Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Deducuntur aliquot corollarta ex praecedente doctrina.

CAPUT IV. DEDUCUNTUR ALIQUOT COROLLARTA EX PRAECEDENTE DOCTRINA.

Primum corollarium.

1. Probatur primo ex Gregorio XIII. —s dictis in superiori capite, antequam ejus rationi dubitandi satisfaciamus ( quod capite sequenti praestabimus), infertur assertiones ibi positas, quibus statuimus scholasticos Societatis, per vota tantum simplic:a in ea incorporatos, esse vere ac proprie religiosos, non solum coepisse habere veritatem a tempore dictarum constitutionum Gregorii XIII, sed antea, scilicet ab initio approbationis Societatis, ex quo talia vota ceeperunt in ea fieri, tanquam in religione approbata, et admitti Apostolica auctoritate. Probatur, quia decreta illa Gregorii quoad hanc partem non sunt factiva ( ut sic dicam ), seu constitutiva, sed declarativa ; quae autem hujusmodi sunt, non tantum in praesens vel futurum tempus, sed etiam in praeteritum extenduntur, juxta communem sententiam, quam referunt et scquuntur Felin., in cap. ult.. de Constit. ; Sylvester, verb. Les, q. 23; et Navarrus, comment. 4, de Regular., n. 43. Antecedens probatur primo, quia Gregorius in suis Constitutionibus nihil adjunxit huic statui, quod ad slatum religionis simpliciter necessarium esset. Nam, licet in posteriori constitutione, Ascendente Dosmnino, specialiter addiderit , ut emittentes haec vota, illis durantibus inhabiles sint ad matrimonium contrahendum,, ct quoad hanc partem constitutio fuerit dispositiva, et non declarativa, quae praeteritum tempus non comprehendit, juxta c. 2, de Constitutionibus, nihilominus jam antea idem Pontifex, in bulla Quanto fructuosius, declaraverat per illa tria vota constitui statum vere religiosum, et consequenter supposuerat, illam inhabilitatem, quae tunc non erat, non esse de substantia status religiosi, licet postea ob quamdam majorem decentiam, et ad occurrendum incommodis quae esperientia docere potuit, adjuncta fuit.

2. Probatur secundo ex eodem Pontifice. — Secundo idem probatur ex verbis ejusdem Pontificis. Nam in priori bulla Quanto frucIuosivs, post approbationem instituti, motu proprio, et ex certa scientia, et a plenitudine potestatis factam, subdit : Ad hec dictam Societatem firmo uostre declarationis subsidio commnunire colentes , statuinus, atque etiain decernimus, non modo eos qui in condjutorum for matorum, sive spiritualiun, sive tempora - lium gradus et ministeria admittuntur , sed etiam alios omnes quoscumque, qui in ipsa Societate admissi bieunio probationis peracto tria preedicta cota , tametsi simplicia, emiserint, emittentque in futurum , cere et proprie religiosos fuisse el esse, etc. Ubi ponderanda sunt illa verba, firno nostree declarationis subsidio, quae satis ostendunt illam constitutionem maeis esse declarativam quam constitutivam. Unde quod postea dicitur, statuimus et decernimus, magis de statuto confirmante, quam de novo aliquo constituente, intelligendum est, seu de statuto praecipiente ut talis declaratio tanquam vera et certa teneatur, ut ibi statim praecipitur. Denique illa verba esse et fuisse satis convincunt illam iegem esse declaratoriam, alioqui non potuisset in praeteritum ferri. Unde altia constitutione Ascezdente Domnino , rcterens Gregorius illam priorem , vocat illam declarationem, decretum, praeceptum et interdictum suum. Et inferius similiter subdit : S?atuimus atque decernimus iria vota hujusmodi etsi simplicia ex hujus Sedis instilutione, ac noslra etiam declaratione el confirinatione, esse vere substantialia religionis vota, ac in dicta Societete tanquaan is religione approbata per Sedem eamdem fuisse adnissa, et essa. Uhi atticnte considerandum est, institutionem Sedi, declarationem autem sibi Gregorium tribuere, quia ipse revera non instituit , neque primum probavit hunc modum religiosi status, sed praedecessores ejus rem ipsam instituerunt. Ipse autem expresse declaravit, quod in re illa jam constituta continebatur.

3. Tertio. et aliorum greedecessorum decreLis, — Quod tertio ostendi potest ex hullis ei confirmationibus priorum Pontificum. Nam Paulus III, in secunda bulla confirmationis, auctoritate Apostolica concedit, ut per hujusmodi vota possint scholares in Societatem adanitti, et Societati aggregari. Et in bulla 4, prohibet hujusmodi scholares transire ad aliam religionem excepto Carthusiensium ordine; imo eos inhabiles ad quamcumque aliam professionem faciunt Pius IV et Pius V, in bulla anni 1565, quae incipit : Zquumn reputamus, quae a priori edita, et a posteriori publicata et confirmata fuit. Nunquam autem Pontifices prohiberent his personis transitum ad religiosum slatum, nisi eos veros ac perfectos religiosos esse supponerent; et ita in pradicta bulla sape eos religiosos appellant. Et e contrario apostatas vocant, et tanquam desertores status religiosi puniunt eos. qui post haec vota sine licentia Superiorum hunc statum relinquunt; ergo supponunt eos esse in vero statu religioso. Et confirmatur, quia Pius V, in bulla 3, anni 1571, qua incipit : Dum indefessa, declaravit S'ocietatem (etiam si collegia habeat, quae ex propriis reditibus sustentantur), Preepositum, ac singulas personas ejus cere et non ficte meudicantes fuisse, esse et fore ; et inter aliovim fratrum et religiosorum mendicantium ordines, aliosque fratres, et religiosos mendicantes, prout illos nos conumneramus, et conmunerari debere; ac omnes et singulas, tam juris quam hominun dispositiones, in favorem veli giosorum seu fratrum mendicantium, nunc et pro tempore emanatas, etiam in Societate, illiusque domibus, collegiis, Preeposito, et aliis religiosis locum nhabere. Quibus verbis non minns expresse quam tregorius declarat, has personas, et religiosas esse, et snb mendicantibus comprehendi, idque suh his juribus et dispositionibus, quae in favorem retigioso-. rum, seu mendicantium fac!a fucrint. Et si attente inspiciatur contextus Pontificis, facile intelligetur illam constitutionem quoad hanc partem potius esse declarationem ad tollendam omnem ambiguitatem, ut ibidem dicitur, quam novam dispositionem. Potest etiam hoc confirmari ex Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 16, de Regnl., in illis verbis: Per hoc autein sancta Synodus non intendit aliquid innovare aut prohibere, quin religio clericorunm Societatis Jesu, etc. Ubi nomine religionis sine dubio totam Socictatem comprehendit, quatenus suis omnibus membris constat, et ibi tacite approbat hoc institutum, quatenus in eo praeter novitios varii sunt religiosorum gradus, quia omnes vere religiosi sunt, etiamsi non omnes solemniter professi sint, ut clarius Gregorius XIII postea declaravit.

