori tomo ostensum est, non esse de ratione status, vel in genere, vel perfectionis, ut sit omnino immutabilis, sed sufficere quod habeat moralem firmitatem, et perpetuam, quantum est ex parte assumentis statum, ita ut non sua privata, sed ad summum publica potestate, et ex rationabili causa statum mutet; sed ille modus traditionis sic admissae a religione est sufficiens ad hujusmodi firmitatem; ergo ex hac parte est etiam sufficiens ad statum religionis. Et simili discursu ibidem ostendimus non esse necessarium, ad statum religiosum, votum solemne, sed sufficere simplicia in eo gradu acceptata ab Ecclesia, tanquam substantialia religionis vota.

11. Suadetur jam consequentia principalis rationis in n. 9. — Adversariorumn veplica. — Atque hinc probata manet consequentia principalis rationis superius factae. Quid enim afferri potest necessarium ad religiosum statum, quod his religiosis desit, cum essentialis professio illa duo tantum requirat, traditionem, scilicet, et tria vota; et alioqui ostensum sit non esse de essentia, quod talia vota sint solemnia solemnitate legali ; nec quod acceptatio traditionis sit prorsus irrevocabilis, aut ita absoluta ut nullam conditionem includat? Sed adhuc potest responderi, ex parte votorum aliquid deesse necessarium ad statum religionis simpliciter, quale est in voto castitatis, virtus ad irritandum matrimonium prius contractum, et non consummatum; et in voto paupertatis, vis ad reddendam personam inhabilem aut incapacem dominii, seu proprielatis ; vel (quod gravius ac difficilius est) tale esse votum, ut non obliget ad relinquendum statim omne dominium, quod videtur pugnare cum illis verbis Christi, Matth. 19: Sà vis esse perfectus, vade, et vende omnia quee habes, ct da pauperibus, et sequere amc. Videtur etiam esse contra Innocentium IlT, in cap. Cum ad monasterium, de Statu monach., ubi sic inquit : Nec estimet Abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare, quia abdicatio proprietatis, sicut et cus- todia castitatis, adeo est annewa regulee monachali, ui contra eam nec Summus Pontifea possit licentiam indulgere. Nam ex his verbis constat proprietatem et dominium omnino pugnare cum religioso statu.

12. Removetur. —Sed de his votis particularibus, et perfectione eorum ex parte materiae, dicturi sumus libro sequenti. Nunc ergo ad priorem partem de voto castitatis respondetur, aut illam vim dirimendi matrimonium ratum praecedens non esse de intrinseca ratione status religiosi, aut huic voto inesse; quid autem horum verius sit, eodem iibro, c. 2, dicemus. Quod vero attinet ad votum paupertatis, multo certius est non esse necessarium, quod reddat personam incapacem dominii, ut possit esse votum substantiale religionis, quia hoc non ad substantiam vel ad materiam, sed ad solemnitatem illius voti pertinet. Quod vero ad alteram partem spectat , respondetur paupertatem non consistere in indivisibili, ut sic dicam, sicut nec obedientiam ; ideoque non esse aequalem in omnibus religionibus, sed in unaquaque promitti et servari, juxta propriam regulam ab Ecclesia approbatam. Unde certum esse debet illam paupertatem, quam Eeclesia approbavit ut sufficientem ad religiosum statum, sufficere secundum generalem rationem ejus, atque adeo secundum aliquam speciem illius status; talis autem est paupertas, quae per hoc votum promittitur; nam est vera abdicatio rerum omnium temporalium, quoad liberum usum earum, solumque illum concedit dependenter ab alterius arbitrio. Et' eodem modo, licet non statim necessario auferat dominium, tollit nihilominus liberam facultatem retinendi illud, eoque utendi absque Superioris arbitrio; et ideo dominium illud quasi materialiter ibi manet, seu de facto, et non de jure ac vi ipsius voti, nihilque proinde statui perfectionis obstat. Sicut vinculum mairimonii, quod manet in conjugato, qui ex legitimo consensu conjugis post consummatum matrimonium professus est, nihil obstat statui perfectionis; quia veluti materialiter tantum, et non ex vi assumpti, ibi manet, neque aliquem usum postulat qui perfectionis statum impediat. Neque verba Innocentii obstant, quia non loquitur de statu religionis in communi ; sed in particulari de monachatu, de cujus speciali ratione est ille modus paupertatis, imo etiam est de ratione voti solemnis paupertatis ; non tamen propterea neccssarium est ut sit de ratione status religicsi in genere, vel cujuscumque speciei ejus; possunt enim varii status religiosi quasi specifice differre in propriis conditionibus aliquo modo essentialibus, ut aperte supponit Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 4, de Regul., cum omnibus regularibus praecipit, ut fideliter observent quiae ad suae professionis perfectionem, ut obedientiae, paupertatis et castitatis, ac si quae alia sunt alicujus regulae et ordinis peculiaria vota et praecepta, ad eorum respectice essentiami, necnon ad communem victum et vestitum pertinentia. Sed de hac paupertatc et difticultate iterum libro sequenti, a cap. 4, quaestionem propriam instituemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3