4. Probatur quarto ex ratione. — Ultimo probatur ratione, quia ipsemet Gregorius XHI suam declarationem confirmat; nimirum, quia hujusmodi personae per haec tria vota, ut substantialia religionis, se tradunt Societati, et in ea, tanquam in religione ab Ecclesia approbata, se totos divino servitio in perpetuum consecrant; ex quo infert illos esse vere et proprie religiosos. fllud autem assumptum verum fuit a principio, ex quo post approbatam Societatem talia vota in ea fieri coeperunt, ut per se notum est; ergo et consequens illud semper verum fuit, nam in illo antecedenti continctur sufficiens et adeequata causa consequentis, scu status verc religiosi. Confirmatur ac declaratur; nam, cum Grcgorius illam declarationem fecit, non minus certum fuit eos, qui jam erant in Societate, esse vere ac proprie religiosos, quam eos qui fuerint deinceps in ea admissi, ut constat ex verbis ejusdem constitutionis, et ex communi omnium sensu; et quia non aliter vola emittunt, vel in Societatem admittuntur posteriores quam priores. Non poterant autem illi, qui jam erant in Societate, si jam non fuissent veri religiosi, incipere esse tales propter solam extrinsecam constitutionem Pontificis, quia non potest Pontifex facere de non religioso religiosum sine voluntate ejus, maxime cum non addiderit religioni novam approbationem, neque novam potestatem admittendi concesserit, nec novum modum raditionis aut acceptaiionis ejus instituerit ; ergo necessario dicendum est, omnes hujusmodi personas, semper et a principio estitisse vere ac proprie religiosas. Tandem confirmatur a posteriori, nam votum religionis impletur in Societate, etiam in hoc gradu, etiam sine spe transeundi ad professorum gradum, sed tanium coadjutorum formatorum. [mo, etiamsi votum religionis factum sit de quacumque alia religione determinata, potest in haec vota commnutari, ut constat ex summa privilcgio - rum Societatis, 8 2 et 2, quod multo ante constitutionem Gregorii XIH verum habuit. Ergo signum est per haec vota scmper fuisse constitutos vere retigiosos, alioqui per illa non impleretur rcligionis votum.

Corollarium secundum

5. Probatur ex fide. — Secundo, infertur ex dictis. quam sit ceria hiec veritas a Ponti- fice declarata. Existimo enim esse omnino infallibilem, ita ut sine errore in fide negari non possit. Ratio est, quia sententia Pontificis in his, quae ad doctrinam pertinent, infallibilem continet certitudinem ex Christi institutione et promissione : Ego rogavi pro te,ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirmna fratres tuos, Luc. 22; et Matth. 16: 7u es Petrus, et super hanc petram eedificabo Hclesiam meam, et portae inferi non prevalebunt adversus eam. Et concessio facta est Joan. 21: Pasce ovtes meas. Quae testimonia ita sunt ab Ecclesia intellecta, et perpetua traditione, ac Patrum, Conciliorum et ipsorum Pontificum definitione firmata ac declarata, ut suppono ex propria materia !; et videri possunt, quae Gratianus congerit d. 12 sui decreti, et 24, q. 1, per plura capita; et late Bellarmin., lib. 4 de Summo Pontifice, a principio, per aliquot capita; et Turrecr., in Summa, lib. 2, c. 10; et ob hanc rem observatum semper in Ecclesia fuit, ut graviores fidei quaestiones et causae ad Romanam Sedem, tanquam ad fidei cathedram et magistram, referrentur, ut dicitur in c. Majores, de Baptismo, et sumitur ex c. Damnamus, de Summa Trinitate et fide catholica, et cap. Fideli, eodem tit., in 6. c. Ad abolendam, de Haereticis, cap. Praeceptis, et cap. IVon decet, d. 12, et cap. Nulli fas, d. 19: ac tandem ex Concilio Florentino, in decreto unionis, et ex Tridentino, sess. 7. can. 3, de Baptismo, et sess. vigesima quinta, circa finem, decreto de delectu ciborum, et plura referunt citati auctores ; Simanc., de Catholicis institutionibus, c. quadragesimo quinto. Valde autem diminuta fuisset Christi Domini providentia circa suam Ecclesiam, si in decidendis talibus quaestionibus ex cathedra Vicarium suum labi permitteret. Neque ipse juste posset sub anathematis vinculo subditos compellere ad standum his declarationibus, seu definitionibus, si in doctrina tradenda errare posset. Cum ergo ostensum sit, praedictam constitutionem continere declaraiionem cujusdam veritatis valde necessariae ad mores Ecclesiae, et ad quietem et pacem animarum, plane talis declaratio infallibilem continet certitudinem.

6. Confirmatur ex omnium Catholicorum sensu.— Et hoc confirmari potest ex doctrina Theologorum et Catholicorum omnium, qui pro certo habent, Summum Pontificem non posse errare in doctrina morum Eeclesiae tradenda; de qua re videri possunt auctores paulo antea citati , nam haec doctrina multum pertinet ad bonos mores, et ex opposito multa inferri possunt absurda et scandalosa in Ecclesia, quae paulo inferius, in tertio corollario, numerabimus, ut haec veritas notior fiat. Et e converso si haec declaratio Pontificis falsa esse posset, ex illa multa absurda et contra bonos mores sequerentur, ut quod status religiosus commutaretur in non religiosum, et quod votum religionis impleretur sine statu religioso, et similia.

7. Unum effugium adversariorum. — Nec sufficit dicere doctrinam hanc non pertinere ad universalem Ecclesiam, sed ad quamdam particularem religionem, vel potius ad quamdam partem ejus, et ideo non necessario habere illam infallibilitatem quam in proponenda universali Ecclesie doctrina morali Pontifex habet. Hoc (inquam) dici non potest: primo, quia non solum pertinent ad universalem Ecclesiam ea qua ad omnes Ecclesiae status vel ordines pertinent, sed etiam ea quae, licet in uno statu particulari versari videantur, ad universalem Ecclesiam quovis modo pertinent. Hujusmodi autem est bonum unius religionis, quod in praesenti declaratur primo, quia haec religio per totam Ecclesiam diffusa est, et ex tota Ecclesia possunt ad illam homines recipi et vocari. Secundo, quia haec veritas omnibus fidelibus proponitur, et secundum illam jubentur omnes et sentire, et judicare, et operari, ut in eadem constitutione exprimitur. Tertio, quia, sicut Societas in totius Ecclesiae utilitatem instituta est, ita certitudo et firmitas circa statum ejus, et veram doctrinam ad eam perlinentem, ad ejusdem Ecclesiae ntilitatem spectat. Quod videtur idem Pontifex Gregorius insinuasse, cum dixit : Nos auniversalis Ecclesie utilitati, quam ea invioluto et inconconcusso dictee Societatis instituto, et religiosa sobolis educatione sentimus, el majorem in dies speramus, prospicientes, et preterea ejusdem Societatis indemnitati, paci, quieti, et increento consulere volentes, motu simili, et ea certa scientia, etc. Et confirmatur, nam ob hanc causam certum est, et supra ostensum, Summum Pontificem non posse errare in approbatione alicujus religionis in particulari,tum quia licet una religio particularis videatur, tamen universali Ecclesiae proponitur, et in omnes redundare potest; tum etiam quia si in una errare posset, in qualibet posset, et ita omnia essent incerta, et periculis exposita; ergo idem in praesenti dicendum est, quia non minus grave est in Ecclesia approbare seu declarare aliquem statum, ut vere ac proprie religiosum, ac perfectionis, quam approbare religionem, imo unum in altero includi videtur. Et confirmatur, quia Pontifex, in declarando aliquo jure an divinum sit vel humanum, infallibilem habet auctoritatem ; quis enim dubitet Concilium Tridentinum, cum definit sacramenta omnia esse de jure divino instituta, aut confessionem ex praecepto divino praemittendam esse ante communionem, quando intercedit conscientia peccati mortalis, infallibilem doctrinam tradere? Aut quis neget Summum Pontificem habere in hujusmodi doctrina tractanda aequalem vel majorem potestatem? Haec autem declaratio nihil aliud est quam explicatio juris divini vel humani, quod circa statum religiosum et institutionem ejus per vota simplicia vel solemnia intervenit : ergo cum facta sit Pontificia auctoritate, infallibilem habet certitudinem. Denique alia decreta, quae Pontifices ediderunt, declarando particularia instituta aliarum religionum, tanquam certa et firma a Catholicis omnibus recipiuntur, ut constat ex cap. Cum ad monasterium, et cap. ultim., de Statu monachor., quae tractant de religione Sancti Benedicti, et ex c. Exiit, de Verbor. significat., in 6, et in Clement. Zairit, eodem titulo, quae pertinent ad religionem Minorum. Non est autem minoris auctoritatis haec declaratio Pontificia, quia nec materia minus gravis est, nec potestas minor, nec verba minus clara et evidentia, ut jam dicam.

8. Alterum effugium turpiter erroneum. — Recognovit enim hanc Pontificiam auctoritatem et potestatem quidam praedictae veritatis et declarationis impugnator, cujus mentionem fecit idem Pontifex Gregorius in constitutione Ascendente Domino. Et propterea, ut ibidem dicitur, ausu temerario perverse interpretari mentem Pontificis aggressus est, imo sententiam ejus rejicere, dicens, privato sensu locutum fuisse, et ut privatum Doctorem errare potuisse, et ex falsa informatione errasse. Quamvis autem in hac censura turpiter et manifeste ipse erraverit, ut statim ostendam, a n. 12, illud tamen , quod tacite supponit, libenter accipimus, nimirum non potuisse Pontificem in ea doctrina errare, si non ut privatus Doctor, sed ut Pontifex locu- tus fuit ; non enim sine causa impugnator ille ad privatum sensum Gregorii divertere conatus est, ne Pontificiam auctoritatem, et cum illa catholicae doctrinae certitudinem impugnare, et, quantum in ipso esset, labefactare videretur.

9. Dicti erroris fontes , et impugnatio ex verbis Pontificis.—Quid operelur dictio, Motu proprio. — Illud autem subterfugium, vel ex nimio affectu impugnandi Societatem, vel ex ignoratione verborum Pontificis videtur profectum. Tria enim sunt verba in illis decretis, quae his falsis interpretationibus omnem viam praecludunt, scilicet, motu proprio, ex certa scientia, ev plenitudine potestatis. Primum, scilicet , motu proprio (ut Doctores dicunt), excludit subreptionem a litteris Apostolicis, id est, facit ut contra Breve Pontificium allegari non possit surreptio, argumento c. $i anotu proprio, de Praebend., in 6, ubi dicitur concessionem beneficii, quam Pontifex alicui facit habenti aliud quod Pontifex ignorabat, nec illi propositum fuit, esse validam, si gratia motu proprio facta est; subreptitiam vero, si ad petitionem partis. Et ratio optima ibi adjungitur, quia prior gratia ex mera liberalitate facta est. Declaratur autem nunquam ita fieri, nisi quando expresse explicatur per illa verba, Motu proprio. Super quem textum plures effectus hujus clausulae referuntur, quos late sequitur et refert Rebuffus, in Concordatis, titulo de Forma mandati Apostolici, verb. Motu proprio. Ex quibus ad rem prasentem maxime facit, quod quando est clausula Motu proprio, non admittitur pars ad probandum contrarium , quia esset arguere Summum Pontificem de mendacio; de quo videri potest Bertran., cons. 35 et 209, in fine tom. 1: Staphilaeus, de Litteris gratiae et justitiae; el Covar., in cap. Alma Mater, 1 p., S7, numero secundo. :

10. Quid dictio, Ex certa scientia. — Qnuia vero licet haec particula excludat subreptionem ex taciturnitate, non tamen excludit omnem deceptionem, nec purgat omnem füalsitatem, ut iidem auctores advertunt, ac late Sanch., lib. 8 de Matrim., disp. 4 et 21, a numero quadragesimo septimo, ideo praeterillam particulam additur, Z«e certa scientia. Per quae verba Pontifex indicat, se non deceptione aliqua, sed ex vera et perfecta informatione concedere, ut Staphilaeus supra dicit, n. 10. Et ideo sicut non admittitur aliquis ad probandum contra particulam Motu proprio, Pontificem solum ad instantiam partis processisse, quia esset illum mendacii arguere, ita quando Pontifex profitetur se procedere ex certa scientia, nemo prudens potest respondere, ex ignoratione aut falsa informatione id egisse, quia hoc est mendacii arguere ipsum Pontiticem ; quod maxime in praesenti verum habet. Nam cum in priori bulla Papa in declaratione dixisset, se id facere ex certa scientia, in posteriori, non obstante alterius interpretatione et objectione. hoc ipsum confirmat.

11. Quid de plenitudine potestatis. — Additur vero particula, de pglenitudine potestatis. Quanquam enim, quoties Papa motu proprio operatur, praesumatur uti plenitudine potestalis, ut tractant Glossa et Doctores, in cap. Ad hec, de Rescriptis, et Felin., in cap. Causam, 2, de Testibus, colum. 4, quod etiam affirmat de altera clausula, ez cería scientia, in cap. Cuam inter, de Except., numero quinto et sequentibus ; Panormitanus, in cap. Ea qur, ae Sententia et re judic., num. 8. Tamen ad tollendam omnem ambiguitatem expresse additur illa particula, quia non poterat clarius exprimi Pontificem operari ut Ponficem, et non ut privatam personam, quam dicendo se hoc declarare ec pleuitudine potestatis; hanc enim non habet nisi quatenus Pontifex est. Et quia potestas debet esse accommodata actui, certum est hic non esse tantum sermonem de potestate jurisdictionis, sed maxime de potestate, quae clavis scientie appellatur; nam haec erat per se necessaria ad hanc declarationem faciendam. Potestatis autem plenitudo in hoc generc nihil aliud est, quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia Spiritus Sancti, ac certitudine infallibili; ergo repugnat expressis verbis Pontificis dicere, illum esse locutum privaio sensu, et ut particularem Doctorem. Et hoc significavit idem Pontifex , quando, veluti perstringens dictos impugnatores, dixit: Quia etiam nos supradicta motu simili, et ex certa scientia, el de Apostolicee potestatis plenitudine deceruentes ac praecipientes, pricato seusu locutos fuisse, ac tanquam privatos Doctores errare potuisse ; ac si diceret, quo nil poterat absurdius cogitari, magisque nostris verbis et intentioni repugnans. Corollarium tertium , damuans erroris adrersariorumn sententiamn.

12. Principale assertum conceptum ia hac erronea sententia perperain fundabatur in antiquis Doctoribus. — Nunc ab errove excusari aon potest.—Prohibetur sub excomunicatione vresercata. — Tertio igitur ex dictis infertnr, sententiam illam, quam ille impugnator defendit, et omnia, quae ex illa intulit, et eo tempore valde temeraria fuisse, quod notavit Henriq., lib. duodecimo Summmae, cap. quiato, numcro sesto, et nunc jam non posse ab errore excusari. Nunc de doctrina agimus, non de persona, ob aliquam enim ignorantiam vel inadvertentiam, possumus aliquando exeusare personas, quarum judicium ad nos non spectat, sed solum gradum certitudinis doctrinae explicare. Quia ergo Summus Pontifex, in Constitutione Ascendente Domino, illos errores insinuavit et damnavit, totam senleniiam commemorare et refellere necesse est. Asseruit ergo ille, scholares approbatos, et incorporatos Socictati per tria vota simplicia, non esse verc ac proprie religiosos. Deceptus autem fuit ex opinione satis communi inter antiquos lloctores dicentes, verum religiosum non constitui nisi per professionem et tria vota solemnia ; qui tamen juxta antiquum jus suique temporis usum loquuntur de facto potius (ut sic dicam) quam de possibili, id est, declarant sic fieri, non negant autem aliter fieri posse. Et quamvis aliqui ve multi ex auctoribus privatis in eo sensu id docuissent de quo in tomo superiori disputatum est circa statum religiosum in communi), interposita jam auctoritate Sedis Apostolicae, nullius pondcris est cujuscumque auctoris opinio. Onia ergo Grecorius jam in priori Motu hoc declaraverat, ideo non possumus opinionem illam a temeritate excusare. Eo vel maxime quod, si impugnator ille anü quitalem veramque rationem consuluisset, invenisset plane nullo probabili fundamento negari, vota simplicia, cum traditione in religione ab Eecclesia approbata, sufficere ad verum et proprium statum religiosum constituendum. Quia vero eo tempore declaratio Pontificis fortasse non erat satis promulgata, ei proposita toti Ecclesiae, poterat lunc asserio illa ab errore excusari; nunc autem profecto non potest. Nam sufflicientissime promulgata est declaratio Pontificis. et illa senteniia publice damnata ejusdem auctoritate in multis Acadeniiis, et Constitutiones illa jam in omnium manibus versantur. Neque etiam excnsare poterunt quemquam tergiversationes aut cvasiones quas capite praecedenti, a numera tertio, refutavimus, vcl aliae similes, quas desiderium impugnandi hanc religionem forte poterit comminisci; quia de intentione Pontificis satis evidenter constat, neque illae sunt probabiles aut verisimiles interpretationes, sed clusiones quaedam vel potius contradicüones. Praesertim cum idem Pontifex in priori rescripto haec verba gravissima adjiciat: Pracipimusque et iuterdicimus, ne quisquam scrupulum de boc cuiquam iujicere, ueve illud i, controversiam , dub:um cel suspicionew pouere audeat quoguo modo. In alio vero rescripto addit peenam excommunicationis latae sententiae, Summo Pontifici reservatae, cum uliis peenis, in eos qui quovis colore, directe vel indirecte, impugnare, vel ei contradicere ausi fuerint.

13. Primum illatum es priucipali asserto erreneo mnulta falso coutiuet. — Falsum est scuolares Societatis temporali judici subdi. — Atque idem sentiendum est de omnibus propositionibus, quas adversarii ex dicto principio inferebant, et in praedicta Constitutione , Ascendente Doinino, indicantur. Prima erat, Societutis scholares apyrobatos were seculares esse, ac jurisdictioni Ordinariorum subditos eristere. Quia non sunt de corpore Societatis, nec Societas aut illius Superiores jus aliquod i illos habent, aut ec vci votorum, aut a Sumno Pontifice, quia ipse etium tale jus uon habet. Sed haec omnia satis ostendunt quam falsum sit principium ex quo inferuntur, cum in tot absurditates inducat; quamquam ctiam illationes solidae uon sint, et imprimis adversarii nomine Ordinariorum videntur intellexissc, non tantum Episcopos, sed etiam seculares judices. respectu eorum qui nondum ordinati sunt ; nam si non sunt veri religiosi, ueque etiam sunt clerici, erunt laici seculares, et consequenter ordinaris judicibus temporalibus subiecti; quo nihil poterat cogitari absurdius, magisque repugnans communi sensui, et consuetudini totius Ecclesiae ab initio hujus religionis. Erravit autem hujusmodi oppugnator, non solum in principio falso, scilicet, quod h? nuon sint veri religiosi, sed etiam in illatione. Novitii enim religionum non sunt verireligiosi, et tamen gaudent privilegio fori, et exemptione totius religiouis, quamdiu sub illius obedientia vivunt, et in probatione versantur: ergo multo magis scholares Societatis in ea approbati, cum sub ejus obedientia vivant, et in ordine ad solemnem professionem adimc in probatione existant, gaudent privilegio fori et exemptione totius religionis.

14. Falsum item Societatem nou habere jus in illos, osteuditur ex duplici dicto Pontificis. —Deinde falsum omnino est, Societatem non acquirere jus iu hujusmodi scholares, et ci- roris fundamentum fuisse videtur, quia hoc jus solum potest dari vel acquiri per votum solemnce, eo quod non soli Deo, sed homini ctiam fit; non autem per vota simplicia, qualia haec sunt, quae soli Deo fiunt. Ac propterea Pontifex, respiciens ad radicem hujus deccptionis, duo respondet. Primum est, solemnitatem voti sola Ecclesiae constitutione esse iuventan, quasi tacite diceret, non esse de substantia status religiosi, tum quia haec substantia de jure divino est; tum etiam quia, sicut Ecclesia adjunxit illam solemnitatem, ita etiam potest sinc illa statum religiosum approbare, in quo fiant et serventur omnia quae Christus instituit, cum alia determinatione, seu circumstantiis. De qua rc copiose in tomo superiori dictum est, cum de voto simplici et solemni, et de essentia status religiosi, in communi ageremus. Secundum est, qui haec vota in Societate emittunt, se tradere, et divino servitio mancipare in religione a Sede Apostolica approbata ; ac si diceret, falsum esse per vota simplicia non posse simul ficri traditionem quae per illa coufirmetur; et consequenter, quamvis votum simplex non ncecessario fiat homini, non tamen hoc illi rcpugnare, eo. scilicet, modo quo votum fieri potest homini, scilicet, materialiter tantum; nam promissio ipsa Deo fit, materia auten csse potest obedientia homini praestanda propter Deum. Quo etiam modo, et non aliter, potest solemnue votum fieri homini, sive pra-- supponat promissionem factam homini, sive non: utroque enim modo ficri potest tam solemne votum quam simplex, ut citalo loco dictum est.

15. Eadem falsitas variis exemplis generaliter ostenditur. — Addo uherius doctrinan: illam omnino falsam csse, non solum iu tam manifesto et evidenti religionis statu, ubi traditio intervenit, et perpetua vota, quamvis simplicia; verum ctiam in aliis vivendi modis, qui sunt m Ecclesia, et in votis simplicibus, quae vel fiunt, vel fieri possunt pure et sinc iraditionc. Nam imprimis votum simplex fit Deo, et consequenter consecrat Deo aliquo modo matcriam dc qua fit, et ideo eo ipso subjicit illam aliquo modo potestati Summi Pontificis, qui est Dei Vicarius, et ideo ad eum spcctat procurare et eflficere, ut quidquid Deo dcbetur, ci solvatur. Ut verbi gratia, in Hispania fuerunt multa vota simplicia de certa aliqua portione vel eleemosyna Ecclesiae Compostellana tribuenda, per quae acquisitum est aliquod jus Pralatis Ecclesige, et masime Summo Pontifici, ad cogendum ut illa vota compleantur. Hinc etiam multa statuta sunt a Romanis Pontificibus de voto Hierosolymitano, seu Cruce signatorum in ordine ad observationem ejus, ut constat toto titulo de voto, cum tamen votum illud simplex tantum sit. Et eadem ratione , si quis publice voveret hospitali perpetuo servire, posset Pontifex, suo jure utens, illum compellere ad tale votum servandum; ergo per vota simplicia potest persona specialiter constitui sub jure Pontificis, qui etiam poterit jus illud in aliam personam vel congregationem transferre. Praterea, nounullae sunt congregationes in Ecclesia, quae non attingunt statum vere ac proprie religiosum, vel quia non faciunt, vcel quia in illis non fiunt vota perpetua, etiam ex parte voventium, vel propter alias causas; et nihilominus approbatae sunt a Pontificibus, ut utiles et honesti vivendi modi, et eximuntur per eosdem Pontifices a potestate judicum ordinariorum, ut sunt in Lusitania clerici congregationis Sancti Joannis Evangelistae, vulgo a Sancto Loyo nuncupati, et alii sunt multi similes. In eos ergo habet Pontifex peculiare jus, ratione cujus eos sibi reservat, et congregatio unaquaeque habet jus in personas, quamdiuin illa sunt, tanquam in membra sua, quae gubernare potest et corripere, et ad vota servanda cogere; ergo etiam extra statum religiosum est falsa illa doctrina, et contra Ecclesiae consuetudinem.

16. Ejusdem ratio a priori. — Ratio autem a priori est, quia etiam per hos vivendi modos, et per talia vota dicantur personae cultui divino, pro illo tempore, seu quamdiu in co vivendi modo perseverant, et ad illum cultum specialiter obligantur. Atque hoc satis est ut sub Pontificio jure specialiter constituantur, et consequenter ut sub ejus peculiari protectione ac regimine recipi possint, ac subindc eximi a jurisdictione ordinariorum, non lantum spiritualium, sed etiam temporalium, etiam quoad personas non habentes ordinem clericalem. Quia quicumque titulus divinus (ut sic dicam ), seu spiritualis, sufficit ut Pontifex possit eximerea potestate temporali personas laicas; nam sub ea rationc ecclesiastice reputantur. Sic enim exemptio clericorum jure Pontificio facta est juxtia probabiliorem sententiam, quam lib. 4 Defensionis fidei ostendimus, et videri potest Covar., in Practic. quaest., cap. trigesimo primo. Et eodem jure facta est exemptio religionum, etiam quoad novitios, sive a jurisdictione seculari, sive (quod facilius est) a jurisdictione Episcoporum; cur ergo non potuit hoc facere Pontife etiam in his membris Societatis? Potuit ergo, et multo ante fecit Paulus HI, dicens: Societatem, et universos illius socios, et personas illorum ab omni superioritaie, jurisdictione, et correciione quorumcumque Ordinariorun eximimus et liberamus. Et tamen hic advertendum, duplicem potestatem habere Pralatum religionis in subditos, scilicet, jurisdictionis, et dominativam. Priorem habet hodie a Pontifice, vel olim ab Episcopis. Posteriorem habet ex vi ipsiusmet professionis ab ipso profitente. De hac ergo posteriori procedunt quae diximus; nam quoad illam tam eflicax est traditio, quae per dicta vota in Societate fit, quam quaelibet professio. De priori vero res est manifesta ex bullis Pontificiis ; sed de illa jurisdictione et actibus ejus infra ex professo disputandum est inlib. 10, a capite quinto.

17. Secundum illatum. — Tertium illatum. —Contra secundum illatum arguitur ea bulla Pontificis, atque tanquam error impugnatur .— Confirmatur impugnatio ew altera bulla. — Alia illatio illius auctoris erat, non obstantibus his votis Societatis, posse scholares approbatos ad quemcumque regularem ordinem libere transire, invitis suis Praelatis. Et altera huic annexa erat, etiamsi omnino a religione deficiant, et ad seculum transeant, posse a quocumque confessario per bullam Cruciate absolvi et ab Episcopis jure ordinario dispensari, ut in seculo maneant, vel uxorem ducant ; nec per haec omnia fieri aliquam injuriam Societati, etiam per apostasiam ab illa. Scd haec omnia, quatenus ex praedicto fundamento procedunt, eamdem fere censuram merentur, et ita ab eodem Pontifice eodem modo reprobantur, et ab alis antiquioribus Pontificibus sunt vel expresse, vel virtute dammata. Nam imprimis Paulus IlI, in quinta sua bulla anni 1549, specialiter prohibet, ne quis, post emissa vota secundum constitutiones praedictas, sive professus, sive scholaris, sive coadjutor Socictatis sit, ad quemvis ordinem etiam per Sedem pradictam approbatum, CarLhusiensium dumtacat cacepto, nisi de empressa ipsius Prepositi, aut dicie Sedis licentia transire caleat. Aut ergo hoc potuit Pontifex statuere, ant non potuit. Hoc posterius dicere sine dubio essct crroneum contra Pontificis potestatem et sententiam, sine ullo fundamento : si autem potuit, ergo post illud decretum omnino falsa cerit illa doctrina, imo et erronea, si sensus erat, non obstante illo dc- creto, licitum essc transitum illum. Quod si oppugnator ille respouderet sc ignorasse decretum illud, excusari quidem posset ab errore, non tamen a temeritate, quod de re adeo gravi, et animarum saluti adeo nociva, dependenteque a speciali jure particularis religionis, judicium protulerit sine sufficienti notitia instituti, approbationis et privilegiorum talis religionis, quod quilibet prudens Theologus maxime cavere debet. Confirmari hoc potest ex bulla Pii V, Dum indefesse, in qua declarat Societatem, et singulas ejus personas vere et non ficte mendicantes esse, et frui omnibus et singulis dispositionibus , favoribus et gratiis, tam a jure, quam ab homine, religiosis mendicantibus concessis. Unum autem ex his favoribus et gratiis est, ut mendicantibus non liceat transitus ad alias religiones non mendicantes, sub poena excommunicationis lata sententiae, juxta constitutionem Martini V, in Concilio Constantiensi, . quam refert Anton., tertia parte, tit. vigesimo quarto, cap. septuagesimo primo. Et similem Benedicti XI refert Tabien., verb. Religiosus, S 23. Ergo etiam ante Gregorii constitutionem, ex vi illius bulla Pii V, erat falsum praedictum illatum.

18. Altera evasio reprehenditur primo. — Deinde ejus sensus exasninatur. — Et falsitaLis convincitur tripliciter. —Diceret fortasse, illationem illam intelligendam esse ez ci votorum, et jure ordinario, non tamen propterea excludi quin ex peculiari privilegio Pontificis prohiberi possit. Sed hoc imprimis declarandum fuisset ; Iquantum enim ex declaratione Gregorii colligitur (proprium enim opus harum impugnationum ad manus non venit), simpliciter videtur ille Theologus asseruisse, co tempore id fuisse licitum. Deinde intcrrogo quo sensu dicatur ez ci talium votorum licitum esse transitum, seclusa speciali prohibitione. Nam ctiam in quacumque alia religionc licet transitus, non tamen indistinctc, scd ad strictiorem , non vero ad laxiorem, quia votum majoris boni non potest commutari in minus, propria auctoritate ; neque ctiam ad aequalem, vel quia commutatio in eequale, fortasse requirit etiam auctoritatem Superioris, vclcertc propter jus acquisitum priori religioni, quo privari non debet, nisi ubi majus bonum ipsius religiosi intercedit. Videtur ergo sensus illius asscertionis fuisse in hoc gradu Societatis licitum esse transitum indifferenter ad quamcumque aliam religionem, in qua votà solemnia emittuntur, quantumvis laxa et remissa sit. Et hoc etiam omnino falsum est ez ci tpsorum votorum, ct seclusa speciali prohibitione Pontificis. Primo, quia, ut ostensum est, etiam per haec vota est jus acquisitum religioni. Secundo, quia probatum est, ctiam per haec vota constitui verum ac proprium religiosum, qui, comparatus ad alium statum constitutum per vola solemnia, potest esse multo strictior et perfectior illo; nam, licet excedatur in solemnitate voti, et in modo obligationis ex parte religionis, excedere tamen potest in perfectione finis et mediorum, et iu materia votorum substantialium, et in rigore observantiae ac disciplinae religiosae, qui excessus major sine dubio est, magisque pertinens ad perfectionem animae, et ad cultum Dei; nam solemnitas voli extrinsecum quid est, pendens magis ex constitutione extrinseca, quam ex voluntate propria. Obligatio autem ex parte religionis, vel carentia ejus, non minuit voluntatem et oblationem ex parte religiosi se tradentis, imo reddit illam quodammodo magis liberalem, ut cap. secundo, numero secundo, dicebam. Ergo hic status religiosus Societatis cum quacumquce religione alia in hoc convenit, quod, seclusa speciali concessione aut prohibitione Pontificis , ab illo ad strictiorem statum licitus esset transitus, non vero ad laxiorem ve! aqualem, etiam si vota ejus sint solemnia; nam haec sola circumstantia non reddit statum strictiorem. Quod quidem satis confirmant Pontificia indulta; nam si generatim, et ex vi talium votorum, status, in quo fiunt vota solemnia, esset strictior, et gratior Deo, injustum plane fuisset hunc transitum universaliter prohibere; ergo signum est illam circumstantiam ex mente Pontificis non multum referre, nisi ubi caetera paria essent. Tandem juvare potest, quod hi scholares approbati non solum tria vota substantialia in suo gradu emittunt, sed etiam promittunt professionem facere in Societate, quando jussi fueriut; non ergo possunt promissionem illam implere in quacumque alia religione laxiore.

19. Quastiuncule incidentis resolutio de facto. — De jure etiam resolutio eadem probabilior. — Solum posset hic aliquam dubitationem haberce, an professio facta in alia rcligione, non obstantibus prioribus votis Socictatis, sit valida, esto sit illicita ; quod ctiam non habet dubitationem de facto. Quia si recte ponderentur omnia verba Pauli HI, irritam significant esse illam professionem, idque expresse declararunt Pius IV et Pius V, in buila unni 1565, quae incipit, Equan reputauus, et videri potest compendium privilegiorum Societatis, verb. Apostata, S5 et 9. Sed dubitari potest ex natura rei, et ex vi talium votorum. Est cnim communis doctrina D. Thoma , et a nobis, tomo praecedenti, traclata, eum, qui habet simplex votum religionis strictioris, profitendo in laxiori, male iucere, factum tamen nihilominus tenerce, ita ut obligatio prioris voti omnino extincta mapeat. Posset ergo quis cogitare ita fore in Societate, secluso speciali jure Pontificio, et potest ita suaderi. Nam qui uni rem aliquam promisit, et eam postea alteri tradit, licet male faciat, donatio tamen tenet, sicut tenet matrimonium cum una, post sponsalia de futuro cum alia, vel post votum simples castiiatis. Ita vero comparatur professio ad vota mplicia; ergo ex natura rei valida esset professio post vota simplicia castitatis, si per Ecclesiam irrita facta non esset. Nihilominus probabilius ceuseo, sicut secunda professio facta in religione. non magis stricta vel pertecta, invita alia religione, in qua prior professio praecesserat, irrita est ex natura rei, ut ex citato tomo suppono, ita professionem factam ab scholari approbato Societatis in quacunique religione laxiori, seu minus perfecta, esse ex natura sua irritam. hatio est, quia professio secunda in priori casu non est invalida propter propriam solemnitatem votorum in priori professione, sed propter traditionem, rationc cujus fit ut secunda professio sit donatio rei alienae, et in perpetuum jam traditae ad usum ejusdem generis, nulla «ubintellecta conditione vel exceptione, nisi dc religione seu statu perfectiori. Sed quoad hanc traditionem ex parte religiosi se donanlis, et quoad jus acquisitum ipsi rehgioni, equalis est haec admissio scholarium cuilibet professioni ; nam vere se tradunt Societati in perpetuun, et ipsa eos acceptat, ut ex forma vovendi patet, et ex declaratione Pontificum Pault HI, Julii HT, Gregor:i XIIT. Ergo, etc. 20. Contra secundum illatum illo uumero decimo septimo positum ostenditur, scholarem desertorem injuriain facere Societati. — Atque hinc tandem constat quam falsa sint omnia, muae in altera illatione subjiciuntur. Nam, ut ab ultimo puncto incipiamus, cum ostensum sit Socictatem acquirere speciale jus dominativum in scholares Societatis, mediis corum votis, evidens est non posse hujusmodi scholares invita Societate illam deserere, sine masna ejus injuria, quia privant illam suo jure, sicut qui se alteri donavit in servum, non potest fugere sine injuria domini, et qui rem suam alteri donavit, non potest eo invito illam surripere sine injuria ejus ac vero furto.

21. Item a uemine posse absolvi . quan ab ipsa Societate vel Papa. — Deinde evidenter falsum est ab hoc peccato apostasia posse hujusmodi transtugas libere absoli a quocumque confessario, ium quia illi manent veri religiosi , et ideo subjecti in foro etiam poenitentiae Praelatis suae rehgionis, sine quorum facultate non possunt aliis confiteri, nisi a Pontifice illam habeant. Per bullam autem Cruciate ila non habetur, ut ex tract. 8, lib. 2. nunc suppono, idque maxime respectu apostatarum, et in tantum detrimentum relicioris ; videri etiam potest Compendium privilegiorum Societatis , verb. Absolutio, 8 11. Tum etiam quia in bullis Pontificiis declaraum est, illud esse verum peccatum apostasta a religione, quae jure communi habet excommunicationem annexam, a qua non potest ullus confessor absolvere; quam contra hos apostatas specialiter tulerunt, et sibi reservarunt Pius IV et Pius V, in bulla Z/guum reputamus . et habetur in citato Compendio, verb. Apostata, S 1 et 2, cum aliis. Tum denique quia illi, quamdiu in eo statu permanent, in statu damnationis sunt, ut recte dixit Cajetanus , in communi de apostatis loquens , verb. Apostasia , et ideo in eo statu permanentes a nemine possunt absolvi, nedum a quolibet confessore. Si autem ad mentem redeant, ad suos Superiores recurrere debent, ut ab eis absolvantur , uisi fortassc ob necessitatem aliquam urgentem juxta commune jus absolvendi essent; nam iunc non virtute bullae Craciatee simpliciter absolvendi sunt, sed sub obligatione comparendi.

22. Item non posse Episcopos cum eoru cotis dispensare, ostenditur quadrupliciter. — Denique, falsum convincitur posse Episcopos cum his apostatis vel religiosis dispensarc. Quis enim unquam dixit posse Episcopum jure ordinario facere ex religioso non religiosum per dispensalionem, aut ex mendicante non mendicantem? Hi auteni sunt vere ac proprie religiosi, ut ostensum est toto capite praecedenti ; ergo. Deinde, licet Episcopus possit dispensare in voto simplici, non tamen in traditione et donationc Deo facta et relicioni propter ipsum ; et ideo in aliis religionibus non potest dispensare cum oblatis, seu conversis , qui se vere ac proprie religioni donarunt, etiumsi propric religiost non sint ex defectu votorum ; sed hi religiosi Societatis vere se tradunt, et perfectiori modo et cum votis sufficientibus ad statum religiosum constituendum ; ergo. Praeterea, Episcopus non potest jure ordinario dispensare in volis religionis et totalis castitatis perpetuae; sed hi religiosi emittunt imprimis votum totalis castitatis, et praeterea promittunt ingredi Societatem professam, quae promissio revera est votum religionis, ut etiam declaratum fuit in tertia Congregatione , can. 2, diceturque latius lib. quarto, cap. decimo sexto et decimo septimo ; ergo non potest Episcopus in eis dispensare. Neque obstat, si quis respondeat haec vota includere conditionem, ac proinde non esse reservata, quia tomo superiori disximus votum castitatis non esse reservatum, nisi sit absolutum ; respondetur enim imprimis promissionem illam ingrediendi Societatem professam solum includere conditionem hanc, 5i ipsa Societas voluerit illum admittere ; hanc autem conditionem plane includit omne votum religionis ; est ergo iilud tam absolutum votum religionis, quam esse potest. De voto autem castitatis fatemur non absolute fieri, sed ut annexum tali statui, et ideo includere tacitam determinationem, dun ille status duraverit. Hic autem status est omnino extra potestatem Episcopi; ergo et votum quo constituitur, seu quod illi annexum est. Tandem hae personae sunt omnino extra jurisdictionem Episcoporum, ut est notissimum ? quomodo ergo possunt Episcopi eorum statum mutare, aut in eorum votis dispensare?

23. Ultimum illatum , negans commutari posse vota in seculo facta, in vota scholarium Societatis, duplicem sensum habet. — Primo. — Secundo. — Prior sensus, negans proprium commutationem, impugnatur. — Ultima illatio dicti oppugnatoris erat, non posse vota in seculo facta iu haec tria vota scholarium Societatis, seu statum illorum commutari. Haec vero propositio duplicem potest habere sensum. Unus est, etiam per modum commutationis non posse ex intentione ipsiusmet voventis, vel ex ordinaria potestate confessorum , aut Praelatorum Societatis, praecedentia vota in haec commutari. Alius est, hunc ingressum, seu incorporationem in Societate, non habere vim extinguendi omnia praecedentia vota, quam habet professio cum votis solemnibus. Prior sensus, simpliciter loquendo, falsus est, et ita reprobatur a Gregorio XII, dicente: Insuper asserunt non posse vota aliqua in seculo emissa in tria hec substantialia Societatis commutari, cum tamen haec cota sint status, ut praefertur, religiosi adeo utilis et perfecti, ut illa in hec possint ; lec vero in aliorum ordinum etiam solemnia vota commutari, sit ab hac Sede justis de causis iunterdictum. In quibus verbis duae rationes indicantur. Prima est:verus status religionis, et praesertim tam perfectus , melior est, et gratior Deo, quam observantia cujuslibet voti in seculo emissi; sed haec vota constituunt talem statum ; ergo in illa possunt quaelibet vota seculi commutari. Alia ratio est a posteriori, scu fundata in judicio Sedis Apostolicae ; nam vota seculi possunt commutari in vota solemnia religionis ; sed haec vota Societatis judicata sunt a Sede Apostolica adeo perfecta, ut vetuerit illa in solemnia alterius religionis, praeter Carthusiam, commutari , et consequenter illa ut paria ad minimum aestimaverit; ergo etiam illa judicavit talia, ut in illa possint vota seculi commutari.

24. Notationes pro enucleanda dicta commatatione. — Vota in seculo incompossibilia votis scholarium Societatis per hec ipso jure suspenduntur. — Quid de votis compossibilibus. — Haec autem ipsa commutatio duobus modis intelligi potest. Primo, ut ipso jure fiat, ex intrinseca, scilicet, vi talium votorum, vel certe ex aliquo privilegio juris. Secundo, ut fiat ex intentione ipsius voventis, qui praecedentia vota vult in haec tria commutare. Deinde potest intelligi haec commutatio vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter appello, quando priora vota omnino extinguuntur; secundum quid, quando tantum suspenduntur. Deinde suppono quadam esse vota praecedentia hunc statum, quorum observantia repugnat tali statui et observationi ejus, atque de his nulla est difficultas, quin saltem suspendantur ex vi talis status et horum votorum quamvis simplicium; et quod haec vota licite et sancte fiant, et consulenda sint fieri, non obstantibus aliis votis praecedentibus ; nam quoad hoc haec vota aequiparantur professioni, quia et constituunt statum de se perpetuum, et valde perfectum, cujus observantia longe majus bonum est quam sit executio aliorum votorum. Item, quia talia vota suspenduntur ipso jurc per primum ingressum religionis, etiam per novitiatum, ut in tomo superiori ostendimus; ergo multo magis suspendentur per statum religiosum illis tribus votis firmatum. An vero omnino etiam auferantur, statim dicetur in num. vi- gesimo sexto. Alia autem sunt vota quae possunt optime in religione impleri, et nihil impediunt religiosam observationem seu disciplinam, sed illi aliquid addunt. Et de his etiam est certum posse, ex voluntate alicujus, qui potestatem habeat commutandi, pro eo tempore quo talia vota duraverint, suspendi per quamdam commutationem secundum quid, seu pro eo tempore. Probatur, quia talis commutatio evidenter est in melius; ille enim status, quamdiu durat, multo melior est quam particularia vota quae in seculo fieri possunt. Dices: melius est utrumque simul servare,cum fieri possit. Respondetur, non teneri quempiam ad omne id quod melius est, et saepe non expedire obligationes accumulare. Aique hinc fit ut talis commutatio fieri possit propria auctoritate ipsius voventis, quia commutatio in melius ita fieri potest, ut supra dixi, et ex professo, in lib. 6 de Voto, cap. decimo octavo. Oportet tamen ut ipse vovens intendat talem commutationem facere, quando haec tria vota emittit ; nam, postquam aliquis plura vota fecit sine commutatione, non potest postea sua voluntate unum in aliud commutare, quia jam utroque oneratus est. Deinde potest haec commutatio fieri per Praelatos Societatis, quia cum possint dispensare, ut suppono, multo facilius poterunt commutare ; sed oportet etiam advertere, si talis commutatio fiat in aliqua opera religionis, illa manere sub obligatione voti, cum tamen alias solum fortasse essent sub directione regulae, et ideo melius est, ut simplciter dispensentur pro eo tempore; vel a principio commutentur in ipsamet tria substantialia vota, et religiosum statum, nullam illis addendo obligationem voti, ad specialia opera, quodsine dubio fieri potest. Imo etiam ipso jure Societatis factum videtur. Nam in prima Congregatioue generali, can. vigesimo secundo, de omnibus votis in seculo factis praterquam religionis determipatee, dicitur, in Societate suspensu esse, etuamsi per professionew non tollantur, et ita obligationem eorun cessare, dum persona àn Societate manet. Quod merito ita factum est; nam omnes rationes, quibus D. Thomas probat praecedentia vota per professionem tolli, probant expedire ut saltem per haec vota suspendantur, ut facile constabit legenti ea quae in tomo superiori de illo puncto tractavimus.

25. Posterioris sensus bipartita resolutio.— Difficultas vero est, an etiam commutatio simpliciter hic locum habeat, ita ut, licet con- tingat scholarem approbatum ejici a Societate, non reviviscat obligatio priorum votorum. Ad quam breviter respondeo, ex intentione voventis posse fieri talem commutationem, non tamen fieri ipso facto aut jure, nisi intendatur. Ratio prioris partis est, quia hic status cum his tribus votis, eo modo quo sunt perpetua ex parte voventis, licet ex parte religionis aliquando auferri possint, sunt bonum melius et perfectius quam omnia vota in seculo facta, etiamsi haberent materiam duraturam per totam vitam; quia per illam oblationem persona multo magis consecratur Deo, et fere moraliter continget ut opera facta in tali statu intra unum annum sint meliora, et eratiora Deo, quam essent futura omnia opera aliorum votorum, etiamsi obligatio eorum per totam vitam esset duratura ; ergo hcita et valida est talis commutatio, non solum si auctoritate Superiorum fiat, quod est manifestum, sed etiam propria voluntate. Ratio vero alterius partis est, quia, licet is, qui habet votum inferioris boni, faciat votum de alio bono meliori, non incompossibili priori, si non intendit specialiter commutari unum in aliud, non commutat ex vi talis facti, sed multiplicat vota ; sed iia est in praesenti; ergo ex vi talium votorum, non fit commutatio, et consequenter nec jure naturali fit; quia hoc nullum est aliud, nisi quod natura talium votorum postulat ; neque etiam jure positivo divino vel humano, quia nullum iale est. Quin potius, in dicto can. vigesimo secundo. significatur talia vota in seculo facta non omnino auferri, nisi per protessionem, quod intelligo ipso jure, seu ex sola intrinseca vi talium votorum ; non vero quod non possint auferri ex absoluta commutatione intenta a vovente. 26. Juata dictum posteriorem senswmn adnittitur differentia aliqua inter vota scholariwmn Societatis, ac professionem. — Conchditur contra auctores tertii corollarii.— Et quantum ad hoc posset aliqua differentia constitui inter haec vota scholarium, et professionem simpliciter dictam. Nam per professionem probabile est extingui omnia priora vota ipso facto et jure, absque alia commutatione a profitente intenta. Si autem hoc convenit professioni (res enim non est certa , id non provenit ex solo jure naturae, neque ex aliquo jure scripto, quod sufficienter id declaret, sed adjuncta communi consuetudine, et traditione Ecclesiae, quae omnia in tomo superiori late probavi et declaravi. Quia ergo haec admissio scholarium in Societate non est absoluta pro- fessio, et secundum praesentem statum Ecclesiae est novojure introducta, ideo non videtur ad illam extendendus hic effectus, qui maxime in consuetudine fundatur, cum illa consuetudo solum in propriis professionibus locum habeat. Maxime cum inter statuta Societatis, in praedicto canon. 22, fiat in hoc differentia inter haec vota simplicia et professionem, quae non potest in alia re constitui, quod ad praesens attinet, nisi quod professio extinguit ipso facto priora vota seculi ; status autem scholarium solum ea suspendit, nisi alia via per dispensationem vel commutationem ab homine, ut ita dicam, auferatur. Si igitur oppugnator ille solum hanc differentiam constituere voluisset, non cum illo contenderemus. Quia vero absolute dixit, non posse vota in seculo emissa, in tria haec substantialia Societatis commutari, ideo haec assertio non minus quam alia reprobatur. Maxime cum eo semper tendat ut hunc statum elevet, et adeo dimmuat, ut sentiat sufficientem non esse, ut in illum vota seculi commutari valeant.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